Jump to content

Capitulare 2 (Hetto Basileensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitulare 2
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf


Capitulare 2

Capitulare 2 (Hetto Basileensis), J. P. Migne 115.0015B

Capitulare 2

Haec Capitula quae sequuntur Ahyto Basielensis Ecclesiae antistes, et abbas coenobii quod Augia dicitur, presbyteris suae dioeceseos ordinavit; quibus monerentur qualiter seipsos ac plebem sibi commissam caste et juste regere, atque in religione divina confirmare debeant.

115.0011A| Primo, omnium discutienda est sacerdotum fides, qualiter credant et alios credere doceant: ubi et exempla proponenda sunt, quatenus a creatura Creator quantulumcunque possit intelligi.

Secundo, jubendum est ut Oratio Dominica, in qua omnia necessaria humanae vitae comprehenduntur, et Symbolum apostolorum, in quo fides catholica ex integro comprehenditur, ab omnibus discatur tam Latine quam Barbarice, ut quod ore profitemur, corde credatur, et intelligatur.

Tertio, intimandum est ut ad salutationes sacerdotales congruae responsiones discantur, ubi non solum clerici et Deo dicatae sacerdoti responsionem offerant, sed omnis plebs devota consona voce respondere debet

115.0011B| Quarto, ut fides sancti Athanasii a sacerdotibus discatur, et ex corde omni die Dominico ad horam primam recitetur.

Quinto, ut sciant quid sit sacramentum baptismatis et confirmationis; et quale sit mysterium corporis et sanguinis Domini, quomodo in eisdem mysteriis visibilis creatura videtur, et tamen invisibilis salus ad aeternitatem animae subministratur, quod in sola fide continetur.

Sexto, quae ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum; id est, Sacramentarium, Lectionarium, Antiphonarium, Baptisterium, Computus, Canon poenitentialis, Psalterium, Homiliae per anni circulum Dominicis diebus et singulis festivitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis 115.0011C| nomen vix in eo constabit: quia valde periculosae sunt evangelicae minae, quibus dicitur: Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14).

Septimo, ut sciant tempora legitima ad baptizandum in anno; id est, sabbato sancto Paschae, ut illa trina mersio in baptismate imitetur triduanam mortem Domini clarificatam resurrectione. Et idcirco usque ad octavum diem ipsa regeneratio sancta ab omni populo Christiano celebrabitur. Aliud vero tempus baptismatis sabbato sancto Pentecostes celebrandum est. Si vero necessitas contigerit, omni tempore in periculo subveniendum est, quia necessitas 115.0012A| vix habet legem: et ut vas ad fontem baptismatis habeant, quod ad reliquos usus nullatenus assumatur

Octavo, pronuntiandum est ut sciant tempora feriandi per annum; id est, omnem Dominicam a mane usque ad vesperam, [ob venerationem Dominicae resurrectionis; sabbatum vero operandum a mane usque ad vesperam, ne in] Judaismo capiantur. Feriandi vero per annum isti sunt dies, ut supra orsi sumus, Natalis Domini, sancti Stephani, sancti Joannis Evangelistae, Innocentum, Octava Domini, Theophania, Purificatio sanctae Mariae, sanctum Pascha, sicut in superiori capitulo comprehensum est: Rogationes tribus diebus, Ascensio Domini, Sabbatum sanctum, Pentecostes: 115.0012B| sancti Joannis Baptistae, duodecim apostolorum, maxime tamen SS. Petri et Pauli, qui Europam sua praedicatione illuminaverunt: Assumptio sanctae Mariae, Dedicatio basilicae sancti archangeli Michaelis, dedicatio cujuscunque oratorii, seu cujuslibet sancti in cujus honore eadem ecclesia fundata est; quod vicinis tantum circum commorantibus indicendum est, non generaliter omnibus. Indictum vero jejunium quando, a palatio, vel a domo fuerit denuntiatum, ab omnibus generaliter observetur. Reliquae vero festivitates per annum, sicut sancti Remedii, sancti Mauricii, sancti Martini, non sunt cogendae ad feriandum, nec tamen prohibendum, si plebes hoc caste et zelo Dei cupiunt exercere.

Nono, jubendum est eisdem sacerdotibus ut non 115.0012C| permittant secum mulieres habitare extraneas, juxta Nicaenum concilium, nisi eas tantum in quibus suspicio nulla malae famae oboriri potest.

