Migne Patrologia Latina Tomus 97
Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne
CAPITULARE GENERALE (An. 769-771).
Editum a Baluzio ex Codice Sancti Vincentii Laudunensis publici juris factum, atque anno 769 ascriptum, prout ex capite 18 conjicere licet, certe primis Caroli annis et fratre superstite promulgatum est. Singula ejus praecepta ex Capitulari Carlomanni an. 742 aliisque constitutionibus ecclesiasticis fluxisse videntur (Cf. v. c. cp. 7 cum Bonifacii epistola 73, apud Würdtwein, p. 197) Benedicti libro tertio capp. 123-140 tota constitutio, praeter tamen caput 16, indoctis clericis periculosius, repetita est. Cujus quidem ope textum Baluzianum recensui, cum in codice olim Laudunensi Sancti Vincentii, jam inter regios Parisienses n. 4788 insignito, capitulare nostrum non reperissem.
(0121C)Karolus, gratia Dei rex regnique Francorum rector, et devotus sanctae Ecclesiae defensor, atque adjutor (0122C)in omnibus apostolicae sedis. Hortatu omnium fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac reliquorum (0123A)sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere, omnino prohibemus, nisi illi [ Al., illis] tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum scilicet solemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; id est, unum vel duos episcopos cum capellanis presbyteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbyterum qui hominibus peccata confitentibus judicare et indicare poenitentiam possit.
2. Ut sacerdotes neque Christianorum neque paganorum sanguinem fundant.
3. Omnibus servis Dei venationes et sylvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres et falcones non habeant, interdicimus.(0123B)
4. Statuimus ut secundum canonicam cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos, vel presbyteros, ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus.
5. Si sacerdotes plures uxores habuerint, vel sanguinem Christianorum vel paganorum fuderint, aut canonibus obviaverint, sacerdotio priventur, quia deteriores sunt secularibus.
6. Decrevimus ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat, adjuvante grafione qui defensor Ecclesiae est, ut populus Dei paganias non faciat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive phylacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias (0123C)immolatitias, quas stulti homines juxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum Domini; qui potius quam ad misericordiam sanctos suos ad iracundiam provocant.
7. Statuimus ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam sollicite circumeat, et populum confirmare et plebes docere et investigare, et prohibere paganas observationes, divinosque vel sortilegos, aut auguria, phylacteria, incantationes, vel omnes spurcitias gentilium, studeat.
8. Decrevimus quoque juxta sanctorum canones, ut unusquisque presbyter in parrochia habitans episcopo subjectus sit illi in cujus parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus, (0123D)et ordine missarum episcopo reddat. Et quandocunque iure canonico episcopus circumeat parrochiam (0124A)ad populos confirmandos, presbyter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum, cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in coena Domini semper novum chrisma ab episcopo suo quaerat. Et de vetere nullus baptizare praesumat, sed ardere in luminaribus ecclesiae faciat.
9. Ut nemo accipiat ecclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui, nec de una ad aliam transeat. 10. Ut de incestis et criminosis magnam curam habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus, et animae eorum a districto iudice Christo eis requirantur. Similiter de infirmis et poenitentibus, ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliatione et (0124B)viatico non deficiant.
11. Ut ieiunium quatuor temporum et ipsi sacerdotes observent, et plebi denuntient observandum. 12. Ut ad mallum venire nemo tardet, primum circa aestatem, secundo circa autumnum. Ad alia vero placita, si necessitas fuerit, vel denuntiatio regis urgeat, vocatus venire nemo tardet.
13. Ut quando denuntiatum fuerit pro rege vel pro fidelibus suis qualibet causa orationes facere, nemo ex hoc neglegens appareat.
14. Nullus sacerdos nisi in locis Deo dicatis, vel in itinere positus in tabernaculis et mensis lapideis ab episcopo consecratis, missas celebrare praesumat. Quod si praesumpserit, gradus sui periculo subiacebit.(0124C)
15. Sacerdotes qui rite non sapiunt adimplere ministerium suum, nec discere iuxta praeceptum episcoporum suorum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi quousque haec pleniter emendata habeant.
16. Quicunque autem a suo episcopo frequenter admonitus de sua scientia, ut discere curet, facere neglexerit, procul dubio et ab officio removeatur, et ecclesiam quam tenet, amittat; quia ignorantes legem Dei eam aliis annuntiare et praedicare non possunt.
17. Ut nullus iudex neque presbyterum neque diaconum aut clericum, aut iuniorem ecclesiae, extra conscientiam pontificis per se distringat aut condemnare praesumat. Quod si quis hoc fecerit, ab ecclesia cui iniuriam inrogare dinoscitur, tamdiu sit (0124D)sequestratus, quamdiu reatum suum cognoscat et emendet.(0125A) 18. Ut nullus episcoporum vel secularium cuiuscunque alterius episcopi sive ecclesiae sive privati res, aut regnorum divisione aut provinciarum sequestratione, competere aut retinere praesumat. Quod (0126A)si quis hoc facere tentaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus, et a communionis gratia sequestratus, quoadusque es ablatas cum fructuum satisfactione restituat.
CAPITULARE DE BANNO DOMINICO (Circ. an. 772). (0125) Constitutionem in Ortloffii viri cl. libello de Lege Salica, pag. 30, latentem, iterum publici juris fecimus ex codice bibliothecae regiae Babenbergensis, leges Salicam, Ribuariorum et Alamannorum continenti membranaceo saeculi IX, in-8º longiori, in cujus pagina 306 et 307 repertam anno superiori exscripsi. Data esse videtur primis Caroli annis, certe ante ea capitularia quibus annis 797 et 803 easdem leges Baioariis atque Saxonibus superatis imposuit.
(0125B)De illos octo bannus unde domnus noster vult quod exeant sol. 60.
1. Cap. Dishonoratio sanctae ecclesiae. 2. Qui iniuste agit contra viduas. 3. De orfanis. 4. Contra pauperinus qui se ipsus defendere non possunt, qui dicuntur ur uer magon. 5. Qui raptum facit, hoc est qui feminam ingenuam (0126B)trahit contra voluntatem parentum suorum. 6. Qui incendium facit infra patriam, hoc est qui incendit alterius casam aut scuriam. 7. Qui harizhut facit, hoc est qui frangit alterius sepem aut portam aut casam cum virtute. 8. Qui in hoste non vadit. Isti sunt octo banni domino regis unde exire debent de unoquisque solido 60.
CAPITULARE. An. 779 (Mart. Haristallio). (0125)
Editioni nostrae capitularis antea ab Amerpachio, Sirmondo et Baluzio vulgati, codices hi inservierunt:
1. C. monasterii Sangallensis n. 733, initio saeculi IX exaratus, quem plerumque sequitur editio nostra. Contulerunt eum Baluzius, et in nostrae editionis usum viri cl. Wechelinus. 2. C. monasterii Sancti Pauli in Carinthia, initio saeculi IX exaratus atque a me exscriptus, cui in pluribus congruit: 3. C. bibl. regiae Parisiensis n. 4613 m., saec. X, olim Thuaneus, primum a Baluzio, et iterum a me collatus. 4. C. bibl. Guelferbytanae Blankenburgensis saec. X. 5. C. bibl. ducalis Gothanae saec. XI, proxime sequitur codices 2, 3, 4. 6. C. bibl. regiae Parisiensis n. 4628 A. saec. X, ubi Capitulare inscribitur: Incipit decretum Karoli preciosi regis Francorum. Eadem fere inscriptio reperitur in 6*. C. bibl. ejusdem n. 4626 m., saec. X.: Incipit decretum Karoli preciosissimo rege. Liber olim bibliothecae Bigotianae, primum a Baluzio, tum a me collatus est.
7. C. bibl. reg. Monacensis olim Tegernseensis, ab Amerpachio editus. 8. Editio Sirmondi in Conciliis Galliarum, vel potius Codex quem ipse vocat Aquitanicus 9. C. bibl. regiae Parisiensis inter supplementa latina n. 75 signatus, atque a me collatus cum editis, saec. X, idem esse videtur quem Baluzius Parisiensem et Claromontensem vocavit. Quam maxime cum eo congruunt. 10. C. S. Vincentii Mettensis et 11. C. Palatinus, a Baluzio adhibiti.
Ejusdem capitularis editionem pro regno Langobardorum recens conquisito comparatam, hic primum vulgamus auctoritate codicum:
1. Chisiani, saec. X, 2. Cavensis, saec. XI, quibus 3. Gothanus et 4 Mutinensis apud Muratorium plurimum congruunt; collatis quoque codicibus Ambrosiano, Londinensi, Florentino, Vindobonensi, Veronensi et Estensi apud Muratorium. CAPITULARE FRANCICUM. (0125B) In Christi nomine. Anno feliciter undecimo regni domini nostri Karoli, regis gloriosissimi, in mense (0127A)Martio, factum capitulare, qualiter congregatis in unum synodali concilio episcopis, abbatibus, virisque inlustribus comitibus, una cum piissimo domino nostro, secundum Dei voluntatem, pro causis oportunis consenserunt decretum.
1. De metropolitanis episcopis, ut suffraganii episcopi eis secundum canones subiecti sint; et ea quae erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, libenti animo emendent atque corrigant. 2. De episcopis. Ubi praesens episcopi ordinati non sunt, ut sine tarditate ordinentur 3. De monasteriis qui regulares fuerunt, ut secundum regulam vivant; necnon et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant, et unaquaeque (0127B)abbatissa in suo monasterio sine intermissione resedeat. 4. Ut episcopi de presbiteris diaconibus et clericis infra illorum parrochia potestatem habeant secundum canones. 5. Ut episcopi de incestuosis hominibus emendandi licentiam habeant; seu et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum. 6. Ut nulli liceat alterius clericum recipere aut ordinare in aliquo gradu. 7. De decimis. Ut unusquisque suam decimam donet, adque per iussionem episcopi dispensentur. 8. Ut homicidas aut caeteros reos qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, non excusentur, neque eis ibidem victus detur. (0127C)9. Ut latrones de infra inmunitatem illi iudicis ad comitum placita praesentetur; et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter et vassus noster, si hoc non adimpleverit, beneficium et honorem perdat. Et qui beneficium non habuerit, bannum solvat.
10. De eo qui periurium fecerit, nullam redemptionem, nisi manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. (0129A)Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. Haec vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus, aut de statu ingenuitatis, secundum legem custodiant. [10 bis. De latronibus in custodiam missis. De latronibus qui in custodiam missi sunt, ut nullus iudex publicus pretium pendat. Et si hoc fecerit, honorem suum perdat. Et qui ecclesiam infregerit moriatur.]
11. De vindicta et iudicio in latrones. Factum testimonium episcoporum, absque peccato comitis esse dicunt, ita tamen ut absque invidia aut absque occansione mala, et nihil aliud ibi interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Et si per odium aut (0129B)malo ingenio, nisi per iustitiam factendam, hominem disfecerit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit, secundum penam quam intulit, emendetur. 12. Capitula vero quae bonae memoriae genitor noster in sua placita constituit et in synodis, conservare volumus. 13. De rebus vero ecclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu sit soluta; et unde antea non exierunt, similiter nona et decima detur; atque de casatis quinquaginta, solidum unum; et de casatis tringinta, dimidium solidum, et de viginti, trimisse uno. Et de precariis: ubi modo sunt, renoventur; et ubi non sunt, scribantur. Et sit discretio inter precarias de verbo nostro factas, et (0129C)inter eas quae spontanea voluntate de ipsis rebus ecclesiarum faciunt. 14. De truste faciendo nemo praesumat. 15. De cerariis et tabulariis atque cartulariis, sicut a longo tempore fuit, observetur. 16. De sacramentis per gildonia invicem coniurantibus, ut nemo facere praesumat. Alio vero modo de illorum elemosinis, aut de incendio, aut de naufragio, quamvis convenentias faciant, nemo in hoc iurare praesumat. 17. De itinerantibus. Qui ad palatium aut aliubi (0131A)pergunt, ut eos cum collecta nemo sit ausus adsalire. Et nemo alterius erbam defensionis tempore tollere praesumat, nisi in hoste pergendum, aut missus noster sit. Et qui aliter facere praesumit, emendet. 18. De teloneis qui iam antea forbanniti fuerunt, nemo tollat nisi ibi ubi antiquo tempore fuerunt. [18 bis. Item placuit de sanctimonialibus mulieribus qui se copulaverunt viris aut adulterio se polluerunt, ut disiungantur, et intrent in monasteria, tam viri quamque et feminae, cum rebus suis et cum illa compositione quam in publico dare debuerunt (0131B)vel mundoaldo eius. De illis vero viris paupertinis qui nihil habent, ut supra et ipsi disiungantur, et si res non habent qualiter in monasterio vivant, parentes proximi eos nutriant, et caveant iterum non peccent. Quod si amplius in ipso mala accesserint, mundoaldo eius sit culpabilis solidos 30, et ipsa intret in monasterium cum poena quae mundoaldo eius obligaverat, et cum illa compositione adulterii sui. Ancilla vero quae cum voluntate domini sui vestem religiosam susceperit, et postmodum adulteraverit aut maritum duxerit, sit dominus eius culpabilis sol. 1.]
19. De mancipia quae vendunt, ut in praesentia episcopi vel comitis sit, aut in praesentia archidiaconi, aut centenarii, aut in praesentia vicedomini, (0131C)aut iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia. Et foras marca nemo mancipium vendat. Et qui hoc fecerit, tantas vices bannos solvat quanta mancipias vendidit. Et si non habet pretium, in wadio pro servo semetipsum comiti donet, usque dum ipsum bannum solvat. 20. De brunias. Ut nullus foras nostro regno vendere praesumat. 21. Si comis in suo ministerio iustitias non fecerit, missos nostros de sua casa soniare faciat usque dum iustitiae ibidem factae fuerint. Et si vassus noster iustitiam non fecerit, tunc et comis et missus ad ipsius casa sedeant, et de suo vivant quousque iustitiam faciat.(0133A) 22. Si quis pro faida precium recipere non vult, tunc ad nos sit transmissus, et nos eum dirigamus ubi damnum minime facere possit. Simili modo et qui pro faida pretium solvere noluerit, nec iustitiam exinde facere, in tali loco eum mittere volumus ut pro eodem maius damnum non crescat. 23. De latronibus. Ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, set oculum perdat; de secunda vero culpa nasus ipsius latronis abscidatur ; de tertia vero culpa, si non emendaverit, moriatur. Explicit decretum Karoli regis.
CAPITULARE LANGOBARDICUM. (0126B)
Anno feliciter undecimo regni domini nostri Caroli gloriosissimi regis in mense Martio. Facto capitulare, (0128A)qualiter congregatis in unum sinodale concilium episcopis, abbatibus virisque illustribus comitibus, una cum piissimo domino nostro secundum Dei voluntatem pro causis oportunis consenserunt decretum.
Primo kapitulo. De metropolitanis episcopis, ut eorum suffragani episcopi eis secundum canones subiecti sint, et ea quae erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, libenti animo emendent atque corrigant.
2. De episcopatis. Ubi praesens episcopi ordinati non sunt, sine tarditate ordinentur. 3. De monasteriis qui regulares fuerunt, ut secundum regulam vivant; necnon et monasteria puellarum (0128B)ordinem sanctum custodiant, et unaquaeque abbatissa in suo monasterio sine intermissione resedeat. 4. Ut episcopi de presbiteris diaconibus, et clericis infra illorum parrochia vel de suo ministerio potestatem habeant secundum canones facere. 5. Ut episcopi de incestuosis hominibus emendandi licentiam habeant, seu et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum. Et si de ipsis incestuosis aliquis post iudicium episcopi in ipso incestu se iterum miserit, si alodem habuerit, ipso fisco regis recipiat. 6. Ut nulli liceat alterius clericum recipere nec ordinare in aliquo gradu, sine dimissoria sui episcopi de cuius parrochia est. 7. De decimis, ut unusquisque homo sua decima (0128C)donet, et per iussionem et consilium episcopi in cuius parrochia fuerit dispensentur. 8. De homicidis et ceteris malefactoribus, qui legibus aut pro pace facienda morire debent. Nemo eos ad excusationem in aecclesia sua introire permittat; (0130A)et si absque voluntate pastoris ibidem introierit, tunc ipse in cuius ecclesia est, nullum victum ei donet nec alio dare permittat. 9. De latronibus. Ut latrones de infra emunitate illos iudices et advocati ad comitum placitum quando eis annuntiatum fuerit, praesententur . Et si dixerit, quod illo latrone praesentare non potuisset, iurare debet, quod illos praesentare non potuisset, postquam ei denuntiatum fuerit, nec pro nulla iustitia dilatando illi latroni non consentisset, nec pro causa dilatationis de sua potestate, vel de suo ministerio ipsum latronem non iactasset. Et hoc iuret, ut per sua voluntate, si potest, ipsum latronem praesentare debeat ad iustitias faciendum. Et qui hoc non fecerit, (0130B)beneficium et honorem perdat. Similiter et vassi dominici ipsum exemplum exinde sustineant. Et qui suprascripto sacramento sine periurio iurare non potuerit, si beneficium habuerit aut actum per ipsum perdat, et si beneficium non habuerit, bannum dominicum solvat. 10. De periurio. Si quis periurium fecerit, nullam redemptionem ei facere liceat, nisi manum perdat. Et si ille qui prius illum sacramentum iurat, de illo periurio probatus fuerit, et aliquis de suos iuratores dixerit quod nesciens se periurasset, aut hoc apud iudicium Dei adprobet verum esse aut similiter manum perdat. De cuius causa periurium fecerit, sicut lex loci illius, ubi periurium factum est, a longo (0130C)tempore fuit, de eorum pretium emendare studeat. 11. De furto, vel de minoribus causis instituimus: (0132A)si ille homo cuius causa iurata fuerit, discere voluerit, quod ille, qui iuravit, se sciens periurasset stent ad crucem. Et si ille, qui iuravit, victus fuerit, quod se sciens periurasset, suprascripta sentientia subiaceat. Et si ille, qui criminavit, alium periurium non approbaverit, legem suam, qui periuratum esse dixerit, persolvat. De maioribus vero causis legem, quam a longo tempore habuerunt, observentur. Mentio enim facta est a nonnullis in placito quod habuimus in anno praeterito, et dictum est ibi, quia ubi palam apparet, quod aut ille, qui crimen iniecerit, aut ille qui se defendere vult, periurare se debeant, ut in campo cum fustibus pariter contendant quam periurium absconse perpetrent.(0132B) 12. De vindicta et indicium in latronibus factum. Testimonium episcoporum absque peccato comites facere possint, si ibi nec invidia nec alia occasio mala nec iniusta non interposuerit nisi vera iustitia ad perficiendum et pacem confirmandum. Ut si quis latro de uno furto probatus fuerit, unum oculum perdat, et si de duos furtos probatus fuerit oculum perdat et nasum ei cappiletur; et si de tres furtos probatus fuerit, moriatur. Et de his duabus furtis unde oculum unum et nasum perdere debet constituimus, ut dominus servi illius secundum legem cui furta facta fuerint solvere debeat. De tres vero furtis unde morire debetur, mors illius furtas illas excludatur. Et si comis sine culpa per invidia aut iniusta occasione nisi per iustitia et pacem (0132C)faciendam hominem disfecerit, honorem suum perdat et legibus contra quem iniuste fecit secundum poenam quam intulit emendet. 13. De causa vero quas bonae memoriae genitor noster Pippinus in sua placita et sinodos constituit, conservare volumus. 14. De rebus vero aecclesiarum que usque nunc per verbo domni regis homines seculares in beneficium habuerunt, ut in antea sic habeant, nisi per verbo domni regis ad ipsas ecclesias fuerint revocatas. Et si inde usque nunc ad partem aecclesiae decima et nona exivit, et nunc in antea faciat; et insuper ad illas aecclesias de 50 casatos solido uno reddat; (0134A)de triginta medio solido, de 20 tremisse uno; et qui usque nunc alium censum dedit, in antea sicut prius fecit ita faciat. Et unde usque nunc nullum censum exivit, et ipsa res aecclesiae sunt, censeantur, et ubi non sunt, scribantur. Et sit discretio inter precarias de verbo dominico factas, et inter eas quas episcopi et abbates et abbatisse eorum arbitrio vel dispositione faciunt, ut liceat eis quandoquidem eis placuerit, res quas beneficiaverint, ad partes ipsius aecclesiae recipere, facientes ut unusquisque homo ad casa Dei in honore Deo fideliter et firmiter deserviat. CAPITULARE EPISCOPORUM (An. 779). (0133) Anno 779 ut annales Alamannici referunt « fames magna et mortalitas in Francia evenit, et post cladem a Wasconibus anno superiori acceptam Francorum exercitui bellum Saxonicum imminebat. Quae cum ita essent, episcopi a rege convocati, preces pro eo Francisque et pro praesenti tribulatione suscipiendas edixerunt. Quorum quidem capitulare a Sirmondo, t. II Concil. Galliae, p. 159 editum, a Baluzio cum codd. 2 Palatino et 3 Mettensi collatum, auctoritate codicis 1 Parisiensis inter Suppl. lat. n. 75 emendatum hic iterum sistimus.
(0133B)Qualiter pro rege et exercitu eius hac instanti tribulatione a fidelibus in orationibus et eleemosynis Deo supplicandum sit.
Capitulare qualiter institutum est in episcoporum (0133C)conventu; id est, ut unusquisque episcopus tres missas et psalteria tria cantet, unum pro domno rege, alterum pro exercitu Francorum, tertium pro praesenti tribulatione. Presbiteri vero unusquisque missas tres, monachi et monachae et canonici psalteria tria. Et biduanam omnes faciant, atque eorum infra casati homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, aut abbas, vel abbatissa, qui hoc facere possunt, libram de argento in elemosinam donet; mediocres vero mediam libram, minores solidos quinque. Episcopi et abbates atque abbatissae pauperes famelicos quatuor pro ista striccitate (0134B)nutrire debent usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut duos, aut unum. Comites vero fortiores libram unam de argento aut valentem, mediocres mediam (0134C)libram. Vassus dominicus de casatis ducentis mediam libram, de casatis centum solidos quinque, de casatis quinquaginta aut triginta unciam unam: et faciant biduanas, atque eorum homines in eorum casatis; vel qui hoc facere possunt et qui redimere voluerit, fortiores comites uncias tres, mediocres unciam et dimidiam, minores solidum unum; et de pauperes famelicos, sicut supra scriptum est, et ipsi faciant.
Haec omnia, si Deo placuerit, pro domno rege et pro exercitu Francorum et praesente tribulatione missa sancti Iohannis sit completum.
CAPITULARE MANTUANUM (An. 781, Martio?). (0135)
Constitutionem hanc edimus ex codicibus 1 Sancti Pauli, saec. IX ineuntis; 2 Chisiano, s. x; 3 Cavensi, s. XI, cum anno 1687 Mabillonius Musei Italici t. I, p. 47, Chisiani Codicis lectionem typis vulgasset. Cum nec in prima regis expeditione ann. 773 et 774 datam fuisse facile quis putet, anno 781 potius quam 776 vel 786 assignavi, quod haud longe antea rex de venditione mancipiorum ad Sarracenos ab Italis facta Adriano papae conquestus fuerat, ideoque lex in talium perpetratores necessaria esse videri poterat.
(0135)De singulis capitulis, qualiter Mantua ad placitum generale omnibus notum fecimus.
1. De iustitiis ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum, maius minusve potentes, volumus adque omnimodis precipimus ut omnes episcopi abbates comites secundum lege pleniter iustitiam faciatis et recipiant. 2. Hec statuimus, ut unusquisque clamator tertiam vicem ad comites suus se proclamat, et inde idoneus homines habeat qui hoc veraciter faciant quod proclamasset et nulla exinde iustitia habere potuisset; et si qui aliter fecerit et antea ad palacium se proclamaverit, legem suam conponat. 3. Comites vero de illorum parte per testes adfirmant quod eis iustitiam facere voluisset, et omnia notarium suum et scribere faciat quanti ad se (0135B)proclamassent vel quantas iustitia factas habent, ut cum proclamaverint nulla excusationem habere possint, nisi veritas clara sit ut iustitiam facere voluisset, et hoc ipse comis aut eius advocatus per sagramentum firmare possit, quod de illorum iustitias nulla neglegentia habeat, et per ipsa brebe cognoscere valeat utrum ad se proclamasset aut non. 4. Hoc omnibus notum sit, si quislibet post causam legibus fenita se proclameverit, aut quin decim accipiat camactos aut solidos 15 conponere cogatur. 5. Ut nullus alterius presbiterum recipiat antequam ab episcopo loci illius examinatur vel inquisitum sit, neque liceat ei inivi missa celebrare. 6. Ut quando episcopus per sua parrochia circata fecerit, comite vel sculdaz adiutorium preveat, (0135C)qualeter ministerium suum pleniter perficere valeat secundum canonicam institutionem. 7. Ut nullus mancipia christiana vel pagana nec qualibet arma vel amissario foras regno nostro vindat. Et qui hoc fecerit, bannum regis componere cogatur; et si ea mancipia minime revocare potuerit, widrigild suum componat. 8. De tolonariis: ut nullus aliter tolloneum presumat tollere nisi secundum antiqua consuetudinem, et alivi non tollatur nisi ad locis antiquis legitimis; et cui iniuste tollitur, secundum lege conponat, et (0135D)insuper vannum nostrum ad missi nostri conponat.(0136A) 9. De moneta; ut nullus post Kalendas Augustas istos dinarios quos modo habere visi sumus dare audeat aut recipere; si quis hoc fecerit, vannum nostrum conponat. 10. De latronibus qui ante missi nostri menime venerunt, ut comites eos perquirant, et ipsos aut per fidiiussore aut sub custodia serventur, donec missi ividem revertunt. 11. Ut nullus quilibet hominem Languvardiscum in vassatico vel in casa sua recipiat, antequam sciat, unde sit vel comodo natus est; et qui aliter fecerit, vannum nostrum conponat. 12. De sinodochiis volumus adque precipimus, ut restaurata fiant. 13. De vassis regalis, de iustitiis illorum: ut ante (0136B)comitem suum recipiant et reddant.
IN CODICE SANCTI PAULI HAEC SUBJICIUNTUR. ISTA LEX CANONICA.--Capitul. apostolorum episcoporum presbyterorum aut diaconus nequaquam seculares curas adsumant; sin aliter fecerit, deponatur.
CAP. 35, aera 15.--Ut episcopus rebus ecclesie tanquam commendatis, non tanquam propriis, utantur.
CANON AFRICANA, aera 50.--Inrita erit episcopis donatio vel vinditio vel commutatio rei ecclesiastice absque convenentia vel scriptionem clericorum.
CAN. ARILIANENSIS, aera 14.--Episcopi presbiteris vel diaconis aut tutelam curam nequaquam inplicent.
CAN. 54, aera 3.--Ut episcopus nulla rei familiares curam ad se revocet; set ut lectiones et orationi (0136C)verbo Dei ut predicationem tantummodo vacet.
ITEM DE VENATIONIBUS CAP. 45. CAN. MATICENSES, aera 20.--Volumus igitur episcopales domum que ad hoc instituta est, ut sine personarum actionem in omni ospitaliter recipiantur, canes non haberent, ne forte qui in ea miseriarum suarum levamen habere confidunt, infertorum canum morsibus lanientur. Custodienda igitur episcopalis habitatio ymnis, non latrantibus, operibus bonis, non morsibus venenosis. Hubi igitur debet esse assiduitas cantalene, monstrum est et decoris nota canes sibi vel accipitres non habitari.
(0136D)CAN. EPANENSES, aera 4.--Episcopis presbiteris (0137A)vel diaconibus canes ad venandum vel accipitres habere non liceat: si episcopus hec presumpserit, tribus mensibus a communione suspendat, duabus (0138A)presbiter se abstineat, unum diaconus, ac communionem et officio cesset.
PIPPINI REGIS CAPITULARE LANGOBARDICUM (An.782, ante Pascha). Postquam Pippinus, secundus Caroli ex Hildegarde filius, an. 781 Langobardorum rex constitutus erat, leges vel a Carolo absente ex placitis suis in Francia habitis filio transmissae vel filii jussu a proceribus Francis Langobardisque in Italia editae, Pippini regis nomine et auctoritate promulgatae sunt. Cujus rei exempla cum huc usque pauca tantum nota essent, plura ex Codicibus antiquissimis in sequentibus sunt proponenda, unde capitularia Caroli generalia et in Italia vim legis obtinuisse patebit.
Primum capitulare sub nomine Pippini editum anno 782 assignandum putavi, cum quae illud excipiunt, haud ante annum 783 promulgata sint, nec anno 781 adscribi possit, cum paulo ante pascha editum, et Pippinus in festo paschali anni 781 Romae in regem Langobardorum consecratus sit. Prodit hic auctoritate codicum 1 Chisiani, 2 Cavensis, et Codicum quibus leges Langobardorum exhibentur, Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis, Estensis apud Muratorium; quorum inter se collatione, solos Chisianum et Cavensem legis ipsius textum referre, reliquos vero Codices textum aevo posteriore in usum jurisconsultorum comparatum sistere evidentissime probabitur.
(0137B)In nomine Domini nostri Iesu Christi. Qualiter complacuit nobis Pippino excellentissimo regi gentis Langobardorum, cum adessent nobiscum singulis episcopis abbatibus et comitibus seu et reliqui fideles nostros Francos et Langobardos qui nobiscum sunt, vel in Italia commorantibus.
Kap. 1. Ut aecclesias baptismales seu oraculas qui eas a longo tempore restauraverunt mox iterum restaurare debeant, et tam curtis regia quam et Langobardos talem inibi habeant dominatione, qualem illorum a longo tempore fuit consuetudo.
2. Ut pontifex unusquisque ordinet et disponat ecclesias suas canonico ordine, et sacerdotes suos vel clericos constringant canonico ordine vivere. Et si quis pontifex clericos suos canonice vivendo ordine (0137C)distringere noluerit, et ad secularem pertraxerit habitum, quod canones clericos facere prohibent, comis qui in loco fuerit ordinatus, distringat illos in omnibus ad suam partem sicut et alios exercitales. 3. Monasteria virorum et puellarum, tam quae in mundio palatii esse noscuntur vel etiam in mundio episcopale seu et de reliquis hominibus esse inveniuntur, distringat unusquisque in cuius mundio sunt, ut regulariter vivant. Similiter et sinodochia cuiuslibet sint. Fratres in omnibus pascantur iuxta illorum possibilitatem. 4. Ut de restauratione ecclesiarum vel pontes faciendum (0137D)aut stratas restaurandum omnino generaliter (0138B)faciant, sicut antiqua fuit consuetudo, et non anteponatur emunitas, nec pro hac re ulla occasio proveniat. 5. Ut viduae et orfani tutorem habeant iuxta illorum legem qui illos defensent et adiuvent, et per malorum hominum oppressiones suam iustitiam non perdant. Et si tutor aliquis illorum esse noluerit, iudex praevideat Deum timentem hominem iuxta ut lex ipsorum est, qui per nostra praeceptione illorum peragere debeant causa. 6. Ut qui se reclamaverit super pontificem quod iustitiam habeat ad requirendum, dirigat illum comis aut per missum suum aut per epistolam suam ad ipsum pontificem. Et si episcopus ipse, Francus aut Langobardus distulerit iustitiam faciendum, (0138C)tunc iuxta ut ipsi episcopi eligerunt, ubi consuetudo fuerit pignerandi a longo tempore, ut et in antea in eo modo sit pro ipsas iustitias faciendas. Et hoc statuimus, ubicumque pontifex substantiam habuerit, advocatum habeat in ipso comitatu, qui absque tarditate iustitias faciat et suscipiat. Et talis sit ipse advocatus, liber homo et bonae opinionis, laicus aut clericus, qui sacramentum pro causa ecclesiae, quam peregerit, deducere possit [iuxta qualitatem substantiae], sicut lex ipsorum est. 7. De universali quidem populo, quis ubique iustitias quaesierit, suscipiat, tam a comitibus suis, quam etiam a castaldiis, seu ab sculdaissihis, vel loci positis (0138D)iuxta ipsorum legem absque tarditate. Et si comis (0139A)Franciscus distulerit iustitias faciendum et probatum fuerit, iuxta ut eorum fuit electio, ita poenae subiaceat, et de illorum honore fiat sicut Francorum est consuetudo. Et de Langubardiscos comites qui ex ipsis neglectum posuerit iustitias faciendum, sicut ipsorum lex est ita componat. Et si forsitan attenderit ad gasindios vel parentes et amicos suos, seu premium et legem non iudicaverit, et probatum fuerit, componat et honorem suum amittat sicut lex ipsorum est. Et si castaldius et sculdais seu loci positus de qualibet iudicaria tam suos pagenses quamque alios qui iustitias quaesierint, non fecerit, componat sicut lex ipsorum est. Et si forsitan Francus aut Langobardus habens beneficium iustitias facere noluerit, iudex ille in cuius ministerio manserit, (0139B)contradicat illi beneficium illum, interim quod ipse aut missus eius iustitias faciant. 8. Iudex unusquisque per civitatem faciat iurare ad Dei iudicia homines credentes iuxta quantos praeviderit, seu foris per curtes vel vicoras mansuros; ut cui ex ipsis cognitum fuerit id est homicidia furta adulteria et de inlicitas coniunctiones, ut nemo eas concelet. Et hoc damus in mandatis, ut si quis venerit iustitiam reclamare super quempiam hominem, dicendo de homicidia furta aut de praeda, et ille super quem dixerit, denegare voluerit, tunc ille qui reclamat si potuerit approbet illud, et si forsitan ipse non potuerit approbare, et ipse super quem dicit negaverit quod malum ipsum nec ipse nec homines ipsius perpetrassent, et (0139C)posuerit excusationem et dixerit: Nomina mihi homines meos qui tibi malum illum fecerunt. Ego tibi de illos iustitias facio. Et ille incognitus qui reclamat et nomina de illos homines non scit et nec approbare potest, et ipsi qui exinde sic veritatem sciunt denegare voluerint et ille qui reclamat, dixerit quia homo ille exinde veritatem sciverunt, tunc iudex ille qui in loco ipso est, faciat iurare homines illos, quilibet sint, Francos aut Langobardos quos ipse nominative dixerit, ut dicant veritatem. Et si credentes homines fuerint, in manu comitis sui dextras (0140A)dent. Et si latrocinia vel furta aut praeda ipsa inventa fuerit, emendetur iuxta ut eorum est lex ut populus hic habitantibus aut advenientibus in pace vivere valeant. 9. De servis et ancillis fugitivis unusquisque iudex studium ponat ad perquirendum iuxta ut edictus continet. Et hoc damus in mandatis, ut tam Austria, Neustria, Emilia et Tuscia, seu littoraria maris, ut super omnia loca perquirantur superscriptos fugaces; et apud locum coniurent scultasios, decanos, saltarios vel loco positos, ut nullos concelent, et ubicumque inventi fuerint, ipse apud quem fuerint una cum misso de comite vel de ipso loco nobis adducantur sic, ita ut iurare valeant, ut neminem concelent. Et positum est constitutum die quintodecimo (0140B)post sanctum pascha; et si qui servos aut ancillas fugaces habuerit tam aecclesiastici seu curtis vel populo, in constituto ipsum qui suum cognoverit suscipiat. 10. De advenis et peregrinis qui in Dei servitio Roma vel per alia sanctorum festinant corpora, ut salvi vadant et revertantur sub nostra defensione. Et qui ex ipsis peregrinis ausus fuerit occidere, 60 solidos componat in palatio nostro. Insuper compositio illa de ipso homicidio componatur, cui legibus leudo ipso pertinuerit. Et hoc damus in mandatis cunctis episcopis, abbatibus, comitibus, seu actionariis nostris, ut haec omnis suprascripta iustitia de praesenti absque ulla tarditate adimpleta fieri debeat, ut qui in tantos annos (0140C)iustitiam habere non potuerit, vel modo pro Dei omnipotentis misericordia et per praeceptione domino et genitore meo Caroli regis gentis Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, simul et per nostram praeceptionem, unusquisque iustitia sua accipiat. Ita tamen, ut quindecim dies post sanctum pascha omnia adimpleta esse debeant. Et tunc unusquisque iudex noster dirigat missum suum ad nos, ponendum nobis rationem, si nostram adimpleverint iussionem. Postea habemus disponere cum Dei adiutorio, qualiter melius previderimus.
CAPITULARE GENERALE (An. 783). (0139) Ildegardis regina, Caroli uxor, II Kal. Maii anni 783 obiit. Cujus de rebus inbreviandis cum in edicto mentio fiat, legem aut mense Maio in Theodonis villa, aut autumno tandem post Caroli e Saxonia reditum, in conventu Wormatiensi promulgatam esse oportet. Occurrit bis tantum inter leges Caroli, in Codice scilicet 1 (0141)olim Tegernseensi jam regio Monacensi, unde Amerpachius col. 41-44 primus publici juris fecit, atque 2 in ducali Gothano fol. 220. Utroque diligenter collato, editionem nostram ita instituimus, ut quam proxime fieri posset, utriusque libri, sed praecipue Tegernseensis, unde omnes editiones anteriores fluxerunt, vestigia premeremus: quo evenit, ut textum jam habeamus Capitulari secundo Pippini Italiae regis simillimum, quemque exinde locis nonnullis emendare possis.
Editionem capitularis Langobardicam a Pippino rege promulgatam, sistimus ope Codicum 1 Sancti Pauli saec. IX; 2 regii Parisiensis n. 4613; 3 bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgici; 4 Chisiani; 5 Cavensis, et Codicum qui capitularia legibus Langobardicis addita exhibent, Mutinensis apud Muratorium, Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis, Estensis apud Muratorium.
CAPITULARE FRANCICUM (0141A) Incipit capitulare qualiter praecepit domnus rex de quibusdam causis.
Primo capitulo de senedochia iussit ut quicumque senedochia habent, si ita pauperes pascere voluerint et concilio facere quomodo ab antea fuit, habeant ipsa senedochia, et regant ordinabiliter. Et si hoc facere noluerint, ipsas dimittant; et per tales homines in antea sint gubernatae, qualiter Deo et nobis exinde placeant.
2. De ecclesiis baptismalibus, ut nullatenus eas laici homines tenere debeant, sed per sacerdotes fiant, sicut ordo est, gubernatas. Et neque illi pagenses neglegentiam habeant de hoc quod ibidem facere debeant. Et illi sacerdotes eas sic regant quomodo (0141B)ordo canonicus exposcit. 3. De advocatis sacerdotum, volumus pro ecclesiastico honore et pro illorum reverentia, advocatos habeant. 4. De diversis generationibus hominum qui in Italia commanent, volumus ut ubicumque culpa contigerit unde faida crescere potest, pro eas fatigationes hominis illius contra quem culpavit, secundum ipsius legem cui neglegentiam commisit, emendet. De vero statu ingenuitatis aut aliis quaerelis, unusquisque secundum suam legem se ipsum defendat. 5. De compositionibus quae ad palatium pertinent. Si comites ipsas causas commoverint ad requirendum, illam tertiam partem ad eorum recipiant opus, (0141C)duas vero ad palatium. Et si per suam negligentiam remanserint, et missus dominicus ipsas causas coeperit inquirere, tunc volumus ut ipse comes illam tertiam partem non habeat, sed cum integritate ad palatium veniat. 6. De monasteria et senedochia qui per diversos comites esse videntur, ut regales sint; et quicumque eas habere voluerit, per beneficium dono regis habeant. 7. De rebus per diversos comites, volumus ut ad palatium pertineant. 8. Si cui res in elymosina datae sunt, et ipse mortuus fuerit antequam eas dispenset, tunc missus dominicus una cum episcopo parrochiae ipsius consideret, qualiter in domni regis mercede ipsa aelymosina (0141D)fiat facta, et infra triginta noctes impleta esse debeant.(0143A) 9. De filia cuius pater per manum arrogatoris omnes servos suos iussit fieri liberos, et quia contra legem esse videntur, instituimus quod ipsa filia in tertia portione de praefatis servis iterum introire possit 10. Placuit inserere ubi lex erit, praecellere consuetudine, et nulla consuetudo superponatur legi. 11. Placuit etiam nobis, ut quaecumque femina potestatem habet per commeatum viri sui vendere, habeat potestatem et donare. 12. De mancipiis palatii nostri et ecclesiarum nostrarum nolumus mundium recipere, sed nostras ipsas mancipias habere.(0143B) 13. Placuit nobis, ut illos liberos homines comites nostri ad eorum opus servile non opprimant; et quicumque hoc fecerit, sicut iudicatum habemus emendet. 14. De rebus quae Hildegardae reginae traditae fuerunt, volumus ut fiant descriptae breves. et ipsae breves ad nos fiant adductae. 15. Non est nostra voluntas ut homines Placentini per eorum praeceptum de curte palatii nostri illos aldiones recipiant. 16. De fugitivis partibus Beneventi et Spoleti sive Romaniae vel Pentapoli, qui confugium faciunt, ut reddantur, et sint reversi ad proprium locum.(0143C) 17. Sicut consuetudo fuit sigillum et epistula prendere, et vias vel portas custodire, ita nunc sit factum. CAPITULARE LANGOBARDICUM. (0142A) Capitulare quem domnus rex praecepit de quibusdam causis.
De sinodochia. Iussit ut quicumque sinodochia habent, si ita pauperes pascere voluerunt et consilio facerent quomodo ab antea fuit, habeant ipsa sinodochia, et regant ordinaliter. Si hoc facere noluerint, ipsas dimittant, et per tales homines in antea sint gubernatas, qualiter Deo et nobis exinde placeat.
2. De ecclesia babtismalis. Ut nullatenus eas laici homines tenere debeant, set per sacerdotes fiant, sicut ordo est, gubernatae. Et neque illi pagensis neglegentiam habeant de hoc quod ibidem facere debent; et illi sacerdotes eas sic regant quomodo ordo canonicus exposcit.(0142B) 3. De advocatis ecclesiarum. Volumus ut pro ecclesiastico honore et pro sacerdotum reverentia advocatos habeant. 4. De culpa unde faida crescent. De diversarum generationum hominibus qui in Italia commanent, volumus ut ubicumque culpa contigerit unde faida crescere potest, per satisfactionem hominis illius contra quem culpavit, secundum ipsius legem cui negligentiam commisit, emendet. De vero statu ingenuitatis aut aliis querellis, uniusquisque secundum suam legem se ipsum defendat. 5. De compositionibus qui ad palatium pertinet. Si comites ipsas causas commoverint ad requirendum, illam tertiam partem ad eorum recipiant opus, duas (0142C)vero ad palatium. Et si per eius negligentiam remanserit, et missus dominicus ipsas causas ceperit at requirere, tunc volumus ut ipsi comites ut illam tertiam partem non habeant, sed cum integritatem in palatio veniant. 6. De monasteriis et sinodochiis regalibus. De monasteria et sinodochia qui per diversos comites esse videntur, ut regales sint; ut quicumque eas habere voluerint, per beneficio domni nostri regis habeant. 7. De rebus forfactis. De rebus forfactis per diversos comites, volumus ut at palatium pertineat. 8. De eo cuius in eleemosyna datae sunt. Si cui res in elemosina datae sunt, et ipse mortuus fuerit antequam eas dispenset, tunc missus dominicus una cum episcopo parrochiae illius consideret, qualiter (0142D)in domni regis mercede ipsa elemosina fiat facta et infra triginta noctes impleta esse debeant.(0144A) 9. De iure filiae in res servorum quos pater fecit liberos. De filia cuius pater per manus erogatoris omnes servos suos iussit fieri liberos, et quia contra legem esse videtur, instituimus ut ipsa filia in talem portionem de praefactis servis iterum introire possit, quale portionem de aliis rebus genitoris sui. 10. De auctoritate legis et consuetudinis. Placuit nobis inserere, ubi lex est, praecellat consuetudinem, ut nulla consuetudo nec superponatur legem. 11. De potestate vendendi et donandi in femina. Placuit etiam nobis quaecumque femina potestatem habet per comiatum viri sui vendere, habeat potestatem donare. 12. De mancipiis palatii et ecclesiarum. De mancipiis (0144B)palatinis et ecclesiarum nostrarum nolumus mundio recipere, set nostras ipsa mancipias habere. 13. De liberis hominibus ad servilia opera non cogendis. Placuit nobis, ut illos liberos homines comites nostri ad eorum opus servile non obpremant; et quicumque hoc facere praesumpserit, secundum iudicatum quod habemus emendet. 14. De rebus reginae. De rebus qui Ildicardae reginae traditae fuerunt, volumus ut fiant scripta per brebes, et ipsa brebes ad nos fiant adductae. 15. De aldionibus palatii. Non est nostra voluntas, ut homines Placentinos per eorum praecepto de curte palatii nostri illos aldiones recipiant. 16. De fugitivis. De fugitivis qui in partibus Benebenti (0144C)aut Spoleti, sive Romaniae vel Pentapoli, confugium faciunt, ut reddantur, et sint reversi ad propria loca. 17. De sigillis et epistolis, et de porturis custodiendis. Sicut consuetudo fuit sigillum et epistola prindere, et vias vel portoras custodire, ita nunc sit factum. CAPITULARE PADERBRUNNENSE (An. 785). (0143) Exstat unicus horum capitulorum codex in bibliotheca Vaticana inter codices Palatinos n. 289, mbr., saec. IX, quem post Holstenii, Furstenbergii, Conringii et Baluzii curas, Romae anno 1822 praesens iterum exscripsi. Ejus itaque ad fidem editionem novam institui. De tempore et loco edicti hujus non constat. At neminem fugiet, sanguineas leges nec anno 777 quo primum totius Saxoniae senatus et populus Paderbrunnae conveniens, « ingenuitatem et alodem manibus dulgtum fecerunt nisi conservarent christianitatem et fidelitatem domni Caroli regis et Francorum, » nec anno 780, quo in synodo ad Lippibrunnon ecclesiae constructae et tota Saxonia inter episcopos presbyteros abbates et comites divisa est, nec demum anno 782 quo in conventu ad eumdem locum generali ex nobilissimo Saxonum genere comites constituti sunt, sed tunc demum imponi et consentiri potuisse, cum, triennio post caedem Adalgisi et Geilonis exacto, tota Saxonia supplicio Ferdensi, pugnis ad Theotmelli, ad Hasam et ad Lippiam, et continuis Francorum caedibus, rapinis et vastationibus ad internecionem usque deleta esset. Tunc enim Carolus an. 785 publicum populi sui conventum habuit ad Paderbrunnon « cum Francis et Saxonibus » , ubi iis quae ad illius conventus rationem pertinebant peractis, ecclesiis per Saxoniam restauratis et paulo post Widokindo et Abbione ad christianitatem conversis, tota Saxonia et in religione et in fidelitate regis per annos septem perstitit. Ad illud igitur potissimum tempus et locum edictum hocce pertinere censeo.
(0145A)Capitula quae de partibus Saxonie constituta sunt.
Primum de majoribus capitulis hoc placuit omnibus, ut ecclesiae Christi, quo modo construuntur in Saxonia, et Deo sacratae sunt, non minorem habeant honorem, sed maiorem et excellentiorem, quam vana habuissent idolorum.
2. Si quis confugia fecerit in ecclesiam, nullus eum de ecclesia per violentiam expellere praesumat, sed pacem habeat usque dum ad placitum praesentetur; et propter honorem Dei sanctorumque ecclesiae ipsius reverentiam, concedatur ei vita et omnia membra. Emendat autem causam in quantum potuerit, et ei fuerit iudicatum; et sic ducatur ad praesentiam domni regis; et ipse eum mittat ubi clementiae ipsius placuerit.(0145B) 3. Si quis ecclesiam per violentiam intraverit, et in ea per vim vel furtu aliquid abstulerit, vel ipsam ecclesiam igne cremaverit, morte moriatur. 4. Si quis sanctum quadragensimale ieiunium pro despectu christianitatis contempserit, et carnem comederit, morte moriatur. Sed tamen consideretur a sacerdote, ne forte causa necessitatis hoc cuilibet proveniat ut carnem commedat. 5. Si quis episcopum aut presbyterum sive diaconum interficerit, similiter capite punietur. 6. Si quis a diabulo deceptus crediderit, secundum morem paganorum, virum aliquem aut feminam strigam esse et homines commedere, et propter hoc ipsam incenderit, vel carnem eius ad commedendum dederit, vel ipsam commederit, capitis sententiae (0145C)punietur. 7. Si quis corpus defuncti hominis secundum ritum paganorum flamma consumi fecerit, et ossa eius ad cinerem redierit, capitae punietur. 8. Si quis deinceps in gente Saxonorum inter eos latens non baptizatus se abscondere voluerit, et ad baptismum venire contempserit, paganusque permanere voluerit, morte moriatur. 9. Si quis hominem diabulo sacrificaverit, et in (0146A)hostiam more paganorum daemonibus obtulerit, morte moriatur. 10. Si quis cum paganis consilium adversus christianos inierit, vel cum illis in adversitate christianorum perdurare voluerit, morte moriatur. Et quicumque hoc idem fraude contra regem vel gentem christianorum consenserit, morte moriatur. 11. Si quis domino regi infidelis apparuerit, capitali sententia punietur. 12. Si quis filiam domini sui rapuerit, morte moriatur. 13. Si quis dominum suum vel dominam suam interficerit, simili modo punietur. 14. Si vero pro his mortalibus criminibus latenter commissis aliquis sponte ad sacerdotem confugerit, (0146B)et confessione data ageri poenitentiam voluerit, testimonio sacerdotis de morte excusetur. 15. De minoribus capitulis consenserunt omnes, ad unamquamque ecclesiam, curte et duos mansos terrae, pagenses ad ecclesiam recurrentes condonant, et inter centum viginti homines, nobiles et ingenuis similiter et litos, servum et ancillam eidem ecclesiae tribuant. 16. Et hoc Christo propitio placuit, ut undecumque census aliquid ad fiscum pervenerit, sive in frido, sive in qualecumque banno, et in omni redibutione ad regem pertinente, decima pars ecclesiis et sacerdotibus reddatur. 17. Similiter secundum Dei mandatum praecipimus ut omnes decimam partem substantiae et laboris (0146C)suis ecclesiis et sacerdotibus donent, tam nobiles quam ingenui similiter et liti, iuxta quod Deus unicuique dederit christiano, partem Deo reddant. 18. Ut in dominicis diebus conventus et placita publica non faciant, nisi forte pro magna necessitate aut hostilitate cogente; sed omnes ad ecclesiam recurrant ad audiendum verbum Dei, et orationibus vel iustis operibus vacent. Similiter et in festivitatibus praeclaris Deo et ecclesiae conventui deserviant, et secularia placita demittant.(0147A) 19. Similiter placuit his decretis inserere, quod omnes infantes infra annum baptizantur. Et hoc statuimus, ut si quis infantem intra circulum anni ad baptismum offerre contempserit, sine consilio vel licentia sacerdotis, si de nobile generi fuerit, centum viginti solidos fisco componant; si ingenuus, sexaginta; si litus, triginta. 20. Si quis prohibitum vel inlicitum coniugium sibi sortitus fuerit, si nobilis, solidos sexaginta; si ingenuus, triginta; si litus, quindecim. 21. Si quis ad fontes aut arbores vel lucos votum fecerit, aut aliquit more gentilium obtulerit, et ad honorem daemonum commederet; si nobilis fuerit, solidos sexaginta; si ingenuus, triginta; si litus, quindecim. Si vero non habuerint unde praesentaliter (0147B)persolvant, ad ecclesiae servitium donentur usque dum ipsi solidi solvantur. 22. Iubemus ut corpora christianorum Saxanorum ad cimiteria ecclesiae deferantur, et non ad tumulus paganorum. 23. Divinos et sortilegos ecclesiis et sacerdotibus dare constituimus. 24. De latronibus et malefactoribus, qui de una comitatu ad alium confugium fecerint, si quis eos receperit in suam potestate, et septem noctibus secum detenuerit, nisi ad praesentandum, nostrum bannum solvat. Similiter si comis eum absconderit, et ad iustitiam faciendam praesentare noluerit, et ad hoc excusare non potest, honorem suum perdat.(0147C) 25. De pignore, ut nullatenus alterum aliquis pignorare praesumat. Et qui hoc fecerit, bannum persolvat. 26. Ut nulli hominum contradicere viam ad nos veniendo pro iustitia reclamandi aliquis praesumat. Et si aliquis hoc facere conaverit, nostrum bannum persolvat. 27. Si quis homo fideiussorem invenire non potuerit, (0148A)res illius in forbanno mittantur usque dum fide iussorem praesentet. Si vero super bannum in domum suum intrare praesumpserit, aut solidos decem aut unum bovem pro emendatione ipsius banni conponat; et insuper unde debitor exstitit, persolvat. Si vero fideiussor diem statutum non observaberit, tunc ipse tantum damni incurrat quantum manus sua fideiussoris exstitit. Ille autem qui debitor fideiussori exstitit, duplum restituat pro eo quod fideiussorem in damnum cadere permisit. 28. De praemiis et muneribus, ut munera super innocente nullus accipiat. Et si quis hoc facere praesumpserit, nostrum bannum solvat. Et si, quod absit, forte comis hoc fecerit, honorem suum perdat. 29. Ut universi comites pacem et concordiam ad (0148B)invicem habere studeant. Et si forte inter eos aliqua discordia aut conturbium ortum fuerit, aut nostrum solatium vel perfectum pro hoc non demittant. 30. Si quis comitem interficerit, vel de eius morte consilium dederit, hereditas illius ad partem regis eveniat, et in ius eius redicatur 31. Dedimus potestatem comitibus bannum mittere infra suo ministerio de faida vel maioribus causis in solid. 60. De minoribus vero causis comitis bannum in solid. 15 constituimus. 32. Si cuilibet homini sacramentum debet aliquis, aframeat illum ad ecclesiam sacramenta ad diem statutum. Et si iurare contempserit, fidem faciat, et solidos quindecim componat qui inactivus apparuit, (0148C)et deinceps causam pleniter emendare faciat. 33. De periuris, secundum legem Saxonorum sit. 34. Interdiximus ut omnes Saxones generaliter conventus publicos nec faciant, nisi forte missus noster de verbo nostro eos congregare fecerit. Sed unusquisque comes in suo ministerio placita et iustitias faciat. Et hoc a sacerdotibus consideretur, ne aliter faciat. CAPITULARE LANGOBARDICUM (An. 786). (0147) Anno 786 post Hardradi comitis et Thuringorum rebellionem, quae magnum in Caroli regno « conturbium » generaverat, compressam, cum rex populos sibi subjectos sacramenti vinculo astringendos judicaret, atque expeditionem Beneventanam meditaretur, edictum hocce a Pippino rege promulgatum esse ex capitibus ejus 6, 7 et 9, conjicio. Textum ex unico codice bibl. Paris. n. 4613 restituere studui, atque ultimi capitis lacunas, quantum conjectura assequi mihi licuit, explere conatus sum.
1. (0147D)De his feminis qui se Deo voverant, et se monachica veste induerant, et postea se maritis copulaverunt, ut inquiratur unusquisque in iudiciariam sibi commissas ubi eas invenerint, ut sine dilatatione eas ab ipsis illicitas coniunctionibus separare debeant, ut ipsas de supra memorata inlicita coniunctione ad poenitentiae recurrant medicamentum.
2. De illos homines qui aliquam incantationem vel divinationem agent, vel his similia quae in conspectu Dei abhominatione esse videntur, similiter inquirat (0148D)unusquisque, ubi eos invenerint, non dimittat illos sine disciplina correptionis, et faciant eos penitentiam agerent de has inlicitas presumtiones. 3. De pravos illos homines qui brunaticus colunt, et de hominibus suis subtus maida cerias incendunt, et votos vovent, ad ( id est a) tale vero iniquitas eos faciant unusquisque; nisi voluerint ad aecclesia panem offerre, simpliciter offerant, non cum aliqua de ipsa iniqua commixtione. 4. Similiter inquirat unusquisque homines sibi (0149A)commissos, ubi forsitan invenitur, ubi factae sunt inlicitas coniunctiones, ita ut qui uxorem consobrino aut insobrino suo uxorem duxisset, aut etiam qualibet parentem suam sibimetipsos uxorem copulasset, sine omnem moderatione eos ab invicem separentur, et eos ad penitentiae remedium faciant destinari. 5. Et hoc etiam scribimus, ut cuncti diligentes inquirat, ut si est homo uxorem habens, ut supra ipsa cum alia adulterans, et concubinam habuerit, a tali igitur inlicita perpetratione faciat eos cum omni sollicitudine separari. Sic placuit domni regi, ut qui has nefandas criminas emendare de terminibus sibi commissis, ut diximus, emendare neglexerit, ut in sacro palatio widrigildum suum componat. 6. De singulis capitulis quibus domnus rex missis (0149B)suis praecepit, qui nulla sacramenta debeant audire et facere, quam ob rem istam sacramenta sunt necessaria, per ordine ex antiqua consuetudine explicare faciunt, et quia modo isti infideles homines magnum conturbium in regnum domni Karoli regi voluerint terminare, et in eius vita consiliati sunt, et inquisiti dixerunt quod fidelitatem ei non iurasset. 7. Quomodo illum sacramentum iuratum esse debeat ab episcopis et abbatis, sive comitibus vel bassis regalibus, necnon vicedominis, archidiaconibus, adque canonicis. Clerici qui monachorum nomine non pleniter conservare videntur, et ubi regula sancti Benedicti secundum ordinem tenent, ipsi in verbum tantum et in veritate promittant, de quibus specialiter abbas adducant domno nostro; deinde (0149C)advocatis et vicariis, centenariis, sive fore censiti presbiteri, atque cunctas generalitas populi, tam puerilitate annorum 12 quamque de senili, qui ad placita venissent, et iussionem adimplere seniorum et conservare possunt, sive pagenses, sive episcoporum et abbatissuarum vel comitum hominum, et reliquorum hominum, fiscilini quoque et coloni, et ecclesiasticis adque servi, qui honorati beneficia et ministeria tenent, vel in bassallatico honorati sunt (0150A)cum domini sui, et caballos, arma, et scuto, et lancea, spata et senespasio habere possunt, omnes iurent, et nomina vel numerum de ipsis qui iuraverunt ipsis missis in brebem secum adportent. Et comites similiter de singulis centini esse noti, tam de illos qui infra pago nati sunt, pagensales fuerint, quamque et de illis qui aliunde in bassallatico commendati sunt. Et si fuerint aliquis qui per ingenio fugitando de comitatu ad aliud comitatu se propter ipsum sacramentum distulerit, aut per superbia iurare noluerint, semoti per brebem renuntiare sciant, et tales aut per fideiussores mittant; et ipsi fideiussores non habuerint qui in praesentia domni regis illos abducant, sub custodia servetur. Aut si in illo vicinio habitare voluerint, sicut caeteri iurent. Et si fugitivum quis (0150B)devenerint, domno regi nuntiatum fiant per ipsos missos. 8. Explicare debent ipsi missi, qualiter domni regi dictum est, quod multi se conplangunt legem non habere conservatam, et quia omnino voluntas domni regis est, ut unusquisque homo suam legem pleniter habeat conservatam. Et si alicui contra legem factum est, non est voluntas nec sua iussio. Verumtamen si comis aut missus vel quilibet homo hoc fecit, fiat annuntiatum domni regi, quia ipse plenissime haec emendare vult. Et per singulos inquirant, quale habeant legem ex nomine; et nullatenus sine comite de ipso pago istam legationem perficiant. Excepto si ille comis in alia utilitate domni regis non fuerit, aut aliqua infirmitas eum non detenuerit, quod (0150C)ibi esset, non habeat. 9. Ut parata serv itia habeant ipsi missi una cum comitibus qui in eo rum ministeriis fuerint, ut omnes generaliter hoc anno veniant hostiliter in solatio domni regis sicut sua fuerit iussio, et pacem in tran situ custodia nt infra patria; qui per epistolas suas de voluntate sua il lis significare vult, quando vel ubi debeant in ter se coniungi. Expliciunt capitula.
ENCYCLICA DE LITTERIS COLENDIS. (0149) ( Hanc videsis inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII. )
CAPITULARE ECCLESIASTICUM. An. 789 (23 Mart. Aquis). (0149)In edendo capitulari codices hi ad manus fuerunt: 1. Cod. bibl. Guelferbytanae olim Helmstadiensis, Ms., in-8º majori, littera Anglosaxonica exaratus, saeculi VIII exeuntis vel IX. 2. C. bibl. Sangallensis n. 733 membr. saec. IX ineuntis. 3. C. bibl. Palatinae Vindobonensis in catalogo juris canonici n. 128 signatus, membr. saec. IX, in 8º maj. 3 b. C. bibl. regiae Monacensis inter libros sancti Emmerammi Ratisponenses E. 91 signatus, qui anno 821 exaratus, a me tamen cum editis non est collatus. 3 c. C. bibl. regiae Monacensis inter libros Tegernseenses membr. saec. IX, unde editio princeps Amerpachii fluxit. 4. C. bibl. Guelferbytanae Blankenburgensis saec. X. 5. C. bibliothecae ducalis Gothanae saec. XI. Praecipuas Baluzii lectiones sigla B. notavi.
