Migne Patrologia Latina Tomus 97
Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne
Pertz Monitum.
(0489B)Capitularia Caroli, Ludovici atque Lotharii imperatorum « per diversorum spatia temporum in diversis sparsim membranulis scripta, quotquot invenire poterat, » Ansegisus abbas Fontanellensis, vir egregius summaeque inter suos auctoritatis, ut ipse fatur « pro dilectione nimia praedictorum gloriosissimorum principum et pro amore sanctissimae prolis eorum, sed et pro sanctae Ecclesiae statu in uno libello adunare proposuit. » Opus mense Januario anni 827 emissum, quatuor libris constat. In conscribendis iis Ansegisus usus est capitularibus quorum majorem partem ad nostra usque saecula in libris Caroli et Ludovici aevo scriptis servatam invenimus; plurima tamen eorum quae supra retulimus omisit, ac nonnulla recepit, quae absque ejus opere oblivioni tradita forent. Suppellex ejus haec fuit:Capitula minora a. 803, omissis capitibus 14,
Capitulare a. 789 ecclesiasticum, omisso capite 40. Capitularis Ticinensis a. 801, capp. 11, 12.
Capitula a. 803 legi Salicae addenda.
(0489C)
18, 19.
Capitula 5, 7, 8, legi Ribuariorum addenda, 803.
Capitulare duplex ad Theodonis villam a. 805, omissis capitibus ecclesiasticis 7, 8, sed mundano capite 11 bis exscripto.
Capitulare ad Niumagam a. 806, omissis capp. 2,, 11.
Capitulare Aquense a. 806, omissis capp. 5, 6.
Capitulare excerpta de canone a. 806, omisso cap. 2, et capp. 6-9 bis positis.
Capitulare Aquense a. 809.
Capitulare presbyterorum a. 809.
Capitulare Aquense a. 810.
(0490B)
Capitulare de exercitalibus a. 811.
Capitulare Bononiense a. 811.
Capitulare Aquense a. 812.
Capitulare Aquense generale a. 817, scilicet capitula ecclesiastica, legibus addenda, per se scribenda, et missis data.
Capitulare ad Theodonis villam a. 821.
Constitutio Aquensis a. 825, una cum capitulis missorum.
Capitula excerpta a. 826.
Capitula Ludovici et Lotharii a. 826 edita.
Haec subsidia in quatuor libros atque appendices ita distribuit Ansegisus, ut capitula quae alicujus momenti viderentur, ordine temporis servato, in suos libros, minora vero aut parvi momenti capitula in appendicem duplicem, ecclesiasticarum et mundanarum legum, referret, cui, opere absoluto, recens vulgatum Ludovici et Lotharii edictum appendicis tertiae (0490C)titulo adjectum est. Eo tamen erravit, quod capitularia anni 803 et in libro primo et tertio et in utraque appendice capitulis annorum 805 et 806 postponeret, atque capitulare Ludovici ecclesiasticum anni 817 in libro primo inter Caroli leges referret, capitulare ad Theodonis villam a. 821 in principio libri quarti constitueret. Capita quoque libri tertii 89, 90, libri quarti 71 et 72, appendicis primae 33-35, secundae c. 38, operi jam ad finem perducto addita fuisse videntur, cum quoad ordinem temporis loco anteriori statuenda fuissent. Sed haec generalem operis ordinem non turbant, quem hic ante oculos ponere juvabit.
LIBER PRIMUS. Caroli Magni capitula ecclesiastica. (0491A)
Praefatio et capitula.
1-76. Sunt 789. Eccl., exceptis capp. 39, 52, 66, 67, 73, 78.
77-104.--817. Aquis, eccl., excepto cap. 7 exeunte et 8 ineunte.
105-115.--805. A., 3, 11-16; B., 4, 14-16.
116-126.--806. Niumag., capp. 4, 5, 10, 12, et reliqua
127-133.--806. Excerpta can., c. 1, 3-5, 10, 23, 23 *.
134-135.--803. Salica, c. 3, 6.
136-138.--803. Minora, c. 2, 12, 16.
139.--809. Aquis, c. 9.
140-158.--809. Ingelheim., presb., c. 1-19.
159-162.--810. Aquense, c. 4-7.
LIBER II. Ludovici et Lotharii capitula ecclesiastica.
1-24.--825. Aquis, constit. generalis.
25-28.--825. Aquis, capp. missorum.
29-46.--826. Ingelheim., excerpta can.
LIBER III. Caroli Magni capitula mundana.
(0491B)
1-16.--805. B., exceptis capp. 4, 14-17, 21.
17-21.--806. Niumag., c. 1, 6-9.
22-24.--806. Aquense, c. 1-3.
25-32.--803. Salica, exceptis c. 3, 5, 6.
33-43.--803. Minora, c. 3-5, 10, 11, 15, 17, 20-22, et caput Cod. 4632, p. 116, l. 1-12.
44-46.--803. Ribuar., c. 5, 7, 8.
47-58.--809. Aquense, praeter capp. 9, 12, 15, 16.
59-63.--810. Aquense, c. 1, 8, 10, 9, 16.
64-66.--811. De Exercitalibus.
67-75.--811. Bononiense, praeter capp. 9, 11.
76-88.--812. Aquense.
89-90.--789. Ecclesiasticum, c. 66, 73.
LIBER IV. Ludovici et Lotharii capitula mundana.
(0492A)
1-12. Sunt 821. Theodonis villa.
13-33.--817. Aquis capitula legibus addenda.
34-41.--817. Aquis capp. per se scribenda.
42-70.--817. Aquis capp. missorum.
71-72.--801. Ticin., c. 11, 12. Cf. 816, p. 195.
73-74.--Libri IV capita 24 et 23 repetita.
APPENDIX PRIMA. Capitula ecclesiastica omissa.
1-10.--805. A., c. 1-6, 10, 9; B., 17.
11-27.--806. Excerpta canon., c. 6-9, 11-22.
28.--803. Minora, c. 1.
29.--809. Aquense, c 16.
30.--809. Ingelheim., presbyt., c. 20.
31-32.--810. Aquense, c. 17, 18.
33-34.--789. Ecclesiasticum, c. 52, 78.
35.--809. Aquense, c. 17.
APPENDIX II. Capitula mundana omissa.
(0492B)
1.--805. B., c. 21.
2.--806. Aquense, c. 4.
3.--803. Salica, c. 5.
4-15.--803. Minora, c. 6-9, 13, 25-28, 23, 24, 29.
16.--805. B., c. 11 (altera vice).
17-26.--809. Aquense, c. 12, 16 ex., 17 ex., 18, 20-24.
27-33.--810. Aquense, c. 2, 3, 11-15.
34-35.--811. De Exercitalibus, c. 5, 6.
36-37.--811. Rononiense, c. 9, 11.
38.--789. Ecclesiastica, c. 97.