Decimo, ut tabernas non ingrediantur, nec sedendo domi, nec in itinere occupati. Si vero necesse habent ibidem aliquid emendi, missos suos dirigant, et oblata in aliam domum conferant et cum gratiarum actione fideliter percipiant.

Undecimo, ut placita saecularia non observent, nec fidejussores exsistant, nec canes ad venandum, nec accipitres, nec falcones, nec sparavarios, nec ullius ludi aut spectaculi licentiam habeant. Sufficit enim eis quod in primo psalmo legitur: In lege Domini 115.0013A| esse eorum voluntatem, et in lege ejus meditari die ac nocte (Psal. I, 2). Et quod in Apostolo praecipitur: Nemo militans Deo implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 4).

Duodecimo, ut sciant quia nemo per pecunias ordinandus est, nec per munera Ecclesiam debet occupare, quia si factum fuerit, et ipse et ordinator ejus deponendi sunt: quia manifestum est eos qui talia agunt simoniaca haeresi aegrotare; et talem non per ostium in ovile ovium juxta Evangelii verba, sed ascendentem aliunde, furem esse et latronem. Et non solum ipsi qui hoc faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, excommunicandi sunt.

Tertio decimo, ut nullus vagantem ex aliena parochia audeat recipere, aut secum commorandi, aut 115.0013B| missam celebrandi, nisi permissione nostra: nec ullius Ecclesiae aut plebis gubernacula suscipiendi, nisi praeveniente conscientia nostra; qui secus fecerit, excommunicabitur.

Quarto decimo, ut in tuguriis, vel in ecclesiis non consecratis, vel in domibus, nisi forte visitandi gratia infirmitate detentis, missarum mysteria non celebrent. Quod si fecerint, propter inobedientiam degradandos se sciant.

Quinto decimo, quod decima, quae a fidelibus datur, Dei census nuncupanda est, et ideo ex integro est reddenda. Cujus tertia pars secundum canonem Toletanum (Conc. Tolet. IX), episcoporum debet esse. Nos vero hac potestate uti nolumus, sed tantum quartam partem juxta constituta Romanorum pontificum, 115.0013C| et observantiam sanctae Ecclesiae Romanae, de eadem habere volumus. Quod si quis contentiosus inde repertus fuerit, sive clericus, sive laicus ille sit, communione privabitur, et synodali censura dijudicabitur.

Sexto decimo, ut unusquisque hoc provideat, ut mulieres ad altare non accedant, nec ipsae Deo dicatae in nullo ministerio altaris intermisceantur. Quod si pallae altaris lavandae sunt, a clericis abstrahantur, et ad cancellos feminis tradantur, et ibidem repetantur. Similiter et presbyteri, cum oblata ab eisdem mulieribus offeruntur, ibidem accipiantur, et ad altare deferantur.

Septimo decimo, ut ipsi sacerdotes verbo et exemplo omnibus praedicent, ut nullas usuras accipiant, 115.0013D| nec sescupla, nec speciem pro specie. Quia valde infidelis et rebellis Dei jussionibus est qui hoc agit: quod omnibus Christianis aeque dictum dignoscitur, maxime tamen sacerdotibus, qui forma et exemplum fidei omnibus esse debent.

115.0014A| Decimo octavo, ut nullus ordinatus sive ordinandus migret de sua parochia ad aliam; nec ad limina apostolorum causa orationis, ecclesiae suae cura de relicta; nec ad palatium causa interpellandi; nec a communione suspensus, ab alio communionem recipiendi, sine permissione et praescientia episcopi sui. Quod si fecerit, nihil valet hujusmodi communio, aut ordinatio aut demigratio. Et hoc omnibus fidelibus denuntiandum est, ut qui causa orationis ad limina beatorum apostolorum pergere cupiunt, domi confiteantur peccata sua, et sic proficiscantur: quia a proprio episcopo aut sacerdote litigandi aut solvendi sunt, non ab extraneo.

Nono decimo (Burchard. lib. III, c. 198), ut aliud in ecclesia non legatur aut cantetur, nisi ea quae 115.0014B| auctoritatis divinae sunt, et Patrum orthodoxorum sanxit auctoritas. Nec falsa nomina angelorum colant, sed ea tantum quae prophetica et evangelica docet Scriptura, id est, Michael, Gabriel, Raphael. Nec diversa sentiant in judiciis poenitentium, cum unus minus, alter vero majus alteri adulando, alteri detrahendo placere velit: sed considerata qualitate personae juxta modum culpae agatur censura vindictae.