(0151A)Regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum. Ego Carolus, gratia Dei eiusque misericordia donante, rex et rector regni Francorum, et devotus sanctae aecclesiae defensor humilisque adiutor, omnibus ecclesiasticae pietatis ordinibus, seu saecularis potentiae dignitatibus, in Christo domino deo aeterno, perpetuae pacis et beatitudinis salutem. Considerans pacifico piae mentis intuitu, una cum sacerdotibus et consiliariis nostris, abundantem in nos nostrumque populum Christi regis clementiam, et quam necessarium est non solum toto corde et ore eius pietate agere gratias incessanter, sed etiam continua bonorum operum exercitatione eius insistere laudibus, quatenus qui nostro regno tantos contulit honores, sua protectione nos nostrumque regnum (0151B)in aeternum conservare dignetur. Quapropter placuit nobis vestram rogare solertiam, o pastores aeclesiarum Christi, et ductores gregis eius, et clarissima mundi luminaria, ut vigili cura et sedula ammonitione populum Dei per pascua vitae aeternae ducere studeatis, et errantes oves, bonorum exemplorum seu adhortationum humeris intra aeclesiasticae firmitatis muros reportare satagimini; ne lupus insidians aliquem canonicas sanctiones transgredientem, vel paternas traditiones universalium conciliorum excedentem, quod absit, inveniens devoret. Ideo magno devotionis studio ammonendi et adhortandi sunt, immo conpellendi, ut firma fide et infatigabili (0151C)perseverantia intra paternas sanctiones se conteneant: in quo opere et studio sciat certissime sanctitas vestra nostram vobis cooperare diligentiam. Quapropter et nostros ad vos direximus missos, qui (0152A)ex nostri nominis auctoritate una vobiscum corrigerent quae corrigenda essent. Sed et aliqua capitula ex canonicis institutionibus, quae magis nobis necessaria videbantur, subiunximus. Ne aliquis, quaeso, huius pietatis ammonitionem esse praesumtiosam iudicet, qua nos errata corrigere, superflua abscidere, recta cohartare studemus, sed magis benivolo caritatis animo suscipiat. Nam legimus in regnorum libris, quomodo sanctus Iosias regnum sibi a Deo datum circumeundo, corrigendo, ammonendo, ad cultum veri Dei studuit revocare. Non ut me eius sanctitate aequiperabilem faciam, sed quod nobis sunt ubique sanctorum semper exempla sequenda, et quoscumque poterimus, ad studium bonae vitae, in laudem et in gloriam domini nostri Iesu Christi, (0152B)congregare necesse est. Quapropter, ut praediximus, aliqua capitula notare iussimus, ut simul haec eadem vos ammonere studeatis, et quaecumque vobis alia necessaria esse sciatis, ut et ista et illa aequali intentione praedicetis. Nec aliquid quod vestrae sanctitati et populo Dei utile videatur, amittite ut pio studio non ammoneatis; quatenus ut et vestra sollertia et subiectorum oboedientia aeterna felicitate ab omnipotente Deo remuneretur.
OMNIBUS.--1. Sunt enim aliqui, qui culpis exigentibus ab episcopo proprio excommunicantur, et ab aliis ecclesiasticis vel laicis praesumptiose in communionem accipiuntur: quod omnino sanctum (0152C)Nicenum concilium, simul et Calcidonense, necnon et Antiochenum atque Sardicense, fieri prohibent .
EPISCOPIS.--2. Item enim habet in eodem concilio, (0153A)ut eorum qui ad ordinandum veniunt, fides et vita prius ab episcopo diligenter discutiatur, et sic ordinentur.
OMNIBUS.--3. Item in eodem concilio, necnon et in Antiocheno, simul et in Calcidonense, ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur, nec ordinentur, sine commendaticiis litteris, et sui episcopi vel abbatis licentia.
OMNIBUS.--4. Item in eodem sinodo interdictum est praesbiteris et diaconibus, vel omnibus qui in clero sunt, mulierem habere in domo sua propter suspicionem, nisi matrem, aut sororem, vel (0154A)eas tantum personas quae suspiciones effugiunt.
OMNIBUS.--5 Item in eodem concilio, seu in decretis papae Leonis, necnon et in canonibus quae dicuntur apostolorum, sicut et in lege ipse Dominus praecipit, omnino omnibus interdictum est ad usuram aliquid dare.
EPISCOPIS.--6. Auditum est aliquos presbiteros missam celebrare, et non communicare: quod omnino in canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere recte potest, si non communicaverit, sumpsimus, Domine, sacramenta? Haec vero per singula capitula in statutis (0155A)Nicaeni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum sinodalibus edictis..
OMNIBUS.--7. In Antiocheno concilio, quod his qui damnati sunt a sinodo vel a suo episcopo, et postea ministrare praesumunt, praecipitur ut nullus audeat ei communicare. Si quis vero eo communicat, simili sententia subiaceat sicut et damnatus .
EPISCOPIS.--8. Item in eodem concilio, ut ad metropolitanum episcopum, suffragani episcopi respiciant, et nil novae audeant facere in suis parrochiis sine conscientia et consilio sui metropolitani et metropolitanus sine eorum consilio.
SACERDOTIBUS.--9. Item in eodem concilio, simul (0156A)et Acyronense, ut corepiscopi cognoscant modum suum, et nihil faciant absquae licentia episcopi in cuius parrochia habitant.
OMNI CLERO. 10. Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum, vel metropolitani, non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in commune episcoporum concilio causa eius examinetur .
EPISCOPIS.--11. Item in eodem concilio, simul et in Sardicense, necnon et in decretis Innocenti papae, ut nullus episcopus in alterius parrochia ordinationes aliquas audeat efficere vel negotia peragere quae ad eum non pertinent.
(0157A)EPISCOPIS.--12. Item in eodem concilio, ut episcopus eius ecclesiae curam habeat ad quam ordinatus est.
EPISCOPIS.--13. Item in eodem concilio, necnon et in Calcidonense, ut provinciales episcopi cum suo metropolitano bis in anno propter causas ecclesiae concilia celebrent.
EPISCOPIS.--14. In concilio Laodicense, necnon et in Affricano, praecipitur, ut monachi et clerici tabernas non ingrediantur edendi vel bibendi causa.
(0158A)AD OMNES.--15. Item in eodem concilio, ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.
OMNIBUS.--16. Item in eodem concilio, ut ignota angelorum nomina nec fingantur, nec nominentur, nisi illos quos habemus in auctoritate: id sunt Michahel, Gabrihel, Raphahel.
CLERICIS ET NONNANIS.--17. Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi .
SACERDOTIBUS.--18. Item in eodem concilio, (0159A)ut cauclearii, malefici, incantatores, vel incantatrices fieri non sinantur.
OMNIBUS.--19. Item in eodem concilio, necnon et in Sardicense, quod non oporteat in villolis vel in agris episcopos constitui .
SACERDOTIBUS.--20. Item in eodem concilio, ut canonici libri tantum legantur in aeclesia.
CLERICIS ET MONACHIS.--21. In concilio Calcidonense, ut non oporteat episcopos aut quemlibet ex clero per pecunias ordinari: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos.
(0160A)OMNIBUS.--22. Item de eadem re in canonibus apostolorum legitur; quam heresim iam ipse princeps apostolorum in Simone mago terribiliter damnavit .
OMNIBUS.--23. Item in eodem concilio infra duo capitula, necnon et in decretis Leonis papae, ut nec monachus nec clericus in secularia negotia transeat. Et ut servum alterius nullus sollicitet ad clericalem vel monachicum ordinem sine voluntate et licentia domini sui.
SACERDOTIBUS.--24. Item in eodem concilio infra duo capitula, necnon et in Sardicense, ut nec (0161A)episcopi nec clerici transmigrentur de civitate in civitatem .
OMNIBUS.--25. Item in eodem synodo, ut nullus absolute ordinetur, sine pronuntiatione et stabilitate loci ad quem ordinatur .
MONACHIS ET OMNI CLERO.--26. Item in eodem concilio, ut clerici et monachi in suo proposito et voto quod Deo promiserunt, permaneant.
SACERDOTIBUS.--27. Item in decretis Innocenti papae de eadem re, ut monachus, si ad clericatum proveatur, propositum monachicae professionis non ammittat.
OMNIBUS.--28. Item in eodem concilio, ut si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus.
(0162A)OMNIBUS.--29. Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi conspirationes vel insidias contra pastorem suum faciant.
OMNIBUS.--30. Item in eodem concilio, ut laici episcopos aut clericos non accusent, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.
OMNIBUS.--31. Item in eodem, ut loca quae semel Deo dedicata sunt ut monasteria sint, maneant perpetuo monasteria, nec possunt ultra fieri saecularia habitacula.
OMNIBUS.--32. In concilio Cartaginense. Primo omnium ut fides sanctae Trinitatis et incarnationis Christi, passionis, et resurrectionis, et ascensionis in celos, diligenter omnibus predicetur.
OMNIBUS.--33. Item in eodem, de prohibenda (0163A)avaritia, ut nullus alienos fines usurpet, vel terminos patrum transcendat.
OMNIBUS.--34. Item in eodem, de his qui in periculo constituti sunt, et convertunt se ad Deum, ut canonice inquirant reconciliacionem, et canonice reconcilientur.
OMNIBUS.--35. Item in eodem, ut illi qui non sunt bonae conversationis, et eorum vita est accusabilis, ut non audeant episcopos vel maiores natu accusare.
OMNIBUS.--36. Item in eodem, ut qui excommunicato (0164A)praesumtiose communicaverit, excommunicetur et ipse.
SACERDOTIBUS.--37. Item in eodem concilio infra duo capitula, ut nullus presbyter contra suum episcopum superbire audeat
OMNIBUS.--38. Item in eodem, ut clerici et eclesiastici ordines, si culpam incurrerint, ut apud ecclesiasticos iudicentur, non apud saeculares.
OMNIBUS.--39. Item in eodem, ut qui commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat. Si speciem aliam, eandem speciem quantum dederit accipiet .
(0165A)OMNIBUS.--40. In concilio Africano, ut virgines Deo sacratae a gravioribus personis diligenti custodia serventur
EPISCOPIS.--41. Item in eodem, ut non liceat episcopo principalem cathedram suae parrochia neglegere, et ad aliquam aeclesiam in suo diocese magis frequentare.
EPISCOPIS.--42. Item in eodem, ut falsa nomina martyrum et incertae sanctorum memoriae non venerentur.
(0166A)OMNIBUS.--43. Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum, vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxori priore.
EPISCOPIS.--44 Item in eodem, ut probati a metropolitano iudices non spernantur.
OMNIBUS.--45. Item in eodem infra duo capitula, ut viles personae non habeant potestatem accusandi. Et si in primo crimine victi sunt falsum dicere, in secundo non habeant potestatem dicendi.
(0167A)OMNIBUS.--46. Item in eodem, ut virgines non velentur ante viginti quinque annos, nisi rationabili necessitate cogente.
OMNIBUS.--47. In concilio Gangarense, ut nulli liceat oblata, quae ad pauperes pertineant rapere vel fraudare .
OMNIBUS SACERDOTIBUS--48. Item in eodem, ut aeclesiastica ieiunia sine necessitate rationabili non solvantur .
SACERDOTIBUS.--49. In concilio Acironense inventum est in eos qui cum quadrupedibus vel masculis contra naturam peccant, dura et districta penitentia. Quapropter episcopi et presbiteri, quibus iudicium penitentiae iniunctum est, conentur omnimodis hoc (0168A)malum a consuetudine prohibere vel abscidere.
EPISCOPIS.--50. In concilio Neocaesariense, ut nullatenus presbiter ordinetur ante trigesimum aetatis suae annum, quia dominus Iesus non praedicavit ante trigesimum annum.
OMNIBUS.--51. In decretalibus Siricii papae, ut alterius sponsam nemo accipiat.
EPISCOPIS, MONACHIS, VIRGINIBUS.--52. Item eiusdem, ut monachi et virgines suum propositum omnimodis observent.
OMNIBUS.--53. In decretalibus Innocenti papae, ut pax detur ab omnibus, confectis Christi sacramentis .
SACERDOTIBUS.--54. Item eiusdem, ut nomina (0169A)puplice non recitentur ante precem sacerdotalem.
EPISCOPIS, SACERDOTIBUS.--55. Item eiusdem ut nulli sacerdotum liceat ignorare sanctorum canonum instituta.
EPISCOPIS.--56. In decretis Leonis papae, sicut et in Sardicense concilio, ut episcopi alterius clericum ad se non sollicitent, nec ordinent.
EPISCOPIS.--57. Item eiusdem, ut nullus episcopus servum alterius ad clericatus officium sine domini sui voluntate promovere praesumat. Et hoc Gangarense concilium prohibet.
(0170A)EPISCOPIS.--58. Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decretalia praesumptiose agat, et corrigi nolens, ab officio suo submoveatur .
EPISCOPIS.--59. In decretis Gelasii papae, ut nullus episcopus viduas velare praesumat .
EPISCOPIS.--Haec enim, dilectissimi, pio studio et magna dilectionis intentione vestram unianimitatem ammonere studuimus, quae magis necessaria videbantur, ut sanctorum patrum canonicis institutis inhaerentes, praemia cum illis aeternae felicitatis (0171A)accipere mereamini. Scit namque prudentia vestra quam terribili anathematis censura feriuntur qui praesumptiose contra statuta universalium conciliorum venire audeant. Quapropter et vos diligentius ammonemus, ut omni intentione illud orribile execrationis iudicium vobis cavere studeatis, sed magis canonica statuta sequentes, et pacifica unitate nitentes, ad aeterna pacis gaudia pervenire digni efficiamini. Sunt quoque aliqua capitula quae nobis utilia huic praecedenti ammonitione subiungere visa sunt.
OMNIBUS.--60. Primo omnium, ut fides catholica ab episcopis, presbyteris, diligenter legatur, et omni populo praedicetur; quia hoc primum praeceptum est domini Dei omnipotentis in lege: (0171B)Audi, Israel, quia Dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et ex tota virtute nostra.
OMNIBUS..--61. Ut pax sit et concordia et unianimitas cum omni populo christiano, inter episcopos, abbates, comites, iudices, et omnes ubique seu maiores, seu minores personas; quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in euangelio ipso Domino praecipiente legimus; quia et illud secundum mandatum est in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in Euangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii (0171C)diaboli; quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt: filii autem Dei semper paci et dilectioni student.
OMNIBUS.--62. Ut quibus data est potestas iudicandi, iuste iudicent, sicut scriptum est: Iuste iudicate, filii hominum. Non in muneribus, quia munera excecant corda prudentium, et subvertunt verba iustorum. Non in adolatione, nec in consideratione personae, sicut in deuteronomio dictum est: Quod iustum est iudicate. Sive cives sit ille, sive peregrinus, nulla sit (0172A)distantia personarum, quia Dei iudicium est. Primo namque iudici diligenter discenda est lex a sapientibus populo conposita, ne per ignorantiam a via veritatis erret. Et dum ille rectum intellegat iudicium, caveat ne declinet, aut per adolationem aliquorum, aut per amorem cuiuslibet amici, aut per timorem alicuius potentis, aut propter praemium a recto iudicio declinet; et honestum nobis videtur, ut iudices ieiuni causas audiant et discernant.
OMNIBUS.--63. Item habemus in lege, Domino praecipiente: Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen domini Dei tui, et nec adsumes nomen Domini Dei tui in vanum. Ideo omnino ammonendi sunt omnes diligenter, ut caveant periurium, non solum in sancto euangelio, vel in altare, seu in sanctorum reliquiis, sed et in communi loquella; quia sunt aliqui (0172B)qui per caritatem et veritatem iurant, et caveant se a iuramento nominis Dei, et nesciunt quia idem Deus quod est caritas et veritas, dicente Iohanne apostolo, quia Deus caritas est. Item ipse Dominus in Evangelio: Ego sum via et veritas. Ideo qui in veritate et caritate iurat, in Deo iurat. Item cavendum est ne farisaica superstitione aliquis plus aurum honoret quam altare; ne dicat ei Dominus: Stulte et caece, quid est maius, aurum vel altare quod sanctificat aurum? Set et nobis honestum videtur, ut qui in sanctis habeat iurare, hoc ieiunus faciat, cum omni honestate et timore Dei. Et sciat se rationem redditurum Deo uniuscuiusque iuramenti, ubicumque sit, sive intra aeclesiam, sive (0172C)extra aeclesiam. Et ut parvuli, qui sine rationabili aetate sunt non cogantur iurare, sicut Guntbodingi faciunt. Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit posthaec, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa vel alterius iurator existat.
OMNIBUS.--64. Item habemus in lege Domini mandatum: Non auguriamini; et in deuteronomio: Nemo sit qui ariolos sciscitetur, vel somnia observet, vel ad auguria intendat. Item: Ne sit maleficus, nec incantator, nec pithones consultor. Ideo (0173A)praecipimus ut cauculatores nec incantatores, nec tempestarii vel obligatores non fiant; et ubicumque sunt emendentur, vel damnentur.
Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus, ut iste pessimus usus et Deo execrabilis, ubicumque inveniatur, tollatur et distruatur.
OMNIBUS.--65. Item praedicari necesse est, quantum malum sit odium vel invidia; quia in lege scriptum est: Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argues eum. Item Iohannes evangelista: Qui odit fratrem suum, homicida est. Item in Euangelio: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum: et cetera quae ibi leguntur. De (0173B)avaritia autem apostolum legimus dicentem: Avaritia, quae est idolorum servitus, cavenda est. Item de concupiscentia legitur, quod radix sit omnium malorum. Et in lege: Non concupisces rem proximi tui.
(0174A)EPISCOPIS, OMNIBUS.--66. Item ut homicidia infra patriam, sicut in lege Domini interdictum est, nec causa ultionis nec avaritiae nec latrocinandi non fiant. Et ubicumque inventa fuerint, a iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur. Et non occidatur homo, nisi lege iubente.
OMNIBUS.--67. Item et furta et iniusta conubia, necnon et falsa testimonia, sicut saepe rogavimus, prohibete diligenter, sicut et lex Domini prohibet.
OMNIBUS.--68. Et hoc cum magno studio ammonete, ut filii honorent parentes suos; quia ipse Dominus dicit: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
(0174B)SACERDOTIBUS.--69. Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias praesbiteros, eorum fidem, baptisma, et missarum celebrationes, ut et fidem rectam teneant, et baptisma catholicum observent, et missarum praeces bene intellegant, et ut (0175A)psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et Dominicam orationem ipsi intellegant, et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat quid petat a Deo: et ut Gloria Patri cum omni honore apud omnes cantetur; et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communi voce Sanctus, Sanctus, Sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est presbiteris et diaconibus ut arma non portent, sed magis se confidant in defensione Dei quam in armis.
ALIQUID SACERDOS, ALIQUID POPULUS.--70. Item placuit nobis ammonere reverentiam vestram, ut unusquisque vestrum videat per suam parrochiam, ut aecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam dignitatem venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo cum magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligentur qui digni sunt, vel cum (0176A)honore serventur; et ut secularia negotia vel vaniloquia in ecclesiis non agantur, quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum; et ut intentos habeant animos ad Deum quando veniunt ad missarum sollempnia, et ut non exeant ante conpletionem benedictionis sacerdotalis.
SACERDOTIBUS.--71. Sed et hoc flagitamus vestram almitatem, ut ministri altaris Dei suum ministerium bonis moribus ornent, seu alii canonici observantiae ordines, vel monachici propositi congregationes obsecramus, ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse Dominus in Euangelio praecipit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in celis est; ut eorum bona conversatione multi protrahantur ad servitium Dei. Et non solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios adgregant sibique sociant. (0177A)Et ut scolae legentium puerorum fiant. Psalmos, notas, cantus, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopia, et libros catholicos bene emendatos; quia saepe dum bene aliqui Deum rogare cupiunt, sed per inemendatos libros male rogant. Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est euangelium psalterium et missale scribere, perfectae aetatis homines scribant cum omni diligentia.
SACERDOTIBUS.--72. Simul et hoc rogare curavimus, ut omnes ubicumque qui se voto monachicae vitae constrinxerunt, monachice et regulariter omnimodis secundum votum suum vivant, secundum quod scriptum est: Vota vestra reddite domino Deo vestro. Et iterum: Melius est non vovere, quam non (0177B)reddere. Et ut ad monasteria venientes, secundum regularem ordinem primo in pulsatorio probentur, et sic accipiantur. Et qui ex seculari habitu in monasterio (0178A)veniunt, non statim foras ad ministeria monasterii mittantur antequam intus bene erudiantur. Et ut monachi ad saecularia placita non vadant. Similiter qui ad clericatum accedunt, quod nos nominamus canonicam vitam, volumus ut illi canonice secundum suam regulam omnimodis vivant, et episcopus eorum regat vitam, sicut abbas monachorum.
OMNIBUS.--73. Ut aequales mensuras et rectas, et pondera iusta et aequalia omnes habeant, sive in civitatibus, sive in monasteriis, sive ad dandum in illis, sive ad accipiendum, sicut et in lege Domini praeceptum habemus. Item in Salamone, Domino dicente: Pondus et pondus, mensuram et mensuram odit anima mea.
OMNIBUS.--74. Et hoc nobis conpetens et venerabile (0178B)videtur, ut hospites, peregrini, et pauperes, susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant: quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione (0179A)magni diei: Hospis eram, et suscepistis me. Et apostolus hospitalitatem laudans, dixit: Per hanc quidam placuerunt Deo, angelis hospitio susceptis.
EPISCOPIS, ABBATIBUS.--75. Auditum est aliquas abbatissas, contra morem sanctae Dei aeclesiae, benedictiones cum manus inpositione et signaculo sanctae crucis super capita virorum dare, necnon et velare virgines cum benedictione sacerdotali. Quod omnino vobis, sanctissimi patres, in vestris parrochiis interdicendum esse scitote.
CLERICIS.--76. Ut illi clerici qui se fingunt habitu vel nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis videtur corrigendos atque emendandos esse, ut vel veri monachi sint, vel veri canonici sint.
OMNIBUS.--77. Item et pseudografia et dubiae narrationes, (0179B)vel quae omnino contra fidem catholicam sunt, et epistula pessima et falsissima, quam transacto anno dicebant aliqui errantes et in errorem (0180A)alios mittentes quod de celo cecidisset, nec credantur nec legantur, sed conburentur, ne in errorem per talia scripta populus mittatur. Sed soli canonici libri et catholici tractatus et sanctorum auctorem dicta legantur et tradantur.
ALIQUID SACERDOTIBUS, ALIQUID OMNIBUS.--78. Item ut isti mangones et cotiones qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones hominibus agere. Nec isti nudi cum ferro, qui dicunt se data sibi poenitentia ire vagantes. Melius videtur, ut si aliquid in consuetum et capitale crimen conmiserint, ut in uno loco permaneant laborantes et servientes et paenitentiam agentes secundum quod sibi canonice inpositum sit.
OMNI CLERO.--79. Ut cantum Romanum pleniter (0180B)discant, et ordinabiliter per nocturnale vel gradale officium peragatur, secundum quod beatae memoriae genitor noster Pippinus rex decertavit ut (0181A)fieret, quando Gallicanum tulit ob unanimitatem apostolicae sedis, et sanctae Dei aeclesiae pacificam concordiam
EPISCOPIS OMNIBUS.--80. Statuimus quoque, secundum quod et in lege Dominus praecipit, ut opera servilia diebus Dominicis non agantur, sicut et bonae memoriae genitor meus in suis synodalibus edictis mandavit, id est, quod nec viri ruralia opera exerceant, nec in vinea colenda, nec in campis arando, metendo, vel foenum secando, vel sepem ponendo, nec in silvis stirpare, vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domos construere; nec in orto laborent, nec ad placita conveniant, nec venationes exerceant. Et tria carraria opera licet (0182A)fieri in die Dominico; id est, ostilia carra, vel victualia, vel si forte necesse erit corpus cuiuslibet ducere ad sepulchrum. Item feminae opera textrilia non faciant, nec capulent vestitos, nec consuent, vel acupictile faciant; nec lanam carpere, nec linum battare, nec in publico vestimenta lavare, nec berbices tundere habeant licitum; ut omnimodis honor et requies diei Dominicae servetur. Sed ad missarum sollempnia ad aeclesiam undique conveniant, et laudent Deum in omnibus bonis quae nobis in illa die fecit.
OMNIBUS.--81. Sed et vestrum videndum est, dilectissimi et venerabiles pastores et rectores aeclesiarum Dei, ut presbiteros quos mittitis per parrochias (0183A)vestras ad regendum, et ad praedicandum per aeclesias populum Deo servientem, ut recte et honeste praedicent; et non sinatis nova vel non canonica aliquos ex suo sensu, et non secundum scripturas sacras, fingere et praedicare populo. Sed et vosmetipsi utilia honesta et recta, et quae ad vitam ducunt aeternam, praedicate, aliosque instruite ut haec eadem praedicent.
Primo omnium praedicandum est omnibus generaliter, ut credant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, qui creavit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et unam esse deitatem, substantiam, et maiestatem in tribus personis Patris et Filii et Spiritus sancti.
(0183B)Item praedicandum est quomodo Dei filius incarnatus est de Spiritu sancto et ex Maria semper virgine pro salute et reparatione humani generis, passus, sepultus, et tertia die resurrexit, et ascendit in celis; et quomodo iterum venturus sit in maiestate divina iudicare omnes homines secundum merita propria; et quomodo impii propter scelera sua cum diabulo in ignem aeternum mittentur, et iusti cum Christo et sanctis angelis suis in vitam aeternam.
Item diligenter praedicandum est de resurrectione mortuorum, ut sciant et credant in isdem corporibus premia meritorum accepturos.
Item cum omni diligentia cunctis praedicandum est, pro quibus criminibus deputentur cum diabulo (0183C)in aeternum supplicium. Legimus enim, apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxoria, idolorum servitus, (0184A)veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, irae, rixae, dissensiones, haereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ideo haec eadem quae magnus praedicator aeclesiae Dei singillatim nominavit, cum omni studio prohibete, intellegentes quam sit terribile illud quod dixit: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Sed omni instantia ammonete eos de dilectione Dei et proximi, de fide et spe in Deo, de humilitate et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de elimosinis et confessione peccatorum suorum, et ut debitoribus suis, secundum Dominicam orationem, sua debita dimittant: scientes (0184B)certissime quod qui talia agunt, regnum Dei possidebunt
Et hoc ideo diligentius iniungimus vestrae caritati, quia scimus temporibus novissimis pseudodoctores esse venturos, sicut ipse Dominus in Euangelio praedixit, et apostolus Paulus ad Timotheum testatur. Ideo, dilectissimi, toto corde praeparemus nos in scientia veritatis, ut possimus contradicentibus veritati resistere, et divina donante gratia verbum Dei crescat et currat et multiplicetur in profectum sanctae Dei aeclesiae, et salutem animarum nostrarum, et laudem et gloriam nominis Domini nostri Iesu Christi. Pax praedicantibus, gratia oboedientibus, gloria Domino nostro Iesu Christo. Amen.
Anno dominicae incarnationis 789º, indictione 12ª, (0184C)anno 21 regni nostri, actum est huius legationis edictum in Aquis palatio publico. Data est haec carta die 10. Kalendas Aprelis.
CAPITULARE MONASTICUM (An. 789). (0183) Capitularia duo sequentia primum ab Amerpachio vulgata, jam ope Codicum sex denuo prodeunt, scilicet:--1. C. bibl. S. Galli n. 733 membr., saec. IX.--2. C. bibl. reg. Monacensis inter libros S. Emmerammi Ratisponensis, E. 91-signati, qui anno 821 exaratus est.--3. C. bibl. reg. Monacensis inter libros Tegernseenses (0185)m., saec. IX, unde Amerpachii editio manavit.--4. C. bibl. regiae Paris. n. 4613 membr., saec. X.--5. C. bibl. ducalis Gothanae m., saec. XI. 6.--C. bibl. reg. Paris. inter Suppl. lat., n. 75 m., s. X, quocum Mettensis Sancti Vincentii congruit. Codices 1 et 4 Baluzius quoque inspexerat.
1. (0185A)De monachis gyrovagis vel sarabaitis.
2. De anachoritis, melius est ut hortentur in congregatione permanere, quam animus eorum aliubi ambulare temptet. 3. Ut non parvipendentes sint pastores animarum sibi commissarum; nec maiorem curam habeant de lucris terrenis, quam de animabus sibi commissis. 4. De abbatum oboedientia quae exhibere debent, et ut absque murmuratione faciant. 5. De decanis et praepositis, ut eorum mutatio secundum regulam fiat. 6. De cellarariis monasterii, ut non avari mittantur, sed tales quales regula praecipit. 7. Ut ubi corpora sanctorum requiescunt, aliud oratorium habeatur ubi fratres secrete possint orare.(0185B) 8. De eulogiis. 9. (0186A)De susceptione hospitum, sicut regula continet.
10. De vestimentis monachorum, ubi superfluum est, abscidatur; et ubi minus, augeatur. 11. De noviter venientibus ad conversationem, ut secundum regulam probentur, et non antea suscipiantur nisi sicut regula iubet. Et nullus cogatur invitus promittere. Et de oboedientia et de stabilitate permanendi, sicut regula habet. 12. De filiis nobilium qui offeruntur. 13. De ordinandis abbatibus. 14. De fratribus in via directis. 15. Ut nullus abbas pro susceptione monachi praemium non quaerat. 16. Ut disciplina monachi regularis imponatur, non secularis, id est, non orbentur, nec mancationes (0186B)alias habeant, nisi ex auctoritate regulae. CAPITULARE GENERALE (An. 789). (0185) Codicibus usus sum iisdem ac in Capitulari anteriore.
1. (0185D)Ut comites pupillorum et orfanorum causas primum audiant. Et in venationem non vadant illo die quando placitum debent custodire, nec ad pastum.
2. De sacramentis fidelitatis causa, quod nobis et filiis nostris iurare debent, quod his verbis contestari (0186D)debet: Sic promitto ego ille partibus domini mei Caroli regis, et filiorum eius, quia fidelis sum et ero diebus vitae meae, sine fraude et malo ingenio. 3. De monasteriis minutis, ubi nonnanes sine regula sedent, volumus ut in unum locum congregatio (0187A)fiat regularis, et episcopus praevideat ubi fieri possint; et ut nulla abbatissa foras monasterio exire non praesumat sine nostra iussione, nec sibi subditas facere permittat; et earum claustra sit bene firmata, et nullatenus ibi winileudos scribere vel mittere praesumat: et de pallore earum propter sanguinem novationem. 4. De tabulis vel codicibus requirendis. Et ut nullus in psalterio vel in euangelio, vel in aliis rebus, sortire praesumat, nec divinationes aliquas observare. 5. Ut nullus glorietur per iniustam rationem aut conquirere aliquid aut continere. 6. Ut illae disciplinae quae propter regem conservandam sunt constitutae, propter praemium non (0187B)dimittantur. 7. Ut audiant episcopi baptisterium presbyterorum, ut secundum morem Romanum baptizent. 8. De calciamentis secundum Romanum usum. 9. Ut in diebus festis vel dominicis omnes ad ecclesiam veniant; et non invitent presbyteros ad domos suas ad missam faciendam. 10. Omnino prohibendum est omnibus ebrietatis malum. Et istas coniurationes quas faciunt per sanctum Stephanum, aut per nos, aut per filios nostros, prohibemus. Et praecipimus ut episcopi vel abbates non vadant per casas miscendo. 11. De eo quod missi nostri provideri debent, ne forte aliquis clamor super episcopum vel abbatem (0187C)seu abbatissam, vel comitem, seu super qualemcumque gradum sit, et nobis renuntiare. 12. De iniustis teloneis. 13. De manu leprosi. 14. Ut monachi, et qui in sacerdotali gradu constituti sunt, ad secularia negotia non transeant. De (0188A)reliquis tonsoratis detur spatium usque in synodum nostrum. 15. Ut episcopi et abbates et abbatissae cuppla canum non habeant, nec falcones, nec accipitres, nec ioculatores. 16. De pauperibus in plateis vel in quadruviis iacentibus, ut ad ecclesiam veniant, et illorum confessiones donent. 17. Ut super altaria teguria fiant vel laquearia. 18. Ut clocas non baptizent, nec cartas per perticas appendant propter grandinem. 19. Ut missi nostri provideant beneficia nostra quomodo sunt condirecta, et nobis renuntiare sciant. 20. De leprosis, ut se non intermisceant alio populo.(0188B) 21. Et omnino missis nostris praecipimus, ut bona quae aliis per verbum nostrum docent facere, factis in se ipsis ostendant. Post superiora capitula sequuntur in Codice 4 duo sequentia Langobardis proposita.
1. Item de rebus ecclesiarum. Volumus ut qui aliqui per testes exinde qualemcumque rem tollere voluerit, per quinque vel septem testimonia dicant suum testimonium, et sic tollantur qualecumque rem. Quia testamento quod Romani faciunt firmum non posset, nisi per quinque aut per septem confirmatur. 2. Item de thesauro quod subtus terra invenitur: inventus fuerit in terra aecclesiarum, tertia (0188C)ad parte episcopi revocetur. Et si aliquod Langobardus aut qualibet homo propria expontanea voluntate cavaverit, et aliquit ei dominus dederit in propria, sua quarta portione exinde tollantur, et ille vero tres portiones ad nos perveniat, et de verbo nostro ut nullus praesumat aliter facere. CAPITULARE QUEM PIPPINUS REX INSTITUIT CUM SUIS IUDICIBUS IN PAPIA. (An. 789, vel 790.) (0189) Singula edicti hujus capita jam antea inter leges Langobardorum erant edita. Recognovimus illud ope Codicum 1 Sangallensis saec. IX, qui tamen nonnisi capp. 5-9, 12-14, habet. 2. Sancti Pauli saec. IX. 3. Parisiensis, n. 4613, saec. X, unde Baluzius ediderat. 4. Chislani saec. X. 5. Cavensis saec. XI. 6. Gothani saec. XI. b. Mutinensis apud Muratorium, et Codicum Ambrosiani, Florentini, Londinensis. Vindobonensis, Veronensis, Estensis apud Muratorium.
Capitulare in Codicibus Langobardicis necnon sancti Pauli, Parisiensi et Chisiano constitutionem anni 783 praecedit; nihilominus tamen tempori subsequenti assignandum existimavi, tum quod caput 10, De feminis quarum mariti in Francia esse videntur nonnisi post annum 787, quo Carolus nobiles Langobardos in Franciam abduxit, datum esse appareret, tum quod capp. 1, 2, 7, ad capitularia annorum 783 et 789 referri viderentur.
(0189A)In nomine Domini. Incipit capitula de diversas iustitias secundum sceda domni Caroli genitoris nostri.
1. Placuit nobis atque convenit, ut omnes iustitiae pleniter factae esse debeant infra regnum nostrum absque ulla dilatione tam de ecclesiis, quam de sinodochiis, seu pauperibus et viduis, vel orfanis, atque de reliquis hominibus, secundum iussionem domini nostri Caroli regis. 2. Instituimus enim, ut sicut domnus rex Carolus demandavit de illis monachis qui de Frantia vel aliunde venerunt, et eorum monasteria dimiserunt, ut praesentaliter illis partibus revertantur ad monasteria, et nemo ex vobis secum destineat ipsos. 3. De presbiteris qui de alia parrochia veniunt, ut (0189B)nullus eos debeat recipere sine dimissoria episcopi sui. 4. De episcopis, presbiteris, abbatibus, comitibus, vel vassis dominicis, seu caeteris hominibus qui ad palatium veniunt aut inde vadunt, vel ubicumque per regnum nostrum pergunt, ut non praesumant ipsi nec homines eorum alicui homini suam causam tollere, nec suum laboratum, in tantum si non comparaverint, aut ipse homo eis per suam spontaneam voluntatem non dederit. Et quando hybernum tempus fuerit, nullus debeat mansionem vetare ad ipsos iterantes, in tantum quod ipsi iniuste nullam causam tollant. Et si aliquis hoc facere praesumpserit, tam seniores quam et vassalli, et ipse homo ibidem ad eos proclamaverit, tunc volumus ut praesentaliter ille homo qui hoc malum fecit, hoc (0189C)quod ad ipsum hominem tulit qui proclamat, secundum suam legem emendet, et ad palatium exinde bannum nostrum componat. 5. Stetit nobis de illos homines qui hic intra (0190A)Italia eorum seniores dimittunt, ut nullus eos debeat recipere in vassatico sine comiato senioris sui, antequam sciat veraciter pro qua causa aut culpa ipse suum seniorem dimisit. Et ille homo qui eum recipere voluerit, et ipsum secum habuerit, debeat eum in nostra praesentia praesentare, aut ipse aut missus suus intra quadraginta noctes postquam ipse homo ad eum venerit, si nos intra Italia sumus. Et si nos intra Italia non fuerimus, tunc postquam in Dei nomine fuerimus reversi, ipse intra quadraginta noctes eum in nostra praesentia debeat praesentare, sicut supra diximus. Et si quis super hoc facere praesumpserit, et sic non adimpleverit, exinde bannum nostrum ad partem nostram componat. 6. Stetit nobis de hominibus libellariis, ut nullus (0190B)comis nec iuniores eorum eos amplius non distringant nec inquietent, nisi sicut a tempore Langobardorum eorum fuit consuetudo. 7. Placuit nobis de ecclesias baptismalibus, ut in omnibus ita debeant esse ordinatae et conservatae, quomodo domnus rex Carolus demandavit et in suo Capitulare continet. 8. Et hoc instituimus, ut emunitates a iamdicto domno nostro firmatas, in omnibus sic conservatas esse debeant, sicut est iussio ipsius domni nostri Caroli regis. 9. Consideravimus ut vias et portoras vel pontes infra regnum nostrum, in omnibus pleniter emendatae esse debeant per illa loca ubi antea semper fuerunt. Nam per alia loca super ipsa flumina nullatenus portoras esse debeant.(0190C) 10. Placuit nobis de illis feminis quarum mariti in Frantia esse videntur, ut missi nostri per regnum nostrum hoc debeant inquirere, si eorum iustitias sic pleniter habeant, sicut fuit iussio domni nostri, (0191A)an non. Et qui sic habuerit, bene. Sin autem, tunc volumus ut ipsi missi nostri ita compleant, sicut domnus noster demandavit. 11. Stetit nobis ut missos nostros, unum monacum et unum capellanum, direxissemus infra regnum nostrum praevidendum et inquirendum per monasteria virorum et puellarum quae sub sancta regula vivere debent, quomodo est eorum habitatio, vel qualis est vita aut conversatio eorum, et quomodo unumquodque monasterium de res habere videntur unde vivere possunt. 12. Placuit nobis ut nullus comis nec iuniores eorum nullatenus praesumant alicui homini sua testimonia tollere aut abstrahere, nisi permittantur ei ipsa testimonia habere qui eas potest conquirere atque rogare. (0192A)Et si aliquis contra hoc facere praesumpserit, nostra est voluntas ut ipse in nostra praesentia veniat, et ibidem talem exinde accipiat sententiam, quomodo nostra fuerit voluntas ad indicandum. 13. Stetit nobis de illos liberos Langobardos, ut licentiam habeant se commendandi ubi voluerint, si seniorem non habuerit, sicut a tempore Langobardorum fecerunt, in tantum quod ad partem comiti sui faciat rationabiliter quod debet. 14. Ut nullus praesumat alteri res suas aut alia causa sine iudicium tollere aut invadere; et qui hoc facere praesumpserit, ad partem nostram bannum nostrum componat. ( Expliciunt Capitula. )
CAPITULARE FRANCOFURTENSE (An. 794). (0191) Textum hujus constitutionis ope Codicum bibl. reg. Parisiensis:
1. n. 164 bis inter Supplementa latina, unde Sirmondus inter Concilia Galliae t. II, p. 194 sqq., primus evulgaverat;--2. n. 4628 A., atque exscripti inde 3, n. 4631, emendatum sistere conatus sum. Monendum restat, Baluzium in editione sua capita 1 et 2 resecasse, sed contra auctoritatem Codicum. (0191B) 1. Coniungentibus, Deo favente, apostolica auctoritate atque piissimi domni nostri Karoli regis iussionem anno 26 principatus sui cunctis regni Francorum seu Italiae, Aquitaniae, Provintiae, episcopis ac sacerdotibus synodali concilio, inter quos ipse mitissimus sancto interfuit convento. Ubi in primordia capitulorum exortum de impia ac nefanda erese Elipandi Toletane sedis episcopi et Felicis Orgellitanae, eorumque sequacibus qui male sentientes in Dei filio adserebant adoptionem, quam omnes qui supra sanctissimi patres et respuentes una voce contradixerunt, atque hanc eresi funditus a sancta ecclesia eradicandum statuerunt. 2. (0192B)Adlata est in medio quaestio de novo Grecorum synodo quam adorandis imaginibus Constantinopolim fecerunt, in qua scriptum habebatur, ut qui imagines sanctorum ita ut deificam Trinitatem servitio aut adorationem non impenderent, anathema iudicaverunt: qui supra sanctissimi patres nostri omnimodis et orationem et servitutem rennuentes contempserunt, atque consentientes condempnaverunt. His peragratis.
3. De Tasiloni definitum est capitulum, qui dudum Baioariae dux fuerat, sobrinus videlicet domni Karoli regis. In medio sanctissimi adstetit concilio, veniam rogans pro commissis culpis, tam quam tempore (0193A)domni Pippini regis adversus eum et regni Francorum commiserat, quam et quas postea sub domni nostri piissimi Karoli regis, in quibus fraudator fidei suae extiterat, indulgentiam ut ab eo mereretur accipere humili petitione visus est postulasse, demittens videlicet puro animo iram atque omnem scandalum de parte sua, quaeque in eo perpetrata fuisset, et sciebat, necnon omnem iustitiam et res proprietatis, quantum illi aut filiis vel filiabus suis in ducato Baioariorum legitime pertinere debuerant, gurpivit atque proiecit, et in postmodum omni lite calcanda, sine ulla repetitione indulsit, et filiis ac filiabus suis in illius misericordia commendavit. Et idcirco domnus noster misericordia motus, praefato Tasiloni gratuitu animo et culpas perpetratas indulsit, (0193B)et gratia pleniter concessit, et in sua aelemosina eum in amore dilectionis visus est suscepisse, ut securus Dei misericordia existeret inantea. Unde tres breves ex hoc capitulo uno tenore conscriptos fieri praecepit, unum in palatio retinendum, alium praefato Tasiloni, ut secum haberet in monasterio, dandum; tertium vero in sacri palacii capella recondendum fieri iussit. 4. Statuit piissimus domnus noster rex, consentienti sancta synodo, ut nullus homo, sive ecclesiasticus, sive laicus sit, ut nunquam carius vendat annonam, sive tempore abundantiae sive tempore caritatis, quam modium publicum et noviter statutum. De modio de avena denario uno, modio ordii denarius duo, modio siglo denarii tres, modio frumenti denarii (0193C)quatuor. Si vero in pane vendere voluerit, duodecim panes de frumento, habentes singuli libras duas, pro denario dare debeat, sigalatius quindecim aequo pondere pro denario, ordeaceos viginti similiter pensantes. avenatios viginti quinque similiter pensantes. De vero anona publica domni regis, si venundata fuerit, de avena modius 2 pro denario, ordeo den. 1, sigalo den. 2, frumento mod. denar. 3. Et qui nostrum habet beneficium, diligentissime praevideat, quantum potest Deo donante, ut nullus ex mancipiis ad illum pertinentes beneficium famen moriatur, et quod superest illius familiae necessitatem, hoc libere vendat iure praescripto.(0194A) 5. De denarius autem certissime sciatis nostrum edictum, quod in omni loco, in omni civitate, et in omni ompturio similiter vadant isti novi denarii, et accipiantur ab omnibus. Si autem nominis nostri nomisma habent, et mero sunt argento, pleniter pensantes, si quis contradicit eos in ullo loco, in aliquo negotio emptionis vel venditionis, si ingenuus est homo, quindecim solidos componat ad opus regis; si servilis conditionis, si suum est illud negotium proprium, perdat illud negotium, aut flagelletur nudus ad palam coram populo. Si autem ex iussione sui domini fecerit, tunc ille dominus solidos quindecim componat, si ei adprobatum fuerit. 6. Statutum est a domno rege et sancta synodo, ut episcopi iustitias faciant in suas parrochias. Si non (0194B)oboedierit aliqua persona episcopo suo de abbatibus, presbiteris, diaconibus, subdiaconibus, monachis, et caeteris clericis, vel etiam aliis in eius parrochia, venient ad metropolitanum suum, et ille diiudicet causam cum suffraganeis suis. Comites quoque nostri veniant ad iudicium episcoporum. Et si aliquid est quod episcopus metropolitanus non possit corrigere vel pacificare, tunc tandem veniant accusatores cum accusatu cum litteris metropolitano, ut sciamus veritatem rei. 7. Definitum est a domno rege et sancta synodo, ut episcopus non migret de civitate in civitate, sed curam habeat ecclesiae suae. Similiter presbyter et diaconus maneat in suas ecclesias canonicae(0194C) 8. De altercatione Ursione Viennensis episcopi et advocato Elifanto Arlatensis episcopi lectae sunt epistolae beati Gregorii, Zozimi, Leonis et Simmachi, quae difinierunt eo quod Viennensis ecclesia quattuor suffraganeas habere sedes deberet, quibus illa quinta praemineret; ad Arlatensis ecclesia novem suffraganeas habere deberet, quibus ipsa praemineret. De Tarentasia vero et Eberduno sive Aquis, legatio facta est ad sedem apostolicam; et quicquid per pontificem Romanae ecclesiae definitum fuerit, hoc teneatur. 9. Definitum est etiam ab eodem domno rege, sive a sancta synodo, ut Petrus episcopus contestans (0195A)coram Deo et angelis eius iuraret cum duobus aut tribus sicut sacrationem suscepit, aut certe cum suo archiepiscopo, quod ille in mortem regis sive in regno eius non consiliasset, nec ei infidelis fuisset. Qui dum episcopus cum quibus iuraret non invenisset, elegit sibi ipse ut suus homo ad Dei iudicium iret, et ille testaretur absque reliquiis et absque sanctis euangeliis, solummodo coram Deo, quod ille innocens exinde esset, et secundum eius innocentiam Deus adiuvaret illum suum hominem, qui ad illum iudicium exiturus erat et exivit. Tamen eius homo ad iudicium Dei, neque per regis ordinationem, neque per sancta synodo censuram, sed spontanea voluntate, qui etiam a Domino liberatus, idoneus exivit. Clementia tamen regis nostri praefato episcopo gratiam (0195B)suam contulit, et pristinis honoribus eum ditavit, nec passus eum esse sine honore quem prospexit de composito crimine nihil male meruisse. 10. Definitum est quidem a domno rege, et sancta synodo esse dinoscitur, ut Gaerbodus, qui se episcopum esse dicebat, et sui ordinationis testes non habuit, qui tamen episcopalia a Magnardo metropolitano episcopo coniunctus est, qui etiam professus est diaconus et presbiterum non secundum canonicam ordinationem ordinatum esse, ut ab eodem gradu episcopatus quod de se habere dicebat, deponeretur a praedicto metropolitano sive a conprovincialibus episcopis. 11. [789. Gen. 14.] Ut monachi ad saecularia negotia neque ad placita exercendi non exeant, nisi (0195C)ita faciant sicut ipsa regula praecepit. 12. Ut reclusi non faciant nisi quos ante episcopus provintiae atque abbas comprobaverint, et secundum eorum dispositionem in reclusionis loco ingrediantur. 13. Ut abbas cum suis dormiat monachis secundum regulam sancti Benedicti. 14. [789. Mon. c. 6.] Ut cellarii in monasteriis avari non elegantur, sed tales electi sint quales regula sancti Benedicti docet.(0196A) 15. [Cap. 7.] De monasteria ubi corpora sanctorum sunt, ut habeat oratorium intra claustra, ubi peculiare officium et diuturnum fiat. 16. [Cap. 15.] Audivimus enim ut quidam abbates cupiditate ducti praemia pro introeuntibus in monasterio requirunt. Ideo placuit nobis et sancta synodo, pro suscipiendis in sancto ordine fratribus nequaquam pecunia requirantur; sed secundum regulam sancti Benedicti suscipiantur. 17. [Cap. 13.] Ut abba in congregatione non elegatur, ubi iussio regis fuerit, nisi per consensu episcopi loci illius. 18. [Cap. 16.] Ut abbates, qualibet culpa a monachis commissa, nequaquam permittimus coecari, aut menbrorum debilitate ingerere, nisi regularis (0196B)disciplina subiaceat. 19. [789. Eccl. cap. 14.] Ut presbyteri, diaconi, monachi, et clerici tabernis ad bibendum non ingrediantur. 20. [Cap. 55.] Ut episcopum canonum et regulam non liceat ignorare. 21. [Cap. 15.] Ut dies dominica a vespera usque ad vesperum servetur. 22. [Cap. 19.] Quod non oporteat in villolis nec in vicis episcopos ordinare. 23. [Cap. 23.] De servis alienis, ut a nemine recipiantur, neque ab episcopis sacrentur, sine licentia dominorum. 24. [Cap. 27.] De clericis et monachis, ut in suo proposito permaneant.(0196C) 25. [779. Cap. 13.] Ut decimas et nonas sive census omnes generaliter donent qui debitores sunt ex beneficia et rebus ecclesiarum, secundum priorum capitularum domni regis. Et omnis homo ex sua proprietate legitimam decimam ad ecclesiam conferat. Experimento didicimus in anno * ( An. 779) quo illa valida famis inrepsit, ebullire vacuas anonas a daemonibus devoratas, et voces exprobrationis auditas. 26. Ut domus ecclesiarum et tegumenta ab eis fiant (0197A)emendata vel restaurata qui beneficia exinde habent. Et ubi repertum fuerit per veraces homines quod lignamen et petras, sive tegulas, qui in domus ecclesiarum fuerint, et modo in domo sua habeat, omnia in ecclesia fiant restaurate unde abstracte fuerunt. 27. [789. Eccl. c. 24.] De clericis, nequaquam de ecclesia ad aliam ecclesiam transmigrentur, neque recipiantur sine conscientia episcopi et litteras commendatitias de cuius diocesia fuerunt; ne forte discordia exinde veniat in ecclesia. Et ubi modo tales reperti fuerint, omnes ad eorum ecclesiam redeant, et nullus eum post se retinere audeat postquam episcopus aut abbas suus eum recipere voluerit. Et si forte senior ignorat ubi suum requirere debet clericum, cum quo fuerit, ipse eum sub (0197B)custodia retineat, et non permittat eum vacare aliubi, usque dum domino suo restituatur. 28. [Cap. 25.] Ut non absolute ordinentur. 29. Ut unusquisque episcopus sibi subditos bene doceant et instruant; ita ut in domo Dei semper digni inveniantur qui canonice possint fieri electi. 30. [Cap. 28.] De clericis ad invicem altercantibus, aut contra episcopum suum agentibus, sicut canones docent, ita omnimodis peragant. Et si forte inter clericum et laicum fuerit orta altercatio, episcopus et comes simul conveniant, et unanimiter inter eos causam diffiniant secundum rectitudinem. 31. [Cap. 29.] De coniurationibus et conspirationibus, ne fiant; et ubi sunt inventae, destruantur. 32. [Cap. 31.] Ut monasteria secundum canonicam (0197C)institutionem fiant custodita. 33. [Cap. 32.] Ut fides catholica sanctae Trinitatis et oratio dominica atque symbolum fidei omnibus praedicetur et tradatur. 34. [Cap. 33.] De avaricia et cupiditate calcanda. 35. [Cap. 74.] De hospitalitate sectanda. 36. [Cap. 35.] De criminosis, ut non habeant vocem accusandi maiores natu aut episcopos suos. 37. [Cap. 34.] De reconciliatione tempore necessitatis. 38. De presbyteris qui contumaces fuerint contra episcopos suos, nequaquam communicentur cum clericis qui in capella regis habitant, nisi reconciliati fuerint ab episcopo suo, ne forte canonica excommunicatio (0197D)super eos exinde veniat. 39. Si presbyter in criminale opere fuerit deprehensus, ad episcopum suum dueatur, et secundum canonicam institutionem constringatur. Et si forte negare voluerit, et accusator comprobationem dare non potuerit, et coram episcopo definitum esse nequiverit, tunc ad universali concilio illorum ratio deferatur.(0198A) 40. [Cap. 40.] De puellis quae a parentibus privatae fuerint, sub episcoporum et presbyterorum praevidentia gravioribus feminis commendentur, sicut canonica docet auctoritas. 41. [Cap. 41.] Ut nullus episcopus propriam sedem amittat aliubi frequentando, aut in propriis rebus suis manere audeat, amplius quam tres ebdomadas. Et propinqui vel heredes episcopi res quae ab episcopo sunt adquisitae, aut per comparationes, aut per traditiones, postquam episcopus fuerit ordinatus, nequaquam post eius obitum hereditare debeant, sed ad suam ecclesiam catholice. Illas autem quam prius habuit, nisi traditionem ad ecclesiam ex eis fecerit, heredibus et propinquis succedant. 42. [Cap. 42.] Ut nulli novi sancti colantur, aut (0198B)invocentur, nec memoria eorum per vias erigantur; sed hii soli in ecclesia venerandi sint qui ex auctoritate passionum aut vitae merito electi sint. 43. [Cap. 64.] De arboribus et lucis destruendis canonica observetur auctoritas. 44. [Cap. 44.] Ut electi iudices de utriusque partibus non spernantur. 45. [Cap. 63.] De eorum testibus canonica sit observatio. Et parvuli non trahantur ad sacramentum, sicut Guntbadingi faciunt. 46. [Cap. 46.] De virginibus, quo tempore velandi sint, vel quibus occupationibus ante annos viginti quinque; si necessitas compellit, ea quaerantur quae in canone scripta sunt.(0198C) 47. De abbatissis quae canonice aut regulariter non vivunt, episcopi requirant, ut regi adnuntient, ut ab honore priventur. 48. [Cap. 47.] De oblationibus quae in ecclesia vel in usus pauperum conferuntur, canonica observetur norma; et non ab aliis dispensentur nisi cui episcopus ordinaverit. 49. De presbyteris ante tricesimo aetatis anno non ordinandis. 50. [Cap. 50.] Ut confecta sacra mysteria, in missarum solemniis omnes generaliter pacem ad invicem praebeant. 51. [Cap. 53.] De non recitandis nominibus antequam oblatio offeratur.(0198D) 52. [Cap. 54.] Ut nullus credatur quod nonnisi in tribus linguis Deus orandus sit; quia in omni lingua Deus adoratur, et homo exauditur, si iusta petierit. 53. [Cap. 55.] Ut nulli episcoporum et sacerdotum liceat sacris canonis ignorare. 54. De ecclesiis quae ab ingenuis hominibus construuntur, licet eas tradere, vendere, tantum modo (0199A)ut ecclesia non destruatur, sed serviuntur cotidie honores. 55. Dixit etiam domnus rex in eadem sinodo, ut a sede apostolica, id est ab Adriano pontifici, licentiam habuisse, ut Angilramnum archiepiscopum in suo palatio assidue haberet propter utilitates ecclesiasticas. Deprecatus est eamdem synodum, ut eo modo sicut Angilramnum habuerat, ita etiam Hildeboldum episcopum habere debuisset; quia et de eodem, sicut et de Angilramnum, apostolicam licentiam (0200A)habebat. Omnis synodus consensit, et placuit eis eum in palatium esse debere propter utilitates ecclesiasticas. 56. Commonuit etiam ut Aliquinum ipsa sancta synodus in suo consortio sive in orationibus recipere dignaretur, eo quod esset vir in ecclesiasticis doctrinis eruditus. Omnis namque synodus secundum ammonitionem domni regis consensit, et eum in eorum consortio sive in orationibus reciperunt. CAPITULARE SAXONICUM (An. 797, Oct. 28, Aquis.). (0199) Constitutionem ab Holstenio ex Codice Romano publici juris factam ope, 1. Codicis ejusdem, inter Palatinos bibl. Vaticanae n. 289, in-fol. 62-64, saec. IX et 2. Codicis Corbeiensis m. saec. IX, vel X, pag. 28-33, integritati suae restitui.
(0199D)Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi 797º, et 30º ac 22º, regnante domno Carolo praecellentissimo rege, convenientibus in unum (0200D)Aquis palatio in eius obsequio venerabilibus episcopis et abbatibus, seu inlustris viris comitibus, 5. Kalendas Novembris, simulque congregatis Saxonibus (0201A)de diversis pagis, tam de Westfalahis et Angrariis, quam et de Oostfalahis , omnes unianimiter consenserunt et aptificaverunt, ut de illis capitulis pro quibus Franci, si regis bannum transgressi sunt, solidus sexaginta conponunt, similiter Saxones solvent, si alicubi contra ipsos bannos fecerint.
HEC SUNT CAPITULA. 1. Ut ecclesiae, viduae, orfani, et minus potentes iustam et quietam pacem habeant. Et ut raptum et fortiam nec incendium infra patriam quis facere audeat praesumptive. Et de exercitu nullus super bannum domini regis remanere praesumat. 2. Si quis supradicta octo capitula transgressus fuerit, omnes statuerunt et aptificaverunt, ut Saxones similiter sicut et Franci sexaginta solidos (0201B)conponant. 3. Item placuit omnibus Saxonibus, ut ubicumque Franci secundum legem solidos 15 solvere debent, ibi nobiliores Saxones solidos 12, ingenui 5, liti 4 conponant. 4. Hoc etiam statuerunt, ut qualiscumque causa infra patriam cum propriis vicinantibus pacificata fuerit, ibi solito more ipsi pagenses solidos duodecim pro districtione recipiant, et pro wargida, quae iuxta consuetudinem eorum solebant facere, hoc concessum habeant. Si autem in praesentia missorum regalium causae definitae fuerint, pro iamdicta wargida suprascriptos solidos duodecim ipsis pagenses habeant concessos. Et pro hoc quia missus regalis ex hac re fatigatus fuerit, alios duodecim solidos inde recipiat (0201C)ad partem regis. Si autem ipsa causa ad palatium in praesentia regis ad definiendum fuerit producta, tunc utrique solidi duodecim, id est, pro wargida, et quod vicinis debuit conponere, eo quod infra patriam diffinita ratio non fuerit, ad partem regis faciant conponere, quod sunt solidi viginti quatuor. Nam si fuerit aliquis qui in patria, iuxta quod sui convicini iudicaverint, seque pacificare noluerit, et ad palatium pro huius rei causa venerit, et ibi ei fuerit iudicatum quod iustum iudicium iudicassent, in prima vice, ut supra dictum est, solidos viginti quatuor ad partem regis conponat. Et si tunc inde rediens se pacificare et iustitiam facere rennuerit, et iterum pro ista causa ad palatium fuerit convocatus et deiudicatus, bis viginti quatuor solidos conponat. Si vero necdum (0201D)correptus tertia vice pro eadem re ad palatium remeaverit, triplam conpositionem exinde faciat ad partem regis. 5. Si quis de nobilioribus ad placitum mannitus venire contempserit, solidos quatuor conponat, ingenui duos, liti unum.(0202A) 6. De presbyteris statuerunt, quod si aliquid eis aut eorum hominibus quis contrarium facere aut tollere praesumpserit contra iustitiam, omnia in duplum restituat eis et conponat. 7. De missis regis statuerunt, ut si ab eis aliquis interfectus evenerit, in triplum eum conponere debeat qui hoc facere praesumpserit. Similiter quicquid aut eorum hominibus factum fuerit, omnia tripliciter faciant restaurare et secundum eorum ewa conponere. 8. De incendio convenit, quod nullus infra patriam praesumat facere propter iram aut inimicitiam, aut qualibet malivola cupiditate; excepto si talis fuerit rebellis qui iustitiam facere noluerit, et aliter districtus esse non poterit, et ad nos, ut in (0202B)praesentia nostra iustitiam reddat, venire dispexerit, condicto commune placito simul ipsi pagenses veniant; et si unianimiter consenserint, pro districtione illius causa incendatur, tunc de ipso placito commune consilio facto secundum eorum ewafiat peractum, et non pro qualibet iracundia aut malivola intentione, nisi pro districtione nostra. Si aliter facere ausus fuerit, sicut superius dictum est, solidos sexaginta conponat 9. Item placuit ut quandoquidem voluit domnus rex propter pacem, et propter faidam et propter maiores causas, bannum fortiorem statuere, una cum consensu Francorum et fidelium Saxonum, secundum quod ei placuerit, iuxta quod causa exigit et oportunitas fuerit, solidos sexaginta multiplicare (0202C)in duplum, et solidos centum sive usque ad mille conponere faciat qui eius mandatum transgressus fuerit. 10. De malefactoribus qui vitae periculum secundum ewa Saxonum incurrere debent, placuit omnibus ut qualiscumque ex ipsis ad regiam potestatem confugium fecerit, aut in illius sit potestate utrum interficiendum illis reddatur, aut una cum consensu eorum habeat licentiam ipsum malefactorem cum uxore et familia, et omnia sua foris patriam infra sua regna aut in marcu, ubi sua fuerit voluntas, collocare, et habeant ipsum quasi mortuum. 11. Illud notandum est quales debent solidi esse Saxonum; id est, bovem annoticum utrisque sexus autumnali tempore, sicut in stabulum mittitur, pro (0202D)uno solido; similiter et vernum tempus, quando de stabulo exiit; et deinceps, quantum aetatem auxerit, tantum in pretio crescat. De annona vero bortrinis pro solido uno scapilos quadraginta donant, et de sigule viginti. Septemtrionales autem pro solidum scapilos triginta de avena et sigule quindecim. Mel (0203A)vero pro solido bortrensi sigla una et medio donant; Septemtrionales autem duos siclos de melle pro uno solido donent. Item ordeum mundum sicut et sigale (0204A)pro uno solido donent. In argento duodecim denarios solidum faciant. Et in aliis speciebus ad istum pretium omnem aestimationem conpositionis sunt. STATUTA RHISPACENSIA ET FRISINGENSIA (An. 799, Aug. 20). (0203) Bernardus Pez in Codice diplomatico, p. 1, col. 74, encyclicam Arnonis Saliburgensis episcopi ediderat, qua episcopo Bajoariae ad synodum a. d. XIII Kal. Sept. Rhispaci in dioecesi Ratisponensi celebranda invitat. Nomina eorum qui adfuerunt exstant in Historia Frisingensi, apud Meichelbeck, t. I, p. 94, decreta vero nunc primum prodeunt ex Codice bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgico saec. X, quo fol. 83-85 leguntur. Annus quo synodus habita est haud aperte constat, eam vero annum 801 praecedere, contra Mansii argumenta ex capite 5, quo pro regis salute orandum sit, liquet. Subjicimus quae in Codice proxime sequitur, fol. 85, 86, synodum Salisburgensem, aeque ineditam.