APPENDIX III. Capitulare a. 826, Oct. (0491B)Cum igitur capitula antea conjuncta hac operis dispositione separarentur, fieri non potuit, quin singulorum verba anteriorum capitulorum nexu soluta, correctionem aliquam requirerent. Cui rei suffecit (0491C)Ansegisus, vocabulis praecipue initialibus, ubi necesse videri poterat, immutatis, e. g., libro I, cap. 64, 67, 70, 73, 116, 126, IV, 15. Sed et longius progressus, grammaticae ratione habita, voces nonnullas correxit vel mutavit (e. g. satagimini in praefatione, eodem synodo l. I, c. 3, quae c. 5, vetent c. 161, in utilitate nostra III, 3, cf. IV, 23), majoris claritatis causa voces supplevit aut nexum sententiarum emendavit (e. g., I, 25, 71, 75, 113, 114, 162, III, 1, 2, 23) , tandem legislatoris vices aggressus, ea quoque haud raro legibus ademit, quae ad tempus tantum proposita, vi legis perpetuae carebant, aut jam plane incongrua aut alia ratione quodammodo superflua videri poterant. Eo pertinent lib. I, c. 61, ubi voces sicut Guntbodingi faciunt omisit, l. I, c. 126 et 135, vocibus praesenti anno et actenus resectis, III, c. 6, ubi vectigalium exactores a Carolo constituti, utpote anno 827 haud amplius iidem ac anno 805, una cum loco Schesla, cui fortasse jus mercatus jam ademptum erat, omittuntur. Praeterea l. III, c. 12, sententias (0491D)Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad proximum placitum nostrum quod cum ipsis missis habituri sumus, interrogetur, cap. 13 vero Illi tamen denarii qui modo monetati sunt si pensantes et meri fuerint habeantur, c. 36, voces foras mitio, c. 56, voces elegantur mansueti et boni, non recepit Ansegisus, et cap. 83, voces quater in anno mense in quater in uno mense commutavit.
Opus ita institutum cum rei publicae administrandae utilissimum videretur, mox ut prodiit publico favore exceptum est. Nam biennio vix elapso, anno 829 in conventu Wormatiensi a Ludovico et Lothario primum laudari coepit, atque exinde legis per totum imperium vim adeptum, sensim sensimque veterum capitularium auctoritatem fere totam in se contraxit, ita ut posteriorum saeculorum imperatores, Ottonem Magnum Fridericum I, Ottonem IV, de capitularibus praecedentium regum, de legibus Caroli et Ludovici imperatorum et de edictis Caroli Magni locutos, (0492B)Ansegisi praecipue libros ante oculos et in manibus habuisse, vix dubitemus.
Talibus suffragiis suffultum librum per subsequentia saecula saepius descriptum fuisse, haud est quod (0492C)miremur; et supersunt hodie Codices saeculis nono, decimo, undecimo, duodecimo, immo et decimo quinto descripti triginta octo, scilicet in Germania nostra una cum Alsatia atque Helvetia XII, in Italia IV, quos inter duo e Germania direpti, in Britannia recens ex Batavis coempti II, in Gallia XX. Quibus si Trevirensem deperditum, Chiniaci Wergatensem, et libros a Baluzio laudatos, quorum de fato recentiori nobis non constat, scilicet unum in Marca Hispanica, I in Belgica, IV in Gallia, addere velis, numerus totus ad XLVI ascendit. Qui omnes cum in universum inter se atque cum capitularibus imperatorum genuinis congruant, nonnulli tamen, uno alterove capitulo vel addito vel omisso, a reliquis Codicibus aliquantulum recedunt. Ita Codex olim Corbeiensis libro I, pro capite singulari canonem Siricii papae subjicit, unde caput 51 capitularis ecclesiastici anni 789 desumptum est, habetque ejus rei sequaces Codices Argentoratensem et Heroldinum alterum. Codex olim Frisingensis jam regius Monacensis, (0492D)complura Lotharii praecipue capitula textui inseruit, scilicet post lib. I, cap. 78, capita Olonnensia a. 823, III, 1, 2; post lib. I, 99, caput 50 capitularis ecclesiastici a. 789; post I, 101, capitularis Olonnensis a. 823; III, capita 3, 4 et 5; post II, 15, cap. Olonnensis a. 825, generalis, c. 1, 2, 3, 6; post III, 41, caput de falsis testibus et cap. Papiensis a. 832, c. 2; post IV, 71, cap. Olonnensis a. 825, general., c. 4; post IV, 74, cap. Olonnensis a. 825, general., c. 5. Eadem fere habet Codex olim Augustanus jam regius Monacensis, quippe qui capita ista, exceptis Olon. 825, c. 4, in rubricis librorum indicata ad finem textus referat, adjecto post lib. IV, 26, capite 5 capitularis a. 803 Salici, et additis quam plurimis e canonibus ecclesiasticis atque Pippini, Caroli, Ludovici, Lotharii, Caroli Calvi capitularibus petita. Appendicibus omissis, Codices Scafhusanus post lib. I, 77, et Bonnensis post I, 72, caput ex Gelasii papae canonibus petitum (0493A)inserunt. Codices Vaticanus, Mettensis, Bellovacensis et Camberonensis in fine libri II caput addunt, quod in Divionensi, Normannico, Rhemensi, Babenbergensi, Pithoeano, Parisiensi, post lib. IV, 14, legitur. Babenbergensis et Parisiensis, n. 4628 A, initio libri primi caput sistunt si servus clericus fiat. Iidem, una cum Normannico, Pithoeano et Parisiensi, capitulis I, 99, unum, II, 32, duo, IV, 24, et IV, 69, singula capitula quae in aliis Codicibus desiderantur subjiciunt; eademque capitula in Codice Rhemensi recentiori atramento addita Baluzius adnotavit. Quorum quidem I, 99 b, supra, ad a 817, protulimus; II, 32 b, inter Ludovici II Leges a. 850, intra capita 9 et 10, excidisse videri potest; IV, 24 b, ad a. 817, supra, vulgavimus; IV, 14 b, a Benedicto in libro I, cap. 186, refertur; II, 32 c, et IV, 69 b, alibi exstare non comperimus. Codices ejusmodi annis 864 et 873 a Carolo, Ludovici I filio, a. 868 ab Hincmaro archiepiscopo Rhemensi, et a. 909 a Patribus concilii Trosleiani, laudari, adeoque publica tunc in Gallia (0493B)auctoritate gavisos esse, Baluzius in praefatione sua admonuit, sed eos a genuino Ansegisi opere discedere, ex numeris capitulorum in conventu Wormatiensi laudatis constat.
Majus tamen inter Codices Ansegisi discrimen eo intercedit, quod cum plurimi eorum in praefationibus singulorum librorum Carolum, Ludovicum et Lotharium (0494A)legum latores agnoscant, alii, Lotharii nomine deleto, textum, quantum eo facto necesse videbatur, immutaverunt. Patet ejusmodi libros haud ante exitum anni 830, quo Lotharii nomen in scriptis publicis iterum omitti placuit, potuisse confici; primum tamen secundae hujus Editionis exemplum annis proxime sequentibus et ante obitum Ludovici confectum esse oportet. Cujus auctor an cum Baluzio Ansegisus statuendus sit nec ne, minime nobis liquet; novimus tantum, virum de rebus Germanorum bene meritum tertio ejus decennii anno, scilicet die 20 Julii anni 833 e vita excessisse.
