Jump to content

Capitulare Saxonicum (797)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitulare Saxonicum (797)
797
editio: incognita
fons: []
Capitulare Saxonicum

Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi 797-o, et 30-o ac 22-o regnante domno Carolo præcellentissimo rege, convenientibus in unum Aquis palatio in eius obsequio venerabilibus episcopis et abbatibus, seu inlustris viris comitibus, 5. Kalendas Novembris, simulque congregatis Saxonibus de diversis pagis, tam de Westfalahis et Angrariis, quam et de Oostfalahis, omnes unianimiter consenserunt et aptificaverunt, ut de illis capitulis pro quibus Franci, si regis bannum transgressi sunt, solidus sexaginta conponunt, similiter Saxones solvent, si alicubi contra ipsos bannos fecerint.

Hec sunt capitula.

Ut ecclesiæ, viduæ, orfani, et minus potentes iustam et quietam pacem habeant. Et ut raptum et fortiam nec incendium infra patriam quis facere audeat præsumptive. Et de exercitu nullus super bannum domini regis remanere præsumat.

Si quis supradicta octo capitula transgressus fuerit, omnes statuerunt et aptificaverunt, ut Saxones similiter sicut et Franci sexaginta solidos conponant.

Item placuit omnibus Saxonibus, ut ubicumque Franci secundum legem solidos 15 solvere debent, ibi nobiliores Saxones solidos 12, ingenui 5, liti 4 conponant.

Hoc etiam statuerunt, ut qualiscumque causa infra patriam cum propriis vicinantibus pacificata fuerit, ibi solito, more ipsi pagenses solidos duodecim pro districtione recipiant, et pro wargida, quæ iuxta consuetudinem eorum solebant facere, hoc concessum habeant. Si autem in præsentia missorum regalium causæ definitæ fuerint, pro iamdicta wargida suprascriptos solidos duodecim ipsi pagenses habeant concessos. Et pro hoc quia missus regalis ex hac re fatigatus fuerit, alios duodecim solidos inde recipiat ad partem regis. Si autem ipsa causa ad palatium in præsentia regis ad definiendum fuerit producta, tunc utrique solidi duodecim, id est, pro wargida, et quod vicinis debuit conponere, eo quod infra patriam diffinita ratio non fuerit, ad partem regis faciant conponere, quod sunt solidi viginti quatuor. Nam si fuerit aliquis qui in patria, iuxta quod sui convicini iudicaverint, seque pacificare noluerit, et ad palatium pro huius rei causa venerit, et ibi ei fuerit iudicatum quod iustum iudicium iudicassent, in prima vice, ut supra dictum est, solidos viginti quatuor ad partem regis conponat. Et si tunc inde rediens se pacificare et iustitiam facere rennuerit, et iterum pro ista causa ad palatium fuerit convocatus et deiudicatus, bis viginti quatuor solidos conponat. Si vero necdum correptus tertia vice pro eadem re ad palatium remeaverit, triplam conpositionem exinde faciat ad partem regis.

Si quis de nobilioribus ad placitum mannitus venire contempserit, solidos quatuor conponat, ingenui duos, liti unum.

De presbyteris statuerunt, quod si aliquid eis aut eorum hominibus quis contrarium facere aut tollere præsumpserit contra iustitiam, omnia in duplum restituat eis et conponat.

De missis regis statuerunt, ut si ab eis aliquis interfectus evenerit, in triplum eum conponere debeat qui hoc facere præsumpserit. Similiter quicquid aut eorum hominibus factum fuerit, omnia tripliciter faciant restaurare et secundum eorum ewa conponere.

De incendio convenit, quod nullus infra patriam præsumat facere propter iram aut inimicitiam, aut qualibet malivola cupiditate; excepto si talis fuerit rebellis qui iustitiam facere noluerit, et aliter districtus esse non poterit, et ad nos, ut in præsentia nostra iustitiam reddat, venire dispexerit, condicto commune placito simul ipsi pagenses veniant; et si unianimiter consenserint, pro districtione illius causa incendatur, tunc de ipso placito commune consilio facto secundum eorum ewa fiat peractum, et non pro qualibet iracundia aut malivola intentione, nisi pro districtione nostra. Si aliter facere ausus fuerit, sicut superius dictum est, solidos sexaginta conponat.

Item placuit ut quandoquidem voluit domnus rex propter pacem, et propter faidam et propter maiores causas, bannum fortiorem statuere, una cum consensu Francorum et fidelium Saxonum, secundum quod ei placuerit, iuxta quod causa exigit et oportunitas fuerit, solidos sexaginta multiplicare in duplum, et solidos centum sive usque ad mille conponere faciat qui eius mandatum transgressus fuerit.

De malefactoribus qui vitæ periculum secundum ewa Saxonum incurrere debent, placuit omnibus ut qualiscumque ex ipsis ad regiam potestatem confugium fecerit, aut in illius sit potestate utrum interficiendum illis reddatur, aut una cum consensu eorum habeat licentiam ipsum malefactorem cum uxore et familia, et omnia sua foris patriam infra sua regna aut in marcu, ubi sua fuerit voluntas, collocare, et habeant ipsum quasi mortuum.

Illud notandum est quales debent solidi esse Saxonum; id est, bovem annoticum utrisque sexus autumnali tempore, sicut in stabulum mittitur, pro uno solido; similiter et vernum tempus, quando de stabulo exiit; et deinceps, quantum ætatem auxerit, tantum in pretio crescat. De annona vero bortrinis pro solido uno scapilos quadraginta donant, et de sigule viginti. Septemtrionales autem pro solidum scapilos triginta de avena et sigule quindecim. Mel vero pro solido bortrensi sigla una et medio donant; Septemtrionales autem duos siclos de melle pro uno solido donent. Item ordeum mundum sicut et sigale pro uno solido donent. In argento duodecim denarios solidum faciant. Et in aliis speciebus ad istum pretium omnem æstimationem conpositionis sunt.