DECRETUM SINODALE EPISCOPORUM EX IUSSIONE DOMNI KAROLI. (0203B) 1. Ideoque convenit supradictam congregationem sanctam domini Dei omnipotentis auxilio statuere in invicem indissolubili vinculo caritatis, ut unanimes uno ore honorificare Deum patrem in celis et concordiam pacis inter se perpetuo iure firmare quod universo populo christiano indesinenter conservare oportet, maxime tamen his qui eclesiastici ordinis officio mancipantur, qui pro se et pro totius christianitatis salute immaculatas hostias domino Christo debent offerere. 2. Admonebant enim in ipso concilio, ut nullus eorum sive episcopus, sive abbas, vel presbyter, aut monachus, vel etiam ceteri ministri sanctae Dei ecclesiae, (0203C)seu sanctaemoniales, a recto tramite deviare praesumeret, et hic qui in canonica vita degere debuisset, recte et secundum ordinem absque ulla transgressione vitam conservasset canonicam, aut hi qui sub voto monachicam vitam observare vovissent. 3. Statuerunt ut nullus inter aeclesiasticos ordines pro qualibet causa absque iuditio episcopi sui vel etiam metropolitani consensu ad iuditia secularia minime audeat accedere. Sed si qualibet causa intra sanctas ecclesias contigisset adquirere, cum omni caritate et concordia in invicem conservata requiratur; si episcopus vel abbas vel etiam presbyter inter se aliquam habuissent secularis rei altercationem, cum moderamine caritatis et insolubili vinculo pacis cum consilio episcopi sui in invicem sibi ea quae in (0203D)causa essent absque iniuria vel damnatis iuramentis fideliter et devote, iustitia inter eos peracta, cum timore Domini essent consentientes. Si vero cum consilio episcopi iustitia inter eos minime potuisset peragi, tunc ad metropolitanum episcopum causa deferatur, et cum ipsius consilio vel voluntate necnon et iussu omnia perficerentur. 4. Statuerunt etiam, ut cum consilio vel voluntate omnium pro remedio animarum elemosinas esse faciendas quater in anno, id est, sabbato ante palmas, et sabbato sancto pentecosten, et tertia sabbati septimi (0204B)mensis, et in sabbato proximo nativitatis Domini, et hoc publice non propter laudem humanam vel vane gloriae mercedem, sed pro aeterna retributione et in exemplum populi christiani, unde ipse Dominus in euangelio ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent patrem vestrum qui in coelis est. Et hoc invitus neque coactus nemo faciat, sed spontaneo iuditio unusquisque iuxta vires suas inpertire studeat, quia non requiret Deus quantum, sed quanta voluntate proferatur. Quia voluntas bona pro opere facti reputabitur 5. Item placuit sancto concilio quarta et sexta feria a carne et vino cuncto clero abstinendum et ad nonam letaniam faciendam cum missarum sollemniis pro incolomitate et prosperitate vel firmitate totius (0204C)sanctae Dei eclesiae vel pro aeterna salute christiani populi et animarum suarum vita perpetua, vel pro vita et salute et stabilitate imperii domni regis vel filiorum eius, exceptis tamen diebus a nativitate Domini usque in octavas epyphaniae, et a pascha usque ad sanctam pentecosten, et praecipuis festivitatibus, id est sanctae Mariae, sancti Iohannis baptistae, duodecim apostolorum, sancti archangeli Michahelis, et sancti Martini, vel veneranda festivitate illius parrochie; vel etiam caritatis officium inplendum in adventu fratrum supervenientium, et his qui in hoste vel in itinere sunt constituti, vel ad palatium domni regis veniunt, vel infirmitate etiam detenti, indulgentiam concedimus. Cibos vero quadragesimales vel potus in arbitrio uniuscuiusque esse utendos. Hoc (0204D)tamen maxime cavendum, ut non usque satietatem cibum et potum sumamus, sed partius. Qui vero plus abstinuerit, plus se mercedem habere sciat. Si quis vero in ecclesiastico ordine vel clericatus officium hoc sponte adinplere studuerit, hortatur ut semper in melius proficiat. Si quis vero ex his neglegens et desidiosus fuerit, corripiatur, et invitus per admonitionem nostram et correptionem etiam coactus hoc faciat. Et hoc admonemus, ut praedicetur in populis, ut per exortationem et persuasionem vel per quamlibet occasionem hoc populis persuadere (0205A)possimus, cum omni studio fideliter et devote faciamus. Similiter decrevimus reliqua capitula conventionis nostrae per singula quaeque breviter praenotari. 6. Ut bis in anno concilia celebrentur, sicut in concilio Calcidonensi continetur kapit. 19. 7. De non ordinandis presbyteris et diaconibus, nisi in legitimis temporibus, sicut in decretis Zosimi papae continetur kapitulo 3 necnon et in decretis Gelasii papae capit. 11. 8. Ut pacem omnibus inperetur custodiri in eclesia, sicut in capitulo 1 continetur regulae Innocentii papae. 9. Ut nullus communibus vestimentis spretis, nova et insolita assumat, id est quod vulgo nominatur (0205B)cotzos vel trembilos, sicut in praefatione Gangrensis sinodi prohibetur, et in decretis Gelasii habetur. 10. Ut nullus presbyter aut alius ex clero usuram exigat, sicut in decretis papae Leonis cap. 3, similiter et in decretis Gelasii papae cap. 15. 11. Ut nullus episcopus vel abbas attrahere audeat res nobilium causa ambitionis sicut in canone Cartaginensi continetur cap. 5. 12. Ut si quis sacerdotum contra statuta decretalia praesumptiose agit, et converti nolens, ab officio suo moveatur, noteturque omnibus, ut nullus eum in consortio recipiat; et si quis hoc fecerit, simili sententiae subiacebit. Similiter et de laicis eandem constituimus regulam, sicut in decretis papae (0205C)Leonis continetur kap. 5. 13. Ut decimae populi dividantur in quattuor partes, id est una pars episcopo, alia clericis, tertia pauperibus, quarta in ecclesiae fabricis applicetur, sicut in decretis pape Gelasii continetur cap. 27. 14. Ut viduis et pupillis, orfanis, caecis et claudis tuitionem atque adminiculum inpertiamus iuxta possibilitatem nostram vel vires, sicut in praecepto domni regis continetur. 15. De incantationibus, auguriis vel divinationibus, et de his qui tempestates vel alia maleficia faciunt, placuit sancto concilio, ut ubicumque depraehensi fuerint, videat archipresbyter diocesis illius, ut diligentissima (0205D)examinatione constringantur, si forte confiteantur malorum quae gesserunt; sed sub tali moderatione fiat eadem districtio, ne vitam perdant, sed ut salventur in carcere adflicti, usque dum Deo inspirante spondeant emendationem peccatorum. Et ut nullatenus per aliqua praemia a comitibus vel centenariis absque districta examinatione remittantur; et hoc si fecerint, archipresbyteri cum hoc cognoverint, nequaquam episcopos celare audeant, et (0206A)ab episcopis, ut dignum est, pro hoc corripiantur. 16. Ut omnes presbyteri doceant populum devitare nefarium iuramenti usum, sicut in Calcidonensi continetur concilio cap. 19. 17. Ut nullus ex clero feminam secum in domo habitare permittat propter suspitionis causam, nisi matrem et sororem aut amitam, sive eas quae suspiciones malas effugiunt, sicut in Niceno concilio continentur. Si quis post istam convenientiam mulieres in domo sua habuerit, deponatur. Si clericus hoc perpetratus fuerit, vapulet. 18. Ut claustra monachorum laici non intrent, nec inquietent fratres degentes sub silentio, nisi forte si maiores personae fuerint, quod omnino vitare (0206B)non possumus. 19. Ut novatiani qui veniunt in monasterio, non recipiantur in ordine congregationis, antequam secundum regulam pleniter examinentur, et non preponantur ceteris in monasterio, antequam regularis vitae ordinem pleniter et doceantur, sicut in regula sancti Benedicti continetur. 20. Ut nemo utatur cuculla, nisi qui se monachi voto constrinxerit, aut si necessitas poposcerit propter frigorem, religiosus sacerdos utatur. 21. Et ut monasterium puellarum non intrent clerici neque laici, nisi tantum presbyter missam cantans vel visitationem infirmorum faciens horis competentibus statim exeat. 22. Ut liceat sanctimonialem signum eclesiae pulsare, (0206C)et lumen accendere. 23. Admonemus omnino omnem populum christianum, ab inlicitis et sceleratis nuptiis abstinere. 24. Ut monachi ad convivia laicorum minime accedere praesumant. Ut qui monachico voto est constitutus, nullo modo parrochiam teneat, nec ad iuditia secularia accedere praesummat. 25. Ut nullus ex clero domnum regem inquietare audeat, antequam notetur causa episcopo suo. Et si ille minime potuerit definire, tunc dirigat eum ad metropolitanum episcopum. Et si ipse non potuerit causam ipsius deliberare cum consilio metropolitani, cum litteris commendatitiis dirigere eum studeat ad regem. 26. Ut abbatissae nullatenus exeant de monasteriis (0206D)suis nisi per consensum atque licentiam episcoporum suorum, ipsique episcopi prevideantur eis non negentur quando egredi debent de monasteriis pro utilitate sua. Talesque ipse abbatissae secum assumant, de quibus nullatenus redeuntes recitare praesummant ceteris sanctimonialibus, quia plurima destructio est, sicut in sancta regula continetur. 27. Ut sanctaemoniales non induantur virilia indumenta, (0207A)id est rocho vel fanones, nisi tantum feminea vestimenta. 28. Ut abbates vel monachi vel monachae ipsorum abstineant se de quadrupedia carne, sicut in sancta regula continetur, nisi infirmi ad reparationem corporis restaurandam. Hoc vero non denegamus, si contigerit, ut caritatis officium persolvere debeant, aut si evenerit ex qualicumque necessitate aut famis inopia, et hoc cum magna consideratione atque consilio episcoporum fieri debeat. Nullusque sibi reputetur haec observare non posse propter varia itinera, quia Dominus missis in praedicationem discipulis, iussit non peram sumere neque calciamenta neque duas tunicas, quanto magis nos qui sumptus atque vestimenta sufficienter habemus.(0207B) 29. Ut nullus episcopus neque abbas sibi atrahere (0208A)audeat res tributalium domni regis, id est basilicas eorum benedicere, vel quicquid a tali conditione pertinere videtur, antequam domnus rex hoc pleniter definiatur. 30. Ut nemo praesummat servus alterius ministrum eclesiae constituere vel benedicere, antequam a domino suo tradatur in manus pontificis in libertate integra persistendum omnibus diebus; et sciat dominus eius post illum diem nullo dominationis iure in eum exercere; et tunc si dignum est ad sacrum ordinem accedat. Haec vero quae superius compraehensa sunt, observare statuimus primo in loco qui dicitur Rhispao, secundo ad Frigisingas, tertio quae nunc subsecuntur, in monasterio Saliburch adaugere curavimus. STATUTA SALISBURGENSIA ( An. 799). (0207) 1. (0207B)Ut per omnes dioceses legalia baptisteria constituantur, et sacra fons ibidem honorifice aedificetur.
2. Ut infra quadragesimam singulis ebdomadibus ternas faciant laetanias, id est 2. fer. 4. fer. 6. fer. 3. Ut omnis populus honorifice cum omnis supplicationibus devotione, humiliter et cum reverentia absque praetiosarum vestium ornatu vel etiam inlecebroso cantico et lusu saeculari cum laetaniis procedant, et discant Kyrieleyson clamare, ut non tam rustice ut nunc usque, sed melius discant. 4. Ut Deo opitulante eiusque consilio gubernante perpendamus, quid de his agendum sit quos ad sacrum ministerium ordinare cupimus, quod iudicio (0207C)examinentur, si promoveri digni sint. 5. Ut hi qui ad sacrum ministerium ordinati sunt presbyteri, nullatenus praetermittere audeant indesinenter missarum sollemnia celebrare, nisi certis ex causis quae nostra sunt definire, pro quibus abstinere magis oportet usque ad tempus. 6. Ut episcopi abbates, presbyteri res sanctae eclesiae sibi commissas inter parentes et proximos suos non amplius quam canonica sancit licentia dividant, ut ad cetera plebe vel his qui res suas ibidem offerunt, murmur vel detractio auferatur. 7. Ut admoneantur ( C., admoneatur) archipresbyteri qui perquirere ac perscrutari ceteros presbyteros solent, diligenter considerare semetipsos, et ceteros quibus praesunt minime neglegant, sed solerter (0207D)recogitent, se ad hoc constitutos, ut in ipsis episcopi sui partiantur onera sua. 8. Diaconi sobrie caste atque cum pudicitia vivant, ebrietatem nullatenus sequantur; sed quasi ministri Dei, humilitatis in se semper exempla demonstrent 9. Ut monachi in monasterio qui vicibus ordinantur praepositi, decani, portarii, cellerarii, ceterique (0208B)ministri, non audeant sibi aliqua peculiaria usurpare nec collegere, quod anathema esse novimus. 10. Ut missa sanctae Dei genetricis Mariae quater in anno sollemniter celebretur, id est purificatio 4. Non. Febr. et conceptio quod est 8. Kalendarum Aprilium et assumptio quod est 19. Kal. September, et nativitas quod est 6. Id. Septemb. 11. Ut feria 4. ante initium quadragesime, quam Romani caput ieiunii nuncupant, sollemniter celebretur cum laetania et missa post horam nonam. 12. Ut si vobis videtur usum Romanum habere velle, feria 4. ante cenam Domini orationes quae scripta sunt ad feriam 6. parasceue, ab episcopis vel presbyteris hora tertia diei supradictae feriae 4. dicantur (0208C)in eclesia cum genuflexione, nisi tantum pro Iudaeis, similiter et in parasceue hora nona, ut Romani faciunt; sicut in missale habet orationem ad collectam secundum Romanam consuetudinem faciamus 13. Ut nullus de nobilibus neque abbas neque presbyter tonderi audeat, antequam in praesentia episcopi examinentur eius causa, ad cuius diocesim pertinet. Et si aliquas res vel ad monasterium vel ad ecclesiam tradiderit ubi tonsuratus est, ibi sub canonica vel regulari maneat vita. Si autem postea in propria sua residere vult, faciat hostem ut ceteri laici. 14. Notetur abbatibus, ut nullus de fratribus in monasterio plus ametur quam alius, nisi qui in bonis (0208D)actibus melior invenitur, ut murmur auferatur a ceteris. Et ut nullatenus alii cui consentiat aliquid peculiaris colligere vel habere; et ut omnino litis et contentio diligentissime tollatur in monasterio; et quisquis in eo litem commoverit, tali disciplina corripiatur, ut ceteri metum habeant talia perpetrandi. 15. Si altercatio horta fuerit inter virum et feminam de coniugali copulatione, ut inter se negent de (0209A)carnali commixtione, decrevit sancta synodus, ut si vir negaverit eam fecisse ad uxorem, ut stet cum illa ad iudicium crucis, aut si ipse noluerit, inquirat aliam feminam quae cum illa stet, et si vir eandem copulationem dicit super eam, et illa negaverit, tunc ipsa femina purget se secundum legem. 16. Convenit igitur sancta synodo, ut quando quis Deo iubente de hoc saeculo migraverit, sive episcopus, (0210A)sive abbas seu monachus, sive presbyter seu sanctismonialis femina, de ipso loco vel monasterio dirigantur litterae ad singulas domos episcopales, et ipse episcopus in diocesi ( C., diocesis) sua habeat commendatum, qui ipsas litteras suscipiat, et ceteris abbatibus vel abbatissis, necnon et omnibus presbyteris, pro ipsa anima orandum litteris suis notum faciant nomen et tempus. EDICTUM PRO EPISCOPIS (An. 800). (0209) Primum ab Amerpachio ex Codice Tegernseensi editum, ope Codicum 1 Sancti Galli n. 733 m., saec. IX ineuntis; 2 c. bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgici m., saec. X; 3 bibl. ducalis Gothanae m., saec. XI; 4 c. olim Tegernseensis, jam vero bibl. regiae Monacensis, saec. X, recognovi. Ante annum 801 promulgatum fuisse patet.
(0209B)Karolus, gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, ac patricius Romanorum, dilectis comitibus seu iudicibus et vassis nostris, vicariis, centenariis, vel omnibus missis nostris et agentibus. Cognoscat utilitas vestra quia resonavit in auribus nostris quorumdam praesumptio non modica, quod non ita obtemperetis pontificibus vestris seu sacerdotibus, quemadmodum canonum et legum continetur auctoritas, ita ut presbyteros nescio qua temeritate praesentari episcopis denegetis, insuper et aliorum clericos usurpare non pertimescatis, et absque consensu episcopi in vestras ecclesias mittere audeatis; necnon et in vestris ministeriis pontifices nostros talem potestatem habere non permittatis, qualem rectitudo ecclesiastica docet. Insuper nonas et decimas, (0209C)vel census, inproba cupiditate de ecclesiis unde ipsa beneficia sunt abstrahere nitimini, et precariis de ipsis rebus, sicut a nobis dudum in nostro capitulare institutum est, accipere neglegitis, et ipsam sanctam Dei ecclesiam una cum ipsis episcopis vel abbatibus emendare iuxta vires vestras denegatis. (0210B)Quapropter nos una cum consensu episcoporum nostrorum, abbatum, necnon et aliorum sacerdotum, haec instituta partibus vestris direximus. Praecipientes enim iubemus, ut nullus quilibet ex fidelibus nostris, a minimo usque ad maximum, in his quae ad Deum pertinent episcopo suo inoboedientia parare audeat de supradictis capitulis, seu aliis eruditionibus ad illorum ministerium pertinentibus; sed cum bona voluntate et omni mansuetudine subiectionum unusquisque sacerdoti suo propter Deum et pacis studio obtemperare studeat. Si quis autem, quod absit, unus ex vobis de nonis et decimis censibusque reddendis, atque precariis renovandis, neglegens apparuerit, et importunus episcopis nostris de his quae ad ministerium illorum pertinere (0210C)noscuntur, vel sicut in capitulare dudum a nobis factum continetur, contradicere praesumpserit, sciat se procul dubio, nisi se cito correxerit, in conspectu nostro exinde dicere rationem. Et ut has litteras certius credatis, de anulo nostro subter eas decrevimus roborare.
CAPITULUM PRO PAGO CENOMANICO (An. 800). (0209) Exscripsi illud ex Codice Parisiensi bibl. reg. n. 5577, olim Colbert. n. 4167, regio 4382. membranaceo in octavo longiori, saec. X, ubi post aliquot Alcuini epistolas et tractatus habetur. Legitur et apud Benedictum libro Capitularium I, cap. 303; atque post Caroli reditum ex itinere Cenomanico et Turonensi promulgatum fuisse patet.
CAPITULUM DOMNI CAROLI. (0209D) Pro nimia reclamatione quae ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis qui non erant adiurnati quando in Caenomanico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere, ut quicumque de praedictis hominibus quartam facti teneret, cum suis animalibus seniori suo (0210D)pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico araret, et post ea nullum servicium ei annuale in ipsa ebdomada a seniore suo requireretur. Et qui tanta animalia non haberet ut in uno die hoc explere valeret, perficeret praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo invalida ita ut per se non possent arare quattuor animalia haberet, cum eis sociatis aliis araret uno die in campo senioris, et unum (0211A)diem postmodum in ipsa ebdomadae opera manuum faceret. Et qui nihil ex his facere poterat neque animalia haberet, per tres dies seniori suo manibus a mane usque ad vesperum operaretur, et senior suus ei amplius non requireret. Diversis namque modis hec agebantur; a quibusdam tota ebdomada operabatur, a quibusdam dimidia, et a quibusdam duo dies. Idcirco haec statuimus, ut ne familia se (0212A)a praedictis operibus subtrahere posset, neque a senioribus amplius eis exquireretur. Et qui minus quartae obtime de terra haberet, secundum estimationem sui telluris opera faceret. Haec Adalardo comiti palatio nostro ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris praecipere nostra vice et publice adnuntiare iussimus.
CAPITULARE TICINENSE (An. 801, Jun.). (0211) Notae historicae in praefatione obviae, additionem hanc ad leges Langobardorum mense Junio, quo imperator Roma rediens Papiae commoratus est, promulgatam esse probant. Sistimus eam ope Codicum: 1. S. Pauli membr., saec. IX ineuntis; 2. bibl. regiae Paris. n. 4613; 3. Blankenburgensis; 4. Gothani; 4. b. Tegernseensis, unde prima capitularis editio, auctore Amerpachio fluxit; 5. Chisiani; 6. Cavensis, adjecta etiam lectione reliquorum Codicum qui capitularia Caroli Langobardica exhibent, scilicet (A.) Ambrosiani, (Fl.) Florentini, (L.) Londinensis, (V.) Vindobonensis, (Vn.) Veronensis, (E.) Estensis apud Muratorium laudati. Subjecimus additionem duplicem. Prior prodit ex Codice sancti Pauli, cujus capita, ultimo excepto, etiam Codices Chisianus et Cavensis inter Ludovici leges, et Ansegisus, capp. 74 et 75 libri IV, referunt; sed Codicis omnium antiquissimi auctoritas eo quoque adjuvatur, quod capita alia quae leges eas in Chisiano et Cavensi excipiunt (infr. anno Ludovici tertio edenda) ejusdem fere argumenti sunt, ita ut eadem constitutione vix ac ne vix quidem ita efferri potuissent. Additionem alteram ex Codice Blankenburgensi proferimus.
CAPITULA QUAE ADDITA SUNT AD LEGEM LANGOBARDORUM . (0211B) In nomine domini nostri Iesu Christi. Karolus, divino nutu coronatus, Romanum regens imperium, serenissimus augustus, omnibus ducibus, comitibus, gastaldiis, seu cunctis rei publicae per provincias Italiae a nostra mansuetudine praepositis. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi 801, indictione nona, anno vero regni nostri in Frantia 33, in Italia 28, consulatus autem nostri primo, cum Italiam propter utilitatem sanctae Dei ecclesiae ac provinciarum disponendarum venissemus, et multae adque diversae per urbes singulas ante conspectum nostrum quaestiones tam de ecclesiasticis quam publicis ac privatis rebus discuterentur, pleraque statim (0211C)recitata ex Romana seu Langobardica lege competenti sententia terminata sunt, quaedam vero in nostri examinis arbitrium ad tempus dilata, quorum iudicialis sententia a legislatoribus aut penitus omissa est, aut a posteris oblivioni tradita. Quodcirca (0212B)nos considerantes utilitatem nostram et populi a Deo nobis concessi, ea quae ab antecessoribus nostris regibus Italiae in edictis legis Langobardicae ab ipsis editae praetermissa sunt, iuxta rerum et temporis considerationem addere curavimus, silicet ut necessaria quae legi defuerant supplerentur, et in rebus dubiis non quorumlibet iudicium arbitrium, set nostrae regiae auctoritatis sanctio praevaleret. Capitula autem quae nobis addere placuit, haec sunt.
1. De cartis donationum faciendum. Si quis Langobardus statum humanae fragilitatis praecogitans, pro salutem animae suae de rebus suis cartam donationis cuilibet facere voluerit, non sicut actenus fieri solebat, ius sibi vendendi, commutandi, et per aliam cartam easdem res alienandi reservet; set absolute (0212C)faciat unusquisque de rebus suis quod vellit, et noverit sibi a nostra autoritate penitus interdictum duas de eadem rem facere donationis. Set postquam unam de rebus suis traditionem fecerit, aliam de ipsis faciendi nullam habeat potestatem. Ita tamen, (0213A)ut usumfructum si voluerit habere, per precariam res traditas usque in tempus diffinitum possidendi sit concessa facultas. 2. De herivanno. Si quis liber, contemta iussione nostra, caeteris in exercitum pergentibus, domi residere praesumserit, plenum aribannum secundum lege Francorum, id est solidos sexaginta, sciat se debere conponere. Similiter et pro contemtu singulorum capitulorum quae per nostrae regiae auctoritatis bannum promulgavimus, id est qui pacem ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum, et pupillorum ac minus potentium inrumperit, sexaginta solidorum multam exsolvat. 3. De desertoribus. Si quis adeo contumax aut superbus extiterit, ut, dimisso exercitu, absque (0213B)iussio vel licentiam regis domum revertatur, et quod nos Teudisca lingua dicimus herisliz fecerit, ipse ut reus maiestatis vitae periculum incurrat, et res eius in fisco nostro socientur. 4. De latronibus. Si quis latronem morte dignum sibi ad occidendum traditum servaverit, et vitam indigno concesserit, medietatem damni propter quod traditus est, componat. Et idem latro, si rursum in latrocinio fuerit conprehensus, quod prius debuerat, capitalis sententiae debitum exsolvat. 5. De mancationem qualibet. Si quis alterum praesumtive sua sponte castraverit, et ei ambos testiculos amputaverit, integrum widrigildum suum iuxta conditionem personae conponat. Si virgam absciderit, similiter. Si unum testiculum, medietatem solvat. (0213C)Hoc de oculis, manibus, et pedibus, vel de lingua sancimus, ut si unum eorum abscisum fuerit, medietas widrigildi; si ambo, integritas pro facti emendatione conponatur. 6. De aldiones publicis ad ius publicum pertinentibus. Aldiones vel aldianae ad ius publicum pertinentes ea lege vivant in Italia in servitutem dominorum suorum, qua fiscalini vel lites vivunt in Francia. 7. De latronibus. Si quis furem vel latronem comprehenderit, et eum indemnem dimiserit, neque illum ad praesentia ducis aut comitis vel loci servatoris, qui missus comitis est, adduxerit, et de hoc facto vel nequitia posthac in praesentia iudicum (0213D)convictus fuerit, ipse damni aestimationem pro quo (0214A)fur vel latro comprehensus est, conponere cogatur. 8. De servis fugacibus. Ubicumque intra Italia sive regius, sive ecclesiasticus, vel cuiuslibet alterius hominis servus, fugitivus inventus fuerit, a domino suo sine ulla annorum praescriptione vindicetur; ea tamen ratione, si dominus Francus sive Alamannus aut alterius cuiuslibet nationis sit. Si vero Langovardus aut Romanus fuerit, ea lege servos suos vel adquirat vel amittat, sicut inter eos antiquitus est constituta. CAPITULA ADDITA IN CODICE SANCTI PAULI 9. De qualibet causa. Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores (0214B)potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambae partes testium ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cederi vellit, elegantur duos ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum excutis et fustibus in campo discernunt utra pars falsitatem, utra veritatem suo testimonio sequatur. Et canphioni qui victus fuerit, propter periurium quod ante pugna commisit, dextera manu amputetur. Caeteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant; cuius compositionis duae partis eis contra quem testati sunt, dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas (0214C)campo comprovetur; in ecclesiasticis autem negotiis crucis iudicio rei veritas * inquiratur. Hoc et de timidis adque inbecillibus seo infirmis qui pugnare non valent, nec propter hoc iustitiam suam careant, censuimus faciendum. Testes vero de qualivet causa non aliunde querantur, nisi de ipsum comitatum in quo res unde causa agitur posite sunt, quia non est credevilem, ut vel de statum hominis vel de possessionem cuiuslibet per alios melios rei veritas cognosci * valeat quam per illis qui viciniores sunt. 10. Si quis in aliena patria hubi vel propter beneficium, vel propter aliam quamlibet occasionem assidue conversari solet, de qualibet causa fuerit interpellatus berbi gratia de conquisito suo vel de mancipiis, (0214D)hibi secundum suam legem iustitiam faciat, et cum (0215A)talibus coniuratoribus quales in eadem regionem vel provintia secum habere potuerit, legitimum sagramentum iuret; excepto si quis eum de stato suo, id est de livertate sua vel de hereditatem quam ei pater suus moriens derelinquid, appellaverit: de is duobus liceat illis sagramentum in patria, id est in legitimo sui sagramenti sui loco, iurandum offerre; et is qui cum eo litigatur, si vellit, sequatur illum in patriam suam ad recipiendum illum sagramentum. Ipse tamen primo in eodem loco idem hubi interpellatus est, satisfaciat tam comiti et iudicibus quam aversario suo testibus provando, quod rem queque hab eo requiritur patri suo ei derelinquid. 41. Ut omnis solutio adque conpositio que in lege Saliga continetur, inter Francos per duodecim dinariorum (0215B)solidos conponatur, excepto hubi contentio contra Saxones et Frisones exorta fuit, ibi volumus ut 40 dinariorum quantitatem solidus habeat, quem vel Saxo vel Frisio et partem Salici Franci cum eo litigantis solvere debet. 12. Ut de stato suo, id est de livertatem, vel de hereditatem, conpellandus iuxta legis constitutionem manniatur. De ceteris vero causis unde quis rationem est redditurus, si post secundam comitis admunitionem aliquis ad mallum venire noluerit, rebus eius in bannum missis venire et iustitiam facere conpellatur. 13. Cuiuscumque hominis proprietas ob crimen aliquid hab eo commissum in bannum fuerit commissa, et ille re cognita ne iustitiam faciat venire (0215C)distullerit, annumque hac diem in eo banno illum esse permiserit, ulterius eam non adquirat, set ipso fisco regis societur. Debitum vero, quod his cuius ea fuit solbere debuit, per comitem ac ministros eius iuxta examinationem damni, de rebus movilibus qui in eadem proprietate inventa fuerit, his quibus idem devitor fuit exolvatur. Quod si rerum movilium ibidem inventarum quantitas ad compositionem non sufficerit, de inmovilibus suppleatur, et quod superfuerit, sicut dictum est, fiscos regis possedeat. Si nihil super conpositionem remanere potuerit, totum in illam expendatur. Si autem homo ille nondum cum suis coeredibus proprium suum divisum habuit, convocet eos comes, et cum eis legitimam (0215D)divisionem faciat, et tunc sicut iam dictum est partem eius fiscos regis addiciat: et compositionem de eam iuxta modum superius conprehensum hiis ad quos ille legibus pertinet hecsolbat. CAPITULA ADDITA IN CODICE BLANKENBURGENSI, FOL. 89, 90. (0216A) 14. Hoc nobis praecipiendum est omnibus cognitum facere, ut infra regna Christo propitio nostra omnibus iter agentibus nullus hospitium deneget, mansionem et focum, similiter pastum nullus contendere faciat, excepto in prato vel messe. 15. Ut liberi homines nullum obsequium comitibus faciant nec vicariis, neque in prato neque in messe, neque in aratura aut in vinea, et coniectum ullum vel residuum non solvant, excepto haribannatoribus vel his qui legationem ducunt. 16. Ut publicum baptisterium in nulla parroechia esse debeat nisi ubi episcopus constituerit cuius parroechia est, nisi tantum si necessitas evenenerit (0216B)pro infirmitate aut pro aliqua necessitate. Illi presbiteri quos episcopus in sua parroechia constituerit, in qualicumque loco evenerit licentiam habeant, ut omnino sine baptismo non moriantur. 17. De modis excommunicationum tam de clericis quam de laicis. Si quis presbiter ab episcopo suo degradatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comeatu facere presumpserit, et postea ab episcopo suo correptus vel excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum. 18. Similiter quicumque clericus aut laicus vel femina incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus (0216C)scienter, sciat se esse excommunicatum. Et ut sciatis qualis modus sit istius excommunicationis: in ecclesiam non debet intrare, nec cum ullo christiano cibum vel potum sumere, nec eius munera accipere debet, vel osculum porrigere, nec in oratione se iungere, nec salutare antequam ab episcopo suo fuerit reconciliatus. Quod si aliquis se clamaverit quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, et ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur.; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus minime emendare potuerit, regis iuditio damnetur. 19. Illud preterea per omnia precaventes prohibere decrevimus, ut nullus presummat ante annos (0216D)pubertatis, id est infra aetatem, puerum vel puellam in matrimonium sociare, nec in dissimili aetate; sed coaetaneos sibique consencientes. Multas sepius ex huiuscemodi nuptiale contractu ruinas animarum (0217A)factas audivimus, et tales fornicationes perpetratos, quales nec inter gentes: ita plane, ut cum contigerit puerum adultum esse et puellam parvulam, et e contrario si puella maturae aetatis et puer si tenere, et per virum cognata et socrus deprehendantur adultere, et propter puellam frater vel pater pueri tanti peccati flagitio pereant inretiti. Unde qui haec prohibita de cetero usurpare presumpserit, ab omni aeclesiastico consortio sit alienus, sed nec ad publicis sit inmunis iudiciis. 20. De coniunctione parentelae, neque in quarto neque in quinto genuculo coniungere presummat aliquis; et si quis presumpserit, a sancta communione sit alienus. 21. Ecclesiae vero quae aedificantur per singula (0217B)loca, nullus episcopus audeat sine dote eclesiam sacrare, queque sacratae fuerint, sint in potestate episcopi. Quod si quiscumque laicus exinde portionem quaerere presumpserit, ipse eclesiae claudantur, et populus ipse a communione privetur 22. De servo vero et liberto, nisi tradatur a domino ipsius in manu pontificis, nullus eum presummat ad sacerdotium promovere.(0218A) 23. De ecclesia quae antea sacrata fuit, et pro qualibet occasione aut incendio altare eius fuit destructum, licentiam habeat pontifex in eadem iterum altare construere. Quod si pontifex aut pro senectute, aut pro egritudine ad ipsum sanctum locum ambulare minime potuerit, tunc ille presbiter aut qualiscumque custos per consilium plebis ad suum pontificem altare deferat ad sacrandum; et ipse presbiter per auctoritatem pontificis sui in loco constituto ordinare debeat. Et si ecclesia noviter aedificata fuerit, nullus episcopus habeat licentiam, sicut superius legitur, presbiterum transmittere, sed ipse pontifex pergat virtutes conlocare vel altaria sacrare. 24. Ut iudices sive missi fiscales freda non exigant prius quam facinus componatur. Hoc quoque (0218B)iubemus, ut iudices supranominati sive fiscales de quacumquelibet causa freda non exigant prius quam facinus componatur. Si quis autem per cupiditatem ista transgressus fuerit, legibus componat. Fredum autem non illi iudici tribuat cui culpam commisit, sed illi qui solutionem recipit; tertiam partem coram testibus fisco tribuat, ut pax perpetua stabilis permaneat. CAPITULARE AQUISGRANENSE (An. 801, Nov.). (0217) Codicum, in quibus capitulare hoc legitur, antiquissimus est: 1. C. bibl. regiae Monacensis, inter libros S. Eminerammi Ratisbonensis F. 11 signatus, memb., saec. IX. Evolvi praeterea: 2. C. bibl. regiae Parisiensis inter Suppl. lat. n. 75 signatum m. saec. X, cum quo: 3. C. Vincentii Mettensis, quo Sirmondi et Baluzii editiones nituntur, ut supra monuimus convenit. 4. C. Andaginensis monasterii, saeculi X, apud Martene et Durand Vett. SS. et Monumentorum Coll. t. VII, pag. 26. capitula eadem qua nos inscriptione, sed ordine paululum diverso, scilicet capp. 3, 8, 4, 6, 7, 5, 1, 2, 9, 10-16, 17-21, sistit, subjectis capitulis sex, quae in reliquis Codicibus non exstant. Capitulare in utroque Codice Parisiensi refertur ad annum imperii primum, quo, secundum annales Juvavenses, Carolus mense Novembri synodum examinationis episcoporum et clericorum fecit.
HAEC SUNT CAPITULA EX DIVINARUM SCRIPTURARUM SCRIPTIS , QUAE ELECTI SACERDOTES CUSTODIENDA ATQUE ADIMPLENDA CENSUERUNT. (0217C) 1. Ut cuncti sacerdotes precibus assiduis pro vita et imperio domni imperatoris, et filiorum ac filiarum salute, orent. 2. Ut unusquisque sacerdos cotidianis adsistat orationibus pro pontifice cuius gubernatur regimine. 3. Ut unusquisque sacerdos ecclesiam suam cum omni diligentia aedificet; et reliquias sanctorum cum summo studio vigiliarum noctis et divinis officiis conservet. 4. Ut omnibus festis et diebus dominicis unusquisque (0218C)sacerdos euangelium Christi populo praedicet. 5. Ut unusquisque sacerdos orationem dominicam et symbolum populo sibi commisso curiose insinuet, ac totius religionis studium et christianitatis cultum eorum mentibus ostendat. 6. Ut unusquisque sacerdos cunctos sibi pertinentes erudiat, ut sciant qualiter decimas totius facultatis aecclesiis divinis debite offerant. 7. Ut et ipsi sacerdotes populi suscipiant decimas, et nomina eorum et quicumque dederint scripta habeant, et secundum auctoritatem canonicam coram testibus dividant. Et ad ornamentum (0219A)ecclesiae primam elegant partem, secundam autem ad usum pauperum vel peregrinorum per eorum manus misericorditer cum omni humilitate dispensent; tertiam vero partem semetipsis solis sacerdotes reservent. 8. Ut omnes sacerdotes horis competentibus diei et noctis suarum sonent aecclesiarum signa, et sacra tunc Deo celebrent officia, et populos erudiant, quomodo aut quibus Deus adorandus est horis. 9. Ut nullus sacerdos in domibus vel in aliis locis, nisi in aecclesiis dedicatis, celebrare missas audeat, nisi necessitas compellit. 10. Ut a cunctis sacerdotibus ius et tempus baptismatis (0219B)temporibus congruis, secundum canonicam institutionem, cautissime observetur 11. Ut omnes sacerdotes quibuscumque horis omnibus indigentibus baptismum, infirmitatis causa, diligentissime tribuant. 12. Ut nullus presbyter sacrum officium sive baptismatis sacramentum, aut aliquit donorum spiritualium, pro aliquo praetio vendere praesumat, ne vendentes et ementes in templo columbas imitentur; ut pro his quae adepti sunt, gratiam divinam non praecia concupiscant terrena, sed solam regni coelestis gloriam promereantur accipere. 13. Ut nullus presbyter a sede propriae sanctae aecclesiae sub cuius titulo ordinatus fuit, ambitionis causa ad alienam pergat aecclesiam, sed in eadem (0219C)devotus usque ad vitae permaneat exitum. 14. Ut nullus ex sacerdotum numero ebrietatis vicium nutriat, nec alios cogat per suam iussionem inebriari. 15. Ut nullus sacerdos extranearum mulierum habeat familiaritatem; nec in sua domo, in qua ipse habitat, nullam mulierem umquam permittat habitare. 6. Nulli sacerdotum liceat fideiussorem esse; neque, derelicta propria lege, ad secularium iudicia accedere praesumat. 16 b. Ut qui possessionem aecclesiae vel paroechiam per triginta annos sine alicuius interpellatione tenuerit, iure perpetuo possideat. Si vero inde (0219D)crebro repetitum fuerit, fiat diligens inquisitio. Et si eum qui repetit, iuste quaerere patuerit, adhibitis veracibus et nobilibus testibus quod repetit confirmando vindicet.
17. Nemo ex sacerdotum numero arma pugnantium umquam portet, nec litem contra proximum ullam excitet. 18. Ut nullus presbyterorum edendi aut bibendi causa ingrediatur in tabernis.(0220A) 19. Ut nullus sacerdos quicquam cum iuramento iuret, sed simpliciter cum puritate et veritate omnia dicat. 20. Ut cuncti sacerdotes omnibus illis confitentibus eorum crimina, dignam poenitentiam cum summa vigilantia ipsis indicent; et omnibus infirmis ante exitum vitae viaticum et communionem corporis Christi misericorditer tribuant. 21. Ut secundum definitionem sanctorum patrum, si quis infirmatur, a sacerdotibus oleo sanctificato cum orationibus diligenter unguatur. IN CODICE IV HAEC SUBIICIUNTUR 22. De nonis et decimis. Volumus atque iubemus, (0220B)ut de omni conlaboratu et de vino et foeno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima sicut hactenus consuetudo fuit ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate. 23. De antiquis ecclesiis ut rem suam habeant. Ut nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut oratoriis tribuatur. 24. De spiritalibus filiolis. Deinde praecepimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant. 25. De sacerdotibus. Ut iuxta apostoli vocem irreprehensibiles (0220C)sint et moribus ornati, et nequaquaquam turpibus lucris deseviant, iuxta illud quod ait scriptura: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat se cui se probavit. Et a turpibus lucris et usuris non solum ipsi abstineant, verum etiam plebes sibi subditas abstinere instruant. 26. De incestuosis. Ut incestuosi iuxta canonicam sententiam poenitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur; iuramento vero eos constringi nolumus. 27. De discretione in corporis et sanguinis Domini perceptione. Cavendum est enim, ne si nimium in longum differatur, ad perniciem animae pertineat, (0220D)dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. --Si vero indiscrete accipiatur, timendum et illud quod ait apostolus: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Iuxta ergo apostolici documentum probare se debet homo et sic de pane illo manducare et de calice bibere, ut videlicet abstinens se aliquot diebus ab operibus carnis et purificans corpus animamque suam praeparet se (0221A)ad percipiendum tantum sacramentum exemplo David; qui nisi se confessus fuisset abstinuisse se ab (0222A)opere coniugali ab heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset. MANDATUM DE SAXONIBUS OBSIDIBUS IMPERATORI MOGUNTIAE PRAESENTANDIS. (802, Jan. aut Febr. Aquisgrani.) (0221) Membranam cujus ope b. m. Ussermannus tomo I Prodromi Germaniae sacrae, n. 3 mandatum hoc publici juris fecerat, anno 1820, in monasterio Sancti Pauli in Carinthia constitutus, integram iterum exscripsi. Constat duobus foliis membranae tenerae, Codici membr. canones ecclesiasticos continenti et saeculo nono exarato, saeculo ut videre est XIV, assutis; scriptura est anni circiter post Christum natum octingentesimi. Edictum primis anni 802 mensibus, cum imperator Aquisgrani commoraretur ascribendum esse, eo patet, quod Carolus eo tantum anno et anno 794 paschali tempore Francofurti, in suburbanis Moguntiae, moratus sit. Anno vero 794 minus commode ascriberetur, cum annis posterioribus demum maximus Saxonum obsidum numerus in manus regis incidisset.
Caeterum nomina episcoporum et abbatis, scilicet Basileensis, Constantiensis, Augustini, et Augiensis, hic de iis tantum Saxonibus, qui in Alamannia tenebantur, jamque per episcopum Basileensem Hittonemque comitem imperatori adducendi erant, sermonem esse produnt. Comitum nomina nonnulla in chartis Alamannicis ejus aevi occurrere Ussermannus animadvertit, scilicet Hittonem an. 809 in Albwinipara circa Danubium, Richoinum an. 817, Wanningum in Nibelgovia an. 802, Unrocum, Ripoinum in Nibelgovia an. 802, Birtilonem in Bertoldesbara.
DE WESTFALAHIS ISTOS RECIPIET HAITO EPISCOPUS ET HITTO COMIS. (0221B) Leodac filium Bodoloni
Adalradum filium Marcradi habuit Aino episcopus
Odonem filium Emmoni habuit Ansbertus comis
Eruin filium Rano habuit Richoinus
Crailinc filium Thetmaer habuit Richoinus
Gerimfrid filium Egloin habuit Egeno episcopus
Aichardh filium Fredred habuit Ado de Alamania
Theodoar filium Audradi habuit Winangus comis
Baldricum filium Rotgeri habuit Geremannus comis
Adalgaudum filium Suigaut habuit Unrocus comis
DE OSTFALAHIS: (0221C)Gerardum filium Macconis habuit Sinbertus episcopus
Hisi filium Brunardi habuit Agino episcopus
Filium Maingis habuit Lantfredus
Titbaldum filium Sigibaldi habuit Ripoinus comis
Vulferi filium Sieri habuit Audracus comis.
Hernaldum filium Suithardi habuit Waldo abbas
Eriwardum filium Herigildi habuit Erivaldus Alamannus
Isti veniant ad Mogontiam media quadragesima.
(0222B)Fredeger filium Ermamenarii habuit Birtilo
Filium Macconis habuit Vulfaldus comis
Wendulfum filium Bernulfi habuit Vulfaldus
Dodonem filium Attosti habuit Torro
Sidugath filium Benninc habuit Bertaldus comis
Ricohardum filium Unvani habuit Bertaldus comis
Fredegarium filium Wicharii habuit Walah
Alabernum filium Tutonis habuit * Vulvaldus
DE ANGRARIIS: Bunun filium Theotaker habuit Wichartus
Altbertum filium Wilberni habuit Sindbert episcopus
Hetti filium Megi habuit Sciltung
Hadamarum filium Sigimari et Hittun filium Fridileih (0222C)et Brunherum filium Liutheri habuit Wolfoltus
Ditmannum filium Osmanni habuit Waldo
Fridamundum filium Warmunti habuit Einhartus et Macrinum filium Megitodi
Ruadhartum filium Danctagi habuit Ruadhari
Hadabernum filium Witradi habuit Reccho
Wolfurichum filium Eoriches habuit Egino episcopus
Hi sunt in summa 37.
CAPITULARE AQUISGRANENSE AN. 802 (Mart., Aquis.). (0221) Annales Laureshamenses, Sancti Amandi, Guelferbytani et Juvavenses, Carolum imperatoria dignitate accepta in Francia reducem, mense Martio anni 802 Aquisgrani placitum habuisse referunt, quo et nova sacramenta reciperet, et missos ad exigenda ea ab universo populo et ad justitias per omnia sua regna faciendas transmitteret. Capitula ea de re edita servavit Codex bibl. Paris. n. 4613, saec. X, unde Baluzius orimus vulgavit, cujusque ad fidem diligenter recognita hic iterum prodeunt.
1. (0223A)De legatione a domno imperatore directa. Serenissimus igitur et christianissimus domnus imperator Karolus elegit ex optimatibus suis prudentissimis et sapientissimos viros, tam archiepiscopis, quam et reliquis episcopis, simulque et abbates venerabiles laicosque religiosos, et direxit in universum regnum suum, et per eos cunctis subsequentibus secundum rectam legem vivere concessit. Ubi autem aliter quam recte et iuste in lege aliquit esse constitutum, hoc diligentissimo animo exquirere iussit et sibi innotescere: quod ipse donante Deo meliorare cupit. Et nemo per ingenium suum vel astutiam perscriptam legem, ut multi solent, vel sibi suam iustitiam marrire audeat vel prevaleat, neque aecclesiis Dei, neque pauperibus, nec viduis, nec pupillis, nullique homini (0223B)christiano. Sed omnes omnino secundum Dei praeceptum iusta viverent rationem iusto iudicio, et unusquisque in suo proposito vel professione unianimiter permanere; ammonere canonici vita canonica absque turpis lucri negotio pleniter observassent, sanctemoniales sub diligentia custodia vitam suam custodirent, laici et seculares recte legibus suis uterentur absque fraude maligno, omnem in invicem in caritate et pace perfecte viverent; et ut ipsi missi diligenter perquirere, ubicunque aliquis homo sibi iniustitiam factam ab aliquo reclamasset, sicut Dei omnipotentis gratiam sibi cupiant custodire et fidelitate sibi promissa conservare; ita ut omnino in omnibus ubicunque, sive in sanctis ecclesiis Dei, vel etiam pauperibus, pupillis, et viduis, adque cuncto populo, legem (0223C)pleniter adque institia exhiberent secundum voluntatem et timorem Dei. Et si tale aliquit esset quod ipsi per se cum comitibus provincialibus emendare et ad iustitiam reducere nequivissent, hoc absque ulla ambiguitate cum brebitariis suis ad suum reserent iudicium; et per nullius hominis adulationem vel praemium, nullius quoque consanguinitas, defensione, vel timore potentum rectam iustitia via inpediretur ab aliquo.
2. De fidelitate promittenda domno imperatori. (0224A)Praecepitque ut omni homo in toto regno suo, sive ecclesiasticus, sive laicus, unusquisque secundum votum et propositum suum, qui antea fidelitate sibi regis nomine promisissent, nunc ipsum promissum hominis caesaris faciat. Et hii qui adhuc ipsum promissum non perficerunt, omnes usque ad duodecimo aetatis annum similiter facerent. Et ut omnes traderetur publice, qualiter unusquisque intellegere posset, quam magna in isto sacramento et quam multa conprehensa sunt, non, ut multi usque nunc extimaverunt, tantum fidelitate domno imperatori usque in uita ipsius, et ne aliquem inimicum in suum regnum causa inimicitiae inducat, et ne alicui infidelitate illius consentiant aut retaciat; sed ut sciant omnes istam in se rationem hoc sacramentum habere.(0224B) 3. Primum ut unusquisque et persona propria se in sancto Dei servitio, secundum Dei praeceptum et secundum sponsionem suam, pleniter conservare studeat secundum intellectum et vires suas; quia ipse domnus imperator non omnibus singulariter necessariam potest exhibere curam et disciplinam. 4. Secundo, ut nullus homo neque cum periuri neque alii ullo ingenio vel fraude, per nullius umquam adolationem vel praemium, neque servum domni imperatoris, neque terminum, neque terram, nihilque quod iure potestativo permaneat, nullatenus contradicat, neque abstrahere audeat vel celare. Et ut nemo fugitivos fiscales suos, qui se iniuste et cum fraudes liberas dicunt, celare neque abstrahere cum periurio vel alio inienio praesumat.(0224C) 5. Ut sanctis ecclesiis Dei, neque viduis, neque orphanis, neque peregrinis, fraude vel rapinam vel aliquit iniuriae quis facere praesumat; quia ipse domnus imperator, post Domini et sanctis eius, eorum et protector et defensor esse constitutus est. 6. Ut beneficium domni imperatoris desertare nemo audeat, propriam suam exinde construere. 7. Ut ostile bannum domni imperatori nemo praetermittere praesumat, nullusque comis tam praesumtiosum (0225A)sit, ut illum de his qui hostem facere debiti sunt, exinde vel aliqua propinquitatis defensionem, vel cuius muneris adolationem dimittere audeant. 8. Ut nullum bannum vel praeceptum domni imperatoris nullus omnino in nullo marrire praesumat, neque opus eius tricare vel inpedire, vel minuere, vel in alia contrarius fierit voluntati vel praeceptis eius. Et ut nemo debitum suum vel censum marrire ausus sit. 9. Ut nemo in placito pro alio rationare usum habeat defensionem alterius iniuste, sive pro cupiditate aliqua, minus rationare valente, vel pro ingenio rationis suae iustum iudicium marrire, vel rationem suam minus valente opprimendi studio. Sed unusquisque (0225B)pro sua causa vel censum vel debito ratione reddat, nisi aliquis isti infirmus aut rationes nescius, pro quibus missi vel priores qui in ipso placito sunt, vel iudex qui causa huius rationis sciat, rationetur con placito; vel si necessitas sit, talis personae largitur ut rationem, qui omnibus provabilis sit et qui in ipsa bene noverit causa: quod tamen omnino fiat secundum convenientiam priorum vel missum qui praesentem adsunt. Quod et omnimodis secundum iustitiam legem fiat; adque praemium, mercedem, vel aliquo malae adulationis ingenio, vel defensione propinquitatis, ut nullatenus iustitia quis marrire praevaleat. Et ut nemo aliquit alicui iniuste consentiat, sed omni studio et voluntate omnes ad iustitia perficiendam praeparati sunt. (0225C)Haec enim omnia supradicta imperiali sacramento observari debetur.
10. Ut episcopis et presbyteris secundum canones vibant, et itaque caeteros doceant. 11. Ut episcopi, abbates, adque abbatissae, que caeteris praelati sunt, cum summa veneratione hac diligentia subjectis sibi praeesse studeat, non potentiva dominationem vel tyrannide sibi subiectos premant, sed simplici dilectionem cum mansuetudinem et caritatem, vel exemplis bonorum operum, commissa sibi grege sollicite custodiant. 12. Ut abbate ubi monaci sunt pleniter cum monachis secundum regula vibant, adque canonis diligenter discant et observent. Similiter abbatissae (0225D)faciant. 13. Ut episcopi, abbates, adque abbatissae advocatos adque vicedomini centenariosque legem scientes, et iustitiam diligentes, pacificosque et mansuetus habeant, qualiter per illosque sanctae Dei ecclesiae magis profectum vel merces adcrescat; quia nullatenus neque praepositos neque advocatos damnosus et cupidus in monasteria habere volumus, a quibus magis nos blasphemia vel detrimenta oriantur. Sed tales sint, quale eos canonica vel regularis institutio fieri iubet, voluntati Dei subditos, et ad omnes iustitia (0226A)perficiendi semper paratos, legem pleniter observantes absque fraude maligno, iustum semper iudicium in omnibus exercentes, praepositos vestros tales, quales sancta regula fieri docet. Et hoc omnino observent, ut nullatenus a quibus magis nobis a canonica vel regulari norma discendant, sed humilitatem in omnibus habeant. Si autem aliter praesumserint, regulare disciplina sentiant. Et si se emendare noluerit, a praepositum removeantur; et qui digni sunt, in loca eorum subrogentur. 14. Ut episcopi, abbates adque abbatissae comiteque unanimes invicem sint, consentientes legem ad iudicium iustum terminandum cum omni caritate et concordia pacis, et ut fideliter vivant secundum voluntate Dei, ut semper ubique et propter illos et inter illos iustum (0226B)iudicium ibique perficiantur; pauperes, viduae, orphani, et peregrini consolationem adque defensionem hab eis habent; ut et nos per eorum bona voluntatem magis praemium vitae aeternae quam supplicium mereamur. 15. Abbates autem et monachis omnis modis volumus et praecipimus, ut episcopis suis omni humilitate et hobhedientia sint subiecti, sicut canonica constitutione mandat. Et omnis eclesiae adque basilicae in eclesiastica defensione et potestatem permaneat. Et de rebus ipse basilicae nemo ausus sit in divisione aut in sorte mittere. Et quod semel offeritur, non revolvatur, et sanctificat et vindicet. Et si autem aliter praesumpserit, presolvatur, et bannum nostrum conponat. Et monachi ab episcopo provinciae (0226C)ipsius corripiantur. Quod si se non emendent, tunc archiepiscopus eos ad sinodum convocet. Et si neque sic se correxerint, tunc ad nostra praesentiam simul cum episcopo suo veniant. 16. De ordinatione elegenda, ut domnus imperator iam olim ad Francorum banno concessit ut episcopi abbatibus, ita etiam nunc et firmavit; eo tamen tinore, ut neque episcopus neque abbas in monasterio viliores meliori plus diligit, et eum sibi propter consanguinitatem suam vel aliqua adolationem melioribus suis praeferre studeat, et talem nobis duce ordinandum, cum meliorem eo habet occultato et oppressu: quod nequaquam fieri volumus, quia inrisio et delusio nostra hoc fieri videtur. Set talis (0226D)in monasteriis nutriantur ad ordinandum, in quo et nobis et merces et profectus adcrescat commendatoribus suis. 17. Monachi autem ut firmiter ac fortiter secundum regula vivant, quia displicere Deo novimus quisquis in sua voluntate tepidus est, testante Iohanne in apocalypsin: Utinam calidus esses aut frigidus: sed quia tepidus es, incipian te evomere ex ore meo. Seculare sibi neglegentiam nullatenus usurpent. Foris monasterio nequaquam progrediendi licentiam habeant, nisi maxima cogente necessitatem: (0227A)quod tamen episcopus, in cuius diocese erunt, omnino praecuret, ne foris monasterio vagandi usum habeant. Sed si necessitas sit ad aliquam obhedientiam aliquis foris pergere, et hoc cum consilio et consensum episcopi fiat, et tales personae cum testimonium foris mittantur in quibus nulla sit suspitio mala, vel a quibus nulla oppinio mala oriatur. Foris vero peculium vel res monasterii abbas cum episcopi sui licentiam et consilium ordinet qui praevideat, non monachum, nisi alium fidelem. Quaestum verum seculare vel concupiscentia mundanarum rerum omnimodis devideant; quia avaritia vel concupiscentia huius mundi omnibus est devetanda christiani, maxime tamen in his qui mundo et concupiscentiis abrenuntiasse videtur. Lites et contentiones (0227B)nequaquam neque infra neque foris monasterio movere praesumat. Qui autem praesumserit, gravissima disciplina regulari corripiantur, et taliter caeteri metum habeant talia perpetranda. Ebrietatem et commessationem omnino fugiant, quia inde libidine maxime polluari omnibus notum est. Nam pervenit ad aures nostras oppinio perniciosissima, fornicationes et in habhominatione et inmunditia multas iam in monasteriis esse deprehensos. Maxime contristat et conturbat, quod sine errore magno dici potest, ut unde maxima spe salutis omnibus christianis orriri crederent, id est, de vita et castitate monachorum, inde detrimentum, ut aliquis ex monachus sodomitas esse auditum. Unde etiam rogamus et contextamur, ut certissime amplius ex his (0227C)diebus omnia custodia se et his malis conservare studeant, ut numquam amplius tale quid aures nostras perveniat. Et hoc omnibus notum sit, quia nullatenus in ista mala in nullo loco amplius in toto regno nostro consentire audeamus, quanto minus qui inter eos qui castitatis et sanctimoniae emendatiores esse cupimus. Certe si * amplius quot tales ad aures nostras pervenerit, non solum in eos, sed etiam et in ceteris, quur talia consentiant, talem ultionem facimus, ut nullus christianus qui hoc audierit, nullatenus tale quid perpetrare amplius praesumpserit. 18. Monasteria puellarum firmiter observata sint, et nequaquam vagare sinantur, sed cum omni diligentia conserventur, neque litigationes vel contentione (0227D)inter se movere praesumat, neque in nullo magistris et abbatissis inhobedientes vel contrariae fieri audeant. Ubi autem regulares sunt, omnino secundum regula observent, ne fornicatione deditae, non ebrietatis, non cupiditati servientes, sed omnimodis iuste et sobrie vivant. Et ut in claustra vel monasterium earum vir nullus intret, nisi presbiter propter visitationem infirmarum cum testimonio intret, vel ad missam tantum, et statim exeat. Et ut nemo alterius filiam suam in congregationem (0228A)sanctemonialium recipiat absque notitia vel consideratione episcopi ad cuius diocense pertinet locus ille; et ut ipse diligenter exquirat, qualiter in sancto loco ad Dei servitio permanere cupiat, et stabilitatem suam ibidem firmare vel professionem. Ancilla autem aliorum hominum, vel tales feminas quae secundum more conversationis in sancta congregatione vivere volunt, omnes pleniter de congregatione eiciantur. 19. Ut episcopi, abbates, presbiteri, diaconus, nullusque ex omni clero, canes ad venandum, aut acceptores, falcones, seu sparvarios habere praesumant; sed pleniter se unusquisque in ordine suo canonice vel regulariter custodiant. Qui autem praesumserit, sciat unusquisque honorem suum perdere. Caeteri vero tale exinde damnum patiatur, ut reliqui (0228B)metum habeant talia sibi usurpare. 20. Ut abbatissae una cum sanctimonialibus suis se unianimiter aut diligenter infra claustra se custodiant, et nullatenus foris claustra ire praesumant. Sed abbatissae cumpro posuerint aliquas de sanctimonialibus dirigere, hoc nequaquam absque licentiam et consilium episcopi sui faciant. Similiter et cum ordinationem aliqua in monasteriis agere debeant, vel aliquas in monasteriis receptiones facere, et hoc cum episcopis suis pleniter antea retractent; et quod salubrius vel utilius fieri disponat, episcopi archiepiscopo annuntient, et cum eius consilio quae agenda sunt perficiantur. 21. Ut presbiteros ac caeteros canonicos quos comites suis in ministeriis habent, omnino eos (0228C)episcopis suis subiectos exhibeant, ut canonica institutio iubet; de his episcopis suis pleniter sub sancta disciplina eos erudire sunt consentientes, sicut nostra gratia vel suos honores habere desiderant. 22. Canonici autem pleniter vitam obserbent canonicam, et domo episcopali vel etiam monasteria, cum omni diligentiam, secundum canonica disciplina erudiantur. Nequaquam foris vagari sinantur, sed sub omni custodia vibant, non turpis lucri dediti, non fornicarii, non fures, non homicides, non raptores, non litigiosi, non iracundi, non elati, non ebriosi, sed casti corde et corpore, humiles, modesti, sobrii, mansueti, pacifici, ut filii Dei digni sint ad sacro ordine promovere. Non per vicos neque per villas ad ecclesiam vicini vel terminantes sine magisterio (0228D)vel disciplina, qui sarabaiti dicuntur, luxoriando vel fornicando, vel etiam caetera iniqua operando quae consentiri absordum est. 23. Presbiteri cleros quos secum habent sollicite praevideant, ut canocice vivant, non inanis lusibus, vel conviviis secularibus, vel canticis vel luxoriosis usum habeant; sed caste et salubre vivant. 24. Si quis autem presbiter sive diaconos qui post hoc in domo sua secum mulieres, extra canonicam licentiam, habere praesumserit, honorem simul (0229A)et hereditatem privetur, usque ad nostram praesentiam. 25. Ut comites et centenarii ad omnem iustitiam faciendum conpellent, et iuniores tales in ministeriis suis habeant, in quibus securi confident qui legem adque iustitiam fideliter observent, pauperes nequaquam oppriment, fures, latronesque, et homicidas, adulteros, malificos, adque incantatores, vel auguriatrices, omnesque sacrilegos nulla adulatione vel praemium nulloque sub tegimine celare audeat, sed magis prodere, ut emendentur ut castigentur secundum legem, ut Deo largiente omnia haec mala a christiano populo auferatur. 26. Ut iudices secundum scriptam legem iuste iudicent, non secundum arbitrium suum(0229B) 27. Praecipimusque ut in omni regno nostro, neque dives neque pauper, peregrino nemini hospitia denegare audeant, id est, sive peregrinus propter Deum perambulantibus terram, sive cuilibet iteranti propter amorem Dei et propter salutem animae suae, tectum et focum aqua nemo ille deneget. Si autem amplius eis aliquis boni facere voluerit, a Deo sibi sciant retributionem optimam, ut ipse dixit: Qui autem susceperit unum parvulum propter me, me suscepit. Et alibi: Hospes fui, et suscepistis me. 28. De legationibus a domno imperatore venientibus missis directis, ut comites et centenarii praevideant omni sollicitudine, sicut gratia domni imperatori cupiunt, ut absque ulla mora eant per ministeria eorum, omnibusque omnino praecepit, quia hoc (0229C)debiti sunt, praevidere ut nullum moram nusquam patiatur, sed cum omni festinatione eos faciant ire viam suam, et taliter providentiam suam habeant, ut missi nostri disponant. 29. De pauperinis vero qui in sua elymosyna domnus imperator concedit, qui pro banno suo solvere debent, ut eos iudices, comites, vel missi nostri pro concesso non habeant constringere pro arte sua. 30. De his quos vult domnus imperator, Christo propitio, pacem defensionem habeant in regno suo, id sunt, qui ad suam clementiam festinant aliquo muntiare cupientes, sive ex christianis, sive ex paganis, aut propter inopia vel propter famem suffragantia quaerunt, ut nullus eos sibi servitio constringere (0229D)vel usurpare audeant, neque alienare, neque vindere; sed ubi sponte manere voluerint, sub defensione domni imperatoris ibi habeant suffragia in sua elymosina. Si quis hoc trangredere praesumpserit, sciant se exinde damnum pati vitam praesumptiosus dispositum iussa domnum imperator. 31. Et his qui iustitiam domni imperatoris annuntiant, nihil laesiones vel iniuria quis machinare praesumat, neque aliquid inimicitiae contra eos movere. (0230A)Qui autem praesumpserit, bannum dominicum solvat. Vel si maioris debiti reus sit, ad sua praesentia perduci iussum est. 32. Homicidia, pro quibus multus Deo perit populus christianus, omni contextatione deserere ac vetare mandamus; qui ipse Dominus audivit e tinimicitiae suae fidelibus contradixit, multommagis homicidia. Quomodo enim secundum Deum placatum fore confidit, qui filium suum proximum sibi occiderit? Qualiter vero Christum dominum sibi propitium esse arbitretur, qui fratrem suum interficerit? Magnum quoque et inhabitaculum periculum est cum Deo patre, et Christo coeli terrae dominatore, inimicitias hominum moveretur, quos aliquit tempus latitando effugere potest, sed tamen casu aliquando (0230B)in manus inimicorum suorum incidit; Deum autem ubi effugere valet? cui omnia secreta manifesta sunt, qua temeritate eius iram quis extimat evadere? Qua ne propter populus nobis ad regendum commissos hoc male pereat, hoc omni disciplina devitare praevidimus; quia nos nullo modo placatum vel propitius habere, qui sibi Deum iratum non formidaverit: sed saevissima districtione vindicare vellimus qui malum homicidii ausus fuerit perpetrare. Tamen ne etiam peccatum adcrescat, ut inimicitia maxima inter christianos non fiat, ubi suadentes diabulo homicidia contingant, statim reus ad suam emendationem recurrat, totaque celeritate perpetratum malum ad propinquos extincti digna compositionem emendet. Et hoc firmiter banniamus, ut parentes (0230C)interfecti nequaquam inimicitia super commissum malum adaugere audeant, neque pacem fieri petenti denegare, sed datam fidem paratam compositionem recipere, et pacem perpetuam reddere, reum autem nullam moram compositionis facere. Ubi autem hoc peccatorum merito contingerit, ut quis vel fratres vel propinquum suum occiderit, statim se ad poenitentia sibi compositam sumit, et ita ut episcopus eius sibi disponat absque ulla ambiguitate, sed iuvante Domino perficere suum remedium studeat, et componat occisum secundum legem, et cum propinquis suis se omnino complaceat, et data fidem ullam inimicitiam exinde movere nemo audeat. Qui autem digna emendationem facere oontemserit, hereditatem privet usque ad iudicium nostrum.(0230D) 33. Incestuosum scelus omnino prohibemus Si quis autem nefanda fornicatione contaminatus fuerit, nullatenus sine districtione gravi relaxetur; sed taliter ex hoc corripiantur, ut caeteri metum habeant talia perpetrandi, ut auferetur penitus et inmunditia populo christiano, et ut reus ex hoc per poenitentia amittat pleniter sicut ei ab episcopo suo disponatur, et eadem femina in manus parentum sit (0231A)constituta usque ad iudicium nostrum. Si autem iudicium episcopi ad suam emendationem consentire noluerit, tunc ad nostra praesentia perducantur, memores exemplo quod de incestis factum est quod Fricco perpetravit in sanctimoniali Dei. 34. Ut omnes pleniter bene parati sint quandocunque iussio nostra vel annuntiatio advenerit. Si quis autem tunc se imparatum esse dixerit et praeterierit mandatum, ad palatium perducatur; et non solum ille, sed etiam omnes qui bannum vel praeceptum nostrum transgredere praesumunt. 35. Ut omnes omnino episcopus et presbyteros suos omni honore venerentur in servitio et voluntate Dei; ut incestis nuptiis et se ipsos et caeteros maculare (0231B)audeant, coiunctiones facere non praesumat, antequam episcopi presbyteri cum senioribus populi consanguinitatem coniungentium diligenter exquirant; et tunc cum benedictionem iungantur. Ebrietatem devitant, rapacitatem fugiant, furtum non faciant; lites et contentiones adque blasphemia, sive in conviviis sive in complacito, omnino devitentur, sed cum caritate et concordia vibant. 36. Et ut omnes omnino ad omnem iustitia exsequenda et missis nostris sint consentientes; et usum periurii omnino non permittant, qui hoc pessimum scelus christiano populo auferre necesse est. Si quis autem post hoc in periurio probatus fuerit, manum dextera se perdere sciat; tamen ne hereditatem (0231C)propria priventur usque ad nostrum iudicium. 37. Ut hii qui parricidia vel fratricidia fecerit, avunculum, patruum, vel aliquem ex propinquis occiderint, et iudicium episcoporum, presbiterorum, caeterorumque iudicium obhedire et consentire noluerint; quod ad salutem animae suae iustumque iudicium solvendum missi nostri et comitis in tali custodia coartent ut salvi sint, nec caeterum populum quoinquinent usque dum in nostra praesentia perducatur, et de res propria sua interim nil habeant. 38. Similiter et his fiat qui inlicitis et incestis coniunctionibus reprehensi sunt correcti, et nec se (0231D)emendare volunt, neque episcopis neque presbiteris (0232A)suis obtemperare, et bannum nostrum praesumat contempnere. 39. Ut in forestes nostras feramina nostra nemine furare audeat, quod iam multis vicibus fieri contradiximus; at nunc iterum banniamus firmiter, ut nemo amplius faciat, sicut fidelitatem nobis promissa unusquisque conservare cupiat, ita sibi caveat. Si quis autem comis vel centenarius, aut bassus noster, aut aliquis de ministerialibus nostris feramina nostra furaverit, omnino ad nostra praesentia perducantur ad rationem. Caeteris autem vulgis, qui ipsum furtum de feraminibus fecerit, omnino quod iustum est componat, nullatenusque eis exinde aliquis relaxetur. Si quis autem hoc sciente alicui perpetratum, in ea fidelitate conservatam quam nobis promiserunt et (0232B)nunc promittere habent, nullus hoc celare audeat. 40. Novissime igitur ex omnibus decretis nostris nosse cupimus in universo regno nostro et missos nostros nunc directos, sive inter ecclesiasticos viros, episcopos, abbates, presbiteros, diaconus, canonicos, omnes monachos, sive sanctimoniales, qualiter unusquisque in suum ministerium vel professione nostra bannum vel decretum habeat conservatum, vel ubi civibus ex his dignum sit ex bona voluntate sua gratias agere, vel adiutoria impendere, vel ubi aliquid adhuc sit necessitatis emendare. Simili autem laicos, et in omnibus ubicunque locis, si de mundeburde sanctorum ecclesiarum, vel etiam viduarum et orphanorum, seu minimum potentium adque rapina, necnon de exercitali placito instituto, et super ipsis causis, qualiter (0232C)praeceptum vel voluntate nostrae sint obhedientes, vel etiam qualiter bannum nostrum habeat conservatum, qualiterque super omnia unusquisque certamen habeat in sancto servitio Deo seipsum custodire, ut haec omnia bona et bene sunt ad Dei omnipotentis laudem, et gratias referamus, ut dignum est. Ubi autem aliud inultum esse credimus, sic ad emendandum omne studio et voluntate certamen habeamus, ut cum Dei adiutorio hoc ad emendationem perducamus, et ad nostra aeterna mercedem et omnium fidelium nostrum. Similiter et de comitibus vel centenariis ministerialibus nostris inter nos omnia (0232D)supradicta nosse cupimus feliciter. CAPITULA MISSIS DOMINICIS DATA (An. 802. Mart., Aquis.). (0231) Constat ex annalibus, Carolum ex conventu Aquensi missos suos per omnia regna sua ad justitias faciendas et sacramenta fidelitatis ab omnibus exigenda transmisisse. Servavit nobis Codex 1 regius Parisiensis, n. 4995, capitula missis per missaticum Parisiense et Rodomense data, eaque hic primum integra publici juris facimus, cum Baluzius quinque tantum ejus capitula, incertum unde recepta, capitulis missorum per missaticum Senonense immiscuerit. Et haec quidem ediderat ex Codd. 2 Palatino et 3 S. Vincentii Mettensis; nos ea quoque ope Codicis 4 regii Parisiensis inter Supplementa latina n. 75 recognita iterum sistimus.