Vicesimo, admonendi sunt ut perpendant, quia quidquid a fidelibus datur, redemptio peccatorum est: et ideo non glorientur talibus sumptibus uti, sed magis timeant quod in Veteri Testamento de sacerdotibus dictum est: Iniquitatem populi eos debere portare. Et ideo cum magno timore super eos 115.0014C| solliciti sint, quorum donis participantur, quia magnum periculum est judicem fieri vitae alienae, qui nescit tenere moderamina vitae suae.

Vicesimo primo, ut sciant et intelligant quid sit incesti crimen, et hoc unusquisque in sua parochia provideat ne fiat, et si factum fuerit, quantum celerrime potuerit emendetur; id est, ut nullus sibi accipiat de propinquitate usque in quinto genu. Quod si ignoranter factum fuerit, non facile credatur, sed judicio Dei examinetur: et non separentur in quarto genu, sed in poenitentia cunctis diebus conjunctionis suae perseverent. Similiter et vir duas uxores inter se simili ratione conjunctas, aut uxor duos viros inter se eodem modo conjunctos, aut compater, aut commater, filiolus aut filiola spiritualis 115.0014D| de fonte, aut de confirmatione, aut Deo dicata, aut alterius uxor vivente marito, aut alterius maritus vivente uxore. His talibus nulla ratione in matrimonium licitum est conjungi. In primo vero genu vel secundo si inventi fuerint scelus perpetrasse 115.0015A| fornicationis, matrimonii jura alterius sciant se funditus perdidisse. In tertio vero genu si inventi fuerint tali crimine pollutos esse, digna poenitentia eos subsequatur, et tamen matrimonii jura eis, non vicissim, sed ad alios non negentur. Ubi vero mancipia non unius sed diversae potestatis juncta fuerint, nisi consentientibus utrisque dominis, hujusmodi copulatio rata non erit. Quidquid vero negligendo sentitur, et virtute qua potuerit non emendetur; nam hujus copulae auctor erit, qui huic negligendo consentit. Plura sunt quae ad incesti crimen scribi poterant, sicut in matre, et filia, et noverca, et pene innumera quae menti ad scribendum non occurrunt: hujusmodi tamen, et his similibus personis, copula maritalis in sempiternum subtrahitur.

115.0015B| Vicesimo secundo, admonendi sunt ut sciant populis denuntiare quae sint opera misericordiae cum fructibus suis, quae evangelica et apostolica pagina complectitur, quibus pervenitur ad vitam: quaeve opera iniquitatis eum fructibus suis multiplicibus, quibus calle sinistro ad aeternum tenditur interitum. Et ut perjurii crimen omni modo devitent: quia non solum in Evangelio vel reliquiis sanctorum crimen perjurii, sed in veritate quae Deus est (si mentitur) perpetrare dignoscitur.

115.0016A| Vicesimo tertio, admonendi sunt ut sciant quia ecclesiis quibus praesunt, sponsi facti sunt: et ideo omni vigilantia qualiter eas decorent, et incessanter deserviant, totius vitae suae vigilantiam impendant.

Vicesimo quarto, ut horas canonicas, tam nocturnas quam diurnas, nullatenus praetermittant. Quia sicut Romana Ecclesia psallit, ita omnibus ejusdem propositi viam tendentibus faciendum est. Et non solum Novi Testamenti sunt documenta eadem formulam observandi, sed etiam Veteris Testamenti patet ratio: quia Propheta Spiritu sancto instinctus profert: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164). Et: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Ibid., vers. 62).

Vicesimo quinto, ut plebibus denuntient quod 115.0016B| filios et filias spirituales quos in baptismate suscipiunt, eis fidejussores et sponsores fidei exsistunt, et pro eis diabolo, cui ante mancipati fuerant, abrenuntiant: et ideo usque cum adulti fuerint, et eis fidei suae sponsionem et abrenuntiationis exposuerint et reddiderint, in sua providentia habeant. Et quod illi pro eis spoponderant, ab eis eadem responsa ex integro exigant.