1.
[recensere]Primum de maioribus capitulis hoc placuit omnibus, ut ecclesiæ Christi, quo modo construuntur in Saxonia, et Deo sacratæ sunt, non minorem habeant honorem, sed maiorem et excellentiorem, quam vana habuissent idolorum.
2.
[recensere]Si quis confugia fecerit in ecclesiam, nullus eum de ecclesia per violentiam expellere præsumat, sed pacem habeat usque dum ad placitum præsentetur; et propter honorem Dei sanctorumque ecclesiæ ipsius reverentiam, concedatur ei vita et omnia membra. Emendat autem causam in quantum potuerit, et ei fuerit iudicatum; et sic ducatur ad præsentiam domni regis; et ipse eum mittat ubi clementiæ ipsius placuerit.
3.
[recensere]Si quis ecclesiam per violentiam intraverit, et in ea per vim vel furtu aliquid abstulerit, vel ipsam ecclesiam igne cremaverit, morte moriatur.
4.
[recensere]Si quis sanctum quadragensimale ieiunium pro despectu christianitatis contempserit, et carnem comederit, morte moriatur. Sed tamen consideretur a sacerdote, ne forte causa necessitatis hoc cuilibet proveniat ut carnem commedat.
5.
[recensere]Si quis episcopum aut presbyterum sive diaconum interficerit, similiter capite punietur.
6.
[recensere]Si quis a diabulo deceptus crediderit, secundum morem paganorum, virum aliquem aut feminam strigam esse et homines commedere, et propter hoc ipsam incenderit, vel carnem eius ad commedendum dederit, vel ipsam commederit, capitis sententiæ punietur.
7.
[recensere]Si quis corpus defuncti hominis secundum ritum paganorum flamma consumi fecerit, et ossa eius ad cinerem redierit, capitæ punietur.
8.
[recensere]Si quis deinceps in gente Saxonorum inter eos latens non baptizatus se abscondere voluerit, et ad baptismum venire contempserit, paganusque permanere voluerit, morte moriatur.
9.
[recensere]Si quis hominem diabulo sacrificaverit, et in hostiam more paganorum dæmonibus obtulerit, morte moriatur.
10.
[recensere]Si quis cum paganis consilium adversus christianos inierit, vel cum illis in adversitate christianorum perdurare voluerit, morte moriatur. Et quicumque hoc idem fraude contra regem vel gentem christianorum consenserit, morte moriatur.
11.
[recensere]Si quis domino regi infidelis apparuerit, capitali sententia punietur.
12.
[recensere]Si quis filiam domini sui rapuerit, morte moriatur.
13.
[recensere]Si quis dominum suum vel dominam suam interficerit, simili modo punietur.
14.
[recensere]Si vero pro his mortalibus criminibus latenter commissis aliquis sponte ad sacerdotem confugerit, et confessione data ageri pœnitentiam voluerit, testimonio sacerdotis de morte excusetur.
15.
[recensere]De minoribus capitulis consenserunt omnes, ad unamquamque ecclesiam, curte et duos mansos terræ, pagenses ad ecclesiam recurrentes condonant, et inter centum viginti homines, nobiles et ingenuis similiter et litos, servum et ancillam eidem ecclesiæ tribuant.
16.
[recensere]Et hoc Christo propitio placuit, ut undecumque census aliquid ad fiscum pervenerit, sive in frido, sive in qualecumque banno, et in omni redibutione ad regem pertinente, decima pars ecclesiis et sacerdotibus reddatur.
17.
[recensere]Similiter secundum Dei mandatum præcipimus ut omnes decimam partem substantiæ et laboris suis ecclesiis et sacerdotibus donent, tam nobiles quam ingenui similiter et Iiti, iuxta quod Deus unicuique dederit christiano, partem Deo reddant.
18.
[recensere]Ut in dominicis diebus conventus et placita publica non faciant, nisi forte pro magna necessitate, aut hostilitate cogente; sed omnes ad ecclesiam recurrant ad audiendum verbum Dei, et orationibus vel iustis operibus vacent. Similiter et in festivitatibus præclaris Deo et ecclesiæ conventui deserviant, et secularia placita demittant.