(0233A)Capitula missorum per missaticum Parisiense et Rodomense.
ITEM CAPITULA CAROLI IMPERATORIS MAGNI. 1. De fidelitatis iurandum omnes repromittant. 2. De episcopis et reliquis sacerdotibus, si secundum canonicam institutionem vivant, et si canones bene intellegant et adimplent. 3. De monasteriis virorum ubi monachi sunt, si (0233B)secundum regulam vivant an canonice, et si regulam et canones bene intellegant ubi promissa est. 4. De monasteria puellarum, utrum secundum regulam an canonice vivant, et de claustra earum. 5. De legibus mundanis. 6. De periuria. 7. De homicidia. 8. De adulteria et inlicitis causis perpetratis, tam per episcopiis et monasteriis virorum et puellarum, quamque et inter seculares homines. 9. De illis hominibus qui nostra beneficia habent distructa et alodes eorum restauratas. Similiter et de rebus ecclesiarum. 10. De illis Saxonibus qui beneficia nostra in Francia habent, quomodo an qualiter habent condricta.(0233C) 11. De obpressionibus liberorum hominum pauperum qui in exercitu ire debent, et a iudicibus sunt obpressi. 12. Ut omnes bene parati sint, quomodocumque nostra iussio venerit.(0235A) 13. De navigia praeparandum circa litoralia maris. 14. De liberis hominibus qui circa maritima loca habitant, si nuntius venerit ut ad succurrendum debeant venire, et hoc neglexerit, unusquisque solidos viginti conponat, mediaetatem in dominico, medietatem ad populum. Si ictus fuerit, solidos quindecim conponat ad populum, et fredo dominico. 15. De legationibus ad nos venientibus, et de missis a nobis directis. 16. De his quos volumus ut pacem habeant et defensionem per regna, Christo propitio, nostram. 17. De illis hominibus qui propter nostram iustitiam adnunciantes occisi sunt. 18. De decimis ed nonis atque iustitia aecclesiarum Dei dare et omnes dare studeant.(0235B) 19. De banno domno imperatoris et regis an per semetipsum consuetus est bannire, id est de mundeburde aecclesiarum, viduarum, orfanorum, et de minus potentium atque rapto, et de exercitali placito instituto. Ut hii qui ista inrumperint, bannum dominicum omnimodis conponant. 20. Ut diligenter inquirant inter episcopis, abbatis, sive comites, vel abbatissas, atque vassos nostros, qualem concordiam et amicitiam ad invicem habeant per singula ministeria, an si aliqua discordia inter ipsos esse videtur, et omnem veritatem in eorum sacramento nobis exinde renuntiare non neglegent. Ut omnes habeant bonos vicedominos et advocatos. 21 In Parisiaco, Melciano, Melidunense, Provinense, (0235C)Stampinse, Carnotinse, Pinciacense, Fardulfus et Stephanus. Insuper totum undecumque necesse fuerit, tam de iustitiis nostris, quamque et iustitias ecclesiarum, viduarum, orfanorum, pupillorum, et ceterorum hominum, inquirant et perficiant. Et quodcumque ad emendandum invenerint, emendare studeant in quantum melius potuerint. Et quod per se emendare nequiverint, in praesentia nostra adduci faciant.
In Cenomanico, Hoxonense, Livino, Baiocasim, Constantino, Abrincadin, Ebrecino, et Madricinse, et de illa parte Sequanae Rodomense, Magenardus (0235D)episcopus et Madelgaudus.
(0234A)Capitula missorum per missaticum Senonense.
In primis de Aurelianense civitate ad Segonnam quomodo rectum est, deinde ad Trecas cum Tricassino toto, inde ad Lingones, de Lingonis ad Bissancion in villam parte Burgundiae, inde vero ad Augustidunum, postea ad Ligerem usque ad Aurelianis, sunt missi Magnus archiepiscopus et Godefridus comes.
1. De fidelitate iusiurandum ut omnes repromittant. 2. De episcopis et reliquis sacerdotibus, si secundum canonicam institutionem vivant, et si canones bene intellegant et adimpleant. 3. De abbatibus, utrum secundum regulam an canonice vivant, et si regulam aut canones bene intellegant. 4. De monasteriis virorum ubi monachi sunt, si (0234B)secundum regulam vivant, ubi promissa est. 5. De monasteriis puellarum, utrum secundum regulam an canonice vivant, et de claustris earum. 6. De legibus mundanis. 7. De periuriis. 8. De homicidiis. 9. De adulteriis et inlicitis causis perpetratis, tam per episcopia et monasteria virorum et puellarum, quamque inter seculares homines. 10. De illis hominibus qui beneficia nostra habent destructa et alodos eorum restauratos. Similiter et de rebus ecclesiarum. 11. De illis Saxonibus qui beneficia nostra in Francia habent, quomodo aut qualiter habeant condricta.(0234C) 12. De obpressione liberorum hominum pauperum qui in exercitu ire debent, et a iudicibus sunt obpressi. 13. Ut omnes praeparati sint bene, quandocunque nostra iussio venerit.(0236A) 14. De legationibus ad nos venientibus, et de missis a nobis directis. 15. De his quos volumus ut pacem habeant et defensionem per regna, Christo propitio, nostra. 16. De illis hominibus qui iustitiam nostram adnuntiantes occisi sunt. 17. De decimis et nonis atque iustitia ecclesiarum Dei, ut dare et emendare studeant.(0236B) 18. De banno domni imperatoris Karoli, quod per semetipsum consuetus est bannire, id est de mundoburde ecclesiarum, et viduarum, orfanorum, et de minus potentium, atque rapto, et de exercitali placito instituto, ut hi qui ista inrumperint, bannum dominicum omnimodis componant. 19. De omni re insuper totum undecunque necesse (0236C)fuerit, tam de iustitiis nostris, quamque iustitiis ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum, pupillorum, et ceterorum hominum, inquirant et perficiant. Et quodcunque ad emendandum invenerint, emendare studeant in quantum melius potuerint. Et quod per se emendare non potuerint, in praesentiam nostram adduci faciant. Sacramentale qualiter promitto ego, quod ab isto die inantea fidelis sum domno Karolo piissimo imperatori, filio Pippini regis et Berthanae reginae, pura mente, absque fraude et malo ingenio de mea parte ad suam partem, et ad honorem regni sui, sicut (0236D)per drictum debet esse homo domino suo. Si (0237)me adiuvet Deus et ista sanctorum patrocinia quae in hoc loco sunt, quia diebus vitae meae per meam voluntatem, in quantum mihi Deus intellectum dederit, sic attendam et consentiam.
Item aliud. Sacramentale qualiter repromitto ego domno Karolo piissimo imperatori, filio Pippini regis et Berthane, fidelis sum sicut homo per drictum debet esse domino suo, ad suum regnum et ad suum rectum. Et illud sacramentum quod iuratum habeo, custodiam et custodire volo, in quantum ego scio et intellego, ab isto die inantea. Si me adiuvet Deus, qui coelum et terram creavit, et ista sanctorum patrocinia.
CAPITULA EXCERPTA (An. 802, Mart., Aquis). (0237) Capitula haec a Baluzio ex schedis Jacobi Sirmondi primum edita, proxime ad capitulare superius referenda sunt. Pauca enim exhibent, quae in eo atque in capitulari an. 789 eccl. iisdem verbis non legantur.
1. (0237A)[Cap. 2] Ut eorum qui ad ordinandum veniunt, fides et vita et scientia prius ab episcopo discutiantur.
2. [Cap. 3] Ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur sine commendatitiis litteris. 3. [Cap. 4] Ut presbyteri, diaconi, vel caeteri clerici mulierem extraneam in domo sua non habeant. 4. [Cap. 14] Ut monachi et clerici tabernas non ingrediantur, edendi vel bibendi causa. 5. [Cap. 16] Ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur. 6. [Cap. 17] Ut mulieres ad altare non ingrediantur. 7. [Cap. 20] Ut canonici libri tantum legantur in ecclesia. 8. [Cap. 21] Ut nullus per pecuniam ordinetur. 9. [Cap. 22] Ut monachus vel clericus ad secularia (0237B)negotia non transeat. 10. [Cap. 24] Ut clerici de civitate ad civitatem non transmigrentur. 11. [Cap. 25] Ut nullus absolute ordinetur. 12. [Cap. 26] Ut clerici et monachi in suo proposito permaneant. 13. [Cap. 28] Ut clerici inter se negotium habentes a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus. 14. [Cap. 29] Ut clerici et monachi insidias contra pastorem suum non faciant. 15. [Cap. 31] Ut loca quae semel Deo dedicata sunt ut monasteria sint, maneant perpetuo monasteria, nec possint ultra fieri secularia habitacula. 16. [Cap. 37] Ut nullus presbyter contra suum episcopum superbire audeat.(0237C) 17. [Cap. 38] Ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, non apud seculares. 18. [Cap. 39] Ut qui commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat. Si speciem aliam, eandem speciem, quantum dederit, accipiat. 19. Ut ante viginti quinque annos aetatis nec diacones ordinentur, nec virgines consecrentur 20. Ut virgines Deo sacratae simul habitantes invicem se custodiant, nec passim vagando ecclesiae laedant existimationem. 21. [Cap. 42] Ut falsa nomina martyrum non venerentur. 22. [Cap. 43] Ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat, vivente viro suo, nec vir aliam accipiat, vivente (0237D)uxore priore.(0238A) 23. [Cap. 48] Ut ecclesiastica ieiunia sine necessitate rationabili non solvantur. 24. [Cap. 50] Ut nullatenus presbyter ante trigesimum aetatis suae annum ordinetur. 25. [Cap. 55] Ut nulli sacerdotum liceat ignorare sanctorum canonum instituta. 26. [Cap. 57] Ut nullus episcopus ad clericatus officium servum alterius, sine domini sui voluntate, promovere praesumat. 27. [794, 51; 802, 1, 10] Ut episcopi et reliqui sacerdotes canones bene intelligant, et secundum canonicam institutionem vivant. 28. [789 ec., c. 69] Ut episcopi diligenter discutiant per suas parochias presbyteros, eorum fidem, baptisma, et missarum celebrationes, et ut fidem rectam (0238B)teneant, et baptisma catholicum observent, et missarum preces bene intelligant, et ut psalmi digne secundum modulationes versuum modulentur. 29. [Cap. 60] Ut fides catholica ab episcopis et presbyteris diligenter legatur, et omni populo praedicetur. [Cap. 68] Et dominicam orationem ipsi intelligant et omnibus praedicent intelligendam, ut quisque sciat quid petat a Deo. 30. Ut omnis populus christianus fidem catholicam et dominicam orationem memoriter teneat. 31. [Cap. 61] Ut inter episcopos, abbates, comites, iudices, et omnes ubique seu maiores seu minores personas, pax sit et concordia et unanimitas; quia nihil Deo sine pace placet. 32. Ut abbates canonici canones intelligant et canones (0238C)observent, et clerici canonici secundum canones vivant. 33. Ut abbates regulares et monachi regulam inelligant, et secundum regulam vivant. 34. Ut abbatissae canonicae et sanctimoniales canonice secundum canones vivant, et claustra earum ordinabiliter composita sint. 35. Ut abbatissae regulares et sanctimoniales in monachico proposito existentes regulam intelligant et regulariter vivant, et claustra earum rationabiliter disposita sint. 36. [Cap. 70] Ut ecclesia Dei suum habeat honorem; simul et altaria secundum suam dignitatem venerentur. Et non sit domus Dei et altaria sacra pervia canibus. Et ut secularia negotia vel vaniloquia (0238D)in ecclesiis non agantur.(0239A) 37. [Cap. 69] Ut presbyteri et diacones vel reliqui clerici arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis. 38. [Cap. 62] Ut quibus data est potestas iudicandi, iuste vel iudicent, non muneribus, quia munera excaecant corda prudentium. Et ut iudices ieiumi causas iudicent et discernant. 39. [Cap. 63] Ut omnes caveant periurium, non solum in sancto euangelio, vel in altare, seu in sanctorum reliquiis, sed et in communi loquela. Et ut qui in sanctis habet iurare, hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei. Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit post haec, nec in sua causa nec in alterius iurator existat. 40. [Cap. 64] Ut nemo sit qui ariolos sciscitetur (0239B)vel somnia observet, vel ad auguria intendat: nec sint malefici, nec incantatores, nec phitones, cauculatores, nec tempestarii, vel obligatores. Et ubicunque sunt, emendentur vel damnentur. 41. [Cap. 64] Ut observationes quas stulti faciunt ad arbores vel petras, vel fontes, ubicunque inveniuntur, tollantur et destruantur. 42. [Cap. 66] Ut homicidia infra patriam nec causa ultionis, nec avaritiae nec latrocinandi, non faciant. Et non occidatur homo, nisi lege iubente. 43. [Cap. 67] Ut furta et iniusta connubia et inlicitae causae prohibeantur. 44. [Cap. 73] Ut aequales mensuras et rectas et pondera iusta et aequalia omnes habeant. Et qui antea dedit tres modios, modo det duos.(0239C) 45. [Cap. 78] Ut mangones et cociones et nudi homines qui cum ferro vadunt, non sinantur vagari et deceptiones hominibus agere. 46. [Cap. 80] Ut opera servilia diebus dominicis non agantur. Et ut dies dominica a vespera ad vesperam celebretur. 47. Ut omnes fidelitatem promittant domno imperatori.(0240A) 48. [Ib. cap. 5?] Ut comites et iudices confiteantur qua lege vivere debeant, et secundum ipsam iudicent. 49. [Cap. 9] Ut beneficia domni imperatoris et ecclesiarum considerentur, ne forte aliquis alodem suum restaurans beneficia destruat. 50. (Cap. 10] Ut beneficia Saxonum in Francia considerentur qualiter condirecta sint. 51. [Cap. 11] Ut liberi homines pauperes a nullo iniuste opprimantur. 52. [Cap. 12] Ut omnes parati sint quandocunque domni imperatoris iussio venerit. 53. [Cap. 15] Ut missi ad domnum imperatorem venientes, et ab eo directi, honorabiliter suscipiantur. 54. [Cap. 16] Ut ii qui in mundeburde domni imperatoris (0240B)sunt, pacem et defensionem ab omnibus habeant. 55. [Cap. 17] Ut inquiratur si aliquis homo propter iustitiam domni imperatoris annuntiando occisus sit, vel aliquid mali passus sit. 56. [Cap. 18] Ut ii qui per beneficium domni imperatoris ecclesiasticas res habent, decimam et nonam dare et ecclesiarum restaurationem facere studeant. 57. [Cap. 19] Ut bannus quem per semetipsum domnus imperator bannivit, sexaginta solidos solvatur. Caeteri vero banni quos comites et iudices faciunt, secundum legem uniuscuiusque componantur. 58. [Cap. 20] Ut omnes bonos et idoneos vicedominos et advocatos habeant et iudices.(0240C) 59. [Cap. 20] Ut missi nostri, undecunque necesse fuerit, tam de iustitiis ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum, pupillorum et caeterorum hominum, inquirant et perficiant, et quodcunque ad emendandum invenerint, emendare studeant in quantum melius potuerint. Et quod per se emendare nequiverint, in praesentiam nostram adduci faciant. 1 AMMONITIONEM DOMNI CAROLI IMPERATORI. (0239D) Audite, fratres dilectissimi, pro salute vestra huc missi sumus, ut admoneamus vos, quomodo secundum Deum iuste est bene vibatis, et secundum hoc seculum cum iustitia, et cum misericordia convertimini (0240D). Ammoneo vos in primis, ut credatis in unum Deum omnipotentem Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Hic est unus Deus et verus, perfecta trinitas et vera unitas, Deus creator omnium visibilium et invisibilium, in quo est salus nostra, et (0241A)auctor omnium bonorum nostrorum. Credite filium Dei pro salute mundi hominem factum, natum de Spiritu sancto ex virgine Maria. Credite quod pro salute nostra mortem passus est, et tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in celos, sedens ad dexteram Dei. Credite eum venturum ad iudicandum vivos et mortuos, et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Credite unam Ecclesiam, id est congregationem bonorum hominum, per totum orbem terre; et scitote quia illi soli salvi esse poterunt, et illi soli ad regnum Dei pertinent, qui in istius aecclesiae fidem et communionem et caritatem perseverent usque in finem; qui vero pro peccatis suis excommunicantur ab istam ecclesiam, et non convertantur ad ea per penitentiam, non possunt ob saeculo (0241B)aliquid Deo acceptavilem facere. Confidite, quod in baptismum omnium peccatorum remissionem suscepisti. Sperate Dei misericordia quod cotidiana peccata nostra per confessionem et penitentiam redimantur. Credite resurrectionem omnium mortuorum, vitam eternam. Impiorum ad supplicium eternum. Hec est ergo fides nostras, per quam salvi eritis, si eam firmiter tenetis, et bonis operibus adimpletis, quia fides sine operibus mortua est, et opera sine fidem etiam si bona sunt Deo placere non possunt. Primum ergo diligite Deum omnipotentem, ex toto corde, et ex omnibus viribus vestris, et quicquid potestis scire quod Deo placet, illum semper agite quantum potestis per Dei adiutorium: qui vero Deo contrarii sunt, fugite; qui enim dicit Deum diligere, (0241C)et mandata eius non servat, mendax est. Diligite proximos vestros sicut vos ipsos, et aelemosina facite pauperibus secundum vires vestras. Peregrinos suscipite in domos vestras, infirmos visitate, in is qui in carceribus sunt, misericordiam prevete; nulli malum quantum hac vere potestis faciatis; ne his qui faciunt ut consentiatis: non solum enim qui faciunt rei sunt, sed qui consentiunt faciendi. Dimittite vobis invicem debita vestra sicut vultis quod vobis Deus dimittat vestra peccata. Redimite captivos, adiuvate iniuste oppressis, defendite viduas et orphanos; iuste iudicate; iniqua non consentitis; ira longa non teneatis; ebrietates et commessationes superfluas fugite. Humiles et benignus estote inter (0241D)vos; domini nostri fideliter serviatis; furta et periuria ne faciatis, nec consentiatis facientibus. Hodia et invidia violingue separant a regno Dei. Reconciliate citius ad pacem inter vos; quia humanum est peccare, angelicum est emendare, diabolicum est perseverare in peccato. Ecclesiam Dei defendite, et causa eorum adiuvate, ut fieri possint pro vobis orare sacerdotes Dei. Quod Deo promisistis in baptismo, recordamini; abrenuntiastis diabolo per operibus eius; (0242A)nolite ad eam reverti quibus abrenuntiasti, sed permanete in Dei voluntate sicut promisisti, et eum diligite qui vos creauit, et quo omnia bona habuistis. Unusquisque in eo ordine Deo serviat fideliter in quo ille est. Mulier sint subiecti viri sui, in omni bonitate et pudicitia, custodiant se a fornicatione, et beneficiis, et abaritiis, quoniam qui hec facit, Deo repugnant. Nutriant filios suos in Dei timore, et faciant aelemosinas ex tantum, quantum habet hilarem mentem, et bona voluntatem. Viri diligant uxorem suam, et inhonesta verba non dicat ei; guberne domus suas; in bonitate conveniant ad aecclesia frequentius. Reddant hominibus que debent sine murmurationem, et Deo que Dei sunt cum bona voluntate. Filii diligant parentes suos, et honoret illos. (0242B)Non sint illi inobedientes, caveant se a furtis et homicidiis et fornicationibus; quando ad legitima etate veniunt, legitimam ducat uxorem. Nisi forte illi plus placeant in Dei servitio intrare. Clerici, canonici, episcoporum suorum diligenter obediant mandata sua; gira non sint de loco ad locum. Negotiis secularibus se non inplicent. In castitate permaneant, lectio sanctorum scripturarum frequenter ammonet Dei intendant, aecclesiastica diligenter exerceant. Monachi qui Deo promiserunt custodiant, nichil extra abbati sui preceptum faciat; turpi lucrum non faciant. Regula memoritur teneat et firmiter custodiat, scientes preceptum quod multis melius est non votum vobere, quam post votum non reddere. Duces, comites, et iudices, iustitiam faciat populos, misericordiam in (0242C)pauperes, pro pecunia non mutet aequitates, per odia non damnent innocentes. Illa apostolica semper in corde teneantur, qui ait: Omnes nos stare oportet ante tribunal Christi, ut recipiant unusquisque prout gessit, siue bonum siue malum. Quod Dominus ipse ait: In quo iudicio iudicabitis, iudicabitur de uobis. Id est: misericorditer agite, ut misericordiam recipiatis a Deo. Nichil occultum quod non sciatur, neque opertum quod non reueletur. Et pro omni otioso uerbo reddimus rationem in die iudicii. Quanto magis faciamus omnes cum adiutorio, ut cum Deo placere possit in omnibus operibus nostris, et post hac vita presentem gaudere mereamur cum sanctis Dei in eternum. Brebis est ista vita, et incertum est tempus (0242D)mortis; quid aliut agendum est, nisi ut semper parati sumus. Cogitemus quam terribilis est incidere in manu Dei. Cum confessione et penitentia, et elemosinis, misericors est Dominus, et clemens; si viderit nos ex toto corde ad se convertere, statim miserebitur nostris, ut possent nobis misericordiam suam; et concede nobis ista vita prospera, et futura cum sanctis suis in eternum. Deus vos conservet, dilectissimi fratres.
CAPITULARE LANGOBARDICUM (An. 802, Mart., Aquis). (0243) Edimus capitulare hoc ex Codicibus: 1. Chisiano et, 2. Cavensi, subjectis lectionibus Codicum Ambrosiani, reliquorumque qui leges Langobardicas exhibent. Legitur in Codicibus inter leges Caroli, sed capitibus 3 et 5 a Pippino rege promulgatum fuisse efficitur. Anno 802 ascripsi quod ejus capitula 2 et 3 et in capitulis Francicis ejusdem temporis occurrant, aliaque, e. g., de decimis in capitularibus Pippini mox sequentibus innui videantur.
INCIPIT KAPITULA, QUALITER DOMNUS REX AD PLACITUM SUUM FIDELIBUS SUIS AMMONUIT. (0243A) 1. Volumus atque ammonemus, ut episcopi suum in omnibus iuxta vires peragere studeant ministerium in parrochiis eorum, et ut predicationem et confirmationem ibidem expleant. Et ut de monasteriis quae infra eorum parrochia sunt, vigilanter curent, ut canonici secundum canones, regulares secundum regulam vivant: et ubi aliter quam ordo poposcit invenerint, emendare studeant; et si emendare nequiverint, nobis renuntient. 2. Ut abbates qui monasteriis regularibus presunt, volumus atque iuvemus, ut secundum regulam vivant et doceant; et de subiectis de hoc quot quot illis et carnaliter et spiritualiter ministrare (0243B)procurent et vigilantiam habeant. 3. Ut abbates qui canonicam debent normam, illis similiter suis prevideant clericis, sicut ordo canonicus docet, et iuxta vires certent, qualiter ipse ordo ibidem servetur, et officium debitum ipsi explere queant; et ubi opus est, sua monasteria emendare procurent. Et ut abbates monasteria sibi commissa magis frequentare delectent, et suos clericos instruant, ut Dei servitium expleant et ordinem suum custodiant, quam per cetera delectamenta voluntatum saecularium vacare non sinant, nisi forte contingat eos in servitio domni imperatoris nostrumque esse occupatos: et hoc ad tempus erit, non semper.(0243C) 4. Ut comites pleniter iustitiam diligant, et iuxta vires expleant, et iustitiam sanctae Dei ecclesiae vigilanti cura instent, et orfanorum viduarum pauperum et omnium qui in eorum ministerio commanent et de quacumque causa ad eos venerit querella, plenissima et iustissima deliberatione diffinire decertent; et sicut rectius et iustius est, ita agant; et ut primitus ad placita eorum orfanorum et viduarum nec non et pauperum causas deliberent; nec propter aliqua dilatione eorum iustitia a iudicibus dilatetur. 5. Volumus ut episcopi et comites concordiam et dilectionem inter se habeant, ad Dei et sanctae aecclesiae (0243D)protractatum peragendum, ut episcopus (0244A)suo comiti ubi ei necessitas poposcerit, adiutor et exortator existat, qualiter suum ministerium explere possit. Similiter et comis faciat contra suum episcopum, ut in omnibus illi adiutor sit, qualiter infra suam parrochiam canonicum possit adimplere ministerium. 6. Praecipimus etiam comitibus et omnibus fidelibus domni imperatoris nostrique, ut quicumque de rebus aecclesiae beneficia habent, pleniter nonas et decimas ad ipsas ecclesias donent absque ulla deminoratione aut dilatione, in quantum melius possunt; et iuxta possibilitatem quando necessitas exigit, de opera ad ipsas ecclesias restaurandas adiutorium faciant. 7. Et vos episcopi, qui omnium vos nonas et (0244B)decimas accipitis, in vestra providentia sit, qualiter ecclesiae et cappellae quae in vestra parrochia sunt emendentur, et luminaria eis praebeatis, et ut presbyteri in eis vivere possint. 8. Ut nemo alterius clericum sine commendaticiis aut dimissoriis litteris recipere audeat. 9. Ut episcopi et abbates per sinodochia et monasteria eorum ospitalem ubi antiquitus fuit, faciant, et summopere curent ut nullatenus praetermittantur. 10. Ut vassi et austaldi nostri in vestris ministeriis, sicut decet, honorem et plenam iustitiam habeant, et si presentes esse non possunt, suos advocatos habeant, qui eorum res ante comitem defendere possint; et quicquid eis queritur, iustitiam (0244C)faciant. 11. Volumus ut advocati in presentia comitis eligantur, non habentes fama mala, sed tales eligantur quales lex iubet eligere 12. Volumus etiam atque iubemus, ut comites et eorum iudices non dimittant testes habentes mala fama testimonium perhibere, sed tales eligantur qui testimonium bonum habeant inter suos pagenses. Et primum per ipsos iudices inquirantur, et sicut ab aliis iudices rectius inquirere potuerint, ita faciant, non voluntas malorum hominum assensum praebentes; ut et ipsi comites vel eorum iudices, (0244D)quos noverunt causa de qua inter eos agitur comperta (0245A)esse, sine blandimento ipsius qui causam habet faciant ad eandem causam venire, et per eorum inquisitionem fiat definita. Et iubemus, ut testimonia ab invicem separentur, sicut lex iubet; quia si ita agant, multi falsi testes possunt convinci . 13. Sed et hoc volumus, ut comites plenam iustitiam de latronibus faciant per eorum ministeria, et ut malefactores et fures non patiantur quietos residere, sed semper eos, in quantum valent, infestent. 14. Ut ante vicarios nulla criminalis actio diffiniatur, nisi tantum leviores causas quae facile possunt diiudicari; et nullus in eorum iudicio aliquis in servitio hominem conquirat, sed pér fideiussores remittatur usque in praesentiam comitis. Et ingenuos (0245B)homines nulla placita faciant custodire, postquam illa tria custodiant placita quae instituta sunt, nisi forte contingat, ut aliquis aliquem accuset; excepto illos scabinos qui cum iudicibus resedere debent. 15. Volumus, ut sicut nos omnibus legem observamus, ita et omnes nobis legem conservare faciant, et plenam iustitiam in eorum ministeriis, quicquid ad nos pertinet, facere studeant. 16. Iubemus enim, ut propter ullam districtionem quem nos facere iubemus aut quibuslibet causis (0246A)servi non mittantur in districtionem, sed per missos nostros vel domini eorum aut illorum advocati ipsos servos distringant, et ipsi, sicut lex iubet, rationem pro servos reddant, utrum culpabiles sint, an non. Ipsi vero domini distringant et inquirant servos suos, sicut ipsi amant. 17. Ut nemo pedicas in foreste dominica nec in quolibet loco tendere praesumant. Et hoc si ingenui perpetraverint, bannum dominicum solvant; si servi, domini illorum emendent sicut lex est. 18. Ut nemo praesumat quis hominem vendere aut comparare nisi in presentia comitum aut missorum illorum, et ut nemo audeat in furto mancipia emere et in aliam regionem occulte ducere; ubi vero repertum fuerit, legali sententiae subiaceat.(0246B) 19. Ut nemo forcapium de mancipiis aut de qualibet causa recipere praesumat, sicut saepius domnus imperator commendavit. 20. Ut mancipia adventitia et fugitiva nullus recipere praesumat. 21. De mannire vero nisi de ingenuitate aut de hereditate non sit opus observandum; de ceteris vero inquisitionibus per districtionem comitis ad mallum veniant, et iuste examinentur ad iustitiam faciendam. Comites vero non semper pauperes per placita opprimant. CAPITULARE GENERALE AQUENSE (An. 802, Oct., Aquis). (0245) Mense Octobri magnum Carolus iterum congregavit conventum, quo et ecclesiastica et secularia imperii negotia tractaret. Amplissimum ea de re testimonium annales Laureshamenses et Moissiacenses praebent, referuntque « generalem imperatoris jussionem exiisse super omnes episcopos, abbates, presbyteros, diacones et universum clerum, ut clerici secundum canones, monachi secundum regulam sancti Benedicti viverent, ejusque ad normam vitiis prioribus emendatis, officium quoque secundum morem Romanae ecclesiae psallerent et scholas cantorum construerent. Quo tempore et ducibus comitibus et reliquo Christiano populo una cum legislatoribus congregatis, imperator omnes leges in regno suo legi, explicari et emendari fecit, edixitque ut judices per scriptum judicarent, et absque munerum acceptione, unicuique justitiam tribuerent. » Cujus conventus acta cum hucusque non prodiissent, jam 1 ex Codice bibliothecae ducalis Guelferbytanae Blankenburgensi jussionem generalem, quae hic referenda videtur, 2 tum ex codice bibliothecae regiae Monacensis inter S. Emmerammi Ratisbonenses G. 111 signato, primisque saeculi IX annis exarato capitulare examinationis presbyterorum, canonicorum, abbatum, laicorumque; 3 ex Codicibus duobus bibl. regiae Monacensis inter Codd. Frisingenses, saeculo IX et X exaratis capitula de iis quae omnes ecclesiastici discere jussi sunt; 4 ex Codice regio Parisiensi n. 4995 capitula excerpta ex canonibus ab Adriano papa Carolo missis una cum capitulis examinationis abbatum et monachorum proferimus. Leges eodem conventu litteris traditae, Saxonum, Thuringorum et Frisionum secundo collectionis nostrae tomo referentur.
CAPITULARE GENERALE. ITEM IUSSA KAROLI PER UNIVERSUM REGNUM, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRESBITERIS PERTINENTIA. (0245C) 1. Omnes ecclesiasticos de eorum eruditione et doctrina diligenter examinare, et in eadem examinatione nos quamvis imperiti simus per provinciam (0246C)istam, et non solum aeclesiasticorum dogma, sed etiam laicorum investigare iussa sunt nutrimenta vel benivolentia sanctae exercende iustitiae. 2. Primo qualiter unusquisque aeclesiasticus, sive episcopus seu abbas vel presbiter omnesque canonici vel monachi, suum habeant officium praeparatum, (0247A)quidque neglectum, quidve emendationi condignum, ut his qui bene noverit officium suum gratias exinde habeat et in melius semper proficere suadetur. Qui autem neglegens aut desidiosus inde fit, condigna satisfactione usque ad emendationem congruam constringatur. 3. Qualiterque presbiteri psalmos habeant, qualiterque cursum suum sive diurnum vel nocturnum adimplere secundum Romanum usum prevaleant. 4. Quomodo catecuminos de fide christiana instruere soleant, ac deinde quomodo missas speciales sive pro defunctis vel etiam pro vivis sciant commutare rationabiliter secundum utrumque sexum sive in singulari numero sive in plurali. 5. Similiter et in doctrina populorum et in officio (0247B)praedicandi, nec non et confessione peccatorum, qualiter eos agere doceant, qualiter eis remedium peccatorum imponere sciant vel procurent. 6. Super omnia autem de eorum conversatione et castitate, quomodo formam et exemplum praebeat christianis. 7. Quomodo oboedientes sint episcopis suis, qua verecundia et pace vel caritate inter se invicem vivant. RELIQUO POPULO. 8. Et ut sciant episcopos suos pia sollicitudine sibi humiliter praeesse debere, non tyrannicam in eis se vindicare potentiam; sed ita subditis suis sibi oboedire cupiant, ita etiam et ipsi sollicite cavere (0247C)procurent, ne iniuste aliquem vel iracundia commoti absque ratione affligere audeant, sed consortes eorum se esse considerent, et magis debent studere amare quam timere. 9. Deinde praeceptum est de fide sua pleniter unumquemque examinare, qualiter vel ipsi credant vel alios credere doceant. 10. Similiter et orationem dominicam quomodo intellegant, et ipsam orationem vel symboli sensum pleniter discant, et sibimet ipsis sciant, et aliis insinuare praevaleant. 11. Ut canones et librum pastoralem necnon et homelias ad eruditionem populi diebus singulis festivitatum congruentiam discant. 12. Ut nullus tonsus sine canonica sit vita vel (0247D)regulari, nullusque absolutus sine magisterio episcopali vel presbiter aut diaconus vel abbas, quia displicere Deo novimus eos qui sine disciplina vel magisterio sunt. 13. Ut nullus ex laicis presbiterum vel diaconem seu clericum secum habere praesummat vel ad eclesias suas ordinare absque licentiam seu examinatione episcopi sui, ut ipse sciat, si recte possit appellari clericus, aut presbiter. et sit absque repraehensione. 14. Omnibus omnino christianis iubetur simbolum et orationem dominicam discere.(0248A) 15. Ut nullus infantem vel alium ex paganis de fonte sacro suscipiat, antequam simbolum et orationem dominicam presbitero suo reddat. 16. Ut incestas nuptias omnino vitare doceantur, et abstinere a fornicatione, homicidio, furto, periurio, maleficio, ab auguriis et incantationibus, vel sacrilegio, ebrietate et convitio, rapina, odio vel invidia, et sanctam communionem digne excipiant. 17. Ut nemo ex ecclesiasticis ulla umquam occasione extra canonicam vel regularem licentiam aliquid agere praesummat. 18. Deinde omnino monachis Dei verbo praeceptum est et domini nostri omniumque optimatum suorum iussum atque decretum est, ut nullus monachus secularibus negotiis amplius occupetur, quam in synodo (0248B)Calcidonensi decretum est. 19. Qui vere et sincere singularem sectantur vitam, competenter honorentur. Quoniam vero quidam utentes habitum monachi aeclesiastica negotia civiliaque conturbant, circumeuntes indifferenter urbes nec non et monasteria sibi instituere temptantes, placuit nullum quidem usquam aedificare aut construere monasterium vel oratorii domum praeter conscientiam civitatis episcopi. Monachos vero per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis quibus renuntiaverunt saeculo permanentes; nec ecclesiasticis vero nec saecularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes. CAPITULA EXAMINATIONIS GENERALIS. (0248C) In palatio regis inventum habent, ut presbyteri non ordinentur prius quam examinentur.
1. Cap. Interrogo vos presbyteri quomodo credetis ut fidem catholicam teneatis, seu simbolum et orationem dominicam quomodo sciatis vel intelligitis. 2. Canones vestras quomodo nostis vel intellegitis. 3. Benitentialem quomodo scitis vel intellegitis. 4. Missam vestram secundum ordinem Romanam quomodo nostis vel intellegitis. 5. Euangelium quomodo legere potestis vel alios inperitos erudire potestis. 6. Homelias orthodoxorum Patrum quomodo intellegitis, vel alios instruere sciatis. 7. Officium divinum secundum ritum Romanorum (0248D)in statutis sollemnitatibus ad tecantandum quomodo scitis. 8. Baptisterium quomodo nostis vel intellegitis. 9. Canonicos interrogo si secundum canones vivant, an non. 10. Vos autem abbates interrogo, si regulam scitis vel intellegitis, et qui sub regimine vestro sunt secundum regulam beatissimi Benedicti vivant annon, vel quanti illorum regulam sciant aut intellegant. 11. Laicos etiam interrogo, quomodo legem ipsorum sciant vel intellegant.(0249A) 12. Ut unusquisque filium suum litteras ad discendum mittat, et ibi cum omni sollicitudine permaneat, usque dum bene instructus perveniat. CAPITULA DE DOCTRINA CLERICORUM. Haec sunt quae iussa sunt discere omnes ecclesiasticos.
1. Fidem catholicam sancti Athenasii et cetera quaecumque de fide; 2. Symbolum etiam apostolicum; 3. Orationem dominicam ad intellegendum pleniter cum expositione sua; 4. Librum sacramentorum pleniter tam canonem missasque speciales ad commutandum pleniter; 5. Exorcismum super caticuminum sive super demoniacos; 6. Commendationem animae;(0249B) 7. Paenitentialem; 8. Compotum, 9. Cantum Romanorum in nocte, 10. Et ad missa similiter; 11. Euangelium intellegere, seu lectiones libri comitis; 12. Omelias dominicis diebus et solemnitatibus dierum ad praedicandum canonem; monachi regulam similiter et canonem firmiter; 13. Librum pastoralem canonici atque librum officiorum; 14. Epistulam Gelasii pastoralem; 15. Scribere cartas et epistulas. EXCERPTA CANONUM. CAPITULA VARIA. De canonibus apostolorum. --1. Ut sacerdotes et (0249C)ministri altaris de secularibus curis se abstineant.
Item in eodem cap. 13.--2. Ut nullus fidelium absque litteras commendatitias alienum clericum suscipiatur et qui suscepti sunt reddantur, et nulli presbiterum ab episcopo ad ecclesiam ordinatum sine consensu episcopi proiciat.
Item in eodem cap. 16.--3. Si quis episcopus clericum alterius susceperit.
Item capitula 17.--4. Quod clericus fideiussor esse debeat.
Item in eodem cap. 18.--5. Quod episcopus presbiter et diaconus in fornicatione furtu periurium conprehensus deponatur.
Item in eodem cap. 19.--6. Quod episcopus (0249D)presbiterum et diaconem peccantes percuti non debeat.
Item cap. 20.--7. Ut episcopis bis in anno concilio celebrentur.
(0250A)Item cap. 21.--8. Quod in nomine sanctae trinitatis debent baptizari.
De Niceno concilio.--9. De subintroductis mulieribus.
Item in eodem.--10. De his qui ad onorem presbiterii [ Cod., preb. ij] sine examinacione provecti sunt.
Item cap..--11. De clericis usuras accipientibus.
De Anchirano concilio.--12. De corepiscopis.
De Neocesariense concilio.--13. De presbiteris qui uxores acceperunt et qui fornicati sunt amplius, pelli debeant.
Item cap..--14. De tempore ordinationis presbiteris.
Item cap..--15. De mulieribus que retundunt cristianis obtentu et de hoc capitulo domno apostolico (0250B)intimandum est.
Item in Nicena.--16. De his qui dicuntur cataroe.
De Sardicense concilio.--17. De his qui in canalis sunt.
De Cartaginense 16.
18. De ordinandis virginibus. 19. De aequa mensura et denariis. 20. De pauperibus hominibus considerandum est, sub quali mensura censa debeant solvere annua. 21. De sancta trinitate discat unusquisque, secundum quod sancti patres indictum et tractatum habent, et fideliter intellegat, et in tantum sufficiat, et amplius non requiratur. 22. De fugitivis partibus Ravennon et Pentabolin, si placet domno meo, legatur capitula 7. 3. 6. (0250C)8. 59. 60. [ c. 70] et 61. 23. Id est de generibus monachorum, qualis debeat esse abba, de obedientia discipulorum. 24. De disciplina suscipiendorum novitiorum, de filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur. 25. De sacerdotibus qui voluerint in monasterio habitare, et de clericis seu et de monachis peregrinis; continentur in his definiciones quae sufficiunt ad numerum 20 abbatum. 26. Insuper etiam questiones quaedam eis familiarum obponi possunt, ut queratur ab eis in quo capitula scriptum vel quomodo intellegendum est: Nullus in monasterium proprii [ c. propriis] sequatur cordis voluntatem. Similiter ubi vel quid sit sinaxis. Ubi (0250D)quid sit senpectas. Ubi etiam vel qui sit non super sanus tyrannides, vel ubi legitur in scriptura voluntas habet poenam, et necessitas parit coronam. Vel si secundum regulam legitur euangelium dominicis (0251A)noctibus, vel ubi praeceptum sit tundere monachum, vel si dormiantur fratres post nocturnas, et ubi hoc praeceptum sit; haec omnia in secundo humilitatis (0252A)gradu, et in tertio capitulo, et in 11. et in 17. et in 28. continentur, et quid singulos biberes vel mixtum accipere. CAPITULARE LANGOBARDICUM DUPLEX (803, vere). (0251) Edictum hoc publici juris facimus ex 1. codice S. Pauli saec. IX, fol. 3-6, et codicibus 2. Chisiano, et 3. Cavensi, ubi inter Caroli leges numeris 14-24 et 15-25 insignitur. A Pippino tamen promulgatum fuisse ex cap. 16, et formula finali prodit. Datum videtur tempore quo Carolus in Germania res ecclesiasticas ordinare aggressus erat, igitur autumno anni 802 vel potius, ut ex sententia finali patet, vere anni sequentis. Prior edicti pars solam ecclesiam, altera universum populum spectat, cujus distinctionis aliud exemplum capitulare anni 805 praebet. Posterioris partis capitula duo, scilicet 12 et 16, in quinque capita distributa, leguntur etiam in cod. Tegernseensi proxime post Caroli epistolam ad Pippinum an. 807, subjecto capite de plateis curandis; quae quidem appendicis loco infra referemus. Codicum Ambrosiani reliquorumque qui leges Langobardorum continent, lectiones in ima pagina subjiciuntur.
(0251B)Placuit primis omnium, ut vitia que nostris temporibus in sancta Dei aecclesia emersa sunt, radicitus evellantur.
1. Cap. Volumus igitur, preordinante Domino, aecclesias nostras secundum autoritatem canonum ordinare et ordinem clericorum disponere. 2. Monasteria que iam pridem regularia fuerunt, tam virorum quamque et puellarum, que sub nostro dominio site sunt, volumus ut secundum regula disponantur et vibant; et si abbates vel abbatisse sine regula vivere seu inordinate inventi vel invente fuerint, si correpti vel correpte emendare noluerint, abitiantur, et de ipsa congregatione, si digni inventi fuerint, abba vel abbatissae eligantur; sin autem, aliunde: et monasteriis regalibus si ei (0251C)placet similiter. 3. De senodochiis vero nobis pertinentibus que bene ordinata sunt, in ipso permaneant, que vero destructa, secundum qualitate temporum ad priore cultum perducere cupimus, ut ubi pauperes Domini reficiantur, et per tales personas fiat ordinata, qui ea iuxta Deum regant et de alimoniis pauperum nihil subtraant. 4. De aecclesiis baptismalibus ita censemus, ut per presviteros ordinate sint, et nulla violentia et superposita ab episcopis suis vel diminutionem de titulis patiantur, set secundum canonicam institutionem et antiquam consuetudinem faciant. 5. Quando vero episcopus suam parrochiam circat, non plus ab ea exigat vel accipiat nisi secundum (0251D)canones vel antiqua consuetudinem, et obpressionem ab hominibus eiusdem episcopi ipsa plebs non patiatur. 6. Ut ita episcopi quamque et presbiteri seu diaconi, vel abbates et monachi, nulla venationem per se facere praesumant, aut hubi ipsi presentes (0252B)sunt, neque ulla iocorum genera ante se fieri permittant que contra canonum auctoritate veniunt. 7. De stipendiis quoque clericorum volumus, ut tam de redditibus vel de oblatione fidelium plenius secundum canonem ipsi clerici habeant. 8. Ut prepositi cardinalium aecclesiarum obedientes sint episcopis suis, et neque episcopi eos ad suis aecclesiis expellere praesumant absque culpa et iusta rationem, et nulla eis per violentia inponatur. 9. Propter ordinationes vel consegrationes presbiterorum ceterorumque clericorum nulla nos premia amodo abcepturos promittimus, neque ab ipsis neque ad parentibus vel amicis eorum, neque palam neque ocultum.(0252C) 10. Exenia vero que aecclesiis nobis nobiter inposita sunt, amputanda et non maiora quam consuetudo fuerat accipienda censemus. 11. De decimis vero que ad populo in plebibus vel baptismalibus aecclesiis offeruntur, nulla exinde pars maiori aecclesiae vel episcopo inferatur. 12 . Volumus primo ut neque abbates et presbiteri neque diaconi et subdiaconi neque quislibet de cleros de personis suis ad publica vel secularia iuditia traantur vel distringantur, set a suis episcopis adiudicati iustitia faciant. Si autem de possessionibus suis, seu aecclesiasticis seu propriis, super eos clamor ad iudicem venerit, mittat iudex clamantem cum missos suos ad episcopum, ut faciat eum per advocatum iustitiam recipere. Si vero talis (0252D)aliqua inter eos contentio orta fuerit que per se pacificare non velint aut non possint, tunc per advocatum episcopi qualem iusserit ipse, causa ipsa ante comitem vel iudicem veniat, et ivi secundum legem finiatur, ante posito ut dictum est persona clerici.
(0253A) 13. Ut clerici seu monachi vacantes, sive de ipsa parrochia seo aliunde supervenientes, sine consensu episcopi a nemine suscipiantur. 14. Ut aecclesie baptismales ab his qui debent restaurentur, et singulis prout eius possivilitas fuerit restaurandi mensura deputetur. Hec ideo dicimus, quia in quibusdam locis quosdam per pecunias consentientibus magistris se suptraentes audivimus; omnes autem aecclesiasticos per ecclesie ministrum ordinari oportet. 15. Ut placita publica vel secularia nec ad comite nec ab ullo ministros suos vel iudice, nec in ecclesia nec in tectis aecclesie circumiacentibus vel coerentibus, ullatenus teneatur. 16. Ut serbi, aldiones, livellarii antiqui vel illi noviter (0253B)facti qui non pro fraude nec pro malo ingenio de publico se subtraentes, sed per sola paupertate et necessitatem terras aecclesie incolunt vel colenda suscipiunt, non a comite vel colivet ministro illius ad ullam angaria seu servitium publicum vel privatum cogantur vel conpellantur; set quicquit av eis iuste agendum est, a patrono vel domino suo ordinandum est. Si vero de crimine aliquo accusantur, episcopus primo conpellatur, et ipse per advocatum suum secundum quot lex est, iuxta conditionem singularum personarum iustitiam faciant; sin vero, sicut in capitulare domno imperatori scriptum est, ita fiat. Ceteri vero liveri homines qui vel commendationem vel beneficium aecclesiasticum habent, sicut reliqui homines iustitias faciant.(0253C) 17. Audivimus etiam quod iuniores comitum vel aliqui ministri rei publice sive etiam nonnulli fortiores vassi comitum aliquas redibutiones vel collectiones, quidam per pastum, quidam etiam sine pasto, quasi deprecando exigere soleant, similiter quoque operas, collectiones fruguum, arare, sementare, runcare, caricare, secare, vel cetera is similia, a populo per easdem vel alias machinationes exigere consueverunt, non tantum ab aecclesiasticis set etiam a reliquo populo: que omnia, si vobis placet, et a nobis et hab omni populo iuste amovenda videntur, quia in quibusdam locis in tantum inde populus oppressus est, ut multi ferre non valentes per fuga a dominis vel patronibus suis lapsi (0253D)sunt, et terre ipse in solitudinem redacte sunt. A potentioribus autem vel ditioribus, spontanea tamen voluntatem vel mutua dilectionem, volentibus solatium prestare invicem minime proibemus 18. (0254A)De pontibus vero vel reliquis similibus operibus que ecclesiastici per iustam et antiquam consuetudinem cum reliquo populo facere debent, hoc praecipimus, ut rector aecclesie interpelletur, et ei secundum quod eius possivilitas fuerit, sua portio deputetur, et per alium exactorem ecclesiastici homines ad opera non conpellantur. Si vero opus suum constituto die conpletum non abuerit, liceat comiti pro pena prepositum operis pignerare iuxta extimationem vel quantitatem inperfecti operis, quousque perficiatur: comis autem si neglexerit, a rege vel misso regis iudicandus est.
19. De decimis: ut dentur, et dare nolentes secundum quod anno preterito denuntiatum est ad ministri reipublice exigantur. Id est, eligantur quattuor (0254B)vel octo homines, vel prout opus fuerit, de singulis plebibus iuxta qualitatem unusquisque, ut ipsi inter sacerdotes et plevem testis existant hubi date vel non date fuerint: hoc ideo, ne ibi iuramentum aliquod faciendi necessitas contingat. Non tamen ideo tantos testes mittendos dicimus, ut ipse semper omnes in dandis decimis presentes esse pariter necesse sit, set ut pluribus comittitur minus graventur; in duobus autem, si adfuerint, sufficere credimus. Neglegentes autem ammoneatur a presbiteris aecclesiarum usque ad tertiam vicem ut ipsa decima dent; quod si contemserint, ab introitum aecclesie proibeantur; et si in hoc minime emendaverint, a ministris reipublice districti, singuli per caput sex (0254C)solidos ecclesie conponat, et insuper decima dare cogantur. Nam si iterum contemtores extiterint, tunc per publicam auctoritatem domus vel case eorum wiffentur, quousque pro ipsa decima sicut supra dictum est satisfaciant. Quod si denuo revelles vel contradictores esse voluerint, ut super ipsam wiffam suam auctoritatem intrare praesumpserint, tunc a ministri reipublice in custodia mittantur, usque dum ad iudicium publicum perducantur, et ibi secundum legem contra comitem vel partem publica componat. Reliqua autem, ut supra dictum est, de decimis et sex solidis contra aecclesia satisfaciant . Hec interim ut supradictum est, inter cetera pia cristianitatis opera servari convenit, quousque in (0254D)sequendi conventu medio Octubrio qui in civitate Papia condictus est, nisi forte a rege aliter precipiatur, aliquit melius addendum iungendumque mutandumve Deo duce inveniatur.
(0255A)Codex Tegernseensis haec tantummodo habet:
1. Volumus primo, ut neque abbates et presbyteri, neque diaconi et subdiaconi, neque quislibet de clero de personis suis ad publica vel secularia iudicia trahantur vel distringantur; sed a suis episcopis adiudicati iusticias faciant. Si autem de possessionibus suis, seu ecclesiasticis seu propriis, super eos clamor ad iudicem venerit, mittat iudex clamantem cum misso suo ad episcopum, ut faciat eum per advocatum iusticiam recipere. 2. Si vero talis aliqua inter eos contencio orta fuerit que per se pacificare non velint aut non possint, tunc per advocatum episcopi qualem iusserit ipse, causa ipsa ante comitem vel iudicem veniat, et ibi secundum legem finiatur ante posito, ut dictum est, persona clerici. 3. Ut servi, aldiones, libellarii antiqui vel illi noviter facti, qui non pro fraude nec pro malo ingenio (0255B)de publico se subtrahentes sed pro mala paupertate et necessitate terras ecclesiae incolunt vel colenda suscipiunt, non a comite vel quolibet ministro illius (0256A)ad ullam angariam seu servicium publicum vel privatum cogantur vel conpellantur; sed quicquid ab eis iuste agendum est, a patrono vel domino suo ordinandum est. 4. Si vero de crimine aliquo accusantur, episcopus primo conpellatur, et ipse per advocatum suum secundum quod lex est iuxta condicionem singularum personarum iusticiam faciant. 5. Sin vero, sicut in capitulare nostro scriptum est ita fiat; ceteri vero liberi homines qui vel conmendacionem vel beneficium ecclesiasticum habent, sicut reliqui homines iusticias faciant. 6. Volumus etiam et statuimus de plateis vel cloacis curandis uniuscuiusque civitatis de regno Italiae pertinentibus, ut singulis annis curentur. Tamen non volumus, quod exinde pandum aliquis ad partem palacii nostri persolvat. Sed praecipimus, quatenus exactores singularum civitatum studium habeant, ne ante finiatur annus quam plateae et cloacae (0256B)emundentur; et hoc unusquisque procurator civitatis publice ex nostra inperiali parte ammonendo precipiat ne pretermissum fiat. CAPITULA QUAE IN LEGE SALICA MITTENDA SUNT. (0255) Edimus ea ope codicum bibl. regiae Parisiensis n. 4629, 4404, 4995, 4758, 4626, 4632 et inter Suppl. latina n. 75, bibliothecae ducalis Guelferbytanae Gudiani, Augustaei, et Blankenburgensis, tum Tegernseensis in bibl. regia Monacensi, bibl. ducalis Gothanae, codicis Sangallensis n. 728, codicis Vaticani inter Palatinos n. 773, et codicum eorum qui leges Caroli Langobardicis additas exhibent, scilicet codicis S. Pauli in Carinthia, Paris. 4613, Chisiani, Cavensis, Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis atque Estensis apud Muratorium, ratione quoque habita editionis Baluzianae, sed iis tantum lectionibus allatis, quae alicujus momenti esse videri possent.
Inscribuntur in codice Paris. n. 4995: « In Christi nomine incipiunt capitula legis imperatoris Karoli nuper inventa. Anno tertio clementissimi domni nostri Karoli augusti sub ipso anno haec facta capitula sunt et consignata Stephano comiti, ut haec manifesta fecisset in ciuitate Parisius mallo pubplico, et ipsa legere fecisset coram illis scabineis; quod ita et fecit. Et omnes in uno consenserunt, quod ipsi uoluissent omni tempore obseruare usque in posterum; etiam omnes scabinei, episcopi, abbatis, comitis, manu propria subter firmauerunt. CAPITULA QUE IN LEGE SALICA MITTENDA SUNT. » --In Codice Sangallensi vero: « Incipiunt capitula que in lege Salica domnus augustus Karolus, anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi 803, imperii vero sui anno tertio, praeponendo addere iussit; » atque in codice Parisiensi n. 4613: « Haec sunt capitula quae domnus Karolus magnus imperator iussit scribere in consilio suo, et iussit ea ponere inter alias leges. » Gothanus tandem: « Incipiunt capitula legi Salicae quos constituit Karolus imperator. Habentur apud Muratorium inter Caroli leges capp. 101-108, 91, 92, 24.
1. (0255C)De homicidiis clericorum. Si quis subdiaconum (0256C)occiderit, 300 solidos componat; qui diaconum (0257A)400 solidos, qui presbiterum 600, qui episcopum 900 solidos componat. Qui monachum, 400 solidis culpabilis iudicetur.
2. De his, qui infra inmunitatem confugiunt, vel damnum aliquod ibi faciunt. Si quis in inmunitatem damnum aliquid fecerit, 600 solidos componat. Si autem homo furtum fecerit aut homicidium, vel quodlibet crimen foras committens infra inmunitate fugerit, mandet comes vel episcopo, vel abbate, vel vicedomino, vel quicumque locum episcopi aut abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit et eum reddere noluerit, in prima contradictione solidis 15 culpabilis iudicetur. Si ad secundam inquisitionem et eum reddere noluerit, 30 solidis culpabilis iudicetur. Si nec ad tertia consentire (0257B)noluerit, quicquid reus damnum fecerat, totum ille qui eum infra inmunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur, et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem quaerendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem statim in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus sit, statim iuret quod ipse eum ad iusticiam cuiuslibet disfaciendam fugire non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quilibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ibique iudicetur; ut sicut ille qui in inmunitatem damnum fecit, 600 solidos conponere debeat, itaque qui comiti collecta manu resistere (0257C)praesumpserit, 600 solidis culpabilis iudicetur. 3. De his qui ad aecclesiam confugium faciunt. Si quis ad aecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius aecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse aecclesiam ingredere, et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat; set liceat ei confiteri quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur. 4. De his qui per malum ingenium alium auxiliaverit. Si quis hominem in iudicio contra alio altercantem iniuste adiuvare per malum ingenium praesumpserit, atque inde coram iudicibus vel comite increpatus fuerit, et negare non potuerit, solidis 15 culpabilis (0257D)iudicetur.(0258A) 5. De his qui ingenuare volunt. Si quis de libertate sua fuerit interpellatus, et timens ne in servitium cadat, aliquem de propinquis suis, per quem se in servitium casurum timens occiderit, id est patrem, matrem, patruelem, avunculum, vel quamlibet huiusmodi propinquitatis personam, ipse qui hoc perpetraverit moriatur, agnatio vero et consanguinitas eius in servitutem cadat. Et si negaverit se illum occidisse, ad novem vomeres ignitos, iudicium Dei examinandus, accedat. 6. De his qui ad casam Dei res suas tradere voluerint. Si quis res suas pro anima sua ad casam Dei tradere voluerit, domi traditionem faciat coram testibus legitimis. Et quae actenus in hoste factae sunt traditiones, de quibus nulla est quaesitio, stabilis (0258B)permaneant. Si vero aliquis alii res suas tradiderit, et in hoste profectus fuerit, et ille cui res traditae sunt interim mortuus fuerit, qui res tradidit, cum reversus fuerit, adhibitis testibus coram quibus traditio facta est, res suas recipiat. Si autem et ipse mortuus fuerit, heredes eius legitimi res traditas recipiant. 7. De homine qui per cartam libertatem consecutus est. Si quis per cartam ingenuitatis a domino suo legitime libertatem est consecutus, liber permaneat. Si vero aliquis eum iniuste inservire temptaverit, et ille cartam ingenuitatis suae ostenderit, et adversarium [iniuste] se inservire velle comprobaverit, ille qui hoc temptavit, multam quae in carta scripta est, solvere cogatur. Si vero carta non paruerit, (0258C)sed iam ab illo qui eum inservire voluerit disfacta est, widrigildum eius componat, duas partes illi quem inservire voluerit, tertiam regi; et ille iterum per praeceptum regis libertatem suam conquirat. 8. De libero homine qui se loco wadii tradidit. Liber qui se loco wadii in alterius potestate commiserit, ibique constitutus damnum aliquod cuilibet fecerit, qui eum in loco wadii suscepit, aut damnum solvat, aut hominem in mallo productum demittat, perdens simul debitum propter quod eum in wadio suscepit. Et qui damnum fecit demissus iuxta qualitatem regi cogatur emendare. Si vero liberam feminam habuerit, usque dum in pignus extiterit, et (0258D)filios habuerint liberi permaneant.(0259A) 9. De debitis regalibus, qualiter solvi debeant. Omnia debita quae ad partem regis solvere debent, solidis duodecim denariorum solvant, excepta freda quae in lege Saliga scripta sunt. Illa eodem solido quo caeterae compositiones solvi debent, componantur. 10. De eo qui causam iudicatam repetere praesumit. Si quis causam iudicatam repetere in mallo (0260A)praesumpserit, ibique testibus convictus fuerit, aut quindecim solidos componat, aut quindecim ictus ab scabiniis qui causam prius iudicaverunt, accipiat. 11. De eo qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat. Optimi quique in pago vel civitate in testimonium adsumantur, et cui is contra quem testimoniare debent nullum crimen possit indicere. CAPITULA MINORA. (0259) Capitulis legi Salicae addendis in codicibus omnibus praeter Sangallensem capitula minora subjiciuntur, quae jam illorum ope iterum evulgamus. Inscribuntur: Incipit capitula minoris in cod. 4995. Item primum capitulum in c. 4629. Item de capitulis in Gothano, Iussio imperatoris in Vaticano. Inter leges Caroli Langobardicas capp. 1, 4-6, 8, 10-13, 15, 17, 20, 22; apud Muratorium c. 154, 93, 98, 110-113, 126, 14-117 habentur.
1. (0259B)De causis admonendis, de ecclesiis emendandis, et ubi in uno loco plures sunt quam necesse sit, ut destruantur quae necessaria non sunt, et alia construantur.
2. Ut presbyteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut excommunicatio passim et sine causa non fiat. 3. Ut missi nostri scabimos, advocatos, notarios per singula loca elegant; et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant. 4. De his qui legem servare contempserint, ut per fideiussores ad praesentia regis deducantur. 5. Ut illi qui haribannum solvere debent, coniectum faciant ad haribannatorem.(0259C) 6. De fugitivis ac peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus qui sint aut unde venerunt. 7 Ut bauga et brunias non dentur negotiatoribus .
8. De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant. 9. Ut non mittantur testimonia super vestitura domni Pippini regis [sed talis nobis in hac causa (0260B)honor servetur, qualis et antecessoribus nostris et imperatoribus servatus esse cognoscitur.] 10. Ut nec colonus nec fiscalinus foras mitio possint alicubi traditiones facere. 11. Ut nullus praesumat hominem in iuditio mittere sine causa, nisi iudicatum fiat. 12. Ut liber homo qui in monasterio regulari comam deposuerit, et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat. 13. Ut omnia quae wadiare debent, iuxta quod in lege continet, pleniter secundum ipsam legem rewadiata fiant; et in postmodum vel domnus rex, vel ille cuius causa est, iuxta quod ei placuerit, misericordiam (0260C)faciat. 14. De episcopis, abbatibus, comitibus qui ad placitum nostrum non venerunt. 15. Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere. Nec placitum comis habeat, nisi ieiunus. 16 Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum [nisi quod ei necesse erit.]
(0261A) 17. De missis nostris discurrentibus, vel caeteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus, ut nullus mansione contradicere praesumat. 18. De canibus qui in dextro armo tunsi sunt, ut homo qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentia domni regis veniat. 19. Ut populus interrogetur de capitulis quae in lege noviter addita sunt. Et postquam omnes consenserint, subscriptiones et manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant. 20. Ut nullus ad placitum banniatur, nisi qui causam suam quaerere aut si alter ei quaerere debet; exceptis scabineis septem, qui ad omnia placita praeesse debent. 21. De falsis testibus ut non recipiantur. 22. Ut nullus praesumat per vitam regis et filiorum eius iurare. 23. De illis Saxonibus qui uxores non habent. 24. De signatis qui mentiendo vadunt. 25. Ut missi nostri qui iam brevis detullerunt de adnuntiatione, volumus ut adhuc adducant de opere. 26. Quanta mora faciunt in unoquoque loco, et quot homines secum habeant. 27. De prudentia et constantia missorum nostrorum. 28. De falsis monetariis requirendum est. 29. . Si aliae res fortuitu non praeoccupaverint, 8. Kalendas Iulias, missa sancti Iohannis baptistae, ad Magontiam sive a Cavalonno generale placitum (0261C)habere volumus. In cod. bibl. regiae n. 4632, sequitur:
Cap. de inienuitate cartarum. Si quis per cartam inienuus dimissus, et quolibet homine ad servitium (0262A)interpellatus fuerit, primo legitimum auctorem suae libertatis proferat, et in sua libertate perseveret. Si vero auctor defuerit, testimonia bonorum hominum, qui tunc aderant quando liber dimissus fuit, se defendere permittatur. Si vero et testes defuerint, cum duabus cartis, qui eiusdem cancellarii manu firmate sint vel subscribte, cuiuscumque fuerint, suam cartam, quae tertia est, veracem et legitimam esse confirmet. Si autem interpellatus fuerit ad servitium, nec auctorem nec testimonia habuerit, neque alias duas cartas ad suam cartam confirmandam invenire potuerit, tunc his qui eum interpellavit secundum legem ipsam cartam falsam efficiat, et servum suum conquirat. Si vero interpellatur aut auctorem aut testimonia aut cartarum conlatione victus fuerit, et hoc quod voluit efficere non potuerit, multa quae in ipsa inienuitatis cartam continet, cogatur exsolvere.
In codicibus 1 Gudiano et 2 Paris. 4626. haec capitula adduntur:
1. Theloneus aut census non exigatur a quolibet, ubi nec aqua navigio aut pontem transeundum non est. 2. Et hoc nobis praecipiendum est, ut quicunque in dona regio caballus destulerit, in unumquemque suum nomen habeat scriptum. Similiter et in vestimenta abbatissarum. 3. Et hoc nobis praecipiendum est, ut ubicunque inveniuntur vicarii aliquid mali consentientes (0262C)vel facientes, ipsos eicere et meliores ponere. 4. Ut comites vel vicarii eorum legem sciant, ut ante eos iniuste quis nemini iudicare possit, nec ipsam legem mutare. CAPITULARE LANGOBARDICUM. (0261) Legitur in Codicibus Chisiano et Cavensi capp. 42-64 et 69-90, et inter leges Langobardorum apud Muratorium capp. 97, 91-93, 98, 102-108, 93, 110, 111 (cap. 15 deest), 112-119. Continet capp. 1-21; capp. legi Salicae addita, c. 9, 10; capp. minora c. 4, 5; capp. leg. Sal. c. 2-8; capp. minora c. 4, 6, 8, 9, 11, 12, 15, 17, 20, 22.
22. (0261D)De liberis hominibus qui uxores fiscalinas regias, et feminis liberis quae homines similiter fiscalinos regios accipiunt etc. vide infra 805 B. 22.
23. Ut causa quae adhuc coram comite non fuit, et his qui reclamat, propter suam violentia aut contumacia comiti inde appellare noluerint, iterum (0262D)comiti commendaretur. 24. Quicumque beneficium occasione proprii desertum habuerit, intra annum postquam ei a comiti vel a misso nostro notum factum fuerit, et illum emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat. CAPITULA QUAE IN LEGE RIBUARIA MITTENDA SUNT. (0263) Edimus ea ope codicum 1. regii Parisiensis n. 4629; 2. Vaticani inter Palatinos, n. 773; 3. Tegernseensis jam Monacensis, unde ea Amerpachius primus publici juris fecerat; 4. Paris. inter Suppl. lat. n. 75, tum codicis Sancti Pauli in Carinthia qui caput tertium exhibet, atque reliquorum, quibus capitula ad leges Langobardorum adjecta exhibentur. Inscribitur vero in codice Vaticano ita: « Incipit nova legis constitutio Karoli imperatoris qua in lege Ribuaria mittenda est. » Codex 4629 haec tantum habet: Item alios capitulos.
In Cod. Suppl. lat. n. 75 legitur: « Hoc fuit datum ad Aquis in tercio anno imperii domni Karoli augusti, quando synodus ibi magna fuit; » quae quidem aut ad haec capitula aut ad proxime anteriora (vel potius ad utraque) referenda, Baluzio teste in codd. quoque Mettensi et Vaticano habebantur.
Inter Caroli leges Langobardicas reperiuntur capp. 2-5, 7, 8-13, apud Muratorium c. 109, 119, 26, 27, 94, Pipp. 13, Caroli 38, 132.
(0263A)Cap. 1. (Ad legis Ribuar. tit. 1.) Si quis ingenuus ingenuum ictu percusserit, quindecim solidos conponat.
2. (10). Homo regis, id est fiscalinus, et aeclesiasticus vel litus interfectus, centum solidis conponatur. 3. (12). Homo ingenuus qui multa qualibet solvere non potuerit, et fideiussores non habuerit, liceat ei semetipsum in wadium ei cui debitor est mittere, usque dum multa quam debuit persolvat. 4. (18). De sonesti aut sexcentos solidos conponat, aut cum duodecim iuret. Aut si ille qui causam quaerit, duodecim hominum sacramentum recipere noluerit, aut cruce aut scuto et fuste contra eum decertet. 5. (20). Nemini liceat servum suum, propter (0263B)damnum ab illo cuilibet inlatum, dimittere; sed iuxta qualitatem damni dominus pro ipso respondeat, vel eum in compositione aut ad poenam petitoris offeret. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino paenitus inveniri non possit, sacramento se dominus eius excusare studeat, quod nec suae voluntatis nec conscientia fuisset, quod servus eius tale facinus commisit. 6. (30). Sicut petierunt, ita domnus imperator consensit. 7. (34). Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit et non venerit, si eum sunnis non detenuerit, quindecim solidis culpabilis iudicetur. Sic ad secundam et terciam. Si autem ad quartam venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur, (0263C)donec veniat et de re qua interpellatus fuerit iustitiam fatiat. Si infra annum non venerit, de rebus eius quae in bannum missae sunt rex interrogetur, et quicquid inde iudicaverit fiat. Prima ammonitio super noctes septem, secunda super noctes quatuordecim, (0264A)tertia super viginti et unam, quarta super quadraginta duas. Similiter et de benefitio hominis, si forte res propriae non habuerit, mittatur in bannum usque quo rex interrogetur. 8. (35). Si auctor venerit, et rem interciatam recipere rennuerit, campo vel cruce contendatur. 9. (48). Qui filios non habuerit, et alium quemlibet haeredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabinos vel missus dominicus, qui tum ad iustitias faciendas in provincia fuerint ordinati, traditionem faciat. 10. (57). Homo denarialis non ante haereditare in suam agnitionem poterit, quam usque ad terciam generationem perveniat. 11. (64). Homo cartellaris similiter.(0264B) 12. (67). Omne sacramentum in aecclesiae aut supra reliquias iuretur. Et quod in ecclesia iurandum est, vel cum sex electis, vel si duodecim esse debent, quales potuerit invenire, sic illum Deus adiuvet et sancti quorum istae reliquiae sunt, ut veritatem dicat. 13. (72). Si interciata res furtu ablata fuerit, liceat ei super quem res interciata fuerit, sacramentum se excusare de furtu, nec suae voluntatis aut conscientia fuisse quod ablatum est; et aliud tantum sine damnum restituat. Codex 1 addit:
Ut nullus praesumat teloneum per vias nec per villas, nec rotaticum nec cepstaticum nec pulveraticum (0264C)recipere.
In cod. 3. adiiciuntur haec:
De homine qui conprehendidit servum, iussit eum occidere dominos suos duos infantes, unum qui habuit novem annos, alium qui habuit undecim; ad extremum (0265A)illum servum, postquam dominos suos illos pueros occisit, in foveam quandam proiecit. Et iudicatum est, ut illum qui novem annos habuit, triplici (0266A)weregildo conponat; alium vero qui undecim annos habuit, dupliciter; servum, quem mordritum, tripliciter; et bannum nostrum ad omnia.
CAPITULARE DE EXERCITU PROMOVENDO. (0265) Constitutio haec primo ab Heroldo in additione ad leges Langobardorum capite 3, pag. 320, publici juris facta, a Baluzio anno 811 adscripta est, quod in capitulari Bononiensi cujus notas chronologicas ad annum 812 referebat, ejus mentio fieri videretur. Sed cum jam in capitulari anni 805 cap. 6, edicti cujusdam de exercitu promovendo mentio fiat, in quo de bruniis nihil adhuc constitutum sit, quod in constitutionem nostram quadrat, anno 805 anteriorem esse constat. Ascripsi eam igitur anno 803, cum nec ipso nec proxime antecedenti Carolus expeditionem per se fecerit, sed domi remanens legatos suos in hostes miserit, quod cum capitulis capitularis hujus 8 et 9 optime congruit. Editio nostra nititur auctoritate Codicis, unde et Heroldus legem exscripsisse videtur, Weissenaugiensis saeculi X, a viro cl. et arduo studiorum nostrorum promotore D. Maier jurisconsulto Eslingensi in usus nostros cum editis collato.
BREVIS CAPITULORUM QUAM MISSI DOMINICI HABERE DEBENT AD EXERCITUM PROMOVENDUM. (0265B) 1. Ut omnis liber homo qui quatuor mansos vestitos de proprio suo sive de alicuius beneficio habet, ipse se praeparet, et per se in hostem pergat, sive cum seniore suo si senior eius perrexerit, sive cum comite suo. Qui vero tres mansos de proprio habuerit, huic adiungatur qui unum mansum habeat, et det illi adiutorium ut ille pro ambobus possit. Qui autem duos habet de proprio tantum, iungatur illi alter qui similiter duos mansos habeat, et unus ex eis, altero illum adiuvante, pergat in hostem. Qui etiam tantum unum mansum de proprio habet, adiungantur ei tres qui similiter habeant, et dent ei adiutorium, et ille pergat tantum; tres vero qui illi adiutorium (0265C)dederunt, domi remaneant. 2. Volumus atque iubemus, ut idem missi nostri diligenter inquirant, qui anno praeterito de hoste bannito remansissent, super illam ordinationem quam modo superius comprehenso de liberis et pauperioribus hominibus fieri iussimus; et quicumque fuerit inventus, qui nec parem suum ad hostem suum faciendum secundum nostram iussionem adiuvit neque perrexit, haribannum nostrum pleniter rewadiet, et de solvendo illo secundum legem fidem faciat. 3. Quod si forte talis homo inventus fuerit qui dicat, quod iussione comitis vel vicarii aut centenarii sui, hoc de quo ipse semetipsum praeparare debeat, eidem comiti vel vicario aut centenario vel quibuslibet hominibus eorum dedisset, et propter (0265D)hoc illud demisisset iter, et missi nostri hoc ita verum esse investigare potuerint, is per cuius iussionem ille remansit, bannum nostrum rewadiet atque persolvat, sive sit comes, sive vicarius, sive advocatus (0266B)episcopi atque abbatis. 4. De hominibus comitum casatis. Isti sunt excipiendi, et bannum rewadiare non iubeantur: duo qui dimissi fuerunt cum uxore illius, et alii duo qui propter ministerium eius custodiendum, et servitium nostrum faciendum remanere iussi sunt. In qua causa modo praecipimus, ut quanta ministeria unusquisque comes habuerit, totiens duos homines ad ea custodienda domi dimittat, praeter illos duos quos cum uxore sua. Ceteros vero omnes secum pleniter habeat, vel si ipse domi remanserit, cum illo qui pro eo in hostem proficiscitur, dirigantur. Episcopus vero vel abbas duo tantum de casatis et laicis hominibus suis domi dimittant. 5. De hominibus nostris et episcoporum et abbatum, (0266C)qui vel beneficia, vel talia propria habent, ut ex eis secundum iussionem in hostem bene possunt pergere, exceptis his quos eis secum domi remanere permisimus. Si aliqui inventi fuerint, qui vel pretio se redemissent, vel dominis suis permittentibus domi remansissent, bannum nostrum, sicut superius dictum est, rewadient, et fidem faciant ac persolvant. Domini vero eorum, qui eos domi remanere permiserint, vel ministeriales eorum, qui ab eis precium acceperunt, similiter bannum nostrum rewadient, et fidem faciant, usque dum nobis nuntiatum fuerit. 6. Volumus ut missi nostri diligenter inquirant in quibus locis hoc factum sit, quod ad nos pervenit, quod quidam homines postquam secundum nostram (0266D)iussionem sociis suis qui in hostem perrexerunt, de stipendia sua adiutorium fecerunt, iubente comite vel ministerialibus eius propter se redimendum pretium dederunt, ut eis domi remanere licuisset, cum (0267A)illi in hostem ire non deberent, quia iam sociis suis constitutum a nobis adiutorium dederunt: hoc fiat investigatum et nobis nuntiatum. 7. Volumus ut isti missi nostri qui hac legatione fungi debent, ab his hominibus coniectum accipiant qui in hostem pergere debuerunt et non perrexerunt. Similiter et a comite vel vicario vel centenario, qui ad hoc consenserunt ut domi remansissent; necnon et ab omnibus praedictum coniectum accipiant, qui anno praeterito constitutam a nobis exercitalis itineris iussionem irritam fecerunt. 8. Istius capitularii exemplaria quatuor volumus (0268A)ut scribantur, et unum habeant missi nostri, alterum comes in cuius ministeriis haec facienda sunt, ut aliter non faciant neque missus noster neque comes, nisi sicut a nobis capitulis ordinatum est. Tertium habeant missi nostri qui super exercitum nostrum constituendi sunt. Quartum habeat concellarius noster. 9. Volumus ut homines fidelium nostrorum, quos nobiscum ad servitium nostrum domi reservare iussimus, in exercitum ire non compellantur; sed et ipsi domi remaneant vel in servitio dominorum suorum. Neque haribannum rewadiare iubeantur illi homines qui anno praeterito nobiscum fuerunt. CAPITULA ALIA ADDENDA. (0267) Capitula a Baluzio ex Codicibus Palatino bibliothecae Vaticanae et S. Vincentii Mettensis primum edita. ope 1 Codicis regii Parisiensis inter Supplementa latina n. 75 signati recognovi.
ALIA CAPITULA ADDENDA SUNT, EA QUAE NUPER AUDITA ET COMPERTA HABEMUS. (0267B) 1. De clericis et laicis qui chrisma ad aliquam nimietatem dant et accipiunt. Si quis presbyter aut diaconus dare aut accipere praesumpserit, gradum amittat. Ceteri clerici et nonnanes disciplinam corporalem et carceris custodiam sustineant. Laici qui acceperint, aut alicui dederint, manum perdant. 2. De negotio super omnia praecipiendum est, ut nullus audeat in nocte negotiare in vasa aurea et argentea, mancipia, gemmas, caballos, animalia, excepto vivanda et fodro, quod iter agentibus necessaria sunt, sed in die coram omnibus et coram testibus unusquisque suum negotium exerceat. 3. Reliqua capitula quae in anteriore capitulari (0267C)scripta sunt, tam de venundatione annonae, et de reliquis iustitiis, et de restauratione aecclesiarum, et de pace, et de fugitivis, et de singulis quibusque causis, omnia ita observentur. 12. [Supra, col. 263, c. 5.] Nemini liceat servum suum propter dampnum a se dimittere; sed iuxta qualitatem culpae dominus eius pro ipso servo respondeat, aut componat quicquid ille fecit usque ad super plenam leudem liberi hominis. Quicquid super hoc fuerit, in regis iuditio esse videtur. 13. Si inventus fuerit quis cartam falsam fecisse aut falsum testimonium dixisse, manum perdat aut redimat. 14. Ut homo liber peccato imminente, quod absit, (0268B)patrem aut matrem, avunculum vel nepotem interfecerit, hereditatem propriam amittat. Et si quis mechatus fuerit matrem, sororem, amitam, aut neptam, similiter hereditatem perdat. 15. Ut homines fiscalini sive coloni aut servi in alienum dominium commorantes, a priore domino requisiti, non aliter eisdem concedantur, nisi ad priorem locum ubi prius visus fuit mansisse, illuc revertatur, et ibi diligenter inquiratur de statu ipsius cum cognatione eius. Hoc a nobis praeceptum est omnibus cognitum facere. 16. [801, 14.] Ut infra regna Christo propitio nostra omnibus iterantibus nullus hospitium deneget, mansionem et focum tantum. Similiter pastum nullus contendere faciat, excepto pratum et messem.(0268C) 17. [801, 15.] Ut liberi homines nullum obsequium comitibus faciant, nec vicariis, neque in prato, neque in messe, neque in aratura aut vinea, et coniectum nullum vel residuum eis resolvant; excepto servitio quod ad regem pertinet, et ad heribannitores, vel his qui legationem ducunt. 18. [Supra, col. 262, c. 3.] Ut ubicumque inveniuntur vicarii aliquid mali consentientes vel facientes, ipsos eicere et meliores ponere iubemus. 19. [ C. 4.] Ut comites et vicarii eorum legem sciant, ut ante eos iniuste neminem quis iudicare possit, vel ipsam legem mutare. 20. [ C. 2.] Ut quicumque in dona regia caballos (0269A)praesentaverit, in unumquemque suum nomen scriptum habeat. 21. Ut qui oratorium consecratum habet, vel habere voluerit, per consilium episcopi de suis propriis rebus ibidem largiatur, ut propterea illi vici canonici non sint neglecti 22. [ C. 1.] Ut nullus homo praesumat teloneum (0270A)in ullo loco accipere, nisi ubi antiquitus pontes constructi sunt, et ubi navigia praecurrunt, et antiqua videtur esse consuetudo. [Col. 264, l. 39.] Similiter nec rodaticum neque pulveraticum ullus accipere praesumat; quia qui hoc facere temptaverit, bannum dominicum omnimodis componere debet. CAPITULA MISSO CUIDAM DATA. (0269) Capitula haec ex capp. 5 et 6, ad interrogationem missi cujusdam dominici data, ope Codicis regii Parisiensis inter Suppl. latina n. 75 recognovi. Edita erant primum a Baluzio ex Codicibus Palatino bibliothecae Vaticanae et Sancti Vincentii Mettensis.
1. (0269B)Continebatur namque in primo capitulo, utrum ubi colonam servus cuiuslibet uxorem acceperit, infantes illorum pertinere deberent ad illam colonam, an ad illum. Considera enim, si proprius servus tuus alterius propriam ancillam sibi sociaverit, aut alterius servus proprius tuam propriam ancillam uxorem acceperit, ad quem ex vobis eorum procreatio pertinere debeat, et taliter de istis fac, quia non est amplius nisi liber et servus.
2. De secundo unde me interrogasti, si comes de notitia solidum unum accipere deberet, et scabinii sive cancellarius. Lege Romanam legem, et sicut ibi inveneris, exinde facias. Si autem ad Salicam pertinet legem, et ibi minime repereris quid exinde facere debeas, ad placitum nostrum generale exinde (0269C)interrogare facias. 3. Continebatur quippe in tercio capitulo, de his qui per falsos testes libertatem consecuntur, quid ex his facere deberes interrogasti. Nos vero ubique vobis praecepimus ut nequaquam cum falso testimonio ullus se potuisset liberare de servitio. Et si secundum legis ordinem se liberare potuerit, liber permaneat. Si vero cum falsis testibus, nequaquam illi consentias. 4. In quarto namque capitulo declarabat de his qui prima, secunda, tertia vice manniti, ad vestram praesentiam venire nolunt. Similiter de ipsis praecepimus, quid ex his facere deberet. 5. In quinto autem capitulo referebatur de episcopis, abbatibus, vel ceteris nostris hominibus qui ad placitum vestrum venire contempserint. Illos vero (0269D)per bannum nostrum ad placitum vestrum bannire faciatis. Et qui tunc venire contempserint, eorum (0270B)nomina annotata ad placitum nostrum generale nobis repraesentes. 6. In sexto autem capitulo scriptum erat de pontibus antiquis constitutis, vel de inlicitis theloneis. Unde praecipimus, ut ubicumque antiqua consuetudo fuit theloneum accipiendi, theloneum legitimum accipiant. Nam et hoc antea vobis ore proprio iniunximus, et nequaquam intellexistis. 7. In septimo autem capitulo, ubi referebatur qualiter post querelas dominorum servi eorum cartas ostendant, et ipsi servi, a scabineis sententia accepta, eas veras esse comprobare debeant; nequaquam hoc volumus quod servus suam cartam propriam probare debeat; sed dominus qui ipsum servum quaerit, ipse, si poterit, ipsam cartam falsam (0270C)depraehendat. 8. In octavo capitulo referebatur de servis qui Francas feminas accipiunt, et postea illorum domini eis cartas faciunt eo tenore, ut si aliqua procreatio filiorum aut filiarum ex ipsis orta fuerit, liberi permaneant; et nesciunt, sicut scripsisti, utrum habere debeant, an non. Deinde volumus, ut si ille homo servo aut ancillae cartam in sua praesentia fecerit, et ille vel illa qui cartam libertatis habere debet praesentes fuerint, ipsa carta stabilis permaneat. Sed qui post discessum domini sui ortus fuerit, in servitio permaneat. Et illae cartae quae a quibusdam dominis his factae fuerint qui necdum nati esse noscuntur, sed post eorum discessum nati fuerint, nullum optineant (0270D)effectum, nec per easdem cartas liberi esse valeant. CAPITULA A MISSIS DOMINICIS EDITA. (0269) Capitulare a Baluzio editum ex veteri Codice ms. Sancti Vincentii Mettensis, ope Codicis 1 bibl. regiae Parisiensis inter Suppl. latina n. 75 recognovi.
1. (0271A)In primis de banno domni imperatoris et regis, quem per semetipsum consuetus est bannire, id est, de mundoburde aecclesiarum, viduarum, orfanorum, et de minus potentum personarum, atque de raptu, et de exercitali placito instituto, ut hi qui ista irrumperint, bannum dominicum omnimodis componant.
2. De decimis et nonis, atque iustitia aecclesiarum Dei, ut studeatis dare et facere sicut lex est. 3. Qui beneficium domni imperatoris et aecclesiarum Dei habet, nihil exinde ducat in suam hereditatem, ut ipsum beneficium destruatur. 4. Nullus homo alterius clericum aut nominem recipiat in sua potestate. 5. Ut nullus latronem habeat in sua potestate, nec (0271B)celet. 6. Ut nullus se praesumat periurare, aut falsum testimonium dicere.(0272A) 7. Ut nullus contra rectum iudicium audeat indicare quicquam. 8. Ut nullus praesumat nocere eum qui rectum imperatoris dixerit. 9. Ut nullus praesumat alium sine lege opprimere, vel aliquid mali agere. 10. Nullus homo praesumat aliter vendere, aut emere, vel mensurare, nisi sicut domnus imperator mandatum habet. 11. Ut diem dominicum cum omni diligentia custodiatis, sicut lex est, vel sicut domnus imperator mandatum habet. 12. Nullus fidelitatem quam promissam habet domno imperatori infrangat; aut qui infractam habet, non consentiat.(0272B) 13. Nec non etiam de istis causis paganicis quod aliqui observant, ut nullus faciat, nec consentiat facientem . CAPITULARE AD SALZ (An. 803, aestate). (0271) Textum hujus capitularis ex 1 Codice bibl. Vaticanae inter Palatinos n. 289 signato, saec. IX, cujus in fol. primo legitur, collato 2 Codice bibl. regiae Paris. inter Suppl. latina n. 75, restitui. Et in Codice quidem Palatino nullam inscriptionem praefert, cum in Parisiensi In quarto anno ad Salz legatur. Eadem habebantur in Codice unde Sirmondus Tomo II Concil. Galliae, p. 252, legem hanc primus publici juris fecit, ideoque et ipse et Baluzius eam anno 804 assignandam duxerunt. Monendum tamen restat, Carolum non eo anno, sed praecedenti, 803, in palatio Salz in Franconia commoratum fuisse; eoque hoc capitulare aestati anni 803 ascribendum, aut annum ejus plane in incerto relinquendum esse. Subjicimus, quae in Codicibus istis proxime sequuntur, ex codice Palatino capitulare metropolitani cujusdam fortasse in synodo quadam promulgatum, ad fidem vero Codicis Parisiensis capitula data presbyteris, a Sirmondo et Baluzio ope Codicum Remensis et Vaticani quondam vulgata.
1. (0271C)Ut ecclesias Dei bene constructae et restauratae fiant, et episcopi unusquisque infra suam parrochiam exinde bonam habeat providentiam, tam (0272C)de officio et luminaria, quamque et de reliqua restauratione.
2. De decimis ubi antiquitus fuerunt ecclesiae (0273A)baptismales, et devotio facta fuit, iuxta quod episcopus ipsius parrochiae ordinaverit, omniamodis fiant donatae. Et si per donationes regum, aut caeterorum Deum timentium bonorum hominum, ad episcopia seu monasteria aliquas res delegatus sunt, et ex ipsis rebus antiquitus ad ipsas ecclesias priores (0274A)decimas datas fuerunt, ipsa antiqua donatio vel devotio firma et stabilis omnino permaneat, et ipsas res ubi delegatas esse videntur permaneant. Tamen, ut supra diximus, decimas de ipsis rebus qui eas possidere videtur persolvat.(0275A) 3. Quicumque voluerit in sua proprietate ecclesiam aedificare, una cum consensu et voluntate episcopi, in cuius parrochia fuerit, licentiam habeat. Verumtamen omnino praevidendum est, ut alias ecclesias antiquiores propter hanc occasionem nullatenus earum iustitiam aut decimam perdant, sed semper ad antiquiores ecclesias persolvantur. 4. Unusquisque episcopus in sua parrochia secundum canonicam institutionem presbyteros ordinare faciat. 5. Ut nullus in monasterio puellarum vel ancillarum Dei intrare praesumat; nec presbiter, nec diaconus, nec subdiaconus, vel clericus, aut laicus, nisi (0275B)tantummodo presbyter missa celebrandum tempore oportuno ingradiatur, salva necessitate monasterii secundum canonicam institutionem, et iuxta quod episcopus ipsius parrochiae ibidem ordinaverit. (0276A)Presbyter autem missa celebrata statim exeat. 6. Quicumque filiam suam, aut neptam, vel parentam Deo omnipotenti offerre voluerit, licentiam habeat. Si non autem, domui infantes suos nutriat, et non aliam infra monasterio mittere nutriendi gratia presumat, nisi qui de firmiter in ipso loco in Dei servitio perseverare voluerit, vel secundum instituta sanctorum patrum seu canonicam auctoritatem. 7. Omnino prohibemus, ut nullus masculum filium, aut nepotem, vel parentum suum, in monasterio puellarum aut nutriendum commendare praesumat, nec quisquam illum suscipere audeat. 8. Ut nullus ex clericali ordine, sacerdotes videlicet, (0276B)aut alii clerici, neque laicus, brunias aut alii arma infra monasterio puellarum commendare praesumat, ne quisquam recipere audeat, excepto si in aelimosyna datum fuerit. CAPITULARE METROPOLITANI CUIUSDAM IN SYNODO PROPOSITUM. (0275) ITEM ALIA.(0275B) Cap. 1. Deo gratias agere, quod Deus nos sanos congregavit in unum.
2. Ut fiat oratio pro domno imperatore et filiis eius et cuncto populo christiano.(0275C) 3. Si aliquis ex vobis aliquam causam habet nobis dicendam, quam ipse per se non potuit emendare. 4. Ut unusquisque episcopus ammoneat presbiteros (0276B)et clericos in sua parrochia, ut secundum canones agant et vivant. 5. Ut episcopi et abbates qui monachos habent, illos regant et doceant secundum regulam sancti Benedicti.(0276C) 6. ' fl Ut orent pro me peccatore, sicut eorum est voluntas.
CAPITULA DATA PRESBYTERIS. (0275) (0275C)Ammonere vos cupio, fratres et filioli mei, ut ista pauca capitula, quae hinc scripta sunt, intentius audiatis.
1. Imprimis, ut sacerdos Dei de divina Scriptura doctus sit, et fidem Trinitatis recte credat, et alios doceat, et suum officium bene possit implere. 2. Ut totum psalterium memoriter teneat. 3. Ut signaculum et baptisterium memoriter teneat.(0275D) 4. Ut de canonibus doctus sit, et suum penitentiale bene sciat. 5. Ut cantum et compotum sciat.(0276C) 6. Ut nullus sacerdos feminas secum habitare permittat, excepto matrem, sororem, vel amitam. 7. Ut presbyteri in tabernis bibere non praesumant. 8. Ut nullus avariciam sectetur; non sit superbus, non ebriosus, non vinolentus, nec somnolentus. 9. Ut nullus praesumatur in cena Domini ieiunium solvere.(0276D) 10. Ut nullus baptizare praesumat, nisi in pascha et pentecosten, excepto infirmo. 11. Ut nullus presbyter, nec diaconus, nec clericus, (0277A)chrisma alicui dare praesumat pro aliqua necessitate. Qui si hoc fecerit, degradetur. 12. Ut nullus presbyter ad synodum contempnat (0278A)venire. Quod si aliter facere praesumpserit, coactus veniat, et secundum canones iudicetur CAPITULA LEGI BAIOARIORUM ADDITA (An. 803, Sept. vel Nov.). (0277) In ordinanda Bajoaria anno 788 penitus subacta Carolus ter majus temporis spatium consumpsit, annis scilicet 788, 792 et 793, atque 803. Quorum cuinam capitula ad legem Bajoariorum addita assignanda sint, haud facile dixeris; et M. Welserus anno 788, Cointius an. 792, Baluzius vero annis 788 et 806 attribuit, ea post imperii divisionem anno 806 repetita ratus. Ambigentibus vero nobis, imperatoris vocabulum litem dirimere visum est, in Codicibus recentioribus quidem omissum, ut in antiquissimis omnibus, unde illi descripti sunt, propositum. Ad manus autem fuerunt: 1 C. bibl. regiae Parisiensis n. 4417 in-fol. saec. IX vel X, 2 C. bibl. palat. Vindobonensis in catalogo Juris civilis n. 64 signatus m. saec. XII, in quo, ut in anteriori et subsequenti, post leges Bajoariorum habetur. Til. Editio Joannis Tilii absque loco et anno in 16º. Praeterea vir cl. Foringer de Codicibus in bibliotheca regia Monacensi asservatis ad nos retulit eorumque lectiones benignissime enotavit. Sunt autem hi quatuor: 3 C. olim Tegernseensis Cimel. IV. 3 d. saeculi IX, vel X, in-8º legum Bajoariorum et Alamannorum; 4 C. olim ecclesiae cathedralis Augustanae n. 153, saec. X, in-4º, collectionem canonum poenitentialium, leges Alamannorum et Ansegisum continens, in quo ut in Tegernseensi legi Alamannorum submittitur; 5 C. Olim Chiemensis, postea D. Lipperti, jam Cimel. IV. 3 c. saec. XII, in-8º maj., ubi legem Bajoariorum et decretum Tassilonis excipit. Liber hic, ut cl. Foringer observat, ex Cod. Tegernseensi, adhibito fortasse alio quodam, profluus, fons est Codicis sexti. 6 olim civitatis Augustanae m. saec. XII, in-8º, leges Bajoariorum continentis. Ex quo H. Canisius, Welseri apographum nactus, post Chronicon Victoris Tununnensis, Ingolstadii, an. 1600, in-4º, et Welserus, in libro V Rerum Boicarum, Augustae Vind., an. 1602, Editiones suas paraverunt.
(0277B)Capitula quae ad legem Baioariorum domnus Carolus serenissimus imperator addere iussit, ut bannum ipsius quislibet inrumperit componere debeat.
1. Ut aecclesia, viduae, orfani, vel minus potentes pacem rectam habeant. Et ubicunque fuerit infractum, sexaginta solidis componatur. 2. Ut raptum vel vis per collecta hominum et incendia infra patria nemo facere praesumat. Et qui hoc commiserit, sexaginta solidos in bannum nostrum componat. 3. Similiter et qui iussionem regiam in hoste bannitus inrumperit. Haec octo capitula in assiduitate; reliqua autem reservata sunt regibus, ut ipsi potestatem habeant (0277C)nominativae demandare unde exire debent.
(0278B) 4. De denarialibus, ut si quis eos occiderit regi componatur. 5. Similiter de his qui per cartam in ecclesia iuxta altare dimissi sunt liberi, cum quadraginta solidis regi conponantur. 6. Hii vero qui per cartam ingenuitatis dimissi sunt liberi, ubi nullum patrocinium et defensionem non elegerint, similiter regi conponantur quadraginta solidis. 7. Ut clericum nemo recipere audeat sine consensu episcopi sui. Et si eum aliquis acceptum habet, quando licentia ipsius episcopi fuerit, aliter non faciat; nisi eum eius praesentiae perscrutandum si dignus fuerit, deducatur. CAPITULARE BAJOARICUM (An. 803, Sept. vel Nov.). (0277) Carolus a palatio Saltz digressus mense Augusto in Bajoariam venit ibique exercitus e Pannonia reditum praestolaturus per tres menses resedit. Quo tempore in metropoli ejus provinciae Ratisbona praecipue commoratus esse videtur, quanquam et mense Octobri Saltzburgensis urbis situsque ejus miranda inspexerit. Tunc etiam capitula de partibus Bajoariae condita fuisse videri possunt. Baluzius, nescio qua ratione (0279)ductus, ea anno 806 ascripsit. Editio nostra Codici unico 1 quem in bibliotheca Caesarea Vindobonensi in catalogo juris canonici, numero 128 signatum, evolvi, membr. in-8º majore saeculi IX innititur; paucis tamen vocibus ex Benedicto suppletis. Baluzii editio aut ex eodem fonte, aut ex Benedicti libro secundo fluxit.
(0279A)Primus omnium iubendum est, [ut habeant] aecclesiae earum iustitias, tam in vita illorum qui habitant in ipsis aecclesias, quamque in pecuniis et substantiis eorum.
2. Ut omnes episcopi potestative secundum regulam canonicam doceant, et regant eorum ministeria, tam in monasteriis virorum quamque et puellarum, vel in forensis presbiteris, seu reliquo populo Dei. 3. Ut viduae, orfani et minus potentes sub Dei defensione et nostro mundeburdo pacem habeant, et eorum iustitia [adquirant]. 4. Ut episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possint. 5. Ut latrones, vel homicidae, seu adulteri, vel ncestuosi, (0279B)sub magna districtione [et correctione] sint correpti secundum eoa Baiuvariorum vel lege.(0280A) 6. De rebus propresis, ut ante missos, comites seu iudices nostros veniant, et ibi accipiant finitivam sententiam. Et ut in antea nullus praesumat rebus alterius proprindere; nisi magis suam causam quaerat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiat quod iustum est. 7. Ut si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentia nostra venient. Aliter vero non se praesumat in praesentia nostra venire pro alterius iustitiam dilatandam. 8. Quod non amplius de illis iustitiis missi nostri ad praesens modo faciunt, nisi de temporibus Tassilonis seu Liutpergae, excepto illis qui ad fidem avi et genitoris nostre vel ad nos venerunt. 9. Ut marca nostra, secundum quod ordinatum vel (0280B)scaritum habemus, custodiant una cum missis nostris. CAPITULARE DE LATRONIBUS (An. circ. 804). (0279) Constitutionem hanc hucusque ineditam exscripsi ex Cod. regio Parisiensi 4404 membr., in folio, saec. IX, cujus ultima in pagina legitur. Data est ante annum 805, teste cap. 21 capitularis ejus anni, ubi de ea sermonem fieri patet.
(0279C)Capitulare qualiter missi nostri de latronibus agere debent.
1. Ut ubicumque eos repererint diligenter inquirant, et cum discreptione examinant, ut nec hic superfluum faciant ubi ita non oportet, nec praetermittant quod facere debent. 2. Si latro de liberis personis fuerit hortus, postquam reprobatus fuerit inventus secundum antiquam consuetudinem iudicetur. Si vero dictus fuerit latro et non fuerit compraehensus, qui eum conprobare voluerit secundum legem adprobare faciat; et si quislibet per aliquam iram aliquem dixerit latronem, si hoc conprobare non potuerit, non credatur eis; et si ipse qui famosus est hoc iurare potuerit aut ad iudicium exire, qualecumque melius videtur, et plena (0279D)fuerit discussio de illo facta, sine disciplina nihil patiatur, (0280C)inter dumtaxat si hoc facere voluerit quae diximus. 3. Si per sacramentum qui se exsedoniare voluerit et fuerit aliquis qui contra eum contendere vellit, retrahat alius manum de super altare antequam iuratores sui iurent, et exeant in campum cum fustibus: et si latro victus fuerit, componat omnia undecumque reprobatus factus fuerit, nisi forte eveniat ut dignus sit morte. Et si alius victus fuerit qui contra eum innocentem surrexerit, sciat se mendatium dixisset, et quicquid iudicaverint hoc susteneat. 4. De liberis hominibus et ecclesiasticis aut fiscaliniis ubicumque reprobi inventus fuerit, secundum legem deiudicetur, et antequam per bonorum hominum liberorum testimonium bonam famam habentium (0280D)reprobentur. CAPITULA ECCLESIASTICA (An. circ. 804). (0279) Duo haec capitula in Codice bibl. regiae Monacensis olim Augustano a viro cl. Foringer exscripta mecumque communicata, anno huic assignanda censui, quod anni superioris mandatum de oratione dominica et symbolo fidei discendis in eis renovetur. In Codice Ansegisi, intra indicem et textum libri tertii, manu antiqua leguntur inserta.
1. (0279D)Episcopus in cuius parochia aliquis consistens aliquid iniuste fecerit, semel et bis, et tercio si necesse, vocabit illum sua admonitione per suum nuntium (0280D)canonice ad emendationem sive compositionem et ad penitentiam, ut Deo et ecclesiae quam lesit satisfaciat. Si autem despexerit atque contempserit eius (0281A)admonitionem et saluberrimam invitacionem, feriat illum pastorali virga, hoc est sententia excommunicationis, et a communione sanctae ecclesiae omniumque christianorum sit separatus usque ad congruam satisfactionem et dignam emendationem. Quam excommunicationem debet isdem episcopus seniori illius notam facere, et omnibus coepiscopis, ne eum recipiant usque ad dignam satisfactionem.
2. Symbolum et orationem dominicam vel signaculum (0282A)omnes discere constringantur. Et si quis ea nunc non teneat, aut vapulet, aut ieiunet de omni potu excepto aqua, usque dum haec pleniter valeat. Et qui ista consentire noluerit, ad nostram praesentiam dirigatur. Feminae vero aut flagellis aut ieiuniis constringantur. Quod missi nostri cum episcopis praevideant ut ita perficiatur; et comites similiter adiuvant episcopis, si gratiam nostram velint habere, ad hoc constringere populum ut ista discant. CAPITULARE AQUISGRANENSE (An. 805, vere, Aquis.). (0281) Ineditum hucusque ex Cod. bibl. reg. Paris. n. 4995, saec. IX, fol. 33 et 34 exscripsi, assignavique anno 805, quo et Carolus rex, imperatoris aequivocus, a patre cum exercitu in Bohemiam missus est, et ex capitulari proxime sequente fames valida exstitit. Capitula igitur haec missis reliquisque qui Carolum regem sequi non jussi fuerant proceribus, quae generaliter nota facerent, commissa sunt.
(0281B)Item alia capitula domni imperatoris.
Capitula quae volumus, ut episcopi abbates et comites qui modo ad casam redeunt, per singula loca eorum nota faciant et observare studeant, tam infra eorum parrochias et missaticos, seu ministeria eorum convicinantium, qui in exercitu simul cum equivoco nostro perrexerunt.
1. Ut indigentibus adiuvare studeant de annona, ita ut famis periculum non pereant. 2. Ut medio mense Agusto cum excarritis hominibus ad nos esse debeant, si antea iussio nostra ad eos non pervenerit pro aliqua necessitate. 3. Ut omnes praeparati sint ad Dei servitium, et ad nostram utilitatem, quando quidem missus aut epistola nostra venerit, ut statim nobiscum venire (0281C)faciatis.(0282B) 4. Si alicui de illis hominibus qui in exercitu exire valeant, una cum dilecto filio nostro Karolo esse videntur, aliquis ad casam male fecerit, aut in uxore aut in domo, aut in aliis quibuslibet causis, ut ipsi malefactores comprehensi, et in cippo et in carcere faciant missi, et sub custodia salvi usque dum ad casam remeaverint contra quos illa mala fuerit perpetrata. 5. De latronibus et malefactoribus habeant providentiam quantum melius possunt, una cum missis illorum qui in exercitu sunt. 6. Ut per civitates monasteria virorum et puellarum commonere faciant, ut omnes pie et caste Dei servitio certent vivere, et eorum pauperes et familias iuxta possibilitatem nutrire faciant. CAPITULARE DUPLEX IN THEODONIS VILLA PROMULGATUM (An. 805, Dec.). (0281) Magni momenti edictum in conventu ad Theodonis villam, ubi imperator mensibus Novembri et Decembri anni 805 et Januario ac Februario sequentibus morabatur, promulgatum, primum ab Amerpachio ex Codice Tegernseensi, deinde a Sirmondo et Baluzio vulgatum est. Quorum quidem neutri tanta quanta nobis subsidia ad manus fuerunt; scilicet praeter Codices quibus capitularia Langobardica exhibentur, sancti Pauli, Chisianum, Cavensem, Ambrosianum, Florentinum, Londinensem, Vindobonensem, Veronensem, et editiones Muratorii et Baluzii: 1. C. bibl. regiae Paris., n. 4629, saec. IX. 1 b. C. bibl. ducalis Guelferbytanae Gudianus, saec. IX. 2. C. bibl. reg. Paris. inter Suppl. Lat., n. 303 signatus, saec. IX. 2. b. C. bibl. ejusdem n. 4628 A, qui ex superiore descriptus esse videtur, saec. X. 3. C. bibl. ducalis Guelferbytanae Augustaeus, saec. IX. 4. C. bibl. regiae Parisiensis, n. 4995, saec. IX. 4. b. C. bibl. reg. Monacensis, olim Tegernseensis, saec. X. 5. C. bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgensis saec. X. 6. C. bibl. ducalis Gothanae, saec. XI. 7. C. bibl. regiae Parisiensis inter Supplementa Latina, n. 75, insignis, saec. X, quocum Codices sancti Vincentii Mettensis, Vaticanus et Navarricus a Sirmondo et Baluzio adhibiti consentiunt. Caeterum Baluzius et Codd. Corbionensi et Parisiensi (nostro 2) usus est. In fine excerptum hujus capitularis duplex, alterum Jesse episcopo Ambianensi, misso dominico, datum atque primum a Baluzio ex Codice Paris. 4626, saec. X vulgatum, nuncque denuo auctoritate ejusdem Codicis recognitum, alterum alii cuidam misso datum necdum vulgatum ex Codice bibl. reg. Paris. 4628, membr., saec. IX, vel X, subjicimus. Quae vero Baluzius pro altera secundae partis Editione sistit, non alia est quam lectio Codicis 7 et Mettensis.
(0283)AD TEOTONEM VILLAM FUIT DATUM IN ANNO 5 IMPERII ANTE NATALE DOMINI.
CAPITULA INFRA AECCLESIAM. (0283A) 1. De lectionibus. 2. De cantu. 3. De scribis. 4. De notariis. 5. De diversis disciplinis .(0283B) 6. De compoto. 7. De medicinali arte. 8. De aecclesiis sine honore manentibus, absque offitiis et luminariis; et de his qui decimas sumunt, et de aeclesiis non curant; et de altaribus, ut non superflua sint in aecclesiis. (0283A)Baluzius ita habet.
1. Ut lectiones in ecclesia distincte legantur. 2. Ut cantus discatur, et secundum ordinem et morem Romanae ecclesiae fiat: et ut cantores de Mettis revertantur. 3. De scribis ut vitiose non scribant. Ut unusquisque episcopus et abba et singuli comites suum notarium habeant. 4. De cacteris disciplinis ecclesiae, ut secundum canones vel regulam fiant.(0283B) 5. De compoto, ut veraciter discant omnes. De medicinali arte ut infantes hanc discere mittantur. 6. De ecclesiis sine honore manentibus, absque officiis et luminariis, et de his qui decimas quidem adsumunt et de ecclesiis non curant, ut omnimodis emendetur. Et de altaribus, ut non superflua sint in ecclesiis. 7. De nuper venientibus ad monasterium, ut primo discant regulam antequam foras mittantur (0283C)ad ministeria, et quod non vadant ad iudicia secularia. 8. De iis qui seculum relinquunt propter servitium dominicum impediendum, et tunc neutrum faciunt: ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam, aut secundum regularem constitutionem vivere debeant, aut servitium dominicum faciant.(0284A) 9. De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur. 10. De derelinquentibus seculum; unum e duobus elegant, ut pleniter secundum canonicam, aut secundum regularem institutionem vivere debeant. 11. De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tundantur vel velentur nisi secundum mensuram, et ubi satis fiat, et villae non sint desolatae. 12. De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant, sed tantos congreget quantis consilium dare potest. 13. De his qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendentur et pulsent secundum regulam.(0284B) 14. Ut infantulae aetatis puaellae non velentur, antequam illi elegere sciant quid velint, salva canonica auctoritate. 15. Ut laici non sint praepositi monachorum infra monasteria, nec archidiaconi sint laici 16. De incestuosis, ut canonicae examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur. COMMUNITER AECCLESIAE ET POPULI. 1. De pace. Ut omnes qui per aliqua scelera ei rebelles sunt, constringantur. 2. De iustitis aecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum, et pupillorum, ut in publicis iudiciis non dispiciantur clamantes, sed diligenter audiantur.(0284C) 3. De iustitiis regalibus, ut pleniter fiant inquisitae. 4. De hoc si evenerit fames, clades, pestilentia, inaequalitas aeris, vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum nostrum, sed statim depraecetur Dei misericordiam. Et in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest, et suam annonam non nimis care vendat. Et ne foris imperium nostrum vendatur aliquid alimoniae. 5. De armis infra patria non portandis, id est, (0285A)scutis et lanceis et loricis. Et si faidosus sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit ut pacati sint; et distringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum, et manum quam periuravit perdat, et insuper bannum dominicum solvat. [Et ut servi lanceas non portent, et qui inventus fuerit post bannum, hasta frangatur in dorso eius.] 6. (Supra, col. 265.) De armatura in exercitu, sicut iam antea in alio capitulare commendavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansus bruneam habeat. Qui vero bruniam habens et eam secum non tullerit, omne benefitium cum brunia pariter perdat.(0285B) 7. De negotiatoribus qui partibus Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procederae cum suis negotiis debeant, id est partibus Saxoniae usque ad Bardaenowic , ubi praevideat Hredi; et ad Schelza , ubi Madalgaudus praevideat; et ad Magadoburg praevideat Aito, Et ad Espesfurt praevideat Madalgaudus et ad Halazstat, praevideat item Madalgaudus. Ad Foracheim , et ad Breemberga, et ad Ragenisburg praevideat Audulfus, et ad Lauriacum Warnarius. Et ut arma et brunias non ducant ad venundandum. Quod si inventi fuerint portantes, ut omnis substantia eorum auferatur ab eis, dimidia quidem pars partibus palatii, alia vero medietas inter missum et inventorem dividatur. 8. (0285C)De clamatoribus vel causedicis qui nec iuditium scabinorum adquiescere nec blasfemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est ut in custodia recludantur donec unum e duobus fatiant. Et si ad palatium pro hac re postea reclamaverint, et litteras detullerint, non quidem eis credatur, nec tamen in carcere ponantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris pariter ad palatium nostrum remittantur, ut ibi discutiantur sicut dignum est.
9. De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum (0286A)fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniore ad nostram utilitatem et sui senioris; eccepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantis qui antea non potuerunt propter iuvenalem aetatem iurare, modo fidelitatem nobis repromittant 10. De conspirationibus vero quicumque facere praesumserit, et sacramento quamcumquae conspirationem firmaverint, ut triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquid malum per hoc perpetratum fuit, auctores facti interfitientur; adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi vicissim detundant. Si vero per (0286B)dextras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus hoc pro malum non fecisse, aut si facere non potuerint, suam legem conponant; si vero servi sunt, flagellentur. Et ut de caetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio fiat, nec per sacramentum nec sine sacramento. 11. De periuriis, ut caveantur, et non admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possint, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non solum accusatorem liceat testes eligere, absente suo causatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille qui eum refutat et (0286C)probet, quare illum recipere nolet. Et de ipso pago, non de altero, testes elegantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convinctus fuerit periurii, manum perdat, aut redimat. 12. De advocatis, id est, ut pravi advocati, vicedomini, vicarii, et centenarii tollantur, et tales eligantur quales et sciant et velint iuste causas discernere et terminare. Et si comes pravus inventus fuerit nobis nuntietur.(0287A) 13. De teloneis placet nobis, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quam et de navigiis seu mercatis. Nova vero seu iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur, seu et his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur, ut non exigantur. Similiter etiam nec de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam ducunt, aut ad palatium, aut in exercitum. Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad proximum placitum nostrum quod cum ipsis missis habituri sumus, interrogetur. 14. De fugitivis clericis sive laicis, vel etiam feminis, sicut iam in alio capitulare praecepimus (Supra, col. 237, c. 2), ita servetur.(0287B) 15. De liberis hominibus qui ad servitium Dei se tradere volent, ut prius hoc non fatiant quam a nobis licentiam postulent. Hoc ideo, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis, quam exercitu seu alia funccione regali fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupescunt, circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus 16. De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec et supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exhereditati, et regale obsequium (0287C)minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores effitiantur. Et ut saepius non fiant manniti ad placita, nisi sicut in alio capitulare praecepimus (Supra, col. 245, c. 14, 246, c. 21, 261, c. 20), ita servetur. 17. De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur: salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate. 18. De falsis monetis, quia in multis locis contra iustitiam et contra edictum fiunt, volumus ut nullo alio loco moneta sit, nisi in palatio nostro, nisi forte iterum a nobis aliter fuerit ordinatum. Illi tamen denarii qui modo monetati sunt, si pensantes et meri fuerint, habeantur.(0287D) 19. De heribanno volumus, ut missi nostri hoc anno fideliter exactare debeant absque ullius personae gratia, blanditiae, seu terrore, secundum iussionem nostram; id est, ut de homine habente libras sex in auro, in argento, bruneis, aeramento, pannis (0288A)integris, caballis, boves, vaccis, vel alio peculio, et uxores vel infantes non fiant dispoliati pro hac re de eorum vestimentis, accipiant legittimum heribannum, id est libras tres. Qui vero non habuerint amplius in suprascripto praecio valente nisi libras tres, solidi triginta ab eo exigantur, id est, libra et dimidia. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, solidi decem. Si vero una habuerit, solidi quinque, ita ut iterum se valeat praeparare ad Dei servitium et nostram utilitatem. Et nostri missi caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium subtrahant nostram iustitiam, alteri tradendo aut commendando. 20. Census regalis undecumque legittime exiebat, volumus ut inde solvatur, sive de propria persona (0288B)hominis, sive de rebus. 21. De latronibus, sicut iam antea in alio capitulare commendavimus, ita maneat. 22. De liberis hominibus qui uxores fiscalinas regias, et feminis liberis quae homines similiter fiscalinos regios accipiunt, ut non de hereditate parentum vel de qua causa sua quaerenda, nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis in ac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur . Codex 5 ita pergit:
23. Volumus, et ita missis nostris mandare precepimus, ut in aeclesiis libri canonici veraces habeantur, (0288C)sicut iam in alio capitulare (Supra, col. 237, c. 7) sepius mandavimus. 24. Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter discant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est (Supra, col. 262, c. 4, 249, c. 11). Praecipimus autem missis nostris, ut ea quae a multis iam annis per capitularios nostros in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudine habere, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino innovare ad servitium Dei et ad utilitatem nostram, vel ad omnium christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum Domino donante prevalent, ad perfectum usque perducant; et nobis omnino annuntient, quis inde certamen (0288D)bonum hoc adimplere habuisset, ut a Deo et a nobis gratum habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor percipere dignus, ita ut ceteri metum habeant amplius. (0289A)Excarpsu capituli domno imperatoris Karoli, quem Iesse episcopus ex ordinatione ipsius augusti secum detulit ad omnibus hominibus notum faciendum.
Cap. 1. De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant. ad alia negotia mittantur.
2. Ut laici non sint praepositi monachorum in monasterio, ne archidiaconi sint laici. 3. De iustitiis aecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum, pupillorum, ut in publicis iudiciis non dispiciantur audientes, sed diligenter audiantur. 4. De iustitiis domni imperatoris, ut pleniter fiant inquisitae. 5. De hoc si evenerit fames, clades, pestilentia, inaequalitas aeris, vel alia qualiscunque tribulatio, ut non expectetur aedictum nostrum, sed statim deprecetur Dei misericordia. Et in praesenti anno de famis inopia, ut suos adiuvet prout potest, et suam (0289B)annonam non nimis care vendat. Et ne foras imperium vendatur aliquid alimonia. 6. De armis infra patria non portandis, id est, scutis, et lanceis, et loricis. Et si faidosus sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit ut pagati sint, et distringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, componat illum, et manum quam periuravit perdat, et insuper bannum dominicum. 7. De armatura in exercitu, sicut iam antea in alio capitulare commendavimus ita servetur. Et insuper omnis homo duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habens, et eam secum non tulerit, omnem beneficium cum brunia pariter perdat. 8. De clamatoribus vel causedicis qui iudicium scabinitiorum adquiescere, blasphemare volunt, antiqua (0289C)consuetudo servetur, id est, ut in custodia recludantur donec unum ae duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re postea reclamaverint, et litteris detulerint, nunquam eis credatur, nec tamen in carcere ponatur, sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur, ut ibi discutiantur sicut dignum est. 9. De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas permittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniore ad nostram utilitatem et sui senioris. Excepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debetur. 10. De conspirationibus vero, quicunque facere praesumpserint, et sacramento quacunque conspiratione firmaverint, ut triplici ratione iudicentur. Primo, ubicunque aliquod malum perpetratum fuit, auctores facti interficiantur. Auditores vero eorum singuli alteri ab altero flagellantur, et nares sibi invicem (0291A)praecidant. Ubi vero nichil malum perpetratum est, similiter inter se flagellantur, et pilos sibi vicissim detundant. Si vero per dextras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus hoc pro malo non fecisse; aut si facere non potuerint, suam legem componant. Si vero servi sunt, flagellantur. Et ut de caetero in imperio nostro nulla huiusmodi conspiratio fiat, nec per sacramentum, nec sine sacramento. 11. De periuriis, ut caveantur, et non ammittantur testes ad iuramentum antequam discutiant. Et si aliter discuti non possint, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non solum accusatore licet testes eligere, absente suo accusatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probat quare illum recipere nollet. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus (0291B)fuerit periurii, manum perdat aut redimat. 12. De advocatis, id est, ut pravi advocati, vicedomini, vicarii, et centenarii tollantur, et tales eligantur quales sciant et vel iuste causas discernere et determinare. Et si comes pravus inventus fuerit, nobis nuntietur. 13. De oppressione pauperum liberorum omnium, ut non faciant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam obpressi, ita ut peracti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam faciant, et hereditati, et regale obsequium (0291C)minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendaces vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut saepius non fiant manniti; nisi sicut in alio capitulare praecipimus, ita servetur. 14. Census regalis undecunque legitime exiebant, volumus ut inde solvatur, sive de propria persona hominis, sive de rebus. 15. De latronibus, sicut iam antea in alio capitulare commendavimus, ita maneat. 16. De liberis hominibus qui uxores fiscalinas regias, et feminas liberas qui homines fiscalinos regios accipiunt, ut de hereditate, vel de causa sua quaerenda, nec de testimonio pro haec re abiciantur, sed talis etiam nobis in hac causa servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatum esse cognovimus. (0290A)Excerptum capitularis misso cuidam dominico datum.
Cap. 1. de iustitiis regalibus, ut pleniter fiant inquesitas.
2. De hoc si evenit fames, clades aut inaequalitas aeris, vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum nostrum, sed statim deprecetur Dei misericordia. Et in praesente annum de famis inopia, ut unusquisque adiuvet prout potest, et suam (0290B)anonam non nimis caro vindat. Et ne foris imperium nostrum vendatur alimonia. 3. De armis infra patriam non portentur, id est scutis et lanceis et luricas. Si faidosus qui sis, discuciatur tunc quis e duobus quis contrarius sit ut pacati fiant, et distringatur ad pacem etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesenciam. Et si alicuius potest pacificationem alteram occidit conponat illum, et manum quam periuret perdat, et insuper bannum dominicum solvat. 4. De armatura in exercitu sicut antea in alico capitulare commendavimus ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis brunicam habeat Qui vero brunicam habens et secum non tulerit, omnis beneficium L. cum brunia perdet. 5. De clamatoribus vel causedicis qui iudicium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt, (0290C)antiqua consuetudo servetur, id est ut in custodia recludatur nec unum e duobus fiant. Et si ad palatium pro hac re reclamaverit, et litteris detullerit, numquid est eis credatur, nec tamen eum in carcere ponatur, sed cum custodia et ipsis litteris pariter ad palatium nostrum remittantur, ut ibi discuciantur ut dignum est. 6. De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniori ad nostram utilitatem et sui senioris, excepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debet; et infantes qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fideliter repromittant.(0292A) 7. De periuriis ut caveantur, et non admittantur testes ad juramentum antequam discutiant. Et si aliter discuti non possint, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non solum accusatore licet testes eligere, absente suo accusatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probat quare illum recipere nollet. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis (0292B)convictus fuerit perjurii, manum perdat aut redimat. 8. De liberis hominibus qui ad servitium Dei se tradere volent, ut prius hoc non fatiant quam a nobis licentiam postulent. Hoc ideo, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis, quam exercitu seu alia funccione regali fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupescunt, circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus.(0292C) 9. De liberis hominibus qui uxores fiscalinas regias, et feminas liberas qui homines fiscalinos regios accipiunt, ut de hereditate, vel de causa sua quaerenda, nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis honor in hac causa servetur qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatum esse cognovimus. CAPITULA MISSORUM DOMINICORUM (An. 806). (0291) Viri olim doctissimi Martene et Durand, tomo VII veterum Scriptorum et Monumentorum, pag. 12, ex Cod. ms. Andaginensis monasterii saec. X, capitulare hoc per missos Caroli Magni promulgatum primi evulgaverunt. Ascribendum erat annis imperii; cumque in capitulari superiore Theodonis villa, dato capite hucusque inedito 24, missis praecipiatur, ut ea quae imperator a multis jam annis per capitularios suos in toto regno mandaverit agere, discere, observare, vel in consuetudine habere, haec omnia nunc diligenter inquirant et innovare studeant, legatio Adalhardi abbatis Corbeiensis, Fulradi abbatis sancti Quintini, Unrochi et Hrocculfi, quorum uterque in breviario Caroli Magni occurrit, ad primos anni 806 menses referenda esse videtur.
(0291D)Diligendo nobis in Domino illo comiti Hadalhardus, Fulradus, Unrocus seu Hrocculfus, missi domni imperatoris, in Domino salutem.
(0292D)Non incognitum bonitati vestrae, qualiter domnus imperator in istis partibus iniunctam nobis habuit legationem suam, Radoni scilicet Fulrado et Unroco, (0293A)ut nos quantum valuissemus et Dei et suam voluntatem in ipsa legatione agere decertaremus. Sed quia modo Rado ex parte infirmatus est, et hac vice in ipsa legatione secundum quod necesse est ire non potest, placuit domni imperatori ut Adalhardum et Hrocculfum in supradicta legatione adiungeret, qualiter omnes pariter secundum quod tum ratio permittit vel necessitas docet, sicut praedictum est ad Dei et suam voluntatem peragendam decertando laboremus. Nos igitur in ipsa legatione positi, idcirco ad vos hanc direximus epistolam, ut vobis et ex parte domni imperatoris iuberemus et ex nostra parte exhortando precaremur, ut de omni re quantum ad ministerium vestrum pertinet, tam ex his quae ad Dei cultum, quamque ex his quae ad domini nostri (0293B)servitium seu ad christiani populi salvationem vel custodiam pertinent, totis viribus agere studeatis. Praeceptum est enim nobis omnino et omnibus reliquis missis a domino nostro, ut medio Apreli ei veraciter renunciemus, quid in regno suo ex his quae ipse in istis annis per missos suos fieri iussit factum sit, vel quid dimissum sit; ut facientibus gratias condignas reddat, et non facientibus secundum quod ei placet increpationes meritas rependat. Et quid plura vobis deinde dicere possumus? Non vult omnino, nisi ut sic adimpletum ei nunciemus sicut iussit, et quid exinde dimissum sit, et per cuius negligentiam dimissum sit. Nunc autem admonemus ut capitularia vestra relegatis, et quaeque vobis per verba commendata sunt recolatis, et tale exinde (0293C)certamen habere studeatis, pro quo et apud Deum mercedem et apud ipsum magnum Dominum nostrum condignam retributionem suscipiatis.
1. Primo igitur inter cetera praecipimus et admonemus, ut tam vos ipsi quamque omnes iuniores seu pagenses vestri episcopo vestro hoc praesenti seu per missum suum mandanti per omnia, quantum ad suum ministerium pertinet, obedientes sitis, et nullam exinde negligentiam habeatis; deinde et de iustitiis domni imperatoris, secundum quod vobis vel scriptum vel verbis est dictum, tale certamen habeatis, sicut vos exinde debitores esse cognoscitis. (0294A) 2. Deinde ut iustitias ecclesiarum, viduarum, orianorum, et reliquorum omnium sine ullo malo ingenio et sine ullo iniusto pretio vel sine ulla dilatione aut non necessaria mora pleniter et inreprehensibiliter et iuste ac recte per omnia faciatis, sive ad vos ipsos sive ad iuniores vestros seu ad quemcumque hominem pertinet, ut exinde et apud Deum mercedem et apud dominum nostrum bonam recipiatis retributionem. 3. Deinde ut quicumque vobis rebelles aut inobedientes fuerint et vobis nec secundum iustitiam auscultare voluerint, inbreviate illos quanticumque fuerint, et aut antea si necesse fuerit remandate, aut nobis ipsis cum insimul fuerimus dicite, ut exinde secundum quod dominus noster commendatum habet (0294B)faciamus. 4. Deinde ut hoc certissime provideatis, si aliquid est de omni illo mandato sive secundum Deum, sive secundum saeculum, quod vobis domni nostri aut scribendo aut dicendo commendatum est dubitetis, ut celeriter missum vestrum bene intelligentem ad nostras personas mittatis, qualiter omnia et bene intelligatis et adiuvante Domino bene perficiatis. 5. Deinde observate etiam valde, ne aut vos ipsi aut aliquis, quantum vos praevidere potestis, in vestro ministerio in hoc malo ingenio deprehensus fiat, ut dicatis: Tacete, tacete donec illi missi transeant, et postea faciamus nobis invicem iustitias! et per illam occasionem ipsae iustitiae aut remaneant, aut (0294C)certe tarde fiant; sed magis certate, ut ante factae fiant quam nos veniamus ad vos. 6. Nam si tale aliquod malum ingenium inter vos factum fuerit, aut si ipsae iustitiae quas sine nobis facere potestis, aut per negligentiam aut per malitiam tamdiu retractae fuerint donec nos veniamus, sciatis certissime quod grandem contra vos rationem habebimus 7. Deinde ut istam epistolam et saepius legatis et bene salvam faciatis, ut ipsa inter nos et vos in testimonium sit, utrum sic factum habeatis sicut ibi scriptum est, aut non habeatis. CAPITULA PRESBYTERORUM. (0293) Prodierunt primo ex Codice Andaginensi saec. X, in Martene et Durand Ampliss. Coll., t. VII, post Adalhardi et reliquorum missorum capitula
CAPITULA. (0293D) 1. Sicut sancta synodus Nicaena interdicit, nullus umquam presbyter in domo sua habitare secum permittat mulierem extraneam, preter matrem et sororem adque amitam vel materteram, vel etiam secretum cubiculi vel cellario nullus presbyter aliquam (0294D)feminam adire permittat; quod si fecerit post haec, sciat se honore episcopatus deponi; quia haec frequenter secundum canonice institutionem prohibuimus, et pleniter a presbyteris observatum non fuit. Ideoque praecipimus ut qui gradum honoris sui, retinere vult, omnimodis a familiaritate extranearum (0295A)mulierum se abstinere faciat, ut nulla occasio inimico pateat suggerendi peccatum, et famam malam a populo nullus eorum incurrat. 2. Ut nullus presbyter, derelicta sua ecclesia, sanguinum seminare praesumat ad domum quamlibet ullius feminae vel Deo dicatam vel laicam, sed domum ecclesiae suae unusquisque suam oportunitatem agat, ut ibidem ad ecclesiam suam semper inveniatur expetenti aliqua ministeria eius causa. 3. Sicut dudum interdiximus et santi canones prohibent, nullus presbyter arma portare audeat. 4. Ut nullus presbyter tabernas ingredi audeat ad bibendum, nec se misceat in tali conventu saecularibus hominibus, ubi turpia verba audiat aut loquatur, aut contentiones ibi aliquas audiat aut intersit, sicut (0295B)saepe contingere solet. 5. Ut nullus presbyter pro baptizandi causa et communionem tribuendi aliquod precium exactare faciat nec in minimum nec in maximum, quia gratis accepimus, gratis dare debemus; quia nec vendere debent donum et gratiam Dei, quod gratis datur. Quod si fecerit et ad nostram notitiam pervenerit, sciat se post haec a gradu sui ordinis periclitari. 6. Ut presbyteri vocati ad convivium a quolibet de fidelibus, contentiones inter se non habeant de ulla re, nisi caritatis et sobrietatis verba et Deo placabilia et continentiam honestam, ut decet sacerdotibus. 7. Ut nullus presbyter basilicam suam petat, et nullus presbyter aliam ecclesiam accipere audeat (0295C)infra parochiam ad missam celebrandum, nisi illam ubi ordinatus est, absque licentiam et permissionem episcopi. 8. Ut unusquisque presbyter omni hora, sive die sive nocte, ad officium suum explendum paratus sit, ut si fortuitu aliquis infirmus ad baptizandum venerit, pleniter possit implere officium suum; et ab ebrietate se caveat, ne propter ebrietatem non valeat adimplere officium suum, neque titubet in eo. 9. Ut unusquisque secundum possibilitatem suam certare faciat de ornatu ecclesiae suae, scilicet in patena et calice, planetam et albam, missale, lectionarium, martyrologium, poenitentiale, psalterium, vel alios libros quot potuerit, crucem, capsam, velut (0295D)diximus iuxta possibilitatem suam.(0296A) 10. Ut qui de homicidio confessi fuerent iubeat eos presbyter abstinere 40 dies ab ecclesia et communione, antequam ab episcopo reconcilientur, aut episcopus eos presbyteris reconciliare iusserit. 11. Ut omnis presbyter curam et sollicitudinem agat, ne aliquis in infirmitate positus ad extremum veniens sine viaticum permittat de hoc saeculo exire eos ad quos accedere potuerit; quod si exinde negligens fuerit, periculum sui honoris subiacebit. 12. Ut unusquisque presbyter ad suam ecclesiam admonitionem aliquam et exhortationem ad populum faciat, ut unusquisque se corrigat ab iniquitate et transeat ad bonitatem, sicut scriptum eis destinaverit. 13. Ut in sacramento corporis et sanguinis Domini (0296B)semper aqua in calice misceatur. 14. Ut nullus presbyter suam pecuniam ad usuram non donet, ne a quoquam plus recipiat quam commodaverit. 15. Ut unusquisque presbyter si venerit ad infirmum et ille iam privatus fuerit officium loquendi, si testes adsunt qui eum audierunt dicere quod confessionem suam donare voluisset, omnia circa eum expleat secundum ministerium suum, sicut circa poenitentem adimplere debet. 16. Ut presbyter negótiator non sit, nec per ullum turpe lucrum pecunias congreget. 17. Ut ullus presbyter alicubi fideiussor non existat. 18. Ut nullus presbyter ullum clericum recipere (0296C)praesumat de aliena parochia. 19. Ut presbyteri quando ad infirmum accedunt, cum oleo consecrato veniant, et oleo sancto unguent eum in nomine Domini, et orent pro ipso, et oratio fidei, sicut scriptum est, salvet infirmum, et allevet eum Dominus, et si in peccatis fuerit dimittantur ei. 20. Ut presbyter sine chrismate et oleo sacrato ad baptizandum alicubi proficiscatur neque sine sacrificio, ut ubicumque contigerit, suum ministerium circa infirmos impleri possit, et ipsum oleum cum chrismate adque sacrificium cum omni custodia et reverentia atque religione custodiat, nec per ebrietatem aut per aliquod neglectum suum inhonoratum (0296D)fiat sacrum illum suprascriptum DIVISIO IMPERII (An. 806, Febr. 8). (0295) Divisionem regni Theodonis villa anno 806 juramento firmatam et testamentum ea de re confectum (0297)Romam Leoni papae per seipsum allatum esse, Einhardus in Annalibus memorat. Diem etiam auctori coaevo debemus, qui in libro antiquissimo apud sanctum Gallum eum adnotavit. Textum instrumenti in Codice chartaceo Thegani opus continenti recentiore manu subjunctum Petrus Pithoeus reperit, sed tam corruptum, formulis ab otioso quodam homine non correctis, sed vere depravatis, ut Pithoeus crediderit « dubiae esse fidei, ut merito numerari possit inter tot singularis otii commenta quae sequiora nobis saecula ingeniaque pepererunt. » Sed omnem ea de re dubitationem abstulit 1. Codex a b. m. Ernesto Spangenberg Icto Cellensi meritissimo, ab interitu servatus, qui saeculo nono scriptus legem Saxonum et ultimo folio initium hujus testamenti exhibet. Qui cum a Spangenbergio evolvendus mihi praeberetur, ad ejus fidem integram fere praefationem restitui. Baluzius quidem in bibliotheca Thuanea Codicem membranaceum se vidisse refert, sed eo minime usus textum Pithoeanum repetere satis habuit. Nihil igitur mihi relictum erat quam ut 2. Codicis bibl. Vaticanae n. 3922, chartacei, in-folio, saec. XVI, aut XVII, qui in nonnullis veram antiquissimi fragmenti lectionem sequitur, lectionem aliquot locis in textu reciperem.
INCIPIT DE DIVISIONE REGNORUM. (0297) (0297A)In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus, a Deo coronatus, magnus pacificus imperator, Romanum gubernans inperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum atque Langobardorum, omnibus fidelibus sanctae Dei aecclaesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris. Sicut in omnibus notum est et nemini vestrum lateri credimus, quoniam nos divina clementia, cuius nutu ad occasum tendentia secula per successiones generacionum reparantur, tres nobis dando filios, magno miserationis suae atque benedictionis ditavit munere, quia per eos iuxta vota nostra et spem regni confirmavit, et curam oblivionum obnoxiae posteritatis relevavit; ita et hoc vobis notum fieri volumus, quia eosdem per Dei gratiam (0297B)filios nostros regni a Deo nobis concessi donec in corpore sumus consortes habere, et post nostrum ex hac mortalitate discessum, a Deo conservati et servandi imperii vel regni nostri heredes relinquere, si ita divina maiestas adnuerit, optamus. Non ut confuse atque inordinate, vel sub totius regni denominatione iurgii vel litis controversiam eis relinquamus ; sed trina portione totum regni corpus dividentes, quam quisque illorum tueri vel regere debeat porcionem, discribere et designare fecimus. Eo videlicet modo, ut sua quisque portione contentus, iuxta ordinationem nostram, et fines regni sui qui ad alienigenas extenduntur, cum Dei adiutorio, nitatur defendere, et pacem atque caritatem cum fratre custodire.
1. (0297C)Divisiones vero a Deo conservati atque conservandi imperii vel regni nostri tales facere placuit, ut Aquitaniam totam et Wasconiam, excepto pago Turonico, (0298A)et quicquid inde ad occidentem atque Hispaniam respicit, et de civitate Nivernis, quae est sita super fluvium Ligerem, cum ipso pago Nivernense, pagum Avalensem atque Alsensem, Cabilionensem, Matisconensem, Lugdunensem, Saboiam, Moriennam, Tarentasiam, montem Cinisium, vallem Segusianam usque ad clusas, et inde per terminos Italicorum montium usque ad mare, hos pagos cum suis civitatibus, et quicquid ab eis contra meridiem et occidentem usque ad mare vel usque ad Hispanias continetur, hoc est illam portionem Burgundiae, et Provinciam, ac Septimaniam vel Gothiam Ludovico dilecto filio nostro consignavimus.
2. Italiam vero, quae et Langobardia dicitur, et Baiovariam, sicut Tassilo tenuit, excepto duabus (0298B)villis quarum nomina sunt Ingoldestat et Lutrahahof, quas nos quondam Tassiloni beneficiavimus et pertinent ad pagum qui dictur Northgowe; et de Alamannia partem quae in australi ripa Danubii fluminis est, et de ipso fonte Danubii currente limite usque ad Rhenum fluvium in confini pagorum Chletgowe et Hegowe in locum qui dicitur Enge, et inde per Rhenum fluvium sursum versus usque ad Alpes, quicquid intra hos terminos fuerit et ad meridiem vel orientem respicit, una cum ducatu Curiensi et pago Durgowe, Pippino dilecto filio nostro. 3. Quicquid autem de regno nostro extra hos terminos fuerit, id est Franciam et Burgundiam, excepto illa parte quam Ludovico dedimus, atque Alamanniam, (0298C)excepto portione quam Pippino adscripsimus, Austriam, Niustriam, Turingiam, Saxoniam, Frisiam, et partem Baiovariae quae dicitur Northgow, (0299A)dilecto filio nostro Karolo concessimus; ita ut Karolus et Ludovicus viam possint habere in Italiam ad auxilium ferendum fratri suo, si ita necessitas extiterit, Karolus per vallem Augustanam, quae ad regnum eius pertinet, et Ludovicus per vallem Segusianam, Pippinus vero et exitum et ingressum per Alpes Noricas atque Curiam. 4. Haec autem tali ordine disponimus, ut si Karolus qui maior natu est, priusquam caeteri fratres sui obierit, pars regni quam habebit dividatur inter Pippinum et Ludovicum, sicut quondam divisum est inter nos et fratrem nostrum Karolomannum, eo modo ut Pippinus illam portionem habeat quam frater noster Karolomannus habuit, Ludovicus vero illam partem accipiat quam nos in illa portione (0299B)suscepimus. Si vero, Karolo et Ludovico viventibus, Pippinus debitum sortis humanae compleverit, Karolus et Ludovicus dividant inter se regnum quod ille habuit, et haec divisio tali modo fiat, ut ab ingressu Italiae per Augustam civitatem accipiat Karolus Eboreiam, Vercellas, Papiam, et inde per Padum fluvium termino currente usque ad fines Regensium, et ipsam Regiam, et Civitatem Novam, atque Mutinam usque ad terminos sancti Petri. Has civitates cum suburbanis et territoriis suis, atque comitatibus quae ad ipsas pertinent, et quicquid inde Romam pergenti ad laevam respicit, de regno quod Pippinus habuit, una cum ducatu Spoletano, hanc portionem sicut praediximus, accipiat Karolus. Quicquid autem (0299C)a praedictis civitatibus vel comitatibus Romam eunti ad dextram iacet de praedicto regno, id est portionem quae remansit de regione Transpadana, una cum ducatu Tuscano usque ad mare australe et usque ad Provinciam, Ludovicus ad augmentum sui regni sortiatur.
Quod si caeteris superstitibus Ludovicus fuerit defunctus, eam partem Burgundiae quam regno eius adiunximus, cum Provincia et Septimania sive Gothia usque ad Hispaniam, Pippinus accipiat, Karolus vero Aquitaniam atque Wasconiam.
5. Quod si talis filius cuilibet istorum trium fratrum natus fuerit, quem populus eligere velit ut patri suo in regni hereditate succedat, volumus ut hoc (0299D)consentiant patrui ipsius pueri, et regnare permittant filium fratris sui in portione regni quam pater eius frater eorum habuit. 6. Post hanc nostrae auctoritatis dispositionem placuit inter praedictos filios nostros statuere atque praecipere, propter pacem quam inter eos perpetuo permanere desideramus, ut nullus eorum fratris sui terminos vel regni limites invadere praesumat, neque fraudulenter ingredi ad conturbandum regnum eius vel marcas minuendas; sed adiuvet unusquisque illorum fratrem suum, et auxilium illi ferat contra inimicos (0300A)eius iuxta rationem et possibilitatem, sive infra patriam, sive contra exteras nationes. 7. Neque aliquis illorum hominem fratris sui pro quibuslibet causis sive culpis ad se confugientem suscipiat, nec intercessionem quidem pro eo faciat; quia volumus ut quilibet homo peccans, et intercessione indigens, intra regnum domini sui, vel ad loca sancta, vel ad honoratos homines confugiat, et inde iustam intercessionem mereatur. 8. Similiter praecipimus, ut quemlibet liberum hominem, qui dominum suum contra voluntatem eius dimiserit, et de uno regno in aliud profectus fuerit, neque ipse rex suscipiat, neque hominibus suis consentiat ut talem hominem recipiant, vel iniuste retinere praesumant. Hoc non solum de liberis, (0300B)sed etiam de servis fugitivis statuimus observandum, ut nulla discordiis relinquatur occasio. 9. Quapropter praecipiendum nobis videtur, ut post nostrum ex hac mortalitate discessum, homines uniuscuiusque eorum accipiant beneficia unusquisque in regno domini sui, et non in alterius, ne forte per hoc, si aliter fuerit, scandalum aliquid accidere possit. Hereditatem autem suam habeat unusquisque illorum hominum absque contradictione, in quocunque regno hoc eum legitime habere contigerit. 10. Et unusquisque liber homo post mortem domini sui licentiam habeat se commendandi inter haec tria regna ad quemcunque voluerit. Similiter et ille qui nondum alicui commendatus est.(0300C) 11. De traditionibus autem atque venditionibus quae inter partes fieri solent, praecipimus, ut nullus ex his tribus fratribus suscipiat de regno alterius a quolibet homine traditionem seu venditionem rerum immobilium, hoc est terrarum, vinearum, atque sylvarum, servorumque qui iam casati sunt, sive caeterarum rerum quae hereditatis nomine censentur; excepto auro, argento, et gemmis, armis ac vestibus, necnon et mancipiis non casatis, et his speciebus quae proprie ad negotiatores pertinere noscuntur. Caeteris vero liberis hominibus hoc minime interdicendum iudicavimus. 12. Si quae autem feminae, sicut fieri solet, inter partes et regna fuerint ad coniugium postulatae, non (0300D)denegentur iuste poscentibus, sed liceat eas vicissim dare et accipere, et adfinitatibus populos inter se sociari. Ipsae vero feminae potestatem habeant rerum suarum in regno unde exierant, quamquam in alio propter mariti societatem habitare debeant. 13. De obsidibus autem qui propter credentias dati sunt, et a nobis per diversa loca ad custodiendum destinati sunt, volumus, ut ille rex in cuius regno sunt, absque voluntate fratris sui, de cuius regno sublati sunt, in patriam eos redire non permittat; sed potius in futurum in suscipiendis obsidibus (0301A)alter alteri mutuum ferat auxilium, si frater fratrem hoc facere rationabiliter postulaverit. Idem iubemus et de his qui pro suis facinoribus in exilium missi vel mittendi sunt. 14. Si causa vel intentio sive controversia talis inter partes propter terminos aut confinia regnorum orta fuerit, quae hominum testimonio declarari vel definiri non possit, tunc volumus ut ad declarationem rei dubiae iudicio crucis Dei voluntas et rerum veritas inquiratur, nec unquam pro tali causa cuiuslibet generis pugna vel campus ad examinationem iudicetur. Si vero quilibet homo de uno regno hominem de altero regno de infidelitate contra fratrem domini sui apud dominum suum accusaverit, mittat eum dominus suus ad fratrem suum, ut ibi comprobet (0301B)quod de homine illius dixit. 15. Super omni autem iubemus atque praecipimus, ut ipsi tres fratres curam et defensionem ecclesiae sancti Petri simul suscipiant, sicut quondam ab avo nostro Karolo, et beatae memoriae genitore nostro Pippino rege, et a nobis postea suscepta est, ut eam cum Dei adiutorio ab hostibus defendere nitantur, et iustitiam suam, quantum ad ipsos pertinet et ratio postulaverit, habere faciant. Similiter et de caeteris ecclesiis quae sub illorum fuerint potestate praecipimus, ut iustitiam suam et honorem habeant, et pastores atque rectores venerabilium locorum habeant potestatem rerum quae ad ipsa loca pia pertinent, in quocunque de his tribus regnis illarum ecclesiarum possessiones fuerint.(0301C) 16. Quod si de his statutis atque convenientiis aliquid casu quolibet, vel ignorantia, quod non optamus, fuerit irruptum, praecipimus ut quam citissime secundum iustitiam emendare studeant, ne forte propter dilationem maius damnum possit adcrescere. 17. De filiabus autem nostris, sororibus scilicet praedictorum filiorum nostrorum, iubemus, ut post (0302A)nostrum ab hoc corpore discessum licentiam habeat unaquaeque eligendi sub cuius fratris tutela et defensione se conferre velit. Et qualiscunque ex illis monasticam vitam elegerit, liceat ei honorifice vivere sub defensione fratris sui in cuius regno degere voluerit. Quae autem iuste et rationabiliter a condigno viro ad coniugium quaesita fuerit, et ei ipsa coniugalis vita placuerit, non ei denegetur a fratribus suis, si et viri postulantis et feminae consentientis honesta et rationabilis fuerit voluntas. 18. De nepotibus vero nostris, scilicet filiis praedictorum filiorum nostrorum, qui eis vel iam nati sunt vel adhuc nascituri sunt, placuit nobis praecipere, ut nullus eorum per quaslibet occasiones quemlibet ex illis apud se accusatum, sine iusta discussione (0302B)atque examinatione, aut occidere, aut membris mancare, aut excaecare, aut invitum tondere faciat; sed volumus ut honorati sint apud patres et patruos suos, et obedientes illis sint cum omni subiectione quam decet in tali consaguinitate esse. 19. Hoc postremo statuendum nobis videtur, ut quicquid adhuc de rebus et constitutionibus quae ad profectum et utilitatem eorum pertinent, his nostris decretis atque praeceptis addere voluerimus, sic a praedictis dilectis filiis nostris observetur atque custodiatur, sicut ea quae in his iam statuta et descripta sunt custodire et observare praecipimus. 20. Haec autem omnia ita disposuimus atque ex ordine firmare decrevimus, ut quandiu divinae maiestati placuerit nos hanc corporalem agere vitam, (0302C)potestas nostra sit super a Deo conservatum regnum atque imperium istud, sicut hactenus fuit, in regimine atque ordinatione, et omni dominatu regali atque imperiali, et ut obedientes habeamus praedictos dilectos filios nostros atque Deo amabilem populum nostrum, cum omni subiectione quae patri filiis, et imperatori ac regi a suis populis exhibetur. Amen. CAPITULARE DUPLEX AD NIUMAGAM (An. 806 Mart.). (0301) Capitula haec restitui ope Codicum: 1. bibl. reg. Paris. n. 4495, saec. IX; 2. bibl. reg. Monacensis olim Tegernseensis, saec. X, cujus ope prius Amerpachius ea publici juris fecit; 3. bibl. reg. Paris. inter Suppl. lat. n. 75, saec. X. Nonnulla capitula et in Codice sancti Pauli leguntur. Edictum tempore Quadragesimae, igitur mense Martio, Noviomagi, ubi imperator et paschale festum ejus anni celebravit, missis dominicis traditum est.
CAPITULA QUAE AD NIUMAGA SUNT ADDITA, IN SEXTO ANNO IMPERII INFRA QUADRAGESIMAM. (0301D) 1. Unusquisque in suo missatico maximam habeat curam ad praevidendum, ad ordinandum, ac disponendum, (0302D)secundum Dei voluntatem et secundum iussionem nostram. 2. De sacramento. Ut hi qui antea fidelitatem partibus nostris non promiserunt, promittere faciant, (0303A)et insuper omnis homo denuo repromittant ut ea quae inter filios nostros propter pacis concordiam statuimus, pleniter omnes consentire debeant. 3. Ut praedicti missi per singulas civitates et monasterias virorum hac puellarum praevideant, quomodo aut qualiter in domibus aecclesiarum et ornamentis aecclesiae emendatae vel restauratae esse videntur, et diligenter inquirant de conversatione singulorum, vel quomodo emendatum habeant quod iussimus de eorum lectione et canto, caeterisque disciplinis aecclesiasticae regulae pertinentibus. 4. Ut singuli episcopi, abbates, abbatissae, diligenter considerent thesauros ecclesiasticos, ne propter perfidiam aut neglegentiam custodum aliquid de gemmis (0303B)aut de vasis, reliquo quoque thesauro perditum sit; quia dictum est nobis quod negotiatores Iudaei necnon et alii gloriantur, quod quicquid eis placeat, possint ab eis emere. 5. Volumus ut equaliter missi nostri faciant de singulis causis, sive de haribanno, sive de advenis, sive de ceteris quibuslibet causis. De advenis volumus, ut qui iamdiu coniugati sunt per singula loca, ut ibi maneant, et sine causa et sine aliqua culpa non fiant eiecti. Fugitivi vero servi et latrones redeant ad propria loca. 6. Auditum habemus, qualiter et comites et alii homines qui nostra beneficia habere videntur, conparant sibi propriaetates de ipso nostro beneficio, et faciant servire ad ipsas propriaetates servientes (0303C)nostros de eorum beneficia, et curtes nostras remanent desertas, et in aliquibus locis ipsi vicinantes multa mala paciuntur. 7. Audivimus quod aliqui reddunt beneficium nostrum ad alios homines in proprietatem, et in ipso placito dato pretio conparant ipsas res iterum in alode sibi: quod omnino cavendum est; quia qui hoc faciunt, non bene custodiunt fidem quam nobis promissam habent. Et ne forte in aliqua infidelitate inveniantur; quia qui hoc faciunt, per eorum voluntatem ad aures nostras talia opera illorum non perveniunt. 8. Sunt et alii qui iustitiam legibus recipere debeant, et in tantum fiunt in quibusdam locis fatigati, usque dum illorum iustitiam per fideiussorum manus (0303D)tradant, ita ut aliquid vel parvum possint habere, et forciores suscipiant maiorem porcionem. 9. De mendicis qui per patrias discurrunt volumus, (0304A)ut unusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio aut de propria familia nutriat, et non permittat aliubi ire mendicando. Et ubi tales inventi fuerint, nisi manibus laborent, nullus eis quicquam retribuere praesumat. 10. De teloneis et cespitaticis, sicut in alia capitula ordinavimus, teneant; id est, ubi antiqua consuetudo fuit ita exigantur; ubi nova fuerint inventa, destruantur. RURSUS CAPITULA IMPERATORIS KAROLI. 1. Usura est ubi amplius requiretur quam detur; verbi gratia, si dederis solidos decem, et amplius requisieris: vel si dederis modium vini, frumenti, et iterum super aliud exigeris. 2. Cupiditas in bonam partem potest accipi, et (0304B)ad malam. In bonam iuxta apostolum: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Et in psalmo: Cumcupivit anima mea in atria Domini. 3. Cupiditas vero in malam partem accipitur, qui supra modum res quaslibet iniuste appetere vult, iuxta Salomonem: Post concupiscentias tuas non eas. 4. Avaricia est alienas res appetere, et adeptas nulli largire. Et iusta apostolum haec est radix omnium malorum. 5. Turpe lucrum exercent, qui per varias circumventiones, lucrandi causa, inhoneste res quaslibet congregare decertant. 6. Foenus est qui aliquid prestat. Iustum foenus est, qui amplius non requirit nisi quam prestat.(0304C) 7. Quicumque enim tempus messis vel tempus vindemiae, non necessitate sed propter cupiditatem, comparat annonam an vinum, verbi gratia de duobus dinariis comparat modium unum, et servat usque dum iterum venundare possit contra dinarios quatuor aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si autem propter necessitatem comparat, ut sibi abeat et aliis tribuat, negotium dicimus. 8. Consideravimus itaque, ut praesente anno, quia per plurima loca famis valida esse videtur, ut omnes episcopi, abbates, abbatissae, obtimates, comites, seu domestici, et cuncti fideles qui beneficia regalia, tam de rebus ecclesiae quamque et de reliquis, habere videtur, unusquisque de suo beneficio (0304D)sua familia nutricare faciat, et de sua propriaetate propria familia nutriat; et si Deo donante super se et super familiam suam, aut in beneficio aut in alode, annonam habuerit, et venundare voluerit, (0305A)non carius vendat nisi modium de avena dinarios duos, modium de ordeo contra dinarios tres, modium de spelta contra dinarios tres si desparata fuerit, modium unum de sigale contra dinarios quatuor, (0306A)modium de frumento parato contra dinarios sex. Et ipsum modium sit quod omnibus habere constitutum est, ut unusquisque habeat aequa mensura et aequalia modia. ENCYCLICA DE PLACITO GENERALI HABENDO. (0305) ( Vide inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII. )
CAPITULARE AQUENSE (An. 806, Aquis). (0305) Capitula in placito autumnali (ex cap. 6), igitur Aquis, ubi tum Carolus morabatur edita, et ab Amerpachio primum ex Codice Tegernseensi prolata, jam auxilio Codicis ejusdem septemque aliorum edimus. Sunt autem hi: 1. C. bibl. reg. Paris. n. 4629, saec. IX; 2. C. bibl. ejusdem n. 4404, saec. IX; 3. C. bibl. ejusdem n. 4995. saec. IX; 4. C. monasterii S. Pauli in Carinthia, saec. IX; 4 a. C. bibl. Chisianae, saec. X; 4 b. C. bibl. Cavensis, saec. XI; 5. C. bibl. regiae Monacensis olim Tegernseensis, saec. X; 6. C. bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgensis, saec. X. Data esse missis lominicis ut ubique cognita facerent, ex inscriptione sequenti patet.
(0305B)Haec capitula missi nostri cognita faciant omnibus in omnibus partibus.
Primo capitulo. Ut nullus ad mallum vel ad placitum infra patria arma, id est scutum et lantiam non portet.
2. De latronibus. Quicumque post missam sancti Iohannis baptista latrone mansionem dedit, si Francus est, cum duodicim similibus suis juret quod latronem eum fuisse non sciret, licet pater ejus sit aut frater aut propinquus. Si hoc iurare non potuerit, et ab alico convictus fuerit quod latronem in ospicio suscipisset, qualis latro et infidelis iudicetur; quia qui latro est, et infidelis est noster et Francorum; et qui illum suscipit, similis est illi. Si autem audivit quod latro fuisset, et tamen nescit pro firmiter, (0305C)aut iuret solus quod nunquam eum audisset nec per veritatem nec per mendatium latronem; aut sit (0306B)paratus, si ille de latrocinio postea convictus fuerit ut similis damnetur. 3. Ut nullus conparet caballum, bovem, aut iumentum, vel alia, nisi illum hominem cognoscit qui ei vendidit, aut de quo pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior. 4. De adventiciis. Quicumque missi nostri ad placitum nostrum venerint, habeant descriptum quanti adventicii sunt in eorum missatico, et de quale pago sunt, et nomina eorum, et qui sunt eorum seniores. 5. Similis direximus missos in Aequitania et in Langobardia, ut omnes fugitivus et adventiciis ad nostrum placitum adducantur. 6. Quicumque ista capitula habet, ad alios missos ea transmittat qui non habent, ut nulla excusatio de (0306C)ignorantia fiat. Et haec capitula ante Nativitatem Domini nota faciant omnes partes. CAPITULA EXCERPTA DE CANONE. (0305) Capitula haec ex Codice unico unde Amerpachius quondam ediderat, Tegernseensi scilicet saec X, collata Ansegisi lectione in integrum restitui.
INCIPIUNT CAPITULA EXCARPSA DE CANONE. (0305D) 1. Ut per singulos annos synodus bis fiat. 2. Qualis ad sacerdotium vel sacros ordines, secundum quod in canone legimus, venire non potest. 3. Ut nequaquam inter duos metropolitanos provincia dividatur.(0306D) 4. Ne in una civitate duo sint episcopi, et de vicariis episcoporum. 5. Quod non oportet ordinationes episcoporum diu differre. 6. De ordinatis episcopis, nec receptis. 7. Quod non oporteat solute quoslibet ordinare.(0307A) 8. De servo, si nesciente domino suo fuerit ordinatus. 9. Quod non liceat clericum in duas civitates ministrare, nec abbates plurima monasteria aut cellas habere. 10. Ne de uno loco ad alium transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel ut clericus sine iussione episcopi sui. 11. De peregrinis episcopis et clericis. 12. De litteris peregrinorum, et clericis sine litteris ambulantibus. 13. Quales vel pro qualibus culpis quis per secundum canonicam institutionem degradetur de officio sacerdotali. 14. De expulso ab ecclesia et excommunicatione, (0307B)vel damnato ab officio. 15. De ordine ecclesiastico et officio missae. De reliquiis sanctorum et oratoriis villaribus. 16. De altaria non consecranda, nisi lapidea. 17. De confirmatione cum chrismate. 18. De baptismo. 19. De pasca et die dominico et reliquas festivitates. 20. De ieiunio et quadragesimo, vel letanias.(0308A) 21. Ut festivitates praeclaras non nisi in civitates aut in vicos publicos teneantur. 22. De hoc officio. 23. Ut omnes fideles communicent, et ad missas perstent in sinodali deprecatione. Incipit canon sancti Silvestri et 284 episcoporum.
Fecit hos gradus in gremio sinodi, ut non presbyter adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non damnabitur praesul sine 72 testes; neque praesul summus a quemquam iudicabitur, (0308B)quoniam scriptum est. Non est discipulus super magistrum. Presbyter autem, nisi in 44 testimonia, non damnabitur. Diaconus autem cardine constitutus urbis Romae, nisi 37 non condempnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in septem testimonia filios habentes et uxorem, et omnino Christum praedicantes. Sic datur mistica veritas.
CAPITULARE LANGOBARDICUM (An. 806). (0307) Exstat in Codice sancti Pauli Caroli Magni leges capp. 55-66. Cum capitulare duplex anni 805 et capitularia anni 806 Pippino praesente in Francia edita sint, capitulare hoc nonnisi post ejus reditum, autumno anni 806, aut vere anni sequentis, in Italia promulgatum esse videri potest.
(0307C)Cap. I. Placuit nobis de cartulas illas qui facte sunt de singulis hominibus qui se et uxori sue et filiis vel filie sue in servitio tradiderunt, ut hubi inventi fuerunt, reddantur, et sint liveris sicut primitus fuerunt.
Capp. 2-12. Vide supra, col. 285-288, an. 805, capp. 6, 8, 9-13, 15, 16, 19, 20.
(0308C)Capp. 13-15. Vide supra, col. 303, 304, cap. ad Niumagam, c. 5, 8, 10.
Capp. 16-19. Vide supra, col. 305, 306, cap. generalia, c. 1, 2, 3.
Cap. 19. Vide supra, col. 214, capitulare an. 801 cap. 8.
CAPITULARE AQUENSE (An. 807, Mart. circ.). (0307) Editum a Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis, ope Codicis bibl. regiae Paris. inter Suppl. Latina, n. 75, recognovi.
ISTE CAPITULUS FUIT DATUS IN ANNO SEPTIMO AD AQUIS PALATIUM.(0307C) Memoratorium qualiter ordinavimus propter famis (0307D)inopiam, ut de ultra Sequane omnes exercitare debeant.
1. In primis quicumque beneficia habere videntur, omnes in hostem veniant. 2. Quicumque liber mansos quinque de proprietate habere videtur, similiter in hostem veniat. Et qui quatuor mansos habet, similiter faciat. Qui tres (0308C)habere videtur, similiter agat. Ubicumque autem inventi fuerint duo quorum unusquisque duos mansos habere videtur, unus alium praeparare faciat, (0308D)et qui melius ex ipsis potuerit, in hostem veniat. Et ubi inventi fuerint duo quorum unus habeat duos mansos, et alter habeat unum mansum, similiter se sociare faciant, et unus alterum praeparet; et qui melius potuerit, in hostem veniat Ubicumque autem tres fuerint inventi quorum unusquisque mansum unum habeat, duo tercium praeparare (0309A)faciant; ex quibus qui melius potest, in hostem veniat. Illi vero qui dimidium mansum habent, quinque sextum praeparare faciant. Et qui sic pauper inventus fuerit qui nec mancipia nec propriam possessionem terrarum habeat, tamen in praecio valente quinque solidos, quinque sextum praeparent; et ubi duo, tercium, de illis qui parvulas possessiones de terra habere videntur. Et unicuique ex ipsis qui in hoste pergunt, fiant coniectati solidi quinque a suprascriptis pauperioribus qui nullam possessionem habere videntur in terra. Et pro hac consideratione nullus suum seniorem dimittat. 3. Omnes itaque fideles nostri capitanei cum eorum hominibus et carra sive dona, quantum melius praeparare potuerint, ad condictum placitum veniant. (0309B)Et unusquisque missorum nostrorum per singula ministeria considerare faciat unum de vassallis nostris, et praecipiat de verbo nostro ut cum illa minore manu et carra de singulis comitatibus veniant, et eos post nos pacifice adducat, ita ut nihil exinde remaneat, et mediante mense Augusto ad Renum sint. Haec autem constituta volumus ut observent omnes generaliter praesenti anno, qui ultra Sequanam commanere videntur. 4. Volumus atque iubemus, ut comites nostri propter venationem et alia ioca placita sua non dimittant, nec ea minuta faciant; sed ad exemplum quod nos cum illis placitare solemus, sic et illi cum suis subiectis placitent et iustitias faciant; et de singulis capitulis quae eis praecepimus, per semetipsos (0309C)considerare studeant, ut nihil praetermittatur ab eis, quae vel infra patriam vel foras patriam in hoste faciendum iniungimus. 5. Si partibus Hispaniae sive Avaritiae solatium ferre fuerit necesse praebendi, tunc de Saxonibus (0310A)quinque sextum praeparare faciant. Et si partibus Beheim fuerit necesse solatium ferre, duo tercium praeparent. Si vero circa Surabis patriadefendenda necessitas fuerit, tunc omnes generaliter veniant. 6. De Frisionibus volumus, ut comites et vassalli nostri, qui beneficia habere videntur, et caballarii, omnes generaliter ad placitum nostrum veniant bene praeparati. Reliqui vero pauperiores, sex septimum praeparare faciant, et sic ad condictum placitum bene praeparati hostiliter veniant. 7. Volumus itaque atque praecipimus, ut missi nostri per singulos pagos praevidere studeant omnia beneficia quae nostri et aliorum homines habere videntur, quomodo restaurata sint per annunciationem nostram, sive destructa. Primum de aecclesiis, (0310B)quomodo structae aut destructae sint in tectis, in maceriis, sive parietibus, sive in pavimentis, necnon in pictura, etiam et in luminariis, sive officiis. Similiter et alia beneficia, casas cum omnibus appenditiis earum et laboratu sive adquisitu; vel etiam quid unusquisque, postquam hoc facere prohibuimus, in suum alodem ex ipso beneficio duxit, vel quid ibidem exinde operatus est. Qualiter autem sit, hoc unusquisque vicarius singulis comitatibus in suo ministerio, simul cum nostris missis praevideat, et sic ut ipse hoc coniurare valeat, totum quod invenerit in brevem mittat, et ipsos breves nobis deferant. Et omnes hii qui in ipsa beneficia habent, una cum nostris missis veniant, ut scire possimus qui sint, aut qui suum beneficium habeat (0310C)condrictum aut distructum. Similiter et illorum alodes praevideant, utrum melius sint constructa ipsi alodi aut illud beneficium; quia auditum habemus, quod aliqui homines illorum beneficia habent deserta et alodes eorum restauratos. EPISTOLA AD PIPPINUM REGEM ITALIAE. (0309) ( Vide inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII. )
CAPITULARE INGELHEIMENSE (An. 807, August.) (0309) Edictum hoc ex capite 13, intra annos 806 et 810 promulgatum, auctoritate annalium Moissiacensium conventui, Augusto circiter mense, prope Ingelheim palatium habito, assignavimus. Edimusque iterum ex Codice unde primo ab Amerpachio luci datum fuit: 1. regio Monacensi olim Tegernseensis monasterii, saec. X; et aliquot loca emendavimus ope, 2. Codicis monasterii S. Pauli in Carinthia saec. IX ineuntis, in quo capita 6-9, 12, 13 exstant, uti et in Codd. Chisiano et Cavensi. Et hi quidem eo praecipue a Tegernseensi differunt, quod capp. 9 et 13 de pluribus Caroli filiis mentionem faciant, Tegernseensis vero de uno tantum loquatur, unde Codicem S. Pauli, ut Tegernseensem aetate superat, ita eum et antiquitate lectionis vincere apparet.
ITEM CAPITULARE. (0311A) 1. De ordinacione ecclesiastica et restauracione ecclesiarum Dei, omnes generaliter bonam habeant providenciam. 2. Ut pacem et concordiam habeant ad invicem fideles nostri. 3. Quomodo marca nostra sit ordinata, et quid per se fecerunt confimales nostri specialiter istis preteritis annis. 4. De placito condicto ad marcam, necesse est, ut omnimodis ex omni parte, sicut ordinatum fuerit, unusquisque conveniat. 5. De illis hominibus non recipiendis a marchionibus nostris, qui seniores suos fugiunt pro damna quae eis facta habent.(0311B) 6. De pravis iudicibus, advocatis vicedominis, vicariis, centenariis, vel reliquis actoribus malivolis non habendis. 7 De liberorum hominum possibilitate, ut iuxta qualitatem proprietatis exercitare debeant.
8. (0312A)Ut nullus consenciat suis hominibus ad male faciendum infra patriam; et de eo quod dicunt se non posse habere homines ad marcam defendendam, si eos bene distringant.
9. De vassis regalibus, ut honorem habeant, et per se aut ad nos aut ad filios nostros caput teneant. 10. De obsidibus, quod bene non custodiunt, et ab eis fugiunt. 11. De illis qui necessitatem paciuntur, ut meliorem habeant consolationem ad eorum iusticiam. 12. Ut per placita non fiant banniti liberi homines, excepto si aliqua proclamacio super aliquem venerit, aut certe si scabinus aut iudex non fuerit; et pro hoc condemnati illi pauperiores non fiant.(0312B) 13. Ut haribannum aut aliquod coniectum pro exercitali causa comites de liberis hominibus recipere aut requirere non praesumant; excepto si de palacio nostro aut a filiis nostris missus veniat, qui illum haribannum requirat. CAPITULARE NOVIOMAGENSE DUPLEX (An. 808, April.). (0311) Editum a Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis, ope Codicis regii Parisiensis inter Supplementa Latina n. 75 recognovi.
IN ANNO OCTAVO CAPITULA CUM PRIMIS CONFERENDIS. (0311C) 1. De latronibus et furibus. 2. De falsis testibus. 3. De periuriis. 4. De fugitivis. 5. De hominibus appensis propter leves culpas. 6. De moneta. 7. De roccis et sagis. 8. De mercato palacii nostri. 9. De marcha nostra custodienda terra marique. 10. De navibus quas facere iussimus. 11. Ut ea quae constituta sunt, a fidelibus nostris observentur, et iussiones nostrae impleantur. 12. De tempore alterius placiti nostri, et qui iterum ad illum placitum venire debeant.(0311D) 13. De hominibus filiorum ac filiarum nostrarum, quos missi et comites distringere non audent ITEM UBI SUPRA. 1. De marcha ad praevidendum, unusquisque (0312C)paratus sit illuc festinanter venire, quandocumque necessitas fuerit. 2. De latronibus, ut melius distringantur. Et ut nullus hominem pendere praesumat, nisi per iudicium. Si vero aliquis sine culpa penditus fuerit, et ibi moritur, tunc ab eo qui eum sine iudicio pendidit, proximis parentibus sit compositus. Et si ibi mortuus non fuerit, sed vivens evaserit, tunc sibimet sit compositus, et res et mancipia sua in fisco non cadant. De servis vero, si quis alterius servum absque iudicio et sine culpa pendiderit, et ibi mortuus fuerit, weregildus eius domino solvatur. Et si de ipsa morte evaserit, ipse ipsam liudem recipiat, et liber postea permaneat. 3. Ut nullus testes mittere in iudicium praesumat, (0312D)sed comes hoc per veraces homines circa manentes per sacramentum inquirat; ut sicut exinde sapiunt, hoc modis omnibus dicant. 4. Ut nullus se periurare praesumat. Et si fecerit, sicut in anterioribus capitulis mandatum est manum (0313A)perdat aut redimat. Et hoc omnibus annuntiatum fiat, quid periurium aut falsum testimonium noceat. 5. De emptionibus et venditionibus, ut nullus praesumat aliter vendere et emere sagellum meliorem duplum viginti solidis, et simplum cum decem solidis. Reliquos vero minus. Roccum martrinum et lutrinum meliorem triginta solidis, sismusinum meliorem decem solidis. Et si aliquis amplius vendiderit aut empserit, cogatur exsolvere in bannum solidos (0314A)quadraginta, et ad illum qui hoc invenerit te eum exinde convicerit, solidos viginti. 6. De fugitivis hominibus, ut ubicumque inventi fuerint, ille qui eum retinet, bannum dominicum solvere cogatur, et ille fugitivus absque dubio in patriam ad dominum suum revertatur. 7. De monetis, ut in nullo loco moneta percutiatur nisi ad curtem; et illi denarii palatini mercantur, et per omnia discurrant. CAPITULARE LANGOBARDICUM (An. 808). (0313) Exstat in Codice sancti Pauli capp. 81-85 post capitula Ingelheimensia anni 807, ideoque anno 808 assignandum duxi.
1. (0313B)De relinquentibus seculum: ut unum ex duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam, aut secundum regularem institutionem vibere debeant.
2. De iustitia ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum, pupillorum, ut in publicis iudicibus non dispiciantur (0313C)increpantes set diligenter audiuntur. 3. Si servus noster occisus fuerit, duas parte de ipsa conpositionem tollat curtis nostra, et tertiam pars parentes ipsius servi nostri defuncti, sicut superius diximus. Hoc autem in diebus nostris et in tempore regni nostri statuimus, quamvis lex nostra non sit. Post autem nostrum decessum qui pro tempore princeps fuerit, faciat sicut ei Deus inspiraverit aut rectum sicut secundum animam suam providerit; quia non semel set multotiens cognovimus, hubi tale causas emerserit, quoniam nec in rebus publicis nec nulla rationem palatii prodfuit quod exinde actoris nostris tullerunt; et insuper invenimus et cognovimus multos actores nostros, qui tollebant (0313D)de singulis unde 10 solidos, unde 6, unde amplius, et dabant talem spatium adque tranquilla, donec ipse qui homicidium faciebat obsegrare potuerunt ut exinde nihil darent. Et hoc previdimus statuere: curtis nostre medietatem de aldiones et duas partes de servos sicut super diximus habeat, ut ipsi parentis propinqui unde habeant dolore, habeant in aliquo propter mercedem consolationem. 4. Propter Deum et eius misericordia precipimus adque statuimus, sola pietatis causa, ut si aldio noster occisus fuerit, medietatem de ipsa conpositionem tollat curte nostra, et medietatem parentes ipsius defuncti, si vivo patrem habuerit aldione nostro, sibe matrem, sibe fratres, sibe filii.(0314B) 5. Oc precipimus, ut nullus presumat nec servo nec aldione nostro aliquid emere, quia pro cautella et futuris temporis per omnes curtes nostras brebi facimus de omni territuria de ipsas curtes pertinentes. Unde qui amodo inventus fuerit de servo (0314C)aut de aldionem vel abthin curte nostra aliquid emere, per ipsum perdere habet, sicut qui res alienas malo ordinem invadit; et si actor consenserit aut conscius fuerit, res eius tollere et inpublicare faciat. Quia debet omnis homo considerare propter Deum et animam suam, quoniam nos illum relaxavimus a livero eremannos quod nobis in curtis nostres set secundum antiquo edicto legibus pertinebat; quoniam qui unam filiam relinquebat, tantum in tertiam pars substantia patri suo succedebat et duas in publico revertebant, si propinquus parentes non habebat; et si duas filias habebat aliquis aut amplius, in medietatem tanto succedebat patri suo, et publicus in medietatem. Et ecce nox modo (0314D)omnia de talibus causis propter Deum et mercedem anime mee relaxavimus. Proinde unicuique debet sufficere sua substantiam, et non debet cupiditatem habere contra rationem conparandum da servo aut de aldionem vel abthin nostro. Unde qui hoc facere presumpserit, conponere habet sicut scriptum est; insuper in periurii reatum nobis conparuit pertinere, eo quod nobis iuratum habet quod nobis fidelis sit. Et qualis fidelitas est, dum ille cum iudicis aut actorem aut aldionem vel servo conludium fecit, et res nostra contra voluntatem invadit? Quia hoc statutum est in edictum, ut qui de serbo aut aldionem conparaverit, perdat pretium; et quale legem unusquisque (0315A)Langubardus sibi habere vult, talem debet curtem nostram conservare. Et quis modo conparavit aut infiduciabit, perdat pretium suum secundum edicti tinore. Qui vero hoc modo facere presumpserit, et pretium perdat, et, sicut qui res aliena (0316A)malo ordine invadit nesciente domino, conponat; actor vero admittat substantiam suam qui hoc consenserit, sicut superius legitur: nam si nos relaxavimus, unusquisque habere debeat cui preceptum fecimus aut fecerimus. CAPITULARE AQUISGRANENSE (An. 808). (0315) A Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis editum, ope Codicis regii Paris. inter Suppl. Latina n. 75, recognovi, et placito quod mense Augusto vel autumno haberi consueverat, quodque hoc anno Aquis habitum fuisse videri potest, assignavi. Nam ad placitum Noviomagense non referendum esse, utriusque capita inter se collata una cum inscriptione horum capitulorum evincunt.
ITEM DE ANNO OCTAVO. (0315B) 1. De pace infra patriam. 2. De canonicis et monachis. 3. De falso testimonio et periurio. 4. De his qui se fraudulenter ingenuare volunt, et aliqui optumescunt. 5. De falsis monetis. 6. De illorum hominum conquisitu qui modo foris (0316B)ducti fuerunt, et postea adquisierunt postquam patres eorum et parentes ducti sunt. 7. De decimis et nonis. 8. De latronibus et disciplina eorum. 9. De operibus palatii ad Vermeriae [Ita 1; Corr. uermerium]. 10. De illo broilo ad Atiniacum palatium nostrum. CAPITULARE AQUISGRANENSE (An. 809). (0315) Baluzius duo anni 809 capitularia ediderat, primum ex Codice S. Vincentii Mettensis, secundum ex Codice Navarrico. Utrumque tamen idem esse, collatis singulis capitibus prodit; neque ob diversum ordinem, qui et in aliis capitularibus, e. g., in Codicibus duplicis Niumagensis a. 806 locum habet, duo capitularia esse distinguenda existimaverim. Unum igitur, cui et Ansegisi lectiones congruunt, edidi auxilio Codicum trium quos in bibliotheca regia Parisiensi evolvi; scilicet, 1. n. 4995, signati, quem pro fundamento Editionis posui; 2. n. 4628 A, quem pro Baluzii « Navarrico » habere licet; 3. inter Supplementa Latina, n. 75, qui eumdem capitulorum ordinem ut Baluzii Mettensis sequitur. Praeterea capitibus 1-12 adhibui Codices Langobardicos, Chisianum, Cavensem, Ambrosianum, Florentinum, Londinensem, Vindobonensem, Veronensem et Estensem apud Muratorium. Lectiones Codicis 3 et S. Vincentii Mettensis apud Baluzium singulares, e regione textus primarii collocari feci.
CAPITULA QUAE DOMNUS IMPERATOR AQUIS PALATIO CONSTITUIT. (0315C) Capitula quae propter iustitias intra patriam faciendas constituta sunt.
1. De illis homnibus qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea vita eis fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint, aut ab eis iustitiam quaerere voluerit, qualiter inter eos iuditium terminetur. Primum omnium de illis causis pro quibus iudicatus fuit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suas secundum (0316C)iuditium Francorum in publico fuerunt revocatas. Et si aliquid in postmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonio non suscipiatur, nec inter scabineis legem iudicandam locum non teneat. Et si ad sacramentum aliquid ei iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum ad sacramentum aliquid admallaverit, ipse semper ad iudicium Dei examinandus accedat. 2. Si alicui post iudicium scabiniorum fuerit vita concessa, et ipse inpostmodum aliqua mala perpetraverit, (0317A)et iustitia reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit, et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est ut superiorem iuditium sustineat quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliquid male fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam abeat suam iustitiam requirendi de causis, perpetratis postquam ad mortem iudicatus est. De praeteritis maneat, sicut supra diiudicatum fuit. 3. De latrone forbannito: ut liber homo qui eum suscepit, 15 solidos conponat, et servus 120 percussionibus vapuletur. 4. Ut comes qui latronem in forbanno miserit, vicinis suis comitibus notum faciat, eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant.(0317B) 5. Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur, exceptis scabineis [et vassis comitum ] et qui illorum causas quaerendi aut respondere debent. 6. Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur; (0317C)et nullus ut testimonium dicat, aut sacramentum iuret, nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent separatim discuciantur quod de illam rem dicere velint unde testimonium reddere debent. (0317B)Codd. Suppl. lat. 75 et Mettensis.
13. Ut nullus ad placitum venire cogatur, nisi qui causam habet adquaerendam; excepto scabinis et vassallis comitum. 14. Ut nullus audeat praestare adiutorium ei qui male facit, aut respondere. 15. Ut missi nostri per misericordiam viriliter in omnibus agant. 16. De testibus, sicut in anterioribus capitulis continetur, ut ieiuni ad (0317C)placitum veniant, et postquam comederint, nec testimonium dicere nec sacramentum iurare possint. Et ut, priusquam iurent, separatim discutiantur. 17. Ut nullus praemium recipiat propter iustitiam tollendam. 7. Ut nullus quislibet nostrorum, neque comes, neque iudex, neque scabineus, cuiuslibet iustitia dilatare praesumat, si statim adimpleta poterit esse secundum rectitudinem; neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium accipere praesumant. 8. Ut nullus cogatur ad pontem ire ad flumen (0318A)transeundi propter teloneis causam, quando ille in alio loco conpendiosius illud flumen transire potest. Similiter et in plano campo, ubi pons nec treiectus est, omnimodis praecipimus ut non teloneus exactetur. 9. Ut mercatus die dominico in nullo loco habeatur, nisi ubi antiquitus fuit et legitime esse debet. 10. Ut presbiter qui sanctam crismam donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo expoliatus fuerit, manum amittat. 11. Ut iudices, advocati, praepositi, centenarii (0318B), scabinii, quales meliores inveniri possunt et Deum timentes, constituantur ad sua ministeria exercenda cum comite et populo; elegantur mansueti et boni. 12. Ut nemo propter cupiditatem pecuniae et propter avaritiam suam prius detur pretio, et futura questione sibi praeparet, ut duplum vel triplum tunc recipiat; sed tunc tantum quando fructum praesens est, illos conparet. 13. Ut in locis ubi (0318C)mallos publicos habere solent, tectum tale constituantur, quod in hiberno et in aestate ad placitos observandos usus esse possit.(0318A) 21. Si presbyter crisma dederit, ab episcopo degradetur, et postmodum a iudice manum perdat, si propter iudicium subvertendum hoc fecerit. 22. Ut iudices, vice-domini, praepositi, advocati, (0318B)centenarii, scabinei boni et veraces et mansueti, cum comite et populo eligantur et constituantur ad sua ministeria exercenda. 24. De debitis pauperum anterioribus, et negotia facienda antequam fructus colligatur, omnino inantea cavenda hoc ex ore proprio locuti sumus. Unusquisque praesenti anno, sive liberum sive servum suum de famis inopia adiutorium praebeat. 25. Ut loca ubi placita (0318C)esse debent, bene restaurata fiant, sicut ore proprio diximus, quod in hiberno et in aestate ad placitos observandos usus esse possit. 14. Ut sacramenta quae ad palatium fuerunt adharamita, in palatio perficiantur. Et si cumsacramentales homines cum ipso venire renuerint, iussione dominica cum indiculo aut sigillo ad palatium venire cogantur. 15. Si vero advocatus sacramentum contra alium habuerit et iurare non potuerit, aut aliquid per iustitiam reddiderit, propter hoc beneficium non perdat. 16. De ecclesiis nondum bene restauratas; de causis quae cotidie non cessant.(0319A) 17. De concordia fidelium nostrorum; de fugitivis qui non cessant recipere et abscondere. 18. De navigiis peregrinis. De homicidiis. 19. De traditionibus seu comparationibus, ut nullus in absconso non faciat. 20. De monetis sive mensuris modiorum et sestariorum.(0320A) 21. De beneficiis nostris non bene constructis. 22. De hospitalitate et susceptione iterantium, tam missorum nostrorum quam reliquorum bonorum hominum. 23. Quod missos nostros ad vicem nostram mittimus. 24. De illis qui vinum et annonam vendunt antequam colligant, et per hanc occasionem pauperes efficiuntur . 25. Ut omnis homo iudicium Dei credat absque ulla dubitatione. 26. De traditionibus, ut in abscondito non fiant propter contentiones diversas. 27. Ut nullus comparationes faciat cum paupere dolose, nisi per iustitiam. CAPITULARE LANGOBARDICUM (An. 809). (0319) Capitula haec in Codice sancti Pauli numeris 86 et 87 signata, capitulare anni 808 excipiunt, et postea a Lothario imperatore repetita sunt. Patet promulgata esse a Pippino, qui anno sequenti obiit.
1. (0319B)Qualiter iubet domnus rex ad omnes actores suos qui curtis eius commissas habent; id est inprimis de illo quod iam nostris temporibus inpublicatum est, ut iuret unusquisque actor et dicat per euangelias: quia quodcumque cognovero quod contra rationem alicui tultum est, facio exinde notitia domno mei regi, ut relaxetur; sic tamen ut dicat in ipso sagramento, quod non consentiendo amico, non ad parentem, non ad premio corruptus nisi cot certum sciat quod contra rationem tultum est; et cum nobis fuerit recensitum, per nostra iussionem relaxetur.
2. Unde statuimus, ut per 40 annos inquiretur possessiones de pecunias publicas, pro eo quod peccatis eminentis de 40 annis aliquis non memorat, (0319C)et pauci inveniuntur qui tantos annos habeat, statuemus, ut excepto qui iam per iustitiam inpublicatum (0320B)est, quod intra 30 annos aliquo invasio aut fraus in pecunia publicas facta est, ipsa requirat et adducat ad nostra notitiam; sic tamen, ut antea non presumat, wiffare aut pignorare; quia nos volumus ista causa per nosmet ipsos audire et secundum Deum ordinare: quia apparuit nobis, quod si nos ipsa causa audierimus, Deo fabentem, sine peccatum eam inquirere habemus, et sic ordinare ut mercedem habeamus, quia iudicis nostris, neque arimannos, nec actoris nostri, possunt sic disciplina distringere sicut nos. Quod autem provatum est qui per 30 annos aut super cuiuscumque possessionem fuit, et amodo habeat, ut nullus actor eo presumat nec de servo nec wiffare nec molestare; et qui presumpserit, conponat ipse actor widriguildum (0320C)suum, excepto unde preceptum falsum inveniatur, quod aperta causa est ad requirendum. CAPITULARE DE DISCIPLINA PALATII AQUISGRANENSIS (An. 809). (0319) Baluzius sub titulo capitularis de ministerialibus palatinis ex Codice olim S. Vincentii Laudunensis jam regio Paris. n. 4788, saec. IX, fragmenta edicti vulgaverat, quod jam, eodem Codice iterum a me evoluto, integrum prodit. Ascribendum videbatur posterioribus imperatoris annis, cum aula et palatium, teste auctore anonymo Vitae Ludovici Pii, nebulonibus redundaret.
1. (0319C)Unusquisque ministerialis palatinus diligentissima inquisitione discutiat primo homines suos, et postea pares suos, si aliquem inter eos vel apud suos igrotum hominem vel meretricem latitantem invenire possit. Et si inventus homo aliquis vel aliqua femina huiusmodi fuerit, custodiatur, ne fugere possit, usque dum nobis adnuntietur. Et ille homo (0320C)qui talem hominem vel talem feminam secum habuit, si se emendare noluerit, in palatio nostro observetur. Similiter volumus ut faciant ministeriales dilectae coniugis nostrae vel filiorum nostrorum.
2. Ut Ratbertus auctor per suum ministerium, id est, per domos servorum nostrorum, tam in Aquis quam in proximis villulis nostris ad Aquis pertinentibus, (0321A)similem inquisitionem faciat. Petrus vero et Gunzo per scruas et alias mansiones actorum nostrorum similiter faciant. Et Ernaldus per mansiones omnium negotiatorum, sive in mercato sive aliubi negotientur, tam Christianorum quam et Iudaeorum. Mansionarius autem faciat simili modo cum suis iunioribus per mansiones episcoporum et abbatum et comitum qui actores non sunt, et vassorum nostrorum eo tempore quando illis seniores in ipsis mansionibus non sunt. 3. Volumus atque iubemus, ut nullus de his qui nobis in nostro palatio deserviunt, aliquem hominem propter furtum, aut aliquem homicidium vel adulterium, vel aliud aliquod crimen ab ipso perpetratum, et propter hoc ad palatium nostrum venientem, (0321B)atque ibi latitare volentem recipere praesumat. Et si liber homo hanc constitutionem transgressus fuerit, et talem hominem receperit, sciat se eundem hominem qui apud eum inventus fuerit, in collo suo portare debere, primum circa palatium, deinde ad cippum in quem idem malefactor mittendus est. Si autem servus fuerit qui hanc nostram iussionem servare contempserit, similiter illum malum factorem in collo suo usque ad cippum deportet, et ipse postea in marcatum adducatur, et ibi secundum merita sua flagelletur. Similiter de gadalibus et meretricibus volumus, ut apud quemcumque inventae fuerint, ab eis portentur usque ad mercatum, ubi ipsae flagellandae sunt. Vel si noluerit, (0322A)volumus ut simul cum illa in eodem loco vapuletur. 4 Quicumque homines rixantes in palatio invenerit, et eos pacificare potuerit et noluerit, sciat damnum quod inter eos factum fuerit, participem esse debere. Quod si rixantes viderit, et eos pacificare non potuerit, et qui sint illi qui inter se rixantur cognoscere noluerit ut hoc indicare possit, similiter volumus ut damnum quod inter eos commissum fuerit, in conpositione communionem habeat.
5. Quicumque hominem undecunque ad palatium nostrum venientem receperit sive adduxerit, nec expellere curaverit, damnum quod hab eo fuerit in palatio nostro factum aut eum praesentet, aut si praesentare non potuerit, damnum quod ipse fecerat pro ipso conponat.(0322B) 6. Ut comites palatini omnem diligentiam adhibeant, ut clamatores postquam indiculum ab eis acceperint, in palatio nostro non remaneant. 7. Ut super mendicos et pauperes magistri constituantur qui de eis magnam curam et providentiam habeant ut . . . . ores et simulatores inter eos se celare non possint. 8. Ut omni hebdomada per diem sabbati agentes vel ministeriales nostri indicent quid de hac inquisitione factum habeant, et hoc quod nobis indicaverint, sic diligenter ac veraciter habeant inquisitum et investigatum, ut si nobis placuerit, in manu nostra valeant adfirmare, quod non aliud nobis nisi veritatem indicassent. CAPITULARE DE MONETA. (0321) Reliquias tantum huius edicti ex laciniis Codicis olim S. Vincentii Laudunensis, jam regii Parisiensis n. 4788, saec. IX, vix aegre salvavi; et quam maxime spero, fore ut integrum capitulare alius Codicis ope aliquando in lucem prodeat. Lacunas, quantum fieri poterat, indicavi. Littera obliqua expressa, aut ex conjectura supplevi, aut dubiae lectionis esse existimavi.
1. (0321C)Haec capitula in singulis locis observari debent re Ut civitatis illius moneta publice sub custodia comitis fiat.
2. Ut monetarii ipsi publice, nec loco alia nec infra nec extra illam civitatem nisi constituto eis loco, monet am facere non praesumant. 3. Si inventus quisquam fuerit aut ex ipsis aut alia quaelibet persona in ipso pago monetam faciens cum omnem substantiam eius et totam m amplius opus accipiat nihil 4. Ut moneta rii monetae batere non possint; ideo volumus ut comes h is inquisitum (0321D)t per hoc est falsat (0322C)et proclam 5. nihil et cum piscibus riatur corium in dorso et capite et scribatur ei in facie: falsator monetae; in ceteris vero civitatibus ubi consessum non est moneta, simili ratione comes, s monetariorum ipse comes non solum que facienti ad solicitudinem comes et me optineat ut ipse per pares suos vel negotiatores huc illucque discurrentes inquirat ob ferat auct substan tiae subiacere (0322D)statutum in praesum CAPITULARE ECCLESIASTICUM (An. 809, Nov., Aquis). (0323) Anno 809, mense Novembri, concilium de processione Spiritus sancti Aquisgrani convocatum, ibique et de statu ecclesiarum et de conversatione eorum qui in eis Deo deserviunt agitatum, nec tamen aliquid definitum fuisse propter rerum magnitudinem Einhardus tradit. Quo pertinere videri possunt 1. capitulorum fragmentum in Editione operum Hincmari Cordesiana, pag. 683, vulgatum, iterumque ex schedis Sirmondi a Baluzio prolatum, et capitulare quintum incerti anni inscriptum; 2. Capitulare de presbyteris, ab Ansegiso l. I, capp. 140-158 servatum, quod integrum referendum censuimus. Nam Einhardi verba non adeo absolute intelligenda esse ut nihil penitus definitum fuisse opinemur, collato alio ejus loco in Vita Caroli Magni cap. 29, in Monum. Germ. SS., t. II, pag. 458 patebit; tantum, quae finita sint, minimam coepti negotii partem effecisse, credendum est. Capitula haec in conventu autumnali promulgata esse, ex ordine quo ab Ansegiso intra capitulare Aquisgranense anni 809 supra col. 315, 316 editum et capitulare Aquisgranense anni 810 referuntur, prodire videtur.
1. (0323A)Primo, omnium admonendi sunt de rectitudine fidei suae, ut eam et ipsi teneant et intelligant et sibi subiectis populis vivo sermone annuntient. Et unusquisque eos quos habet in suo ministerio cognoscat, sive viros, sive feminas, ut noverit singulorum confessiones et conversationem, quia pro omnibus redditurus est rationem Deo
2. Secundo, ut ipsi sacerdotes talem ostendant suam conversationem subiectis sibi populis quae imitabilis sit, videlicet, sicut apostolus dixit, in castitate, in sobrietate, ut non deserviant gulae et cupiditatibus huius seculi, ut quod alios monent observare, in se ipsis ostendant, ut caveant se ab omni avaritia et cupiditate; quia multi die noctuque laborant ut adquirant temporalia, res videlicet, mancipia, (0323B)vinum, et annonam, cum usura, a qua et Deus prohibet et omnis scriptura divina et sancti canones. Necnon mulierum declinent consortium, et secum habitare non permittant, ut auctoritas est canonica. 3. Tertio, ut orationem dominicam, id est Pater noster, et Credo in Deum, omnibus sibi subiectis insinuent, et sibi reddi faciant tam viros et feminas, quamque pueros. 4. Quarto. Ut ipsi presbyteri a comessationibus, potationibus, ut apostolus monet, se subtrahant; nam quidam illorum cum quibusdam vicinis suis utuntur usque ad mediam noctem et eo amplius cum ipsis bibendo morantur; et qui religiosi et sancti esse videntur, (0323C)non quidem tunc ibi manent, sed tamen saturati vel ebrii revertuntur ad ecclesias suas, et neque in die neque in nocte officium Deo in ecclesia sibi credita persolvunt. Nonnulli vero in eodem loco, ubi ad convivium pergunt, dormiunt. 5. Quinto. Ut ipsi presbyteri tales scholarios habeant, (0324A)id est ita nutritos et institutos [insinuatos, Bal. ], ut si forte eis contingat non posse occurrere tempore competenti ad ecclesiam suam officii gratia persolvendi, id est tertiam, sextam, nonam, et vesperas, ipsi scholarii et signum in tempore suo pulsent, et officium honeste Deo persolvant. 6. Sexto. Ut diligenter resciatis post ordinationem uniuscuiusque presbyteri quantum quisque fecerit in suo ministerio: quia qui ante ordinationem pauperes fuerunt, post ordinationem vero de rebus cum quibus debuerant ecclesiis servire, emunt sibi alodium et mancipia, et caeteras facultates; et neque in sua lectione aliquid profecerunt, neque libros congregaverunt, aut ea quae pertinent ad cultum religionis augmentaverunt, sed semper convitiis (0324B)et contritionibus et rapina vivunt. 7. Septimo. Ut domesticos suos, id est eos qui cum ipsis sunt in sua mansione, sive scholarios, sive alios servientes, diligentissime praevidere studeant ab omnibus vitiis, et maxime de ebrietatibus et luxuriis, et variis immunditiis. Nam, sicut dicit apostolus, qui domesticorum suorum curam negligit, aliorum non prodesse poterit conversationi. 8. Octavo. Ut hospitales sint; quia multi, qui sciunt hospitem supervenire ad ecclesiam suam, fugiunt. Sed quod apostolus iubet et caetera scriptura divina sectari, illi e contrario faciunt, et pauperibus subvenire metuunt. 9. Nono. Iubet apostolus omnibus fidelibus, ut (0324C)sermo eorum in gratia sit semper sale conditus, id est, ut ea loquatur christianus quae religioni conveniunt, unde aliquis mentem condire possit, et a putredine peccatorum emundare. Si omnibus fidelibus . . . . . Reliqua desunt. CAPITULA DE PRESBYTERIS. (0325) Excepi ea ex Ansegisi libro I, capp. 140-158, et ex appendice I, cap. 20; duo eorum et inter Caroli capitula legibus Langobardicis addita capp. 96 et 137 reperiuntur.
1. (0325A)Ut nullus presbyter ad introitum ecclesiae exenia donet.
2. Ut nullus laicus presbyterum in ecclesia mittere vel eicere praesumat, nisi per consensum episcopi. 3. Ut episcopi praevideant, quem honorem presbyteri pro ecclesiis senioribus tribuant. 4. Ut decimae in potestate episcopi sint, qualiter a presbyteris dispensentur. 5. Ut ecclesiae vel altaria melius construantur. Et nullus presbyter annonam vel foenum in ecclesia mittere praesumat. 6. Ut ecclesiae vel altaria, quae ambiguae sunt de consecratione, consecrentur. 7. Ut presbyteri per parrochias suas feminis praedicent, (0325B)ut linteamina altaribus praeparent. 8. Ut nullus presbyter in alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat. 9. Ut nullus presbyter in alterius parrochia missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere. 10. Ut terminum habeat unaquaeque aecclesia, de quibus villis decimas recipiat. 11. Ut unusquisque presbyter res quas post diem consecrationis adquisierit proprias, ecclesiae relinquat. 12. Ut nullus presbyter aut laicus poenitentem invitet vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad (0325C)praesens pro ipso unum vel duos denarios, iuxta qualitatem poenitentiae, dederit. 13. Ut nullus presbyter cartas scribat, nec conductor sui senioris existat.(0326A) 14. Ut nullus deinceps in ecclesia mortuum sepeliat. 15. Ut unusquisque presbyter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut caveant ab insidiis diaboli. 16. Ut presbyter semper eucharistiam habeat paratam, ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur. 17. Ut presbyter in coena Domini duas ampullas secum deferat, unam ad chrismam, alteram ad oleum ad cathecuminos inunguendum vel infirmos iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes (0326B)eum oleo in nomine Domini. 18. Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiae cuius res sunt donent. Et qui tale beneficium habent, ad medietatem laborent, et de eorum portione proprio presbytero decicimas donent. 19. Hae sunt festivitates in anno, quae per omnia venerari debent: natalis Domini, sancti Stephani, sancti Iohannis euangelistae, innocentum, octabas Domini, epiphania, octabas epiphaniae, purificatio sanctae Mariae, pascha dies octo, letania maior, ascensa Domini, pentecosten, sancti Iohannis baptistae, sancti Petri et Pauli, sancti Martini, sancti Andreae. De adsumptione sanctae Mariae interrogandum reliquimus.(0326C) 20. De iudicio poenitentiae ad interrogandum reliquimus, per quem poenitentialem vel qualiter iudicentur poenitentes; et de incestibus, quibus liceat iungere, quibus non. CAPITULARE AQUISGRANENSE (An. 810). (0325) Editum a Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis, jam ope Codicis 1. Paris. inter Suppl. Latina n. 75, recognovimus; eo quidem a Baluzio recedendum rati, quod rubricas capitularis alio ordine collocatas et in Codicibus ei subjectas, non pro capitulari habendas, sed ad capitulare ipsum referendas existimavimus.
CAPITULA QUAE ANNO DECIMO IMPERII DOMNI KAROLI SERENISSIMI AUGUSTI AQUIS PALATIO COMMONITA SUNT. (0325C) 1. (0325D)De clamatoribus qui magnum impedimentum faciunt in palatio ad aures domni imperatoris: ut missi sive comites illorum missos transmittant contra illos qui mentiendo vadunt, ut eos convincant.
2. Ut ante vicarium et centenarium de proprietate aut libertate iudicium non terminetur aut adquiratur, (0326C)nisi semper in praesentia missorum imperialium, aut in praesentia comitum.(0326D) 3. De homicidiis factis anno praesenti inter vulgares homines, quas propter pulverem mortalem acta sunt. 4. Ut sacerdotes admoneant populum ut aelemosinam dent, et orationes faciant, propter diversas plagas quas assidue pro peccatis patimur. 5. Ut ipsi sacerdotes unusquisque secundum ordinem (0327A)suum praedicare et docere studeat plebem sibi commissam. 6. De ebrietate, ut primum omnium seniores semetipsos exinde vetent, et eorum iuniores exemplum bonae sobrietatis ostendant. 7 Admonendi sunt omnes generaliter, secundum euangelicam auctoritatem, ut sic luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificent patrem vestrum qui in coelis est.
8. De fugitivis qui per diversas provintias detenti et occultati contra praeceptum domni imperatoris sunt, ut qui eos post praeteritum tempus suscepit aut retinet, bannum dominicum componat 9. De pace et iustitia infra patriam, sicut saepe per alia capitula iussi, adimpletum fiat.(0327B) 10. De latronibus qui magnam habent blasphemiam, quicumque aliquem ex ipsis conpraehenderit, nullum dampnum exinde patiatur 11. De heribanno, ut diligenter inquirant missi, qui hostem facere potuit et non fecit, ipsum bannum componat, si habet unde componere possit. Et si non habuerit unde componere valeat, rewadiatum fiat et inbreviatum, et nihil pro hoc exhactatum fiat usque dum ad notitiam domni imperatoris veniat. 12. Herisliz qui factum habent, per fideiussores ad regem mittantur. 13. De beneficiis destructis et alodis restauratis. 14. De freda exigenda. 15. De materiamine ad naves faciendas.(0327C) 16. De vulgari populo, et unusquisque suos iuniores (0328A)distringat, ut melius ac melius oboediant et consentiant mandatis et praeceptis imperialibus. 17. De elemosina mittenda ad Hierusalem propter aecclesias Dei restaurandas. 18. Ut nullus homines malignos consentiat, sed magis, in quantum potest, resistat. Ut pauperes, orfani, et viduae, et ecclesiae Dei pacem habeant. ITEM DE ANNO DECIMO. ( Capitula proposita. )
1. De tribulatione generali quam patimur omnes, id est de mortalitate animalium et ceteris plagis. 2. De praedicatione per singulas parroechias. 3. De euangelio, ut luceat lux vestra coram hominibus. 4. De omnibus vitiis et ebrietate fugiendum.(0328B) 5. De semetipso et sua familia unusquisque corrigendum 6. De orationibus in invicem facientibus. 7. De innocentibus occisis inquirendum. 8. De clamatoribus, quomodo castigentur. 9. De beneficia non bene condricta inquirendum. 10. De mendacia et periuria cavenda. 11. De heribanno exigendo. 12. De pauperibus qui minime solvere possunt. 13. De freda exigenda. 14. De his qui herisliz fecerunt, ut fideiussores donent. 15. De res et mancipia, ut ante vicariis et centenariis non conquirantur.(0328C) 16. De latronibus, quomodo distringantur. CAPITULARE DE INSTRUCTIONE MISSORUM (Aquis). (0327) Editum a Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis, jam ope Codicis Paris. inter Suppl. Latina, n. 75, recognovimus.
1. (0327D)Ut tales sint missi in legatione sua, sicut decet esse missos imperatoris strenuos, et perficiant quod eis iniunctum fuerit. Aut si non potuerint, domno imperatori notum faciant quae difficultas eis resistat ne illud perficere possint.
2. Ut quicquid de eius iussione cuilibet praecipere et commendare debent, potestative annuncient atque praecipiant. Et non sibi faciant socios inferioris ordinis homines, qui semper inde retro res qualescumque tractare volunt; sed illos sibi socient qui ad effectum unamquamque rem deduci cupiunt. 3. Quando iustitiam pauperibus facere iusserint, semel aut bis praecipiant ut iustitia facta fiat. Tertia vice, si nondum factum est, ipsi pergant ad locum (0328D)et ad hominem qui iustitiam facere noluit, et cum virtute tollant ab eo quod iniuste alteri tulit, et reddant illi cuius per iustitiam esse debuit. 4. Ut qui bannum domni imperatoris vel freda dare debet, accipiatur illa solutio, et ad eum inferatur, ut ipse tamen det cuicumque ei placuerit. 5. Quicumque illis iustitiam facere volentibus resistere conatus fuerit, domno imperatori annuncient. Similiter quicumque contra iustitiam alteri in placito defendere voluerit, legitimam poenam incurrat, cuiuslibet homo sit, sive domni imperatoris, sive cuilibet filiorum et filiarum, vel ceterorum potentium hominum. ENCYCLICA DE JEJUNIIS GENERALIBUS. (0329) ( Videsis inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII ).
CAPITULARE DUPLEX AQUISGRANENSE (An. 811). (0329) Capitulare duplex, primum sub titulo: « Capitulare interrogationis de iis quae Carolus Magnus pro communi omnium utilitate interroganda constituit, » Sirmondus et Baluzius ex Codice S. Vincentii Mettensis ediderunt; nos ope Codicis Paris. inter Suppl. Lat. n. 75 recognovimus.
DE INTERROGATIONE DOMNI IMPERATORIS DE ANNO UNDECIMO. (0329A) 1. In primis separare volumus episcopos, abbates, et comites nostros, et singulariter illos alloqui. Quae causae efficiunt, ut unus alteri adiutorium praestare nolit, sive in marcha, sive in exercitu, ubi aliquid utilitatis defensione patriae facere debet. 2. Unde illae frequentissimae causationes, in quibus unus alteri quaerit quicquid parem suum viderit possidentem. 3. De eo quod quilibet alterius hominem ad se fugientem suscipit. 4. Interrogandi sunt, in quibus rebus vel locis ecclesiastici laicis, aut laici ecclesiasticis, ministerium suum impediunt. In hoc loco discutiendum est atque (0329B)inveniendum in quantum se episcopus aut abbas rebus secularibus debeat inserere, vel in quantum comes vel alter laicus in ecclesiastica negocia. Hic interrogandum est acutissime, quid sit quod apostolus ait: Nemo militans Deo implicet se negotiis secularibus, vel ad quos sermo iste pertineat. 5. Quid sit, quod unusquisque christianus in baptismo promittat, vel quibus abrenunciet. 6. Quae sectando vel neglegendo ipsam suam renunciationem vel abrenunciationem irritam faciat. 7. Quod ille bene in Deum non credit qui praecepta eius impune se contempnere putat, vel quia ea quasi non ventura despicit quae ille comminatus est. 8. Quod in nobis despiciendum est, utrum vere christiani sumus. Quod in consideratione vitae vel (0329C)morum nostrorum facillime cognosci potest, si diligenter conversationem coram discutere voluerimus. 9. De vita et moribus pastorum nostrorum, id est, episcoporum, qui populo Dei non solum docendo, sed etiam vivendo, exemplum bonum dare debent. Ipsis namque apostolum dixisse credimus, ubi dicit: Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 10. De vita eorum qui dicuntur canonici, qualis esse debeat.(0329D) 11. De conversatione monachorum, et utrum aliqui (0330A)monachi esse possint praeter eos qui regulam sancti Benedicti observant. Inquirendum etiam, si in Gallia monachi fuissent priusquam traditio regulae sancti Benedicti in has parroechias pervenisset. 12. Ista conservetis sicut vobis decet; et in vobis confido, piissimi pontifices, et in quantum investigare possum, vobis mittere seu scribere non dubito. Bene valete in Domino. ITEM BREVIS CAPITULORUM QUIBUS FIDELES NOSTROS EPISCOPOS ET ABBATES ALLOQUI VOLUMUS ET COMMONERE DE COMMUNI OMNIUM NOSTRORUM UTILITATE 1. Primo commemorandum est, quod anno praeterito tria triduana ieiunia fecimus, Deum orando ut ille nobis dignaretur ostendere, in quibus conversatio nostra coram illo emendare debuisset: quod nunc (0330B)facere desideramus. 2. Quaerendum est in primis ecclesiasticis, id est episcopis et abbatibus, ut illi nobis patefaciant de conversatione sua, qualiter vivere debeant, ut cognoscere valeamus cui de illis aut bonum aut aliud aliquid refrenati credere debeamus; et ut scire possimus, in quantum cuilibet ecclesiastico, id est episcopo, vel abbate, seu monacho, secularibus negotiis se ingerere; aut quod proprie pertineat ad illos qui dicuntur et esse debent pastores ecclesiae patresque monasteriorum, ut aliud ab eis nec non quaeramus, quam quod ipsis facere licet, et ut quislibet ex eis a nobis ea non quaerat, in quibus eis consentire non debemus.(0330C) 3. Interrogare volumus ipsos ecclesiasticos, et qui scripturas sanctas non solum ipsi discere, sed etiam alios docere debent, qui sint illi quibus apostolus loquitur: Imitatores mei estote; vel quis ille de quo idem dicit: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, aut qualiter apostolus sit imitandus, vel quomodo Deo militet. 4. Iterum inquirendum ab eis, ut nobis veraciter patefaciant, quid sit quod apud eos dicitur seculum relinquere, vel in quibus internosci possint hi qui (0330D)seculum relinquunt, ab his qui adhuc seculum sectantur; (0331A)utrum in eo solo, quod arma non portant nec publice coniugati sunt. 5. Inquirendum etiam, si ille seculum dimissum habeat, qui cotidie possessiones suas augere quolibet modo, qualibet arte, non cessat, suadendo de coelestis regni beatitudine, comminando de aeterno supplicio inferni, et sub nomine Dei aut cuiuslibet sancti tam divitem quam pauperem, qui simpliciores naturae sunt, et minus docti atque cauti inveniuntur si rebus suis expoliant, et legitimos heredes eorum exheredant, ac per hoc plerosque ad flagitia et scelera propter inopiam, ad quam per hoc fuerint devoluti, perpetranda compellunt, ut quasi necessario furta et latrocinia exerceant, cui paterna rerum hereditas, ne ad eum perveniret, ab alio praerepta (0331B)est. 6. Iterum inquirendum, quomodo seculum reliquisset, qui cupiditate ductus propter adipiscendas res quas alium vidit possidentem, homines ad periuria et falsa testimonia praecio conducit, et advocatum sive praepositum non iustum ac Deum timentem, sed crudelem ac cupidum ac periuria parvipendentem, inquirit, et ad inquisitionem rerum non qualiter, sed quanta adquirat. 7. Quid de his dicendum, qui quasi ad amorem Dei et sanctorum, sive martyrum sive confessorum, ossa et reliquias sanctorum corporum de loco ad locum transferunt, ibique novas basilicas construunt, et quoscumque potuerint, ut res suas illuc tradant, instantissime adhortantur. Ille siquidem vult ut videatur (0331C)quasi bene facere, seque propter hoc factum bene meritum apud Deum fieri, quibus potest persuadere episcopis. Palam fit hoc ideo factum, ut ad aliam perveniat potestatem. 8. Miramur unde accidisset, ut is qui se confitetur seculum reliquisse, neque omnino vult consentire ut ipse a quolibet secularis vocetur, armatos homines velit et propria retinere, cum ad eos qui nondum in totum seculum renunciaverunt hoc pertineat: ad ecclesiasticos vero quomodo iuste pertineat, penitus ignoramus, nisi illi nobis insinuaverint qui haec quasi licita usurpare non dubitant 9. Quid unusquisque Christo in baptismo promittat, vel quibus causis abrenunciat; ut quamvis unicuique christiano considerandum sit, specialiter (0331D)tamen ab ecclesiasticis inquirendum, qui laicis ipsius promissionis et abrenunciationis in sua vita exemplum (0332A)praebere debent. Hic diligentissime considerandum est, et acutissime distinguendum, quae sectando vel neglegendo unusquisque nostrum ipsam suam promissionem et abrenuntiationem vel conservet vel irritam faciat; et quis sit ille satanas, sive adversarius, cuius opera vel pompam in baptismo rennnciavimus. Hic autem conspitiendum est, ne perversa unusquisque faciendo, illum quislibet nostrum sequatur cui iamdudum in baptismo renunciavimus. 10. In quo canonum vel in cuius sancti patris regula constitutum sit, ut invitus quislibet aut clericus aut monachus fiat, aut ubi Christus praecepisset aut quis apostolus praedicasset, ut de nolentibus et invitis, et vilibus personis, congregatio fieret in ecclesia vel canonicorum vel monachorum.(0332B) 11. Quam utilitatem conferat ecclesiae Christi, quod is qui pastor vel magister nec cuiuscumque venerabilis loci esse debet, magis studet in sua conversatione habere multos quam bonos, et non tantum probet quam multitudine hominum delectatur, plus studet ut suus clericus vel monachus bene cantet et legat, quam iuste et beate vivat. Quamquam non solum minime in ecclesia contempnenda sit cantandi vel legendi disciplina, sed etiam omnimodis exercenda. Sed si utrumque cuilibet venerabili loco accedere potest, tolerabilius tamen ferendum nobis videtur imperfectione cantandi, quam vivendi. Et quamvis bonum sit, ut ecclesiae pulchra sint aedificia, praeferendus tamen est aedificiis bonorum morum ornatus et culmen; quia, in quantum nobis (0332C)videtur, structio basilicarum veteris legis quandam trahit consuetudinem; morum autem emendatio proprie ad novum testamentum et christianam pertinet disciplinam. Quod si Christus et apostoli, et qui apostolos recte secuti sunt, in ecclesiastica disciplina sunt sequendi, aliter nobis in multis rebus faciendum est quam usque modo fecissemus, multa de usu et consuetudine nostra auferenda, et non minus multa, quae actenus non fecimus, facienda. 12. Qua regula monachi vixissent in Gallia, priusquam regula sancti Benedicti in ea tradita fuisset, cum legamus sanctum Martinum et monachum fuisse et sub se monachos habuisse, qui multo ante sancto Benedicto fuit.(0332D) 13. De sanctimonalium et ancillarum Dei conversatione. CAPITULARE DE EXPEDITIONE EXERCITALI (An. 811, Aquis). (0333) Editum a Baluzio ex codicibus Palatino bibliothecae Vaticanae et Sancti Vincentii Mettensis, denuo ope codicis Parisiensis inter Supplementa latina n. 75 recognovimus
ITEM UNDE SUPRA DE ANNO UNDECIMO. (0333A) De causis propter quas homines exercitatem obeditionem dimittere solent.
1. In primis discordantes sunt, et dicunt quod episcopi, abbates, et eorum advocati potestatem non habeant de eorum tonsis clericis et reliquis hominibus. Similiter et comites de eorum pagensis non habeant potestatem 2. Quod pauperes se reclamant expoliatos esse de eorum proprietate. Et hoc aequaliter clamant super episcopos et abbates et eorum advocatos, et super comites et eorum centenarios. 3. Dicunt etiam, quod quicumque proprium suum episcopo, abbati, vel comiti, aut iudici, vel centenario dare noluerit, occasiones quaerunt super illum (0333B)pauperum, quomodo eum condempnare possint, et illum semper in hostem faciant ire, usque dum pauper factus, volens nolens suum proprium tradat aut vendat; alii vero qui traditum habent, absque ullius inquietudine domi resideant. 4. Quod episcopi et abbates, sive comites, dimittunt eorum liberos homines ad casam in nomine ministerialium. Similiter et abbatissae. Hi sunt falconarii, venatores, telonearii, praepositi, decani, et alii qui missos recipiunt et eorum sequentes. 5. Dicunt etiam alii, quod illos pauperiores constringant et in hostem ire faciant, et illos qui habent (0334A)quod dare possint, ad propria dimittunt. 6. Dicunt ipsi comites, quod alii eorum pagenses non illis obediant, nec bannum domni imperatoris adimplere volunt, dicentes quod contra missos domni imperatoris pro heribanno debeant rationem reddere; nam non contra comitem; etiam et si comes suam domum ilfi in bannum miserit, nullam exinde habeat reverentiam, nisi intret in domum suam, et faciat quaecumque ei libitum fuerit. 7. Sunt etiam alii qui dicunt se esse homines Pippini et Chluduici, et tunc profitentur se ire ad servitium dominorum suorum, quando alii pagenses in exercitum pergere debent. 8. Sunt iterum et alii qui ramanent, et dicunt quod seniores eorum domi resideant, et debeant cum (0334B)eorum senioribus pergere ubicumque iussio domni imperatoris fuerit. Alii vero sunt qui ideo se commendant ad aliquos seniores, quos sciunt in hostem non profecturos. Quod super omnia majus fiunt inoboedientes ipsi pagenses comiti et missos decurrentes, quam antea fuissent. 9. De illis hominibus, qui parentes eorum, matrem, aut materteram, aut patruelem, aut quemlibet de sua genealogia occidunt, ut per illos non fiant conquisiti. Sunt et alii qui de ipsa genealogia non debent esse inclinati, attamen fiunt propter illam occasionem inclinati. CAPITULARE DE EXERCITALIBUS (811). (0333) Capitulare hoc exstat in Ansegisi libro III, capp. 64-66 et appendice II, capp. 34 et 35, post capitularia annorum 809 et 810 et ante capitularia annorum 811 et 812; editionem ejus Langobardicam ex capitularibus Caroli legibus Langobardicis additis excepi.
1. (0333C)Si quis super missum dominicum cum collecta et armis venerit, et missaticum illi iniunctum contradixerit, aut contradicere voluerit, et hoc ei adprobatum fuerit, quod se sciens contra missum dominicum ad resistendum venisset, de vita componat: et si negaverit, cum 12 suis iuratoribus se idoneare studeat, et pro eo quod cum collecta contra missum dominicum armatus venerit ad resistendum, bannum dominicum componat. Simili modo domnus imperator de suis vassis iudicavit. Et si servus hoc fecerit, disciplinae corporali subiaceat.
(0334C)2.. Si quis domum alienam cuilibet fregerit, quicquid exinde per virtutem abstulerit, aut rapuerit, vel furaverit, totum secundum legem et ewam illi cuius domus fuerit fracta et exspoliata, in triplo componat, et insuper bannum nostrum solvat. Si vero servus hoc fecerit, sententiam superiorem accipiat, et insuper secundum suam legem compositionem faciat.
3. Si quis liber homo aliquod tale damnum cuilibet fecerit, pro quo plenam compositionem facere non valeat, semetipsum in wadiam pro servum dare (0335A)studeat, usque dum plenam compositionem adimpleat . 4. Si quis messes aut anonas in hoste super bannum dominicum rapuerit, aut furaverit vel paverit, aut cum caballis vastaverit, aestimato damno secundum legem in triplum componat. Et si (0336A)liber homo hoc fecerit, bannum dominicum pro hac re componere cogatur; servus vero secundum suam legem triplam composicionem damnum in loco restituat, et pro banno disciplina corporali subiaceat. CAPITULA FRANCICA. (0335A) 5. Si aliquis Saxo hominem conprehenderit absque furto aut absque sua propria aliqua re, dicens quod illi habeat damnum factum, et hoc contendere voluerit, in iudicio aut in campo aut ad crucem licentiam habeat. Si vero hoc noluerit, cum suis iuratoribus ipse liber homo se idoniare faciat. Et si servum cuiuslibet absque aliqua conprobatione conprehenderit, (0335B)ipse servus aut ad aquam ferventem aut ad aliud iudicium se idoniare faciat. 6. Si aliquis Saxo caballos in sua messe invenerit, et ipsos caballos inde ducere pro suo damno ad conprobandum voluerit, si quis liber homo hoc ei contradixerit aut aliquod malum pro hoc ei fecerit, tripla conpositione secundum legem et secundum ewam contra eum emendare studeat, et insuper bannum dominicum solvat, et manum perdat pro eo quod inoboediens fuit contra praeceptum domni imperatoris, quod ipse pro pace statuere iussit. Si servus hoc fecerit, secundum suam legem omnia in triplum restituat, et disciplinae corporali subiaceat. CAPITULA LANGOBARDICA. (0336A) 5. Sic quoque qualibet persona de hoc quod interpellatus fuerit, praesentaliter aut emendet, aut sacramentum reddat solus, quod nec ipse fecerit, nec, qui fecisset, sciat. Accusator vero prius iuret, quod non eum se sciente iniuste interpellasset. (0336B)6.. De his vero personis, quae longe a palatio quasi in via remaneant expectantes seniorem suum, et depraedationes fecerint, comes aut minister eius quicquid contra legem fecerint, absque ulla excusatione emendare faciant. Si vero de iniustitia contendere voluerint, constringat, aut velint vel nolint, ut iustitiam faciant. Si vero quisquam in sua superbia adeo contenderit, ut ibidem interfectus sit, incompositus iaceat; et neque senior neque propinquus eius pro hoc nullam faidam portet, aut commotionem faciat; et si fecerit, nobis et populo nostro (0336C)inimicus annotetur.
ENCYCLICA AD ARCHIEPISCOPOS DE DOCTRINA. (0335) ( Hanc encyclicam videsis inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII; Odilberti vero responsum in appendice ad easdem epistolas, tomo eodem. )
CAPITULARE BONONIENSE (Octobr.). (0335) Editum est anno 811 post d. VII Idus Oct., quo Carolus annum regni 44 inierat, Bononiae ubi, Einhardo in Annalibus teste, classem recens constructam inspiciebat. A Baluzio ex codicibus Palatino bibl. Vaticanae et S. Vincentii Mettensis vulgatum, jam auctoritate codicum Parisiensium 1. bibliothecae reg. n. 4995, et 2. bibl. ejusdem inter Suppl. latina n. 75, emendatum suoque anno restitutum iterum edimus.
CAPITULA QUAE DOMNUS IMPERATOR CONSTITUIT BONONIAE, QUAE EST IN LITTORE MARIS, ANNO REGNI SUI 44, MENSE OCTOBRIO, INDICTIONE 5. (0335D) 1. Quicumque liber homo in hostem bannitus fuerit, et venire contempserit, plenum heribannum, id est solidos sexaginta, persolvat, aut si non habuerit (0336D)unde illam summam persolvat, semetipsum pro wadio in servitium principis tradat, donec per tempora ipse bannus ab eo fiat persolutus. Et tunc iterum ad statum libertatis suae revertatur. Et si ille homo qui se propter heribannum in servitium tradidit, in illo servitio defunctus fuerit. heredes (0337A)eius hereditatem quae ad eius pertinent non perdant, nec libertatem, nec de ipso heribanno obnoxii fiant. 2. Ut non per aliquam occasionem, nec de wacta, nec de scara, nec de warda, nec pro heribergare, neque pro alio banno, heribannum comis exactare praesumat, nisi missus noster prius heribannum ad partem nostram recipiat, et ei suam tertiam partem exinde per iussionem nostram donet. Ipse vero heribannum non exactetur neque in terris neque in mancipiis, sed in auro et argento, palleis adque armis, et animalibus atque peccoribus, sive talibus speciebus quae ad utilitatem pertinent. 3. Quicumque homo nostros honores habens in ostem bannitus fuerit, et ad condictum placitum non (0337B)venerit, quod diebus post placitum condictum venisse conprobatus fuerit, tot diebus abstineat a carne et vino. 4. Quicumque absque licentiam vel permissione principis de hoste reversus fuerit, quod factum Franci herisliz dicunt, volumus ut antiqua constitutio, id est capitalis sententia, erga illum puniendum custodiatur. 5. Quicumque ex his qui beneficium principis habent, parem suum contra hostes communes in exercitu pergentem dimiserit, et cum eo ire vel stare noluerit, honorem suum et beneficium perdat. 6. Ut in hoste nemo parem suum vel quemlibet alterum hominem bibere roget. Et quicumque in (0337C)exercitu hebrius inventus fuerit, ita excommunicetur, ut in bibendo sola aqua utatur, quousque male fecisse cognoscat. 7. De vasallis dominicis qui adhuc intra casam serviunt, et tamen beneficia habere noscuntur, statutum est, ut quicumque ex eis cum domno imperatore domi remanserint, vasallos suos casatos secum non retineant, sed cum comitem cuius pagenses sunt ire permittat.(0338A) 8. Constitutum est, ut secundum antiquam consuetudinem praeparatio ad hostem faciendam indicaretur et servaretur, id est, victualia de marca ad tres menses et arma atque vestimenta ad dimidium annum; quod tamen ita observari placuit, ut his qui de Reno ad Ligerem pergunt, de Ligere initium viatus sui conputetur. His vero qui de Ligere ad Renum iter faciunt, de Reno trium mensium victualia habenda esse dicatur. Qui autem trans Renum sunt et per Saxoniam pergunt, ad Albiam marcam esse sciant. Et qui trans Ligerem manent, atque in Spania proficisci debent, montes Pirinaeos marcam sibi esse cognoscant. 9. Quicumque liber homo inventus fuerit anno praesente cum seniore suo in hoste non fuisse, plenum (0338B)heribannum persolvere cogatur. Et si senior vel comis illius eum domi dimiserit, ipse pro eo eundem bannum persolvat; et tot heribanni hab eo exigantur, quod homines domi dimisit. Et quia nos anno praesente unicuique seniorum duos homines quos domi dimitteret concessimus, illos volumus ut missis nostris ostendant, quia hisque tantummodo heribannum concedimus. 10. Constitutum est, ut nullus episcopus, aut abbas, aut abbatissa, vel quislibet rector aut custos aecclesiae, bruniam vel gladium sine nostro permisso cuilibet homini extraneo aut dare aut venundare praesumat, nisi tantum vasallis suis. Et si evenerit, ut in qualibet ecclesia vel in sancto loco (0338C)plures brunias habeat quam ad homines rectores eiusdem ecclesiae sufficiant, tunc principem idem rector ecclesiae interroget, quid de his fieri debeat. 11. Ut quandocunque navigium mittere volumus, ipsi seniores in ipsis navigibus pergant, et ad hoc sint praeparati. CAPITULARE AQUISGRANENSE (An. 812). (0337) A Baluzio ex Codd. S. Vincentii Mettensis et Palatino bibl. Vatic. editum, a nobis denuo ope 1 Codicis bibl. regiae Parisiensis inter Suppl. Latina, n. 75, et Codicum capitularia Langobardica continentium, scilicet Ambrosiani et reliquorum, tum et Ansegisi, est recognitum.
ITEM CAPITULA QUAE PRO IUSTITIIS INFRA PATRIAM FACIENDIS CONSTITUTA SUNT. (0337D) 1. De termino causarum et litium statuimus, ut ex (0338D)quo bonae memoriae domnus Pippinus rex obiit, et nos regnare coepimus, causae vel lites inter partes factae atque exortae discutiantur, et congruo sibi (0339A)iudicio terminentur. Prius vero, id est ante obitum praedicti domni Pippini regis causae commissae, vel omnino non moveantur, vel salvae usque ad interrogationem nostram reserventur. 2. Ut episcopi, abbates, comites, et potentiores quique, si causam inter se habuerint, ac se pacificare noluerint, ad nostram iubeantur venire praesentiam, neque illorum contentio aliubi diiudicetur, neque propter hoc pauperum et minus potentium iustitiae remaneant. Neque comes palatii nostri potentiores causas sine nostra iussione finire praesumat, sed tantum ad pauperum et minus potentium iustitias faciendas sibi sciat esse vacandum. 3. Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam (0339B)quaerendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite in cuius ministerio de rebus qualibuscumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatores per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebant. 4. Ut nullus homo in placito centenarii, neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam, aut ad res reddendas vel mancipia, iudicetur; sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur. 5. Ut missi nostri diligenter inquirant et describere faciant unusquisque in missatico, quid unusquisque de beneficio habeat, vel quot homines casatos in ipso beneficio.(0339C) 6. Quomodo eadem beneficia condricta sunt, aut quis de beneficio suo alodem comparavit vel struxit. 7. Ut non solum beneficia episcoporum, abbatum, abbatissarum, atque comitum, sive vassallorum nostrorum, sed etiam nostri fisci describantur, ut (0340A)scire possemus quantum etiam de nostra in uniuscuiusque legatione habeamus. 8. Volumus propter iustitias quae usque modo de parte comitum remanserunt, quatuor tantum mensibus in anno missi nostri legationes nostras exerceant, in hieme Ianuario, in verno Aprili, in aestate Iulio, in autumno Octobrio. Ceteris vero mensibus unusquisque comitum placito suo habeat et iustitias faciat. Missi autem nostri quater in anno mense uno et in quatuor locis habeant placita sua cum illis comitibus, quibus congruum fuerit ut ad eum locum possint convenire. 9. Ut quicquid ille missus in illo missatico aliter factum invenerit quam nostra sit iussio, non solum illud emendare iubeat, sed etiam ad nos ipsam rem, (0340B)qualiter ab eo inventa est, deferat. 10. Ut missi nostri censos nostros perquirant diligenter, undecumque antiquitus venire ad partem regis solebant. Similiter et freda. Et nobis renunciant, ut nos ordinemus, quid de his in futurum fieri debeat. 11. Ut de rebus unde censum ad partem regis exire solebat, si ad aliquam ecclesiam traditae sunt, aut tradantur propriis heredibus, aut qui eas retinuerit, vel illum censum persolvat. 12. Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus qui ad eius missaticum pertinent, ut in illis mensibus quibus ille legationem suam non exercet, conveniant inter se et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad ceteras iustitias faciendas.(0340C) 13. Ut missi nostri populum nostrum iterum nobis fidelitatem promittere faciant secundum consuetudinem iamdudum ordinatam. Et ipsi aperiant et interpraetentur illis hominibus, qualiter ipsum sacramentum et fidelitatem erga nos servare debeant. BENEFICIORUM FISCORUMQUE REGALIUM DESCRIBENDORUM FORMULAE. (0339) Cum imperator anno 807 capite septimo capitularis Aquensis praecepisset, ut missi dominici beneficia tam ecclesiastica quam alia per totum imperium suum inbreviarent, anno 812 cap. 7, capitularis proxime superioris, ut « non solum beneficia episcoporum, abbatum, abbatissarum atque comitum sive vassallorum suorum, sed etiam fisci regales describerentur, » constituit. Quod ut ex voto atque eodem per universum imperium modo fieret, formulis opus erat, ad instructionem missorum comparatis. Partem earum servavit nobis codex bibl. ducalis Guelferbytanae inter Helmstadienses n. 254 insignis, saeculo IX ineunte in membrana solito longiori exaratus, unde primum ab Eckharto in Commentariis de Francia Orientali t. II, p. 902-910, deinde a Brunsio in libro Beyträge zu den deutschen Rechten des Mittelalters, p. 57-79, editae, jam tertio (0341)diligentissime a nobis descriptae prodeunt. Caeterum quanta formularii pars in fragmento nostro exstet, determinare non licet, cum quaterniones libri anteriores undecim perisse numerus 12 quaternioni superstiti inscriptus indicet. Relicta sunt exempla inbreviandorum episcopatuum, monasteriorum, fiscorumque regalium, scilicet pars descriptionis episcopatus Augustani, recensio hominum precatoriorum et beneficiariorum monasterii Weissenburgensis, atque descriptio Asnapii, Treolae aliorumque trium fiscorum regalium. De commentatoribus idem quod in capitulari subsequenti observandum venit
(0341A). . non pergit, duos annos multonem [vervicem] optimum 1, in tertio vero anno de annona modios 4.
Item de eodem.
Invenimus in insula quae Staphinseie nuncupatur, ecclesiam in honore sancti Michaelis constructam, in qua repperimus altare auro argentoque paratum 1. Capsas reliquiarum deauratas et cum gemmis vitreis et cristallinis ornatas 5, cuprinam per loca deauratam 1. Crucem reliquiarum parvulam cum clave lamminis argenteis deauratam 1; aliam vero crucem parvam reliquiarum auro vitroque fabricatam 1; aliam vero crucem maiorem auro argentoque paratam cum gemmis vitreis 1. Pendet super idem altare corona argentea per loca deaurata 1, pensans libras 2, et in medio illius pendit crux parva (0341B)cuprina deaurata 1 et pomum cristallinum 1; et in eadem corona per girum pendent ordines margaritarum diversis coloribus 35. Est ibi de argento munidato solidi 3. Habentur ibi inaures aurei 4, pensantes denarios 17. Sunt ibi calices argentei 2, quorum unus de foris sculptus et deauratus penset pariter cum patena sua solidos 30, alter vero de foris sculptus et deauratus penset pariter cum patena sua solidos 15. Offertorium argenteum 1, pensantem solidos 6. Bustam cum cuperculo argenteam ad timiama portandum 1, pensantem solidos 6. Aliam bustam argenteam pensantem solidos 5.
Invenimus ibi turabulum argenteum per loca deauratum 1, pensantem solidos 30. Alium etiam turabulum cuprinum antiquum 1. Ampullam cuprinam 1, (0341C)aliam ampullam stagneam 1. Urceum cum aquamanile cuprinum 1. Ollam vitream magnam 1. Ampullas vitreas parvulas cum balsamo 2. Pendent super eandem ecclesiam signa bona 2, habentes in funibus circulos cuprinos deauratos 2. Invenimus ibi planetas castaneas 2, de lana factam et tinctam 1. Dalmaticam 1, siricam 1, albas 7. Amictus 4. Fanones lineos serico paratos ad offerendum ad altare 13. Pallia ad altaria induenda 8. Pallia de lana facta et tincta ad altare induendum 2. Pallia linea tincta 2. Linteamina serico parata ad altaria vestienda 20. Manicas (0342A)sericeas auro et margaritis paratas 4, et alias sericeas 4. Corporales 4. Orarii 2. Plumatium serico indutum 1. De libris: liber eptaticum Moysi, et liber Iosuae, et liber iudicum, et Ruth, et libri regum 4, et libri paralippomenon 2 in uno volumine: liber psalmorum Davit, et liber parabule Salomonis, et liber ecclesiastaes, et liber canticum canticorum, et liber sapientiae, et liber Iesu filii Sirach, et liber Iob, et liber Tobi, et liber Iudith, et liber Hester, et libri duo Machabeorum in uno volumine: libri 12 prophetarum et libri Hesdrae duo in uno volumine: liber actuum apostolorum, et liber epistolarum Pauli, et libri 7 epistolarum canonicarum, et liber apocalipsin, in uno volumine; liber lectionarius, tabulas lamminis cuprinis deauratis habens paratas 1, liber (0342B)omeliarum diversorum auctorum 1, liber beati Gregorii quadraginta omeliarum 1, libri sacramentorum 3, libri lectionarii 2, liber canonum excerptus 1, liber expositio psalmorum sine auctore 1, liber quattuor euangeliorum vetustus 1, libri antefonarii 2, liber commentarii Hieronimi in Matheum 1, liber regule sancti Benedicti 1. Est ibi de vitro duae tine plene; de plumbo tabule 3, et una massa, et calami 170; faldonem ad sedendum 1.
Item unde supra. Invenimus in eodem loco curtem et casam indominicatam, cum ceteris aedificiis ad praefatam ecclesiam respicientem. Pertinent ad eandem curtem de terra arabili iurnales 740; de pratis, unde colligi possunt de foeno carradas 610. De annona nihil repperimus, excepto quod dedimus (0342C)provendariis carradas 30; qui sunt provendati usque ad missam sancti Iohannis, et sunt 72. De brace modii 12. Caballum domitum 1, boves 26, vaccas 20, taurum 1, animalia minora 61, vitulos 5, vervices 87, agnellos 14, hircos 17, capras 58, hediculos 12, porcos 40, porcellos 50, aucas 63, pullos 50, vasa apium 17. De lardo baccones 20 pariter cum minutiis, unctos 27, verrem occisum et suspensum 1, formaticos 40. De melle sicclus dimidius: de butiro sicli 2, de sale modii 5, de sapone sicli 3. Culcita cum plumatiis 5, caldaria aerea 3, ferrea (0343A)vero 6, gramacula 5, luminare ferreum 1, tinas ferro ligatas 17, falces 10, falciculas 17, dolaturas 7, secures 7, coria hircina 10, pelles vervicinas 26, sagenam ad piscandum 1. Est ibi genitium, in quo sunt feminae 24; in quo repperimus sarciles 5, cum fasciolis 4, et camisiles 5. Est ibi molina 1; reddit annis singulis modios 12.
Respiciunt ad eandem curtem mansi ingenuiles vestiti 23. Ex his sunt 6, quorum reddit unusquisque annis singulis de annona modios 14, friskinguas 4, de lino ad pisam seigam 1, pullos 2, ova 10, de semente lini sextarium 1, de lenticulis sextarium 1, operatur annis singulis ebdomades 5, arat iurnales 3, secat de foeno in prato dominico carradas 1, et introducit; scaram facit. Ceterorum vero sunt (0343B)6, quorum unusquisque arat annis singulis iurnales 2, seminat et introducit: secat in prato dominico carradas 5, et illas introducit; operatur ebdomadas 2; dant inter duos in hoste bovem 1. Quando in hostem non pergunt, equitat, quocumque illi praecipitur. Et sunt mansi 5, qui dant annis singulis boves 2. Aequitat quocumque illi praecipitur. Et sunt mansi 4, quorum arat unusquisque annis singulis iurnales 9, seminat et introducit; secat in prato dominico carradas 3, et illud introducit. Operatur in anno ebdomadas 6, scaram facit ad vinum ducendum, fimat de terra dominica iurnalem 1, de ligno donat carradas 10. Et est unus mansus, qui arat annis singulis iurnales 9, seminat et introducit; secat de foeno in prato dominico carradas 3, et illas introducit, (0343C)scaram facit, parafredum donat. Operatur in anno septimanas 5. Serviles vero mansi vestiti 19. Quorum reddit unusquisque annis singulis friskingam 1, pullos 5, ova 10, nutrit porcellos dominicos 4, arat dimidiam araturam: operatur in ebdomada 3 dies, scaram faciat, parafredum donat. Uxor vero illius facit camisilem 1 et sarcilem 1. Conficit bracem et coquit panem.
Restant enim de ipso episcopatu curtes 7 de quibus hic breviatum non est; sed in summa totum continetur. Habet quippe summa Augustensis episcopatus mansos ingenuiles vestitos 1006, absos 35, serviles vero vestitos 421, absos 45. Inter ingenuiles autem et serviles vestitos 1427, absos 80. Explicit.
(0343D)De illis clericis et laicis, qui illorum proprietates donaverunt ad monasterium, quod vocatur Wizunburch, et e contra receperunt ad usum fructuarium.
Hartwic presbiter tradidit ad ipsum monasterium supradictum in pago Wormacinse medietatem (0344A)de illa ecclesia quae est constructa in villa Hessiheim, et cum casa dominicata mansos vestitos serviles 4, et de vineis picturas 5: et e contra recepit illam ecclesiam in villa Unkenstein, et cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, de vineis picturas 5, de prata ad carra 20; in ea vero ratione, ut id ipsum, quod tradidit, diebus vitae suae habeat in precariam.
Motwinus et uxor eius similiter tradiderunt ad ipsum monasterium in villa Hessihaim in ipso pago cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, de vineis picturas 5, de prata ad carradas 12; et e contra receperunt in ipsa villa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, de vineis picturas 7, de prata ad carradas 15.
(0344B)Unroh habet in ipso pago similiter in praecariam in villa illa mansum vestitum 1, serviles absos 2, de vinea pictura 1, de prata ad carradas 20, diebus vitae suae.
Birniho presbiter tradidit ad ipsum monasterium in ipso pago in villa Franconadal ecclesiam 1, et cum casa dominicata mansos vestitos serviles 7, de vineis picturas 3, de prata ad carradas 20; et e contra recepit in ipso pago in villa Marisga mansos serviles absos 3, de vineis pictura 1, de prata ad carradas 20.
Similiter tradidit Gomoldus ad ipsum monasterium in ipso pago in villa nuncupante Wisa, cum casa dominicata mansos serviles vestitos 5, de vineis picturas 3, de prata ad carradas 20: et e contra (0344C)recepit in ipsa villa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 4, de vineis picturas 2.
Graolfus clericus tradidit ad ipsum monasterium in ipso pago, in villa illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 5, de vineis picturas 4; et e contra recepit in ipso pago in villa illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 5, de vineis picturas quinque; et sic cetera breviare debes.
De beneficiariis, qui de eodem monasterio beneficium habere videntur.
Habet Hunbertus in beneficium in pago Wormacinse, in villa nuncupante Wanesheim cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, ingenuiles vestitos 2, absos 4, de prata ad carradas 20, de vineis (0344D)picturas 6, et silvam communem; et in ipsa villa habet Friduricus beneficium.
Baldrih habet beneficium in ipso pago in villa nuncupante illa, cum casa dominicata mansos vestitos (0345A)serviles 5, absos 4, de prata ad carradas 30, de vineis picturas 5, molino 1, et silvam communem.
Habet Gerbertus in ipso pago in villa illa beneficium cum casa dominicata, mansos serviles absos 5, de vineis picturas 5.
Meginhartus habet in beneficium in ipso pago in villa Alasenza cum casa dominicata mansos vestitos serviles 2, absos 3, de prata ad carradas 15, de vineis picturam 1, molinum 1, et silvam communem.
Habet Herigis in ipso pago in beneficium in villa illa mansos vestitos serviles 4, absum 1, de vineis picturas 2.
Waltheri habet in beneficium in ipso pago in villa illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, de vineis picturas 6, de prata ad carradas 6; et inter (0345B)Lorenzenvillare et Hepfanheim et Winolfesheim mansos vestitos serviles 2, absos 2. Et habet ipse Waltheri in pago Spirinse in villa Tatastat ecclesiam 1 cum casa dominicata, mansos vestitos ingenuiles 4, serviles vestitos 10, absum 1, de vineis picturas 5, de prata ad carradas 20. Et sic cetera de talibus rebus breviare debes.
Item adbreviandum de peculiis.
De ministerio illius maioris vel ceterorum.
Invenimus in Asnapio fisco dominico salam regalem ex lapide factam optime, cameras 3; solariis totam casam circumdatam, cum pisilibus 11; infra cellarium 1; porticus 2, alias casas infra curtem ex ligno factas 17 cum totidem cameris et ceteris appendiciis bene conpositis; stabolum 1, coquinam 1, (0345C)pistrinum 1, spicaria 2, scuras 3. Curtem tunimo strenue munitam, cum porta lapidea, et desuper solarium ad dispensandum. Curticulam similiter tunimo interclausam, ordinabiliter dispositam, diversique generis plantatam arborum. Vestimenta: lectum parandum 1, drappos ad discum 1 parandum; toaclam 1. Utensilia: concas aereas 2, poculares 2, calderas aereas 2, ferrea 1, sartaginem 1, gramalium 1, andedam 1, farum 1, secures 2, dolatoriam 1, terebros 2, asciam 1, scalprum 1, runcinam 1, planam 1, falces 2, falciculas 2, pallas ferro paratas 2. Utensilia lignea ad ministrandum sufficienter. De conlaboratu: spelta vetus de anno praeterito corbes 90, quae possunt fieri de farina pensas 450, ordeum modios 100. Presenti anno fuerunt speltae (0345D)corbes 110; seminavit ex ipsis corbes 60, reliqua repperimus: frumenti modii 100; seminavit 60, reliqua repperimus: sigilis modii 98, seminavit totidem; ordeo modii 1800 seminavit 1100, reliqua (0346A)repperimus. Avena modios 430, faba modium 1, pisos modios 12. De molinis 5, modios 800 ad minorem mensuram; dedit prebendariis modios 240, reliqua repperimus. De cambis 4, modios 650 ad minorem mensuram. De pontibus 2, sale modios 60, et solidos 2. De ortis 4, solidos 11. Mel modios 3; de censu butyrum modium 1; lartum de praeterito anno baccones 10, novos baccones 200 cum minucia et unctis; formaticos de anno presenti pensas 43. De peculio iumenta maiora capita 51, de anno tertio 5, de preterito 7, de presenti 7, poledros bimos 10, annotinos 8; emissarios 3, boves 16, asinos 2, vaccas cum vitulis 50, iuvencos 20, vitulos annotinos 38, tauros 3, porcos maiores 260, porcellos 100, verres 5, vervices cum agnis 150, agnos annotinos (0346B)200, arietes 120, capras cum hedis 30, hedos annotinos 30, hircos 3, aucas 30, pullos 80, pavones 22.
De eo quo supra. Item de mansionilibus, quae ad supra scriptum mansum aspiciunt. In Grisione villa invenimus mansioniles dominicatas, ubi habet scuras 3, et curtem sepe circumdatam. Habet ibi ortum 1, cum arboribus; aucas 10, anantes 8, pullos 30.
In alia villa. Repperimus mansioniles dominicatas, et curtem sepe munitam, et infra scuras 3, vinea arripennem 1, ortum cum arboribus 1, aucas 15, pullos 20.
In villa illa mansioniles dominicatas. Habet scuras 2, spicarium 1, ortum 1, curtem sepe bene munitam.
(0346C)Item unde supra. Mensuram modiorum et sestariorum ita invenimus, sicut et in palatio. Ministeriales non invenimus, aurifices, neque argentarios, ferrarios, neque ad venandum, neque in reliquis obsequiis. De herbis hortulanis quas repperimus, id est lilium, costum, mentam, petresilum, rutam, apium, libesticum, salviam, satureiam, savinam, porrum, alia, tanazitam, mentastram, coliandrum, scalonias, cepas, caules, ravacaules, vittonicam. De arboribus: pirarios, pomarios, mispilarios, persicarios, avelanarios, nucarios, morarios, cotoniarios.
Repperimus in illo fisco dominico, domum regalem exterius ex lapide, et interius ex ligno bene constructam; cameras 2, solaria 2. Alias casas, infra curtem ex ligno factas 8; pisile cum camera 1, ordinabiliter (0346D)constructum; stabolum 1. Coquina et pistrinum in unum tenentur. Spicaria quinque, granecas 3. Curtem tunimo circumdatam, desuperque spinis munitam, cum porta lignea. Habet desuper (0347A)solarium. Curticulam similiter tunimo interclusam. Pomerium contiguum, diversi generis arborum nemorosum. Infra, vivarium cum piscibus 1; hortum bene compositum 1. Vestimenta: lectum parandum 1, drappos ad discum parandum 1, toaclam 1. Utensilia: concas aereas 2, pocularem 1, baccinum 1, caldaria aerea 2, ferreum 1, sartagmem 1, cramalium 1, andedam 1, farum 1, securem 1, dolaturam 1, terebros 2, scalprum 1, asciam 1, runcinam 1, planam 1, falce 2, falcicolas 3, fussoria 2, palas ferro paratas 2; utensilia lignea sufficienter. Conlaboratu: spelta vetus de anno preterito corbes 80, quae possunt fieri de farina pensas 400; de anno praesenti spelta corbes 90, quae possunt fieri pensas 450. Ordeo novello ad servitium modios 700, ad (0347B)sementem modios 600. Lardum vetus de anno preterito baccones 80, novo de nutrimine baccones 100, cum minutia et unctis, de censu baccones 150 cum minucia et unctis: sunt simul baccones 330. Formaticos pensas 24.
De peculio. Iumenta maiora, capita 79, pultrellas trimas 24, bimas 12, annotinas 13, peledros bimos 6, annotinos 12, emissarios vel burdones 4, boves 20, asinos 2, vaccas cum vitulis 30, tauros 3, alia animalia 10, porcos maiores 150, minores 100, verbices cum agnis 80, agnos anniculos 58, multones 82, capras cum hedis 15, anniculos 6, hircos 6, vasa apium 50, aucas 40, anantes 6, pullos 100, pavones 8.
Invenimus in illo fisco dominico, casam regalem (0347C)cum cameris 2 totidemque caminatis, cellarium 1, porticus 2, curticulam interclusam cum tunimo strenue munitam; infra cameras 2, cum totidem pisilibus, mansiones feminarum 3; capellam ex lapide bene constructam; alias intra curtem casas ligneas 2, spicaria 4; horrea 2, stabolum 1, coquinam 1, pistrinum 1; curtem sepe munitam cum portis ligneis 2, et desuper solaria. Lectum paratum 1, drappos ad discum parandum 1, toaclam 1. Utensilia: concas aereas 2, poculares 2, caldaria aerea 2, ferreum 1, patellam 1, securem 1, dolaturam 1, terebrum 1, scalprum 1, planam 1; utensilia lignea ad ministrandum sufficienter. Conlaboratu: spelta vetus de anno praeterito corbes 20, quae possunt fieri farina pensas (0347D)100. Praesenti anno fuerunt de spelta corbes 20; seminavit ex ipsis corbes 10, reliqua repperimus. Sigilis modios 160; seminavit 100, reliqua repperimus. Ordeo modios 450; seminavit 300, reliqua repperimus. Avena modios 200, seminavit totidem. Lardum vetus de praeterito anno baccones 60; novello de nutrimine baccones 50, cum minucia et unctis; de censu baccones 15, cum minucia et unctis. Sunt simul baccones tantos.
De peculio. Iumenta maiora, capita 44; putrellas trimas 10, bimas 12, anniculos 15, poledros bimos (0348A)7, emissarios vel burdones 2, boves 24, vaccas cum vitulis 6, alia animalia 5, porcos maiores 90, minores 70, vervices cum agnis 150, anniculos 200, multones 8, capras cum hedis 20, anniculos 16, hircos 5, aucas 10
Repperimus in illo fisco dominico domum regalem ex ligno ordinabiliter constructam, cameram 1, cellarium 1, stabolum 1, mansiones 3, spicaria 2, coquinam 1, pistrinum 1, scuras 3. Curtem tunimo circumdatam et desuper sepe munita. Ortum diversi generis insertum arboribus. Portas ligneas 2. Vivaria cum piscibus 3. Utensilia: concas aereas 2, poculares aereos 2, cramalium 1, andedum 1, patellam 1, securem 1, dolaturam 1, terebrum 1, scalprum 1, palam ferro paratam; utensilia lignea sufficienter. (0348B)Vestimenta: lectum paratum 1, culcitam 1, plumacium 1, linteos 2, mantile 1, mappam 1, toaclam 1. De conlaboratu: spelta vetus de anno praeterito corbes 20, unde possunt fieri farina pensas 100; presenti anno fuerunt spelta corbes 30, seminavit corbem unum, reliqua repperimus. Ordeo modios 800, seminavit modios 400, reliqua repperimus. Lardum vetus de praeterito anno baccones 200; novello de nutrimine baccones 50, cum minucia et unctis; de censu baccones 80, cum minucia et unctis.
De peculio. Iumenta maiora capita tantum; putrellas trimas tantas; bimas 10, anniculos 11, peledros de tertio anno tantos; bimos 10, anniculos 5, emissarios 2, boves tantos, vaccas cum vitulis tantas; (0348C)iuvencos 8, vitulos anniculos 3, taurum 1, porcos maiores 150, minores 100, verbices cum agnis 150, agnos anniculos 200, multones 100, capras cum hedis 30, anniculos 90, hircos 10, aucas 20, anantes 4.
Invenimus in Treola fisco dominico, casam dominicatam ex lapide optime factam, camaras 2, cum totidem caminatis, porticum 1, cellarium 1, torcolarium 1, mansiones virorum ex ligno factas 3, solarium cum pisile 1; alia tecta ex maceria 3, spicarium 1, scuras 2, curtem muro circumdatam cum porta ex lapide facta. Vestimenta: culcitam 1, plumacium 1, lectarium 1, linteum 1, copertorium 1, bancalem 1. Utensilia: ferreolum 1, patellam blumbeam 1. De vineis dominicis, vino modios 730; (0348D)de censu modios 500. Canabis libras 2.
De herbis hortulanis. Id est costum, mentam, livesticum, apium, betas, lilium, abrotanum, tanezatum, salviam, satureiam, neptam, savinam, sclareiam, solsequia, mentastram, vittonicam, acrimonia, malvas, mismalvas, caulas, cerfolium, coriandrum, porrum, cepas, scalonias, brittolos, alia
De arboribus. Pirarios diversi generis, pomarios diversi generis, mispilarios, persicarios, nucarios, prunarios, avelanarios, morarios, cotoniarios, cerisarios.
(0349A)Haec est summa de supradictis villis.
Sunt in summa: spelta vetus de praeterito anno corbes tantos, unde possunt fieri de farina pensas (0350A)tantas; frumentum vetus, et sic de ceteris omnibus, praeteritis et praesentibus vel reliquis numerabis.
CAPITULARE DE VILLIS IMPERIALIBUS (An. 812). (0349) Capitulare hoc, ut in codice Helmstadiensi, jam Guelferbytano, formulas descriptionis beneficiorum fiscorumque regalium excipit, ita hoc potissimum loco sistere visum est. Cui accedit, quod in capitulari anni sequentis capp. 10, 18 et 19 aliqua in capitulari nostro statuta generaliter promulgata legimus. Editionem nostram ad fidem codicis unici exegimus. Anteriores fuerunt Hermanni Conringii (An. 1647, post Leonis III epistolas, in 4º), et quae inde fluxerunt Baluziana utraque et Georgischii (In Corpore juris Germ.), Eckharti multo emendatior, et Brunsii, qui in libro supra memorato ( Beitrage, etc.) amplum Kinderlingii commentarium adjecit. Inter commentatores Heumann, Tresenreuter (Diss. Altorfii 1758, 4º), Ress. et Anton. (In opere Germ. Geschichte der deustchen Landwirthschaft, pag. 177-243) excellunt. Textus scribentis manu, vel statim vel paulo post, aliquot in locis correctus est; priorem lectionem numerus 1 indicat.
INCIPIT CAPITULARE DE VILLIS VEL CURTIS IMPERIALIBUS. (0349B) 1. Volumus ut villae nostrae, quas ad opus nostrum serviendi institutas habemus, sub integritate partibus nostris deserviant, et non aliis hominibus. 2. Ut familia nostra bene conservata sit, et a nemine in paupertate missa. 3. Ut non praesumant iudices nostram familiam in eorum servitium ponere, non corvadas, non materia cedere, nec aliud opus sibi facere cogant; et neque ulla dona ab ipsis accipiant, non caballum, non bovem, non vaccam, non porcum, non berbicem, non porcellum, non agnellum, nec aliam causam, nisi buticulas et ortum, poma, pullos, et ova. 4. Si familia nostra partibus nostris aliquam fecerit (0349C)fraudem de latrocinio aut alio neglecto, illud in caput conponat; de reliquo vero pro lege recipiat disciplinam vapulando; nisi tantum pro homicidio et incendio, unde frauda exire potest. Ad reliquos autem homines iustitiam eorum, qualem habuerint, reddere studeant, sicut lex est. Pro frauda vero nostra. ut diximus, familia vapuletur. Franci autem qui in fiscis aut villis nostris commanent, quicquid commiserint, secundum legem eorum emendare studeant; et quod pro frauda dederint, ad opus nostrum veniat, id est in peculio aut in alio praetio. 5. Quando judices nostri labores nostros facere debent, seminare, aut arare, messes colligere, fenum secare, aut vindeamiare, unusquisque in tempore (0349D)laboris ad unumquemque locum praevideat ac instituere faciat quomodo factum sit, ut bene salva sint. Si intra patriam non fuerit, et in quale loco iudex venire non potuerit, missum bonum de familia nostra, aut alium hominem bene creditum, causas nostras providendi dirigat, qualiter ad profectum veniant; et judex diligenter praevideat, ut (0350B)fidelem hominem transmittat ad hanc causam providendam 6. Volumus ut judices nostri decimam ex omni conlaboratu pleniter donent ad ecclesias quae sunt in nostris fiscis, et ad alterius ecclesiam nostra decima data non fiat, nisi ubi antiquitus institutum fuit. Et non alii clerici habeant ipsas ecclesias, nisi nostri aut de familia aut de capella nostra. 7. Ut unusquisque index suum servitium pleniter perficiat, sicut ei fuerit denuntiatum. Et si necessitas evenerit quod plus servire debeat, tunc conputare faciat, si servitium debeat multiplicare vel noctes. 8. Ut iudices nostri vineas recipiant nostras, quae de eorum sunt ministerio, et bene eas faciant, et (0350C)ipsum vinum in bona mittant vascula, et diligenter praevidere faciant, quod nullo modo naufragatum sit. Aliud vero vinum peculiare conparando emere faciant, unde villas dominicas condirigere possint. Et quandoquidem plus de ipso vino conparatum fuerit quod ad villas nostras condirigendum mittendi opus sit, nobis innotescat, ut nos commendemus qualiter nostra fuerit exinde voluntas. Cippaticos enim de vineis nostris ad opus nostrum mittere faciant. Censa de villis nostris qui vinum debent, in cellaria nostra mittat. 9. Volumus ut unusquisque iudex in suo ministerio mensuram modiorum, sextariorum, et situlas per sextaria octo, et corborum eo tenore habeant, sicut et in palatio habemus.(0350D) 10. Ut maiores nostri et forestarii, poledrarii, cellerarii, decani, telonarii, vel ceteri ministeriales rega faciant, et sogales donent de mansis eorum: pro manuopera vero eorum ministeria bene praevideant. Et qualiscumque maior habuerit beneficium, suum vicarium mittere faciat, qualiter et manuopera et ceterum servitium pro eo adimplere debeat. 11. (0351A)Ut nullus iudex mansionaticos ad suum opus, nec ad suos canes, super homines nostros atque in forestes nullatenus prendant.
12. Ut nullus iudex obsidem nostrum in villa nostra commendare faciat. 13. Ut equos emissarios, id est waraniones, bene praevideant, et nullatenus eos in uno loco diu stare permittant, ne forte pro hoc pereat. Et si aliquis talis est, quod bonus non sit, aut veteranus sit, si vero mortuus fuerit, nobis nuntiare faciant tempore congruo, antequam tempus veniat, ut inter iumenta mitti debeant. 14. Ut iumenta nostra bene custodiant, et poledros ad tempus segregent. Et si pultrellae multiplicatae fuerint, separatae fiant; et gregem per se (0351B)exinde adunare faciant. 15. Ut poledros nostros missa sancti Martini hiemale ad palatium omnimodis habeant. 16. Volumus, ut quicquid nos aut regina unicuique iudici ordinaverimus, aut ministeriales nostri, sinescalcus, et butticularius de verbo nostro aut reginae, ipsis iudicibus ordinaverit, ad eundem placitum, sicut eis institutum fuerit, impletum habeant. Et quicumque per neglegentiam dimiserit, a potu se abstineat postquam ei nuntiatum fuerit, usque dum in praesentia nostra aut reginae veniat, et a nobis licentiam quaerat absolvendi. Et si iudex in exercitu, aut in wacta, seu in ambasiato, vel aliubi fuerit, et iunioribus eius aliquid ordinatum fuerit, et non conpleverint, tunc ipsi pedestres ad palatium (0351C)veniant, et a potu vel carne se abstineant, interim quod rationes deducant, propter quod hoc dimiserunt; et tunc recipiant sententiam, aut in dorso, aut quomodo nobis vel reginae placuerit. 17 Quantascumque villas unusquisque in ministerio habuerit, tantos habeat deputatos homines, qui apes ad nostrum opus praevideant.
18. Ut ad farinarias nostras pullos et aucas habeant iuxta qualitatem farinarii, vel quantum melius potuerint. 19. Ad scuras nostras in villis capitaneis pullos habeant non minus 100, et aucas non minus 30. Ad mansioniles vero pullos habeant non minus 50, aucas non minus quam 12.(0351D) 20. Unusquisque iudex fructa semper habundanter faciat omni anno ad curtem venire; excepto visitationes eorum per vices tres, aut quattuor seu amplius dirigant. 21. Vivarios in curtes nostras unusquisque, iudex ubi antea fuerunt habeat; et si augeri potest, augeat. (0352A)Et ubi antea non fuerunt, et modo esse possunt, noviter fiant. 22. Coronas de racemis, qui vineas habuerint, non minus tres aut quattuor habeant. 23. In unaquaeque villa nostra habeant judices vaccaritias, porcaritias, berbicaritias, capraritias, hircaritias, quantum plus potuerint, et nullatenus sine hoc esse debent. Et insuper habeant vaccas illorum servitium perficiendum commendatas per servos nostros; qualiter pro servitio ad dominicum opus vaccaritias vel carrucas nullo modo minoratae sint. Et habeant quando servierint ad canes dandum, boves cloppos non languidos, et vaccas sive caballos, non scabiosos, aut alia peccora non languida. Et ut diximus, pro hoc vaccaritias vel carrucas non minorent.(0352B) 24. Quicquid ad discum nostrum dare debet, unusquisque iudex in sua habeat plebio, qualiter bona et optima atque bene studiose et nitide omnia sint conposita, quicquid dederint. Et unusquisque 2 habeat de annona pastos per singulos dies ad suum servitium, ad mensam nostram quando servierit; et reliqua dispensa similiter in omnibus bona sit, tam farina, quam et peculium. 25. De pastione autem Kal. Septemb. indicare faciant, si fuerit an non. 26. Maiores vero amplius in ministerio non habeant, nisi quantum in una die circumire, aut previdere potuerint. 27. Casae nostrae indesinenter foca et wactas habeant, (0352C)ita ut salvae sint. Et quando missi vel legatio ad palatium veniunt vel redeunt, nullo modo in curtes dominicas mansionaticas prendant, nisi specialiter iussio nostra aut reginae fuerit. Et comes de suo ministerio, vel homines illi qui antiquitus consueti fuerunt misses aut legationes soniare, ita et modo inantea, et de parveridis, et omnia eis necessaria, solito more soniare faciant, qualiter bene et honorifice ad palatium venire, vel redire possint. 28. Volumus ut per annos singulos intra quadragesima, dominica in palmis, quae Osanna dicitur, iuxta ordinationem nostram argentum de nostro laboratu, postquam cognoverimus de praesenti anno quantum sit nostra laboratio, deferre studeant.(0352D) 29. De clamatoribus ex hominibus nostris unusquisque iudex praevideat, ut non sit eis necesse venire ad nos proclamare, et dies quos servire debet, per neglegentiam non dimittat perdere. Et si habuerit servus noster forinsecus iustitias ad querendum (0353A), magister eius cum omni intentione decertet pro eius iustitia. Et si aliquo loco minime eam accipere valuerit, tamen ipso servo nostro pro hoc fatigare non permittat, sed magister eius per semetipsum aut suum missum hoc nobis notum facere studeat. 30. Volumus unde servire debent ad opus nostrum, ex omni conlaboratu eorum servitium segregare faciant; et unde carra in hostem carigare debent, similiter segregent, tam per domos quam et per pastores, et sciant quantum ad hoc mittunt. 31. Ut hoc quod ad provendarios vel genitias dare debent, simili modo unoquoque anno separare faciant; et tempore oportuno pleniter donent, et nobis (0353B)dicere sciant, qualiter inde faciunt, vel unde exit. 32. Ut unusquisque iudex praevideat, quomodo sementem bonum et optimum semper de conparatu vel aliunde habeat. 33. Post ista omnia segregata et seminata atque peracta, quicquid reliquum fuerit exinde de omni conlaboratu usque ad verbum nostrum salvetur, quatenus secundum iussionem nostram, aut venundetur aut reservetur. 34. Omnino praevidendum est cum omni diligentia, ut quicquid manibus laboraverint, aut fecerint, id est lardum, siccamen sulcia, niusaltus, vinum, acetum, moratum, vinum coctum, garum, sinape, formaticum, butirum, bracios, cervisas, medum, (0353C)mel, ceram, farinam, omnia cum summo nitore sint facta vel parata. 35. Volumus ut de berbicibus crassis soccia fiat, sicut et de porcis; et insuper habeant boves siginatos in unaquaeque villa non minus quam duos, aut ibidem ad socciandum aut ad nos deducendum. 36. Ut silvae vel forestes nostrae bene sint custoditae; et ubi locus fuerit ad stirpandum, stirpare faciant, et campos de silva increscere non permittant; et ubi silvae debent esse, non eas permittant nimis capulare atque damnare; et feramina nostra intra forestes bene custodiant; similiter acceptores et spervarios ad nostrum profectum praevideant; et censa nostra exinde diligenter exactent. Et iudices, (0354A)si eorum porcos ad saginandum in silvam nostram miserint, vel maiores nostri, aut homines eorum, ipsi primi illam decimam donent ad exemplum bonum proferendum, qualiter in postmodum ceteri homines illorum decimam pleniter persolvent . 37. Ut campos et culturas nostras bene conponant, et prata nostra ad tempus custodiant 38. Ut aucas pastas, et pullos pastos ad opus nostrum semper quando servire debent, aut ad nos transmittere sufficienter habeant. 39. Volumus, ut pullos et ova quos servientes vel mansuarii reddunt per singulos annos, recipere debeant; et quando non servierint, ipsos venundare faciant.(0354B) 40. Ut unusquisque iudex per villas nostras singulares etlehas, pavones, fasianos, enecas, columbas, perdices, turtures, pro dignitatis causa omnimodis semper habeant. 41. Ut aedificia intra curtes nostras, vel sepes in circuitu bene sint custoditae, et stabula vel coquinae, atque pistrina seu torcularia, studiose praeparatae fiant; quatenus ibidem condigne ministeriales nostri officia eorum bene nitide peragere possint. 42. Ut unaquaeque villa intra cameram, lectaria, culcitas, plumatios, batlinias, drappos, ad discum, bancales, vasa aerea, plumbea, ferrea, lignea, andedos, catenas, cramaculos, dolaturas, secures, id est cuniadas, terebros, id est taradros, scalpros, (0354C)vel omnia utensilia ibidem habeant, ita ut non sit necesse, aliubi hoc quaerere, aut commodare. Et ferramenta quod in hostem ducunt, in eorum habeant plebio qualiter bona sint; et iterum quando revertuntur in camera mittantur. 43. Ad genitia nostra, sicut institutum est, opera ad tempus dare faciant, id est linum, lanam, waisdo, vermiculo, warentia, pectinos laninas, cardones, saponem, unctum, vascula, vel reliqua minutia quae ibidem necessaria sunt. 44. De quadragesimale duae partes ad servitium nostrum veniant per singulos annos, tam de leguminibus quamque et de piscato, seu formatico, butirum, mel, sinape, aceto, milio panicio herbulas siccas vel virides, radices, napos insuper, et ceram, vel saponem (0355A)atque cetera minutia; et quod reliquum fuerit, nobis per brevem, sicut supra diximus, innotescant, et nullatenus hoc permittant, sicut usque nunc fecerunt; quia per illas duas partes volumus cognoscere de illa tertia quae remansit. 45. Ut unusquisque iudex in suo ministerio bonos habeat artifices, id est fabros ferrarios, et aurifices, vel argentarios, sutores, tornatores, carpentarios, scutarios, piscatores, aucipites, id est aucellatores, saponarios, siceratores, id est qui cervisam vel pomatium, sive piratium, vel aliud quodcumque liquamen ad bibendum aptum fuerit, facere sciant; pistores, qui similam ad opus nostrum faciant, retiatores, qui retia facere bene sciant, tam ad venandum quam ad piscandum, sive ad aves capiendum, (0355B)necnon et reliquos ministeriales quos ad numerandum longum est. 46. Ut locus nostros, quos vulgus brogilos vocat, bene custodire faciant, et ad tempus semper emendent, et nullatenus exspectent, ut necesse sit a novo reaedificare. Similiter faciant et de omni aedificio. 47. Ut venatores nostri, et falconarii, vel reliqui ministeriales, qui nobis in palatio adsidue deserviunt, consilium in villis nostris habeant, secundum quod nos aut regina per litteras nostras iusserimus, quando ad aliquam utilitatem nostram eos miserimus, aut siniscalus, et buticularius de nostro verbo eis aliquid facere praeceperint.(0355C) 48. Ut torcularia in villis nostris bene sint praeparata. Et hoc praevideant iudices, ut vindemia nostra nullus pedibus praemere praesumat, sed omnia nitida et honesta sint. 49. Ut genitia nostra bene sint ordinata, id est, de casis, pislis, teguriis, id est screonis, et sepes bonas in circuitu habeant, et portas firmas, qualiter opera nostra bene peragere valeant. 50. Ut unusquisque iudex praevideat, quanti poledri in uno stabulo stare debeant, et quanti poledrarii cum ipsis esse possint. Et ipsi poledrarii qui liberi sunt, et in ipso ministerio beneficia habuerint, de illorum vivant beneficiis. Similiter et fiscalini qui mansas habuerint, inde vivant. Et qui hoc non habuerit, de dominica accipiat provendam.(0355D) 51. Praevideat unusquisque iudex, ut sementia nostra nullatenus pravi homines subtus terram vel aliubi abscondere possint, et propter hoc messis rarior fiat. Similiter et de aliis maleficiis illos praevideant, ne aliquando facere possint. 52. Volumus ut de fiscalis, vel servis nostris, sive de ingenuis qui per fiscos aut villas nostras commanent, diversis hominibus plenam et integram, qualem habuerint, reddere faciant iustitiam.(0356A) 53. Ut unusquisque iudex praevideat, qualiter homines nostri de eorum ministerio latrones vel malefici nullo modo esse possint. 54. Ut unusquisque iudex praevideat, quatenus familia nostra ad eorum opus bene laboret, et per mercata vacando non eat. 55. Volumus ut quicquid ad nostrum opus iudices dederint, vel servierint, aut sequestraverint, in uno breve conscribi faciant, et quicquid dispensaverint, in alio; et quod reliquum fuerit, nobis per brevem innotescant. 56. Ut unusquisque iudex in eorum ministerio frequentius audientias teneat, et iustitiam faciat, et praevideat qualiter recte familiae nostrae vivant. 57. Si aliquis ex servis nostris super magistrum (0356B)suum nobis de causa nostra aliquid vellet dicere, vias ei ad nos veniendi non contradicat. Et si iudex cognoverit quod iuniores illius adversus eum ad palatium proclamando venire velint, tunc ipse iudex contra eos rationes deducendi ad palatium venire faciat, qualiter eorum proclamatio in auribus nostris fastidium non generet. Et sic volumus cognoscere. utrum ex necessitate an ex occansione veniant. 58. Quando catelli nostri iudicibus commendati fuerint, de suo eos nutriat, aut iunioribus suis, id est maioribus et decanis, vel cellerariis ipsos commendare faciat, quatenus de illorum causa eos bene nutrire faciant; nisi forte iussio nostra, aut reginae fuerit, ut in villa nostra ex nostro eos nutriant. Et tunc ipse iudex hominem ad hoc opus mittat, qui ipsos (0356C)bene nutriat; et segreget unde nutriantur, et non sit illi homini cotidie necessitas ad scuras recurrere. 59. Unusquisque iudex quando servierit, per singulos dies dare faciat de cera libras 3, de sapone sextaria 8; et super hoc ad festivitatem sancti Andreae, ubicumque cum familia nostra fuerimus, dare studeat de cera libras 6; similiter mediante quadragesima. 60. Nequaquam de potentioribus hominibus maiores fiant, sed de mediocribus qui fideles sint. 61. Ut unusquisque iudex quando servierit, suos bracios ad palatium ducere faciat; et simul veniant magistri, qui cervisam bonam ibidem facere debeant. 62. Ut unusquisque iudex per singulos annos ex omni conlaboratione nostra, quam cum bubus quos (0356D)bubulci nostri servant, quid de mansis qui arare debent, quid de sogalibus, quid de censis, quid de fida facta, vel freda, quid de feraminibus in forestis nostris sine nostro permisso captis, quid de diversis conpositionibus; quid de molinis, quid de forestibus, quid de campis, quid de pontibus vel navibus; quid de liberis hominibus et centenis qui partibus fisci nostri deserviunt; quid de mercatis; quid de vineis; quid de illis qui vinum solvunt; quid de feno; quid (0357A)de lignariis, et faculis; quid de axilis, vel aliud materiamen; quid de proterariis; quid de leguminibus; quid de milio, et panigo; quid de lana, lino, vel canava; quid de frugibus arborum; quid de nucibus, maioribus vel minoribus; quid de insitis ex diversis arboribus; quid de hortis; quid de napibus; quid de wiwariis; quid de coriis; quid de pellibus; quid de cornibus; quid de melle et cera; quid de uncto, et siu, vel sapone; quid de morato, vino cocto, medo, et aceto; quid de cervisa; de vino novo et vetere; de annona nova et vetere; quid de pullis et ovis, vel anseribus, id est aucas; quid de piscatoribus; de fabris; de scutariis, vel sutoribus; quid de huticis, et connis, id est scriniis; quid de tornatoribus, vel sellariis; de ferrariis et scrobis, id est fossis ferrariciis, (0357B)vel aliis fossis, plumbariciis; quid de tributariis; quid de poledris, et pultrellis, habuerint, omnia seposita distincta et ordinata, ad nativitatem Domini nobis notum faciant, ut scire valeamus, quid vel quantum de singulis rebus habeamus. 63. De his omnibus supradictis, nequaquam iudicibus nostris asperum videatur si hoc requirimus; quia volumus ut et ipsi simili modo iunioribus eorum omnia absque ulla indignatione requirere studeant; et omnia quicquid homo in domo sua, vel in villis suis habere debet, iudices nostri in villis nostris habere debeant. 64. Ut carra nostra quae in hostem pergunt basternae bene factae sint, et operculi bene sint, cum coriis cooperti, et ita sint consuti, ut si necessitas (0357C)evenerit, aquas ad natandum, cum ipsa expensa quae intus fuerit, transire flumina possint, ut nequaquam aqua intus intrare valeat, et bene salva causa nostra, sicut diximus, transire possit. Et hoc volumus, ut farina in unoquoque carro ad spensam nostram missa fiat, hoc est duodecim modia de farina; et in quibus vinum ducunt, modia 12 ad nostrum modium mittant; et ad unumquodque carrum scutum et lanceam, cucurum, et arcum habeant. 65. Ut pisces de wiwariis nostris venundentur, et alii mittantur in locum, ita ut pisces semper habeant; tamen quando nos in villas non venimus, tunc fiant venundati, et ipsos ad nostrum profectum iudices nostri conlucrare faciant.(0358A) 66. De capris, et hircis, et eorum cornua et pellibus, nobis rationes deducant, et per singulos annos niusaltos crassos nobis inde adducant. 67. De mansis absis et mancipiis adquisitis, si aliquid super se habuerint quod non habeant ubi eos collocare possint, nobis nuntiare faciant. 68. Volumus ut bonos barriclos ferro ligatos, quos in hostem et ad palatium mittere possint, iudices singuli praeparatos semper habeant, et buttes ex coriis non faciant 69. De lupis omni tempore nobis adnuntient, quantos unusquisque conpraehenderit, et ipsas pelles nobis praesentare faciant. Et in mense Maio illos lupellos perquirant et conpraehendant, tam cum pulvere et hamis, quamque cum fossis et canibus.(0358B) 70. Volumus quod in horto omnes herbas habeant, id est lilium, rosas, fenigrecum, costum, salviam, rutam, abrotanum, cucumeres, pepones, cucurbitas, fasiolum, ciminum, ros marinum, careium, cicerum italicum, squillam, gladiolum, dragantea, anesum, coloquentidas, solsequiam, ameum, silum, lactucas, git, eruca alba, nasturtium, parduna, puledium, olisatum, petresilinum, apium, leiusticum, savinam, anetum, fenicolum, intubas, diptamnum, sinape, satureiam, sisimbrium, mentam, mentastrum, tanazitam, neptam, febrefugiam, papaver, betas, vulgigina, mismalvas, [ibischa, id est alteas], malvas, carvitas, pastenacas, adripias, blidas, ravacaulos, caulos, uniones, britlas, porros, radices, ascalonicas, cepas, alia, (0358C)warentiam, cardones, fabas maiores, pisos mauriscos, coriandrum, cerfolium, lacteridas sclareiam. Et ille hortulanus habeat super domum suam Iovis barbam. De arboribus volumus quod habeant pomarios diversi generis; pirarios diversi generis; prunarios diversi generis; sorbarios, mespilarios, castanearios, persicarios, diversi generis; cotoniarios, avellanarios, amandalarios, morarios, lauros, pinos, ficus, nucarios, ceresarios, diversi generis. Malorum nomina: gozmaringa, geroldinga, crevedella, spirauca, dulcia, acriores, omnia servatoria; et subito comessura; primitiva. Perariciis servatoria trium et quartum genus, dulciores, et cocciores, et serotina. Explicit capitulare dominicum.
CAPITULARE AQUISGRANENSE (An. 813, Aug., Sept.). (0359) Capitularis hujus duplicis, sive capitulorum 46 de causis quae necessariae erant Ecclesiae Dei et populo Christiano, mentionem facit annalista Moissiacensis (Monum. Germ., II), quo auctore mense Septembri anni 813 in maximo procerum conventu promulgata sunt, cum tamen annalista Laurissensis (Mon. G., I, 121) mensem Augustum indicet. Prioris partis editio nostra nititur: I. Cod. regio Parisiensi inter Suppl. latina, n. 164 bis, saec. IX; 2. C. Paris. inter Suppl. lat. n. 75, saec. X; 3. editione Baluzii, qui primus « ex septem antiquis Codicibus mss., uno Palatino bibliothecae Vaticanae, altero S. Remigii Rhemensis, tertio S. Vincentii Mettensis, quarto Petri Pithoei, quinto Jacobi Sirmondi, sexto Philiberti de la Mare, senatoris Divionensis, septimo Navarrico, » se edidisse fatetur. Quos inter S. Remigii est noster 1; Vaticanus et S. Vincentii Mettensis cum nostro 2 congruunt; Codicem Sirmondi non alium a nostro 1 existimaverim. Alteram partem primus Sirmondus, t. II Conciliorum Galliae p. 323, ex Codd. S. Vincentii Mettensis et Codice quodam Gandavensi ediderat; quae Baluzius sub titulo Capitula de confirmatione constitutionum quas episcopi in synodis auctoritate regia nuper habitis constituerant repetiit. Nos ope codicum: 1. Bibl. Palatinae in Vaticano n. 289, saec. IX, et 2. regii Parisiensis inter Suppl. lat. n. 75 denuo recognovimus. Continet canones conciliorum hoc anno Mogontiaci, Rhemis, Turonis, Cabillione, Arelati celebratorum, quorum constitutiones, Einhardo teste, in illo conventu coram imperatore collatae sunt.
DE ANNO DECIMO TERTIO. (0359A) Karolus serenissimus imperator Augustus, a Deo coronatus, magnus et pacificus, cum episcopis, abbatibus, comitibus, ducibus, omnibusque fidelibus christianae ecclesiae, cum consensu consilioque constituit ex lege Salica, Romana atque Gundobada capitula ista in palatio Aquis, ut unusquisque fidelis iustitias ita faceret, quae et ipse manu propria firmavit capitula ista, ut onmes fideles manu roborare studuissent.
1. Ut episcopi circumeant parrochias sibi commissas, et ibi inquirendi studium habeant de incestu, de patricidiis, fratricidiis, adulteriis, cenodoxiis, et alia mala quae contraria sunt Deo, quae in sacris scripturis leguntur quae christiani devitare debent. (0359B)Et infra illorum parrochias ecclesiae, cui necesse est, emendandi curam habeant. Similiter nostras a nobis in beneficio datas, quam et aliorum ubi reliquiae, praeesse videntur. Et ut monachi per verbum episcopi et per regimen abbatis, et per bona illorum exempla, regulariter vivant, prout loca locata sunt. Et ut praepositus et hi qui foras monasteria sunt, ne venatores habeant; quia iam frequenter iussimus, ne monachi foras monasterio habitassent. 2. Ut ecclesiae, viduae, pupilli per bannum regis pacem habeant. Sin aliter, in praesentia nostra hoc veniat, si fieri potest. Sin autem, missi nostri investigent illud quomodo gestum sit.(0360A) 3. Ut iumenta pacem habeant similiter per bannum regis. 4. Ut hi qui beneficium nostrum habent, bene illud inmeliorare in omni re studeant. Et ut missi nostri hoc sciant. 5. Ut vicarii nostri vel centenarii a servo regis mancipia ne emant. Et ut ipsi vicarii de hereditate, foris heredibus si extiterit, ad opus nostrum recipiatur, ne illud fraudetur. 6. De his qui a litterarum conscriptione ingenui fuerint, si sine traditione mortui fuerint, hereditas eorum ad opus nostrum recipiatur. Nec comis nec vicarius illud sibi societ, sed ad opus nostrum revocetur. Similiter volumus ut banni nostri de illis unde censa exigunt, ut ipsa censa ad nostrum opus vel ubi nos iubemus veniant.(0360B) 7. De hereditate inter 7 heredes, si contentiose egerint, et rex missum suum ad illam divisionem transmiserit, decimum mancipium et decimam virgam hereditatis fisco regis detur. 8. Ut vicarii luparios habeant, unusquisque in suo ministerio duos. Et ipsi de hoste pergendi et de placito comitis vel vicarii ne custodiant, nisi clamor super eum veniat. Et ipsi certare studeant de hoc ut profectum exinde habeant, et ipsae pelles luporum ad nostrum opus dentur. Et unusquisque de his qui in illo ministerio placitum custodiunt, detur eis modium unum de annona. 9. De hoste pergendi, ut comiti in suo comitatu (0361A)per bannum unumquemque hominem per sexaginta solidos in hostem pergere bannire studeat, ut ad placitum denuntiatum ad illum locum ubi iubetur veniant. Et ipse comis praevideat quomodo sint parati, id est lanceam, scutum, aut arcum cum duas cordas, sagittas duodecim. De his uterque habeant. Et episcopi, comites, abbates, hos homines habeant qui hoc bene provideant, et ad diem denuntiati placiti veniant, et ibi ostendant quomodo sint parati. Habeant loricas vel galeas, et temporalem hostem, id est aestivo tempore. 10. Ut regis spensa in carra ducatur, simul episcoporum, comitum, abbatum, et optimatum regis, farinam, vinum, baccones, et victum abundanter, molas, dolatorias, secures, taretros, fundibulas, et (0361B)illos homines qui exinde bene sciant iactare. Et marscalci regis adducant eis petras in saumas viginti, si opus est. Et unusquisque hostiliter sit paratus, et omnia utensilia sufficienter habeant. Et unusquisque comis duas partes de herba in suo comitatu defendat ad opus illius hostis; et habeat pontes bonos, naves bonas. 11. Ut comites, unusquisque in suo comitatu, carcerem habeant. Et iudices atque vicarii patibulos habeant. 12. Ut homines boni generis qui infra comitatu inique vel iniuste agunt, in praesentia regis ducantur; et rex super eos districtionem faciat carcerandi, exsiliandi, usque ad emendationem illorum. 13. Ut vicarii munera ne accipiant pro illos latrones, (0361C)qui ante comite iudicati fuerint ad mortem. Quod si hoc perpetraverint, tale iudicium sustineant, sicut et latro iudicatus fuit; quia postquam scabini eum diiudicaverint, non est licentia comitis vel vicarii ei vitam concedere. Sed si bannus ei iudicatus fuerit, et banno peracto, stet in eo interim, usquedum comiti et eo qui clamorem vel causam ad eum habuit, et tunc sit foris banno. 14. Ut episcopi et abbates advocatos habeant. Et ipsi habeant in illo comitatu propriam hereditatem. Et ut ipsi recti et boni sint, et habeant voluntatem recte et iuste causas perficere. 15. Ut vicarii eos qui pro furto se in servitio tradere cupiunt, non consentiant, sed secundum (0361D)iustum iudicium terminetur. 16. Quod nullus seniorem suum dimittat postquam ab eo acciperit valente solido uno; excepto si eum vult occidere, aut cum baculo caedere, vel (0362A)uxorem aut filiam maculare, seu hereditatem ei tollere. 17. Quod nullus in hoste baculum habeat, sed arcum. 18. De forestis, ut forestarii bene illas defendant, simul et custodiant bestias et pisces. Et si rex alicui intus foreste feramen unum aut magis dederit, amplius ne prendat quam illi datum sit. 19. Ut vilicus bonus, sapiens, et prudens in opus nostrum eligatur, qui sciat rationem misso nostro reddere et servitium perficere prout loca locata sunt, aedificia emendant, nutriant porcos, iumenta, animalia, ortos, apes, aucas, pullos, vivaria cum pisces, vennas, molina, stirpes, terram aratoriam studeant femare. In forestis mansum regale, et ibi vivaria cum (0362B)pisces, et homines ibi maneant. Et plantent vineas, faciant pomaria, et ubicumque inveniunt utiles homines, detur illis silva ad stirpandum, ut nostrum servitium inmelioretur. Et ut feminae nostrae, quae ad opus nostrum sunt servientes, habeant ex partibus nostris lanam et linum, et faciant sarciles et camisiles, et perveniant ad cameram nostram per rationem per vilicis nostris aut a missis eius a se transmissis. 20. Et si quis fidelibus suis contra adversarium suum pugnam aut aliquod certamen agere voluit, et convocavit ad se aliquem de conparis suis ut ei adiutorium praebuisset, et ille noluit, et exinde neglegens permansit, ipsum beneficium quod habuit, auferatur ab eo, et detur ei qui in stabilitate (0362C)et fidelitate sua permansit. EXCERPTA CANONUM. 1. Cap. De baptismo. Ut unusquisque archiepiscopus suos suffraganeos diligenter ac studiosae admonere studeat, ut unusquisque suos presbiteros puriter investigare non neglegat, baptismatis sacramentum qualiter agant; et hoc studiosae cuncti episcopi presbiteros doceant. 2. Ut laici presbiteros non eiciant de ecclesiis, nec mittere praesumant, sine consensu episcoporum. 3. Ut laici omnino non audeant munera exigere a presbiteris propter commendationem ecclesiae cuique (0362D)presbitero. 4. Providendum necesse est, qualiter canonici vivere debeant necnon et monachi, ut secundum ordinem canonicum vel regularem vivere studeant.(0363A) 5. De monasteriis puellarum, ut presbitero oportuno tempore ad missarum solemnia liceat illic advenire, et iterum ad proprias ecclesias redire. 6. Ut plus non mittatur in monasterio canonicorum atque monachorum seu puellarum, quam sufferre possint. 7. De decimis admonendis. 8. De incestuosis omnino investigandum, ut ab ecclesia expellentur, nisi penitentiam egerint. 9. Ut pax sit et concordia inter episcopos et comites, et reliquos clericos et laicos. 10. Ut comites et iudices, seu reliquos populos, oboedientes sint episcopo, et invicem consentient ad justitias faciendas, et munera pro iudicia non accipiant, nec falsos testes.(0363B) 11. Ut unusquisque propter inopiam famis suos familiares et ad se pertinentes gubernare studeant. 12. Ut unicuique episcoporum liceat de thesauro ecclesiae pauperibus erogare nutrimentum secundum canones, cum testibus. 13. Ut mensurae et pondera ubique aequalia sint et iusta. 14. De officio praedicationis, ut iuxta quod intellegere vulgus possit, assiduae fiat. 15. Non in Dominicis diebus mercatum fiat aut placitum, ubi quis ad mortem iudicetur aut ad poenam; et de opere cavendo. 16. Ut unusquisque episcopus interim circumeat suam parrochiam, et res necessarias emendat. Et si quid non quiverit, ad praedictum placitum preferat.(0363C) 17. Ut presbiteri sub sigilla custodiant crisma, et nulli sub praetextu medicinae vel maleficii donare praesumat: si fecerint, honore priventur. 18. Ut unusquisque compater vel proximus, filiolus spiritales catholicae instruant, qualiter coram Deo rationem reddet. 19. Ut ecclesiae antiquitus constitutae nec decima (0364A)nec alia ulla possessione priventur, ita ut novis tribuatur. 20. Ut mortui in ecclesia non sepeliantur, nisi episcopi aut abbates vel fideles presbiteri. 21. Ut placita in domibus vel atriis ecclesiarum minime fiant. 22. Ut comites, vel vicarii aut centenarii, sub malo occansione vel ingenio res pauperum non emant, nec vi tollant; sed quisque hoc comparare voluerit, in publico placito coram episcopo fiat. 23. Ut unusquisque episcopus in sua parrochia presbiteros diligenter inquirant unde sint; et si quem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat. 24. Quicumque beneficium ecclesiaticum habet, ad (0364B)tecta ecclesiae restaurandam, vel ipsas ecclesias, omnino adiuvet. 25. Ut qui publico criminae convincti sunt rei, publice iudicentur, et publicam poenitentiam agant secundum canones. 26. Ut presbiteri bene et iuste vivere studeant, et ita populum doceant. Codex Gandavensis haec addit:
26 b. Ut hoc inquiratur: si de partibus Austriae verum est quod dicunt, an non, quod presbiteri de confessionibus accepto pretio manifestent latrones.
26 c. Ut inquiratur diligenter de faidosis hominibus, qui solent incongruas commotiones facere, tam in Dominicis diebus quamque et aliis solemnitatibus, (0364C)sicuti et in feriaticis diebus. Hoc omnino prohibendum est, ne facere praesumant.
26 f. Providendum omnimodis ac diligenter exquirendum, qualiter canonici vivant, necnon et monachi, ut unusquisque eorum secundum ordinem canonice ac regulariter vivant, et non similiter; id est, ut refectoria et dormitoria una simul observentur, (0365A)quemadmodum iamdudum in capitulis nostris iniunctum habemus.
26 g. De monasteriis puellarum, ut presbyteris certo tempore ad missarum solemnia celebranda liceat ad eas in ecclesia convenire, et mox ad proprias redire ecclesias. Caeteri vero clerici vel laici similiter (0366A)observentur, ut nequaquam in eadem monasteria ingredi audeant, nisi necessitatis causa ipsius monasterii compulerit. Hoc tamen cum summa providentia episcopi vel abbatissae fiat. Similiter et hoc pleniter observandum sit, ut feminae per domos clericorum minime discurrant.
CAPITULA LANGOBARDICA (An. 813). (0365) Reperiuntur inter Caroli et Pippini Capitularia legibus Langobardorum addita, nonnulla capitula, quae certo alicui tempori locove assignari nequeant. Ea hic in fine capitularium Caroli referenda duximus. Et primo quidem capitula sistimus in Codice Chisiano, fol. 59 et 60, initio Capitularium servata, dum in Codice Cavensi, folio quod proxime antecedebat exciso, ultimae tantum sententiae in primis folii 210 lineis servantur. Lectionem aliquot locis valde corruptam esse nemo non videt. Caput primum de Alode, legis Salicae tituli 62 c. 1, refert. Caput secundum fidei valde dubiae est; quia de re judicium Blumii nostri hic affero: « Illo nomine, nempe Novella Justiniani, nihil aliud designari potest praeter collectionem Latinam Novellarum Juliani, in Occidente tunc temporis obtinentium. Quas inter lex quidem habetur, coram judice civili personas ecclesiasticas agere prohibens (Novel. 123, cap. 16), quin tamen innuatur tanta prohibitionis generalitas ut ne criminaliter quidem ea agere licuerit. Quaedam autem constitutio Theodosii et Valentiniani ad Albinum nec inter octo Justiniani Novellas, nec in additamentis Juliani comparet: de omnibus Theodosii et Valentiniani ad Albinum constitutionibus, quae ab anno 443 ad 448 edictae sunt, idem altumque in praefata collectione silentium. Multo magis duae illorum constitutiones, quarum una ad Firminum data est anno 452 (Novell. Valent. lib. III, tit. 35, Cod. Theod. tom. VII, pars II, p. 127), altera ad Amatium Galliarum praefectum (Gothofred. cap. 1, pars III, pag. 7), ibidem desiderantur: quamvis in neutralibet vel minimum quid deprehendatur ex quo conjici possit prohibitio absoluta viros ecclesiasticos criminaliter agendi. Praeterea vero illarum constitutionum posterior maxima falsitatis suspicione laborat, quod me propemodum impellit ut totum hoc Capitularium apocryphis accenseam. » Sequuntur capitula in reliquis Codicibus servata.
1. (0365B)De Alode. Si quis homo mortuus fuerit et filius non dimiserit, si pater aut mater superfuerit, ipsi in hereditate succedant; si pater aut mater non superfuerint, et fratres vel sorores reliquerint, ipsi hereditatem optineant. Quod si nec isti fuerint, sorores patris in hereditatem eius succedant. Si vero sorores patris non extiterint, sorores matris eius hereditatem sibi vindicent. Si autem nulli eorum fuerint, quicumque proximiores fuerint de paterna generationem, ipse in hereditate succedant. De terra vero Saliga nulla portione hereditatis mulieris veniat, sed ad virilem sexu tota terra hereditatis perveniat.
2. Dum relegissemus aliquibus capitulis ex Romanis legibus, in novella Iustiniani invenimus scriptum inter catera de constitutione Theodosii imperatoris, (0365C)et Valentiniani augusti ab Albinum praefectum, ut nullus audeat episcopos, presbyteros, diaconos accusare. Audemus quidem sermonem facere sollerter plus sermone de sanctis ac venerabilibus sacerdotibus vel levitis omni timore, quibus omnis terra inclinat caput; tamen adhuc audivimus perfidia in Urbem ad Deum vivum, aut impium nomen fieri. Sed si quis ausu aut temerarius legi ecclesiae vel clerus, per quem omne pollet imperium, iniuria audere voluerit, et si accusationem seditior persona fuerit, reposita poena fisco nostro id est centum pondi aurei, et centum pondi argenti inferre cogatur; et sic cum auctoribus Ecclesiae causam dicat. Si vero infirmior fuerit persona, prius cogitet animo suo perfido; et sic (0365D)aut accuset, aut iniuriam faciat, aut criminis causam (0366B)dicat. Numquam ob recto patrimonio nostro nescio qua perfidia attemptare adsuevit, militantes in palatio Christi terrae curiae obducit, iussimus manus eius implum dari. Si autem voluerit superscripta degere vita, nihil sit cura Ecclesiae catholicae. 3. Ex Codice monachorum sententia. Si quis percusserit sacerdotem, id est presbyterum, sive diaconum, decretum est, ut det poenam auri libras 10, id est solidos septingenti viginti. Si quis percusserit subdiaconus et defensorem Ecclesiae, det poenam auri libras quinque, hoc est solidos 360. Si quis lectorem percusserit, det poenam auri libras 3, hoc est solidos ducenti sedecim. Capitula in Codd. Ambrosiano, Florentino, Londinensi, Vindobonensi, Veronensi et Estensi servata.
(0366C) 1. Si quis praepositus aut ministerialis aliquis aliquas res ecclesiae quas praevidere debet, per aliquem scriptionis titulum cuiquam concesserit, quod ad damnum ipsius ecclesiae pertineat, pro sacrilegio computetur. Similiter et de rebus quae ad rem publicam pertinent, si comes aut ministerialis rei publicae cuiquam similiter concesserit, pro infidelitate computetur. 2. De feminis, quas defunctis viris lex Langobardorum prohibet ante anni spatium vestem religionis mutare velumque suscipere, petierunt nostra licentia, ut mox dum divina pietas inspiraverit eas, indemnes liceret suscipere. Nos autem considerantes, quia pro ipsam dilationem multae etiam raptae (0366D)intra idem spatium ad aliam partem distractae fuerant, (0367A)ideo earum petitionem, quam iustam censuimus, suscepimus, et eis ita fieri concedimus. 3. Placuit nobis secundum sanctorum patrum auctoritatem, si quis ab episcopo sui iuste excommunicatus fuerit, a nullo penitus recipiatur, antequam in praesentia sui episcopi veniat pro culpa satisfactionem redditurus. 4. Et quia sunt nonnulli, qui sine proprietatibus in regno nostro degentes, iudicia comitum effugiunt, atque non habentes res aut substantiam quibus constringi possint, ideo circumquaque malitias exercere non cessant, de illis nobis placuit, ut ipsi cum quibus videntur manere, aut eos praesentent, aut pro eorum malefactis rationem reddant. 5. Ut coniugia servorum non dirimantur, si diversos (0367B)dominos habuerint; sed in uno coniugio servi permanentes, dominis suis serviant; sic tamen, ut ipsum coniugium legale sit, et per voluntatem dominorum suorum iuxta illud euangelium: Quod Deus coniunxit, homo non separet. 6. Sicut consuetudo nostrorum est, ut Langobardus vel Romanus si evenerit quod causam inter se habeant, observamus ut Romanus populus successionem eorum iuxta suam legem habeant. Similiter et omnes conscriptiones iuxta suam legem faciant. Et quando iurant, iuxta suam legem iurent. Et quando componunt, iuxta legem cui malum fecerint componant. Et de Langobardis similiter convenit componere. De caeteris vero causis communi lege vivamus, quod domnus [excellentissimus (0367C)] Karolus rex Francorum atque Langobardorum in aedicto adiunxit. 7. Neque decennii neque vicennii aut 30 annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola 40 annorum curricula terminentur, non solum in ceteris rebus, set eciam in legatis. In ereditatibus inter duos fratres annorum curricula non computetur, set semper equaliter dividant, quia de uno pater et de una mater nati sunt; et ec curricula usque ad tercio sequatur gradum. (0368A)Capitula ex Codd. Ambr., Lond., Vindob., Veron. Estensi.
8. Si qua mulier filium vel filiam suam per fraudem aliquam coram episcopo ad confirmandum tenuerit, propter fallaciam suam poenitentiam agat, a viro tamen suo non separetur. 9. Falsa persona non habet potestatem accusandi. Et si in primo crimine visa est falsum dixisse testimonium, in secundo non habeat potestatem dicendi. Ex Codd. Florentino et Londinensi.
10. Praecipimus ut nemo usuram de aliqua causa exigere audeat. Quicumque hoc fecerit, bannum (0368B)persolva. Ex Codice Florentino.
11. De sacris vasis ecclesiae quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, prohibitum est, ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellente. 12. Si quis pro alterius debito se pecuniam suam promiserit redditurum, in ipsa promissione est retinendus. De illis hominibus vel sacerdotibus aut quibuslibet per regnum nostrum, qui propter premia aut parentelam, de nostra iustitia inquirentibus aut emendantibus iustitiam, veritatem obfuscare volunt missis vel fidelibus nostris, et se in periuria mittunt, (0368C)iubemus atque praecipimus, ut si suspectio fuerit quod homo periurasset, ut postea sive campo vel cruce iudicetur, ut ipsa veritas vel periurium fiat declaratum; et si Dei fuerit voluntas, quod in ipso iuditio veritas aut periurium declaretur, tunc volumus atque iubemus, ut si sacerdos vel clericus fuerit, dupliciter bannum nostrum persolvat, sicut supra decrevimus, et postea secundum canones iudicetur; si autem laicus fuerit, widrigild suum ad partem nostram persolvat (0369A)Ex Codd. Florentino, Vindobonensi, Veronensi, Estensi.
13. Ut de eo qui se periuravit, postquam poenitentiam egerit, inculpabilis esse videatur. 14, Quicumque res suas pro anima sua ad casam Dei, aut ad parentes suos, sive ad alios homines tradiderit, et in hostem aut in servitium Dei iturus fuerit, aut ad mortem traditus, si in ipso itinere aut de ipsa infirmitate mortuus fuerit, habeat ipsas res, cui traditae sunt. Et si mortuus non fuerit in ipso itinere aut de ipsa infirmitate, recipiat res suas quas tradiderit, si voluerit, et habeat in suo iure, sicut antea habuit.
Ex Codd. Londinensi, Vindobonensi, Veronensi, Estensi.
(0369B) 15. De coniunctione quae secundum canones aut aedictum esse non potest, placuit nobis ut copulati separentur ab invicem. (0370A)Ex Codd. Vindobonensi, Veronensi, Estensi.
16. Ut nec episcopi, nec abbates, nec comites, nec vicarii, nec iudices, nullusque omnino sub mali occasione vel malo ingenio res pauperorum vel minus potentum nec emere, nec vi tollere audeat; sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico coram idoneis testibus et cum rationibus hoc faciat. Ubicumque autem aliquid inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram. 17. Ut longa consuetudo, quae ad utilitatem publicam non impendit, pro lege servetur, et quae diu servatae sunt, permaneant. Ex Lombarda II. 50. 4.
(0370B) 18. Ut qui semel periuratus sit, nec testis sit post hoc, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa vel alterius iurator existat. CAPITULA DE IUDAEIS (An. 814). (0369) Post capitulum de Judaeis in placito Noviomagensi (supra, col. 304) promulgatum alia quaedam Carolus et filius ejus Ludovicus sanxerunt, in Codice bibl. regiae Monacensis olim Augustanae fol. 261 servata. Quae a viro cl. Foringer exscripta atque ad me missa, hoc potissimum loco referre juvat, quod quaenam eorum Carolo, quaenam ejus filio debeantur, definiri nequeat. Addimus alteram formulam juramenti Judaeorum in Codice bibl. Guelferbytanae Blankenburgensi repertam, manuque saeculi decimi exaratam. Alia vero capitula, quae in Codicibus Frisingensi, Vindobonensi et Guelferbytano sub nomine Caroli magni feruntur, Carolo Calvo deberi, ex concilio Meldensi anni 845 constat.
DE CAPITULIS DOMNI KAROLI IMPERATORIS ET HLUDOWICI. (0369C) 1. Nemo Iudeus praesumat de ecclesia Dei aliquid recipere neque in wadio nec pro ullo debito, ab ullo Christiano, in auro sive in argento, neque in ceteris rebus. Quod si facere praesumpserit, quod absit, omnis substantia sua auferatur ab eo et dextera manus illi amputetur. 2. Ut nullus Iudeus neminem Christianum in wadium ab ullo Iudeo aut ab alio Christiano mittere praesumat, ne deterior fiat; quod si facere praesumat, secundum suam legem restituat, et debitum et wadium simul perdat. 3. Ut nemo Iudeus monetam in domo sua habeat, et neque vinum nec annonam vel aliam rem vendere praesumat. Quod si inventum fuerit, omnis substantia (0369D)sua ab illo auferatur, et in carcerem recludatur, usque ad praesentiam nostram veniat. 4. De sacramento Iudeorum contra Christianos. Mitte rumice bis a capite in circuitu pedum eius; ibi debet stare quando iurat sacramentum, et habere (0370C)debet in dextro brachio quinque libros Moysi secundum suam legem, et si habere non potest secundum hebreum, tamen habeat latinitatem. Si me Deus adiuvet, ille Deus qui dedit legem Moysi in monte Synai, et si lepra Neaman Siri super me non veniat sicut super illum venit, et sic terra me non deglutiat sicut deglutivit Dathan et Abiron, de ista causa contra te malum non merui. Ex cod. Blankenburgensi fol. 206.
IURAMENTUM IUDEORUM. Adiuro te per Deum vivum et verum, et in illam legem sanctam quam Dominus dedit ad beatum Moisen in monte Sinai, et per Adonai sanctum, et per pactum Abrae quod Deus dedit filii Israel, et si non lepra Naaman Siro circumdet corpus meus, et (0370D)si non me vivo degluciat terra sicut fecit Dathan et Abilon, et per arcum fidelis qui de celis aparuit ad filios hominis, et ipsum locum sanctum ubi sanctus Moisen stetit et illam sanctum quam beatus Moisen ibi haccepit, de hac causa culpabilis non sum.
1 ADMONITIO GENERALIS. Capitulare superius (Col. 223-