Editionis primae librum medio aevo in linguam Germanicam versum fuisse, fama inter viros doctos per saeculum et dimidium obtinuit. Cujus tamen fundamentum si spectes, Browerum, qui unus ejusmodi Codicem evolvisse dicitur, nonnisi de versione unius capitis IV, 18, scripsisse intelligas. Codex in bibliotheca ecclesiae cathedralis Trevirensis olim servatus, jam Baluzii aevo haud amplius supererat; quare Editionis (0494B)Browerianae fidem explorare negatur. Qua de re cum ad Jacobum Grimm nostrum retulissem, vir summus lectionem Browerianam in usus nostros emendavit, atque, ut cum viris doctis communicaretur, libentissime concessit. Versionis igitur illius, saeculo nono exeunte vel decimo ineunte, dialecto Treverica confectae editionem utramque proponimus.
BROWERI EDITIO. That ein iouuelihc man frier geuualt haue. so vuar sose er vuilit sachun sinu cegeuene.
Souerse sachun sinu thuruhe salichedi selu sineru athe ce anderrn craftlicheru stat athe gelegenemo sinemo athe se vuemo andremo versellam (0493C)vuilit inde cethemo cide inneneuuendiun theru selueru grasceffi vuisit in theru sachun thie gesat sint; vuizzeta thia sala cegedune geulize That auo themo seluemo cide that er thui Sellan vuilit vzzeneuuendiun theru grasceffi vuissit that ist athe in here athe in palice athe in andern sumeuuelicheru stedi samantneme himo athe vane sinengelandum (0493D)athe vane andern thie theru seluern vuizzidi leuen theru er seluo leuitt urcundum retliche, Auur auor thie hauan nin mach thane vane andern so vueliche thar bezzera vindan mugen vuerthan. Inde vora hin sachunu sineru salunga. gedue inde burigun theru geuueri geue himo ther thia sala infahit geuueri gedue. Inde ather thiu sala so getan (0495A)vuirthit geaneruun in Selues neieina vonathen vora gequetanen sachun mugi geduan iruangida Thara vviri inde seluo thuruch sich burigun gedue theruselueru geuueri nio themo geaneruen thegein vrsach beliue thia sala cebekerine sunder mera not analige thia thuruch cegefremine Inde auo noch thanne sachun sinu bit geaneruun sinen gesunduruth nehauoda nesi himo that ceungeu vor Samithu sunder geaneruo siner auo er gerno neuuilit athe turuchthen grauun, athe thuruch bodun sinin Bethungen vuerthe that thia sundrunga bit themo due ce themo ther geendido eruetha sina vuolda vollacaman inde auo sumeuuelicheru samonungun thia sellan bat ganeruo siner then vuizzut bit theru kirrichun vona themo voragesprochenemo erue haue (0495C)that bit andremo geaneruen sinemo hauan solda Inde thaz behaldan vuerthe umbe then vader inde then sun inde then neuun unce ceniarum vuizzethallikhen ather thiu selue sachun ce theru muzzungu theru selueru samunungun ergeuen.
(0493B)De homine libero, ut potestatem habeat, ubicunque voluerit, res suas dare.
Siquis res suas pro salute animae suae, vel aliquem venerabilem locum, (0493C)vel propinquo suo, vel cuilibet alteri tradere voluerit; et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit, in quo res illae positae sint: legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore, quo illas tradere vult, extra eundem comitatum fuerit, id sive in exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco; adhibeat sibi vel de suis pagensibus, vel (0493D)de aliis, qui eadem lege vivant, qua ipse vivit, testes idoneos, vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis, quales ibi meliores inveniri possunt; et coram eis rerum suarum traditionem faciat: et fideiussores vestiturae donet, ei, qui illam traditionem accipit, vestituram faciat. Et postquam haec traditio ita (0495A)facta fuerit, heres illius nullam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussionem faciat eiusdem vestiturae, ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem. immutandi; sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et, si nondum res suas cum coheredibus suis divisas (0495B)habeat, non ei hoc sit impedimento, sed coheres eius si sponte noluerit, aut per comitem, aut per missum eius distringatur, ut divisionem faciat cum illo, ad quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire; et si cuilibet ecclesiae eam tradere rogavit, coheres eius eam legem, cum illa ecclesia, de praedicta hereditate habeat, quam (0495C)cum alio coherede suo habere debebat. Et hoc observetur erga patrem, et filium, et nepotem, usque ad annos legitimos: postea ipsae res ad immunitatem ipsius ecclesiae redeant.
JACOBI GRIMM RECENSIO. That ein iouuelich man frier geuualt haue so vuar sose er vuilit sachun sinu ce geuene.
Souuerse sachun sinu thuruch salichedi selu sineru athe ce anderru eraftlicheru stat athe (0494C)gelegenemo sinemo athe seuuemo andremo versellan vuilit inde ce themo cide inneneuuendiun theru selueru grasceffi vuisit in theru sachun thie gesat sint. vuizzetahtia sala cegedune geulize. That auo themo seluemo cide that er thiu sellan vuilit vzzeneuuendiun theru grasceffi vuisit that ist athe in here athe in palice athe in anderu sumeuuelicheru stedi samantneme himo athe vane sinen gelandun (0494D)athe vane andern thie theru selueru vuizzidi leuen theru er selvo leuet vrcundun rehtliche. Auur auor thie hauan ni mach thanne vane andern so vueliche thar bezzera vundan mugen vuerthan inde vora hin sachunu sineru salunga gedue inde burigun theru geuueri geue himo ther thia sala infahit geuueri gedue. Inde ahter thiu sala so getan vuirthit geaneruo sin (0496A)selues negeina vona then vora gequetanen sachun mugi geduan iruangida. Thara uviri inde seluo thuruch sich burigun gedue theru selueru geuueri nio themu geaneruen thegein vrsach beliue thia sala cebekerine sunder mera not ana lige thia thuruch cegefremine. Inde auo nochthanne sachun sinu bit geaneruun sinen gesunduruth ne hauoda ne si himo that (0496B)ce ungeuorsamithu sunder geanervo siner auo er gerno neuuilit athe thuruch then grauun athe thuruch bodun sinen bethungen vuerthe that thia sundrunga bit themo due ce themo ther geendido eruetha sina vuolda vollocuman inde auo sumeuuelicheru samonungun thia sellan bat ganeruo siner then vuizzut bit theru kirichun vona themo voragesprochanemo erue haue that bit andremo geaneruen sinemo hauan solda. Inde thaz behaldan vuerthe umbe then vader inde then sun inde then neuun vnce cen iarun vuizzetahtikhen ahter thiu selue sachun ce theru muzzungu theru selueru samunungun ergeuen.
(0494B)De homine libero ut potestatem habeat ubicumque voluerit res suas dare.