19.
[recensere]Similiter placuit his decretis inserere, quod omnes infantes infra annum baptizantur. Et hoc statuimus, ut si quis infantem intra circulum anni ad baptismum offerre contempserit, sine consilio vel licentia sacerdotis, si de nobile generi fuerit, centum viginti solidos fisco conponant; si ingenuus, sexaginta; si litus, triginta.
20.
[recensere]Si quis prohibitum vel inlicitum coniugium sibi sortitus fuerit, si nobilis, solidos sexaginta; si ingenuus, triginta; si litus, quindecim.
21.
[recensere]Si quis ad fontes aut arbores vel lucos votum fecerit, aut aliquit more gentilium obtulerit, et ad honorem dæmonum commederet; si nobilis fuerit, solidos sexaginta; si ingenuus, triginta; si litus, quindecim. Si vero non habuerint unde præsentaliter persolvant, ad ecclesiæ servitium donentur usque dum ipsi solidi solvantur.
22.
[recensere]Iubemus ut corpora christianorum Saxanorum ad cimiteria ecclesiæ deferantur, et non ad tumulus paganorum.
23.
[recensere]Divinos et sortilegos ecclesiis et sacerdotibus dare constituimus.
24.
[recensere]De Iatronibus et malefactoribus, qui de una comitatu ad alium confugium fecerint, si quis eos receperit in suam potestate, et septem noctibus secum detenuerit, nisi ad præsentandum, nostrum bannum solvat. Similiter si comis eum absconderit, et ad iustitiam faciendam præsentare noluerit, et ad hoc excusare non potest, honorem suum perdat.
25.
[recensere]De pignore, ut nullatenus alterum aliquis pignorare præsumat. Et qui hoc fecerit, bannum persolvat.
26.
[recensere]Ut nulli hominum contradicere viam ad nos veniendo pro iustitia reclamandi aliquis præsumat. Et si aliquis hoc facere conaverit, nostrum bannum persolvat.
27.
[recensere]Si quis homo fideiussorem invenire non potuerit, res illius in forbanno mittantur usque dum fideiussorem præsentet. Si vero super bannum in domum suum intrare præsumpserit, aut solidos decem aut unum bovem pro emendatione ipsius banni conponat; et insuper unde debitor exstitit, persolvat. Si vero fideiussor diem statutum non observaberit, tunc ipse tantum damni incurrat quantum manus sua fideiussoris exstitit. Ille autem qui debitor fideiussori exstitit, duplum restituat pro eo quod fideiussorem in damnum cadere permisit.
28.
[recensere]De præmiis et muneribus, ut munera super innocente nullus accipiat. Et si quis hoc facere præsumpserit, nostrum bannum solvat. Et si, quod absit, forte comis hoc fecerit, honorem suum perdat.
29.
[recensere]Ut universi comites pacem et concordiam ad invicem habere studeant. Et si forte inter eos aliqua discordia aut conturbium ortum fuerit, aut nostrum solatium vel perfectum pro hoc non demittant.
30.
[recensere]Si quis comitem interficerit, vel de eius morte consilium dederit, hereditas illius ad partem regis eveniat, et in ius eius redicatur.
31.
[recensere]Dedimus potestatem comitibus bannum mittere infra suo ministerio de faida vel maioribus causis in solid. 60. De minoribus vero causis comitis bannum in solid. 15 constituimus.
32.
[recensere]Si cuilibet homini sacramentum debet aliquis, aframeat ilium ad ecclesiam sacramenta ad diem statutum. Et si iurare contempserit, fidem faciat, et solidos quindecim componat qui inactivus apparuit, et deinceps causam pleniter emendare faciat.
33.
[recensere]De periuris, secundum legem Saxonorum sit.
34.
[recensere]Interdiximus ut omnes Saxones generaliter conventus publicos nec faciant, nisi forte missus noster de verbo nostro eos congregare fecerit. Sed unusquisque comes in suo ministerio placita et iustitias faciat. Et hoc a sacerdotibus consideretur, ne aliter faciat.