Si quis res suas pro salute animae suae vel (ad) aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri (0494C)tradere voluerit et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res illae positae sunt. legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore quo illas tradere vult extra eundem comitatum fuerit id est sive in exercitu sive in palatio sive in alio quolibet loco adhibeat sibi vel de suis pagensibus (0494D)vel se aliis qui eadem lege vivant qua ipse vivit testes idoneos vel si illos habere non potuerit tunc de aliis quales ibi meliores inveniri possunt et coram eis rerum suarum traditionem faciat et fideiussores vestiturae donet ei qui illam traditionem accipit vestituram faciat et postquam haec traditio ita facta fuerit. heres (0496A)illius nullam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussionem faciat eiusdem vestiturae ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem immutandi sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas habeat non sit ei hoc impedimento sed coheres eius (0496B)si sponte noluerit aut per comitem aut per missum eius distringatur ut divisionem cum illo faciat ad quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire et si cuilibet ecclesiae eam tradere rogavit coheres eius eam legem cum illa ecclesia de praedicta hereditate habeat quam cum alio coherede suo habere (0496C)debebat. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos postea ipsae res ad immunitatem ipsius ecclesiae redeant.
(0495C)Post inventam typographiae artem Ansegisum primus edidit Basilius Joannes Herold, p. 261-347 inter libros Originum ac Germanicarum antiquitatum, Basileae, mense Sept., a. 1557, in-fol., sub titulo Legis Francicae, et in quinque libros, quos ex Ansegisi Codicibus, (0495D)Amerpachii libro, a. 1545 edito, et Lombarda, consarcinaverat, distributum. Libro I caput supra memoratum addidit; libro III desunt capita 64-68, 70, 72-75, 78, 79, 83, 89, 90, exceptis 67, 68 et parte capitis 65, in libro IV collocata. Liber quartus omnia quidem ejus apud Ansegisum capitula exhibet, sed disposita ad normam tituli secundi et primi in Codice Weissenaugiensi, pagg. 183-200 et 173-183, exstantium, et aucta non solum eorum capitulis, sed intermistis atque adjectis aliis multis ex Amerpachii Editione Capitularium et Lombarda desumptis, necnon et appendicibus tribus Ansegisi. Appendicis secundae caput 16, ut jam semel prolatum, omisit. Libro quinto Pippini regis Leges inscripto, (0496C)capitula Pippini aliorumque regum ex Lombarda congesta proponuntur. In textu exprimendo usus est praecipue Codice Weissenaugiensi, quem infra, numero 4, referimus, libro tamen I, 1-76, Amerpachium secutus, lectiones ejus raro tantum ope Codicis (0496D)Weissenaugiensis correxit. Altero eum praeterea Ansegisi Codice usum fuisse, ex appendicibus quae in Weissenaugiensi desunt et lectionibus aliquot nec in Weissenaugiensi nec apud Amerpachium obviis patet. Cujus rei testes sunt lib. I, 82, quo integram lineam a Weissenaugiensi omissam exhibet, caput in fine libri primi adjectum, quod ibi aeque desideratur, et lectio capitis III, 20, in fine, ubi lectio Codicis Weissenaugiensis loco raso a manu recentiori inscripta, ad Codices Gothanum, Camberonensem, Vaticanum, Colbertinum, Sangallensem 1, accedit. Quinam alter iste Codex fuerit, haud constat; in nonnullis locis ad Argentoratensem, a quo tamen alius fuit, proxime accedit.
(0497A)Aliquot ante Heroldum annis, sed eo ignaro, Joannes Tilius, Amerpachii fortasse exemplo incitatus, Capitularium Editionem molitus est. Totum opus Ansegisi una cum Benedicti diaconi libris primo et secundo usque ad verba capitis 289: Qui manifestam detegitur commisisse violentiam, non jam relegatio, typis expressit, sed nec reliquam Benedicti partem addidit, nec imperfectum librum vulgavit. Perpauca tamen ejus Exemplaria post Tilii obitum prodierunt, quorum unum quod ex musaeo Francisci Orontii Finci ad Stephanum Baluzium, exinde ad M. Krusium, devenit, jam vero in bibliotheca universitatis Gottingensis habetur, manibus evolvendum praebuit V. S. Jacobus Grimm. Liber rarissimus eadem forma iisdemque typis expressus est ac Tiliana legum antiquarum Editio in-16 quae sine anno et loco prodiit, cujusque Exemplar dono Tilii ad Antonium Schonchovium, annoque 1557, dono Petri Adurni, ad Laurinum profectum, in bibliotheca regia (0497B)Hannoverana asservamus. Tilius Codice qui jam in bibl. regia Parisiensi numero 4635 insignis habetur, non ita usus est, ut ejus ubique vestigia premenda existimaret; sed Amerpachii libro ductus, ordinem capitulorum quae ad a. 789 pertinere didicerat, ab Ansegiso consilio mutatum, restituere conatus est, capitula quae non semel posita et in Ansegiso et in Benedicto animadvertit, sustulit, similibus tantum quibusdam relictis, numerosque capitulorum consequenter mutavit, atque, Codicibus, ut videtur, bibl. regiae Paris. n. 4995 et sancti Vincentii Mettensis fultus, sententias nonnullas ab Ansegiso omissas et inscriptiones capitularibus praefixas vel subjectas, uncinis inclusas in textu recepit. In Ansegisi libro primo post capita nostra 38, 50, 64, 69, 73, alia capita sex inseruit, ex capitulari ecclesiastico anni 789, quod apud Amerpachium legerat, desumpta, videlicet capp. Editionis nostrae 39, 52, 66 et 67, 73, 78; ita ut numerus capitum libri ejus 168 attingat. Capiti praeterea 57 allocutionem supra relatam, capiti (0497C)76 indicationem temporis quo capitulare promulgatum est ex Amerpachii pag. 35, notam Tempore Adriani et inscriptionem capitularis sequentis a nobis supra editam adjecit. Libro secundo XLVII capita exhibet, insertis duobus post 32, omisso vero 45, ut quod eadem fere ac 34 exhibeat. Liber tertius capitibus LXXXIX constat, capitibus 89 et 90 (789, Eccl., c. 66 et 73) jam libro primo receptis, et addito capite in fine de pace in hoste vel infra patriam: Constituimus ut si in hoste, quod Baluzius nonnisi in Codice Bellovacensi recentiori atramento additum reperit, adjectis quoque capp. 12, 13, 56, sententiis, et capiti 76 inscriptione, quas nos supra retulimus. Libro quarto post capita 14, 24, 69, singula capita, et ante capp. 13 et 43, rubricas inserit, capitibus 73 et 74, quae eodem libro capp. 24 et 23 jam haberentur, omissis. Appendice prima capita 33, 34, et appendice secunda caput 38 (789, Eccl., c. 52, 78, 67,) ut libro primo jam recepta, appendicis (0497D)secundae caput 16, quod libro tertio jam occurrisset, omisit.
Editionis Tilianae exemplum nactus Petrus Pithoeus, Parisiis, 1588, in-8º, textu nusquam mutato et librorum (0498A)tantum inscriptionibus adjectis, iterum excudi fecit; in eo tamen proprio Marte egit, quod ope Codicis sui et Bellovacensis capitula Benedicti integra una cum additionibus, et p. 416-424 Caroli Calvi capitula ad Sparnacum edita, in praefatione quoque sua capitula Pippini regis supra repetita vulgavit, et glossarium sive interpretationem obscuriorum aliquot vocabulorum adjecit. Codex quo praecipue usus est jam inter regios Parisienses n. 4638 signatus, in praefationibus Lotharii imperatoris nomen haud agnoscit; quare Pithoeus id a scribis Lothario imperante perperam adjectum, Lotharii vero inter Ansegisi libros nihil proprium esse censuit, ignarus scilicet rei hodie notissimae, utriusque imperatoris Ludovici et Lotharii nomen in publicis annorum 825-830 chartis et monumentis, ideoque et Ansegisi libro anno 827 evulgato, conjunctim praeponi. Error Editioni haud noxius, quam eamdem ac Tilianam esse supra monui.
(0498B)Eadem Editio haud felici calamo correcta, curante Francisco Pithoeo Petri filio, iterum prodiit Parisiis a. 1603, in-8º, et repetita est a Lindenbrogio in Codice legum antiquarum a. 1613. Goldastus in operibus suis adornandis et Heroldina et Pithoeana editionibus usus est.
Saeculo fere post Pithoeum elapso, Stephanus Baluzius Editionem suam publici juris fecit a. 1677 infolio. Codicibus ex Gallia praecipue, sed et a sancto Gallo, Roma et ex Hispania, conquisitis, eorum ad fidem Editionem Pithoeanam correxit et emendavit, suamque factam amplo commentario illustravit. Eo tamen, pace tanti viri dictum sit, scopum suum non attigit, quod, Tilii exemplo, Ansegisum Benedicto conjunctum, quasi unum opus, capitularium libros septem exhiberet, atque firmissimam Ansegisi auctoritatem propter Benedicti contubernium suspicione quadam attingi concederet, tum quod Pithoei sententia seductus, non solum Lotharii Caesaris nomen in (0498C)praefationibus librorum singulorum deleret, sed et ejus exemplo capitula quinque libris II et IV a Tilio inserta admitteret, cum tamen ipse ea in genuino Ansegisi libro non haberi ex capitulari Wormatiensi a. 829 intellexisset, et a Codicibus plurimis abesse cognovisset. Texit ea magnum Baluzii nomen, in tantum validum, ut per saecula unum et dimidium proxima doctorum virorum nullus operis institutionem impugnare infringereve ausus sit; nam et Georgisch in corpore juris Germanici anno 1738, et de Chiniac a. 1780 in altera Capitularium Baluzii Editione, et Canciani t. III Legum barbarorum antiquarum, a. 1785, et cl. Walter, sagacissimus juris patrii et Romani indagator, in corpore juris Germanici a. 1824 edito, Baluzii Editionem denuo exprimere satis habuerunt. Qua in re quid nobis praestare concessum fuerit, monendum restat.
Igitur quantum ad Codices manuscriptos, quibus nova libri Editio inniti debebat, eorum quos Baluzius inspexerat denuo evolvendorum nec voluntas (0498D)nobis aderat nec facultas. Nam Ansegisi opus cum cellectio sit capitulorum quorum multo maximam partem inter capitularia supra edita invenire liceat, talia nec desiderare, nec Baluzii in Codicibus exscribendis (0499A)solertia ea imperare videbatur. Satis igitur habuimus ab eo comparatis uti, et ex iis una cum noviter a nobis conquisitis solidum operi fundamentum stabilire. Quod in quantum ex voto cesserit, eo conjicere liceat, quod Codices Baluzio incognitos undecim saeculorum IX, X, XI, XII, aliis etiam nonnullis saltem inspectis, Editioni nostrae adhibuimus. Optimus eorum est:
1. C. olim Corbeiensis, tum Friderici Lindenbrogii (qui tamen eo in edendo Ansegiso non usus est). jam vero bibl. publicae Hamburgensis, n. 83, in-4º saec. IX. qui praeter Ansegisum capitulare Wormatiense anni 829, et leges Salicam, Ribuariorum et Alamannorum exhibet, tanta diligentia exaratus, ut pro operis fundamento ponendum integrum exscriberem. Proxime ad eum accedit: 1*. C. bibl. ducalis Gothanae, saec. XI, in-fol., ubi inde a fol. 375-395 hoc ordine, exceptis appendicibus et capp. IV, 71-74, totum opus scribitur: IV, 24-41, (0499B)42-70; I, 77-104; IV, 13-33; I, 1-76; I, 105-162; II, III, IV, 1-12. Magna diligentia exaratus, Hamburgensis auctoritatem semper fere confirmat; quominus autem vel ex illo, vel ex eodem, quo ille, Codice descriptum putemus, hoc praeter ordinem capitum jam indicatum eo prohibetur, quod nonnunquam habet quae illi desunt, quodque ubi ab illo recedit, plerumque et alios Codices sibi consentientes habet. Lectiones ejus indicatae sunt omnes opera juvenis doctissimi L. C. Bethmann Helmstadiensis.
2. Cod. eccl. cathedr. Frisingensis, nunc bibliothecae regiae Monacensis, H. N. 4. (234), membr., in-4º fol. LXXXIX, saec. XI, a scribis duobus exaratus, ita ut Ansegiso una manu scripto, altera tres adjecerit appendices, tum l. II priora XIII capp. (superscriptum: Incipiunt cap. quae supra desunt, sed ibi non fuerant omissa), denique quinque capita addiderit petita e Bened. I, 156, conc. Arelat. VI, can. 22, conc. Turon., addit. III, 91, capit. 809, II, 13, (0499C)Bened. I, 279. Ansegiso plura capita intrudit, post I, 78, duo, post 99 unum, post 101 tres, II, 15, quatuor, III, 41, duo, IV, 71 unum, 74 unum. Scribit ostis, ortus, sollers, conpendium, etc. Praeter ordinem capitum, indices et praefationes omnes, collati sunt, me a viro cl. Foringer efflagitante atque facillime obtinente, hi loci: I, 140-158; II, 29-46; III, 64-66; IV, 1-12, 71-74. 2 b. Codex eccl. cathedr. Augustae Vindelicorum, nunc bibl. regiae Monacensis n. 153, membr., in-4º fol. CCCXVIII, saec. XI, continet collectionem canonum poenitentialium et synodalium, legem Alamannorum; Ansegisum; Capitularia; epistolam Paulini Aquileiensis; epist. synodal. conc. Mediolanensis. Excidit fol. 215, quo Ansegisi II, 28, 29, continebantur. Appendices desunt; sed earum loco statim post l. IV finem manus altera ea capita quae in Cod. Fris. hic illic inserta diximus addidit, conjuncta eodem quo ibi ordine, ita tamen, ut quod Fris. post I, 99, exhibet, Aug. in fine libri I collocet, omittat autem quod ille post II, 15, posuit quartum. Post IV, 71, 74, eadem (0499D)altera manus ascripsit rubra capitum a Fris. ibi illatorum; capita ipsa in additamento illo collocata sunt. Unum tantum caput noster addit post IV, 26, quod Fris. non habet, petitum e capitulari a. 803, Salic. 5. In lectionibus prope ad Frisingensem accedere solet: eademque loca ultro contulit cl. Foringer.
3. Cod. bibl. ecclesiasticae Scafhusanae membr., in-4º fol. XCVII, a compluribus saec. XI, vel XII ineunte, confectus, post tractatum theologicum et librum Baruch, exhibet legem Salicam, i. e., Ansegisum, adjuncto capitulari a. 829, tum Thegani Vitam Ludovici, in fine mutilam. Quod ad Ansegisum, quem D. Bethmannus contulit. Hamburgensi et Gothano, quorum auctoritatem in plurimis confirmat, longe est deterior, cum ea quae ab illis exhibet diversa fere semper aut minus bona sint aut aperte falsa, atque saepius ad secundam recensionem in singulis videantur inclinare. Capitum ordinem invertit (0500A)I, 28, 87; novum inserit post I, 77. Saepissime singulas, imo plures voces omittit, plerumque tales, quae omissae sententiam non turbant; maxime initio capitum addit, omittit, mutat proprio Marte, ita ut consulto haec omnia egisse videatur; quamobrem neque hoc semper erat indicandum, neque lectiones aperte falsas ubivis exhibuimus, longe plurima tamen earum parte annotata. 3 b. Cod. bibl. Bonnensis membr., in-8º, saec. XII, quem a. 1826 evolvi, descriptus in Rhein. Mus. I, 1, 1827, p. 158-164, unde apparet in Ansegisi opere eum arctissime ad 3 accedere, adeo ut ejus apographum videatur. Quae ibi notantur ejus lectiones non cum 3 communes, ita comparatae sunt, ut Codicem cum Editis non conferendum judicaverim. Ejusdem classis videri potest:
3. c. C. bibl. regiae Parisiensis n. 4417, saec. IX, olim Aniciensis; cui ut Scafhusano et Bonnensi appendices, I, III, et pars capitum appendicis secundae, (0500B)desunt. 4. Cod. Weissenaugiensis olim monasterii, nunc in castro Lindenau ad lacum Brigantinum servatus, membr., in-4º, saec. noni exeuntis, vel X, post Ansegisi libros I-IV, continet Codicis Theodosiani interpretationem Wisigothicam, aliquot Justiniani novellas (Savigny Zeitschrift II, p. 160), Erchanberti Breviarium (Monumenta Germ., II, 327-330), et pp. 173-200 duplicem capitulorum titulum, scilicet primo pagg. 173-183, capitibus signatis 1-33, Ansegisi IV, 13, 14, capitulare de exercitu promovendo, Ansegisi IV, 15-33, tum p. 183-200, capp. signatis 1, 2, 36-57, 59-65, 65-70, 77, 78, 70, 72-75, 78, 79, 83-88, 90-107, Ansegisi IV, 34-57, 59-70; III, 67, 68, 70, 72-75, 78, 79, 83, 86, 89, 90, 38, 39, 43-45, 47-49, 52, 53, 55, 61, 64-66; IV, 9; III, 11, 14, 16, 26, 27. Quod ad Ansegisum attinet, appendices ejus tres desunt. Quae hic illic correcta sunt, ab eadem manu profecta videntur. Scribit intellegere, negare (0500C)pro necare, rettulit; h saepe omittitur. Collationem ejus cum Editis vir cl. Maier J. U. D. Eslingensis, benignissime nobis obtulit. Codex ipse est, cui Heroldi Editio capitularium praecipue innititur. 5. Cod. bibl. Vatic. n. 4159, membr. in-8º fol. CXII, saec. IX exeuntis, aut X, eleganter scriptus, sed mutilatus, cum et tota prima quaternio desit, et Codex in l. IV, c. 31, desinat. Praeter omnes praefationes Bluhmius noster contulit I, c. 1-5, 140-159; II, 29, 30; III, 45, 64; IV, 1-11. 6. Cod. olim Schlettstadiensis, jam bibl. publicae Argentoratensis, membr., in-fol. min. fol. CXV, saec. IX, collatus a viro doctissimo Engelhardt, post legem Alamannorum primo Ansegisi librum IV, tum manu paulo diversa supplementa libri quarti, tres Ansegisi appendices, l. I, II, III, et quaedam theologica exhibet. Maxime a reliquis recedit in libro IV; ibi enim non solum singulae voces innumerae suppletae, mutatae, omissae sunt, sed integrae sententiae, imo (0500D)capita, vel admodum contrahuntur vel prorsus desunt, ita ut, maxime versus finem libri, Ansegisus se ipsum vix valeat agnoscere; quae omnia annotare non necessarium visum est. Capita vero a scriptore aut prorsus omissa aut nimium mutilata, alter, qui reliquam Codicis partem confecit, in fine l. IV supplevit; quo factum est ut nonnulla capita bis, imo ter legantur, septem hujus libri capitibus in fine quoque libri tertii iteratis. In eodem libro quarto occurrunt etiam glossae germanicae (c. 5, 17, 25, 26, 29); omittitur praeterea l. I, c. 19, additur aliud post I, 162. Quos praeter ad primam recensionem pertinent Codices (Vat.) Baluzii Vaticanus 1, in bibliotheca Palatina, sancti Vincentii Mettensis, et maxima eis affinitate conjunctus regius Parisiensis inter Supplementa Latina n. 75 signatus, saec. X, qui libros quatuor et appendices I et II exhibent, atque:
Div. C. regius Parisiensis n. 4761, Baluzii Divionensis, in quo appendici III capita a. 803 minora 16, 18, 19, quorum nonnisi prius lib. I, c. 138, habetur (0501A)adjiciuntur. Et ni quidem saeculo decimo exarati, veris capitularibus et Ansegiso nonnulla capitula ex Benedicto decerpta submittunt. At qui proxime nominandi veniunt, Codex Gothanus alter, Bellovacensis, Camberonensis et Rivipullensis, Ansegisum Editionis quidem prioris, cum Benedicti tamen libris conjunctum, sistunt.
G. Gothanus manu saeculi XI ineuntis exaratus est initio voluminis magni, cujus plagulae 375-395 Ansegisum supra numero 1* laudatum exhibent. Singulorum librorum initia littera picta ornantur; inter libri primi indicem Carolique praefationem imago imperatoris in solio residentis librumque atque sceptrum tenentis conspicitur. Textus Ansegisi, eadem ratione qua Benedictus capitula a se recepta haud raro correxit, paululum immutatus est, maxime in principio capitum vocibus quoque, vero, autem, quidem, etiam, itaque, ergo, deinde, omissis. Majora etiam mutat, e. g., l. II, 6, 31; III, 20; capita I, 24, 86; (0501B)III, 66, omittit. Pro nonas saepius annonas scribit, animadvertente D. Bethmann, qui lectiones ejus variantes enotavit.
Bell. Bellovacensis aeque ac Gothanus Ansegisum cum appendicibus suis, tum Benedicti libros tres et additiones II, III, IV, necnon, ut Baluzius refert, nonnulla Caroli Calvi capitularia continebat.
Camb. Camberonensis in Hannonia monasterii Codex aeque ac
Riv. Rivipullensis in Hispania Tarraconensi, Ansegisum et librum Benedicti primum, Rivipullensis etiam aliquot Ludovici I et Caroli Calvi capitula, capitula Walterii episcopi Aurelianensis, aliquot Hincmari epistolas, postremo historiam translationis sancti Stephani continebat. Utriusque lectiones aeque ac Bellovacensis Baluzius notavit.
N. Normannicus, montis sancti Michaelis in periculo maris, Lotharium quidem inter legislatores agnoscit, caeterum Babenbergensi, Pithoeano et Parisiensi (0501C)alterius recensionis Codicibus in omnibus fere consentit. Exhibet Ansegisum et Benedicti librum I, atque libri II capita CCCLXIII priora.--Quibus accedunt:
Aurelianensis jam in bibl. publica ejus civitatis asservatus, saec XI, membr., in-fol., olim sancti Benedicti Floriacensis (cl. Hanel p. 274, n. 193) qui libros quatuor et appendices I et II exhibet, Wergatensis antiquissimus a Chiniaco in altera Baluzii Editione t. I, p. 698, laudatus, tum ex Baluzii praefatione, t. I, p. 32, 33, Codex Molinaei; Codex olim cathedralis Trevirensis, necnon a Blumio nostro (Archiv. V, pag. 583) laudatus Ottobonianus; necnon C. bibl. regiae Parisiensis n. 4628 A, m., saec. X, in quo post multa capitularia supra memorata, capitula II, 32 b, et 32 c, numeris XXXIII et XXXIIII signata, tum decretum Childeberti cum catalogo regum Francorum, Ansegisi libri IV et appendices III, praemisso capite de servo clerico facto, capitularia annorum 828, 829 et alia, in fine vero Einhardi (0501D)Vita Caroli, habentur. Libro IV etiam capp. 14 b 24 b et 69 b leguntur. Exscriptus inde est:
C. bibl. regiae Parisiensis n. 4631, m., saec. XV. P. bibl. regiae Parisiensis n. 3878, m., saec. X. Post Poenitentialem, capitula ex Ansegisi libris et ex Caroli Calvi capitularibus decerpta, fragmentum synodi Tribueriensis a. 895 et alia quaedam continet. Evolvi eum Parisiis. Similis ei esse videtur
Trec. Trecensis, olim Francisci Pithoei. Ut Baluzius, pag. 53, monet, nonnisi excerpta librorum Ansegisi et Benedicti exhibet; hodieque in bibliotheca Montepessulana asservatur; mbr., saec. XI (Haenel, p. 235, h. 137).
Secundae classis, ejus scilicet quibus Lotharii Caesaris nomen expunctum est, Codices tres in Germania, unus Romae, reliqui in Gallia, exstant. Sunt autem isti:
a. Sang. 2. C. bibl. Sangallensis n. 728, mbr., saec. X, de quo videas annalium nostrorum t. V, p. (0502A)210; libros III, IV, et tres appendices complectitur; lectiones ejus paucas Baluzius affert.
b. Thu. C. Thuaneus a Baluzio vocatus, libros quatuor et tres appendices amplexus. Quocum in omnibus fere consentiunt:
Sang. 1. C. bibl. Sangallensis n. 727, mbr., saec. X, vel XI, qui libros Ansegisi cum appendicibus, tum Benedicti librum I et centum priora libri II capita habet; atque
Colb. C. Colbertinus Baluzii, jam in bibl. regia Parisiensi n. 4637. (Colb. 467, regius 4243 A) signatus, mbr., in-fol., saec. X. Libros et appendices Ansegisi, tum Benedicti librum I; nonnulla capitula libri II et aliquot libri III, sistens.
c. Vat. 2. C. alter Vaticanus bibliothecae Palatinae, Ansegisum cum tribus appendicibus, necnon Benedicti libros I, II, III, additiones II, III, IV, exhibet, atque cum
Til. Tiliano Baluzii, eadem praeter additionem III (0502B)continente, plurimum convenit. Signabatur inter Codd. Mazarineos n. 4243; jam vero in bibl. regia Parisiensi n. 4635 asservatur, mbr., in-fol. vel in-4º majori, saec. X exaratus.
d. Rem. C. sancti Remigii Rhemensis jam in bibl. regia Parisiensi inter Supplementa Latina n. 164 bis, insignis, saec. IX. Libros Ansegisi quatuor et appendices I, II, c. 1-37, habet; loco vero capitis 38 aliud quoddam sistit, alio tamen atramento conscriptum, quo et Lotharii nomen in praefatione, capita duo ante initium libri primi, et capita Codicibus proxime enumerandis propria Codici huic inscripta sunt. Eorum praestantissimus est.
B. C. bibl. publicae Babenbergensis n. 60, mbr., in-fol., saec. IX, cujus potestas mihi facta est a constantissimo rei nostrae fautore viro cl. Jaeck bibliothecario Bambergensi. Lectiones ejus enotavit D. Bethmann. Exhibet post decretum Childeberti epilogum legis Salicae, notitiam de regibus Francorum, Ansegisi libros cum appendice I et II, tum capitulare (0502C)Aquisgranense a. 813, capp. 1-20, capitulare a. 828 et Wormatiense a. 829, alia demum manu Hincmari capitula pro presbyteris. In Ansegiso post lib. I, c. 99, II, 32, IV, 14, IV, 24, et IV, 69, capitula singula addit. Eadem capitula et in universum eumdem Ansegisi textum habent
Pith. C. bibl. regiae Paris., n. 4638, mbr., saec. X, Pithoeanus Baluzii (emptus a P. Pithoeo d. 18 Junii 1568, postea Jac. Aug. Thuani, Colbertinus n. 1597, regius 4243, 1) Ansegisi libros quatuor, appendices I, II, usque ad cap. 31, pagina sequente excisa, et a pagina ulteriore ultima verba capitis 9, tum cap. 11 capitularis Bononiensis a. 811, supra, et cap. 67 capitularis eccl. a. 789, capitulare Aquense a. 813, capitularia annorum 828 et 829; Benedicti additiones I, II, III, c. 7-124, IV, c. 1-94, 120-123, 125, 138, canones quinque, tum capitularia Caroli Calvi complexus; tum proximus ei
Par. C. Parisiensis Baluzii, olim Sirmondi, Ansegisi (0502D)libros et appendices I, II, et Benedicti additiones quatuor exhibens; et Normannicus supra memoratus.
e. C. bibl. reg. Parisiensis Fonds de Notre-Dame n. 252 (F. 9), m., saec. IX, olim Antonii Loiselii, paginis nonnullis excisis, jam orditur in vocibus libri I, cap. 59: Abbates comites judices et omnes ubique, et in capite libri III, 78, desinit. Alter Codex eodem involucro tectus leges Salicam et Alamannorum sistit.
C. bibl. regiae Parisiensis Fonds de Notre-Dame n. 247 (F. 4), m., saec. IX, vel X; post capitularia Ludovici Aquensia anni 817, folio 21 Ansegisi librum tertium et praefationem libri quarti usque ad voces In quarto illa, atque legem Salicam, exhibet. C. bibl. regiae Parisiensis n. 4636, olim Cangii n. 144 (Regius 4243), m., saec. IX exeuntis, vel X, initio valde laesus, in capite 99 libri I Ansegisi verbis Quod si post haec orsus, quatuor libros (excepta tamen praefatione (0503A)libri secundi), tres appendices, Benedicti libros tres et additiones II, III, IV, habet. C. bibl. regiae Parisiensis n. 4634 (Baluzii n. 202; Regius 4243 2, olim sanctae Mariae sanctique Stephani Senonum, m., saec. IX, vel X; Ansegisi libros et appendices atque Benedicti libros tres et additiones II, III, IV, exhibet. Reg. Regius bibl. Paris. n. 3839, et Bal. Baluzianus bibl. reg. Paris. n. 3839 A, saeculi noni vel decimi Codices, aeque ac Trecensis Ansegisi et Benedicti excerpta continent.
Jam memorandi veniunt Codices quos cuinam classi ascribam ignoro. Ad Babenbergensem nostrum proxime accedere videri potest:
C. olim SS. Gervasii et Protasii, postea ex libris Gohier, et aliquot ante annos Parisiis sub hasta venditus, saec. X. Libros Ansegisi quatuor et appendices tres et haec Caroli Calvi capitularia praebuisse dicitur: « Capitula Caroli Junioris facta in monasterio sancti (0503B)Medardi. Capitula Lotharii imperatoris et Caroli regis facta in palatio Valentinianas. Caroli regis epistolae Unfrido episcopo et comitibus . . . Capitula Caroli regis Junioris in Pistis facta anno 863. Capitula ejusdem regis in Pistis facta anno 864. Sententiae Gregorii papae. Capitula Junioris Caroli regis facta ad Carisiacum palatium publicum anno 872. » Codices a cl. Haenel recensiti, scilicet in Anglia apud cl. sir Thomas Philipps, in Middlehill, p. 854, n. 1737, 567, fragmenta capitularium ab Ansegiso abbate collectorum, saec. X exeuntis, mbr., in-fol.; (0504A)tum p. 856, n. 762, 605, libri IV capitularium ab Ansegiso collectorum, cum aliis capitularibus Caroli Magni et Ludovici Pii, saec. X, mbr., in-4º, olim sancti Remigii Rhemensis; in Gallia, p. 63, n. 36 bibl. Augustodunensis, fragmentum capitularium Caroli Magni, mbr., in-4º, saec. X.
Talibus igitur subsidiis instructus, collatis scilicet in integrum Codicibus septem 1, 1 *, 3, 4, 6, G, B, locis quae non inter capitularia supra edita exstant collatis in tribus 2, 2 b, 5, evolutis Codicibus octodecim 3 b, 3 c, Paris. Suppl. Lat. 751, 4761, 3878, Sangallensi utroque, regiis Paris. 4637, 4635, Suppl. Lat. 1641, 4638, 3839, 4628 A, 4631, 4634, 4636, Fonds de Notre-Dame n. 247 et 252, adhibitis etiam lectionibus a Baluzio in Editione sua enotatis, Editionem novam institui; ea ratione usus, ut Codicibus prioris praecipue classis, ante omnes Hamburgensi et Gothano, confisus, eorum tamen lectiones reliquorum ope ad normam libri anno 827 editi redigere studerem, (0504B)lectiones quae aut propter Codicum auctoritatem aut per se alicujus momenti esse viderentur apponerem, numeros capitum genuinos restituerem. Qua in re me haud totum votis excidisse, lectiones Ansegisi cum textu singulorum capitularium supra ex ipsis Codicibus antiquissimis Editorum collatae arguere videntur.
De libro Benedicti diaconi Moguntiensis, qui decennio post Ansegisi obitum elapso ejus operi supplementa spuria adsarcire conatus est, postea monebitur.
LEGILOQUUM QUISQUIS LIBRUM RECITAVERIS ISTUM: PRINCIPIBUS NOSTRIS, DIC, MISERERE DEUS. LEGEM NAMQUE BONAM DICTARUNT MENTE BENIGNA; QUAPROPTER PRO IPSIS, QUAESO, PRECARE DEUM. INCIPIT PRAEFATIO. (0503) (0503C)Dominante per saecula infinita omnium dominatore Christo salvatore nostro, creatore universae creaturae, anno incarnationis ipsius 827, indictione 5, anno vero 13 imperii gloriosissimorum principum domni Hludowici augusti, christianae religionis magni propagatoris, et Chlotharii caesaris filii eius, Ansegisus, nullis praecedentibus meritis, sed gratia omnipotentis Dei abba, pro amore bonae memoriae domni Karoli magni imperatoris christianorum, atque praecellentissimi ac piissimi domni Hludowici augusti filii ipsius sincera dilectione, necnon et praeclari Hlutharii caesaris, filii piissimi Hludowici imperatoris, haec subter descripta adunavi capitula: quae proculdubio quia 17 ad sanctae aecclesiae profectum facta sunt, pro utili firmiter tenenda (0503D)sunt lege. Fuerant namque quondam tempore praedicti magni domni Karoli imperatoris necnon et nunc praefatorum principum hoc in tempore domni piissimi (0504C)Hludowici augusti et praeclari Hlotharii caesaris iussu per intervalla temporum ad christianam religionem conservandam, atque concordiam pacis et dilectionis in aecclesia catholica tenendam edita. Sed quia in diversis sparsim scripta membranulis per diversorum spatia temporum fuerant, ne oblivioni traderentur, pro dilectione nimia, ut praefatus sum, praedictorum gloriosissimorum principum et pro amore sanctissimae prolis eorum, sed et pro sanctae aecclesiae statu, placuit mihi praedicta in hoc libello adunare quae invenire potui capitula praedictorum principum iussu descripta, ut ad sanctae aecclesiae statum longaevis conservandum temporibus atque ad meritum praefatorum principum gloriosius in vita perpetua augmentandum proficiant. Amen.
(0504D)Sed hoc notum sit lectori, quia praedicta capitula, quae per intervalla temporum a praefatis sunt principibus edita, in quattuor distinxi libellis. Illa (0505A)scilicet, quae domnus Karolus imperator fecit ad ordinem pertinentia ecclesiasticum, in primo adunavi libello. Ea vero ecclesiastica, quae domnus ac piissimus Hludowicus imperator et Hlutharius caesar filius ipsius ediderunt, in secundo descripsi. Illa autem, quae domnus Karolus in diversis fecit temporibus (0506A)ad mundanam pertinentia legem, in tertio adunavi. Ipsa vero, quae domnus Hludowicus praeclarus imperator et Hlutharius caesar filius illius fecerunt ad augmentum mundanae pertinentia legis, in quarto congessi.
Explicit praefatio.
INCIPIUNT CAPITULA. (0505) (0505A) 1. De his qui ab episcopo proprio excommunicantur. 2. De his qui ad ordinandum veniunt. 3. De clericis fugitivis et peregrinis. 4. De presbyteris, diaconibus, vel his qui in clero sunt. 5. De usuris. 6. De presbyteris quando missam caelebrant. 7. De his qui a sinodo vel a suo episcopo dampnati sunt. 8. De suffraganeis episcopis. 9. De chorepiscopis. (0505B) 11. 10. De episcopis vel quibuslibet ex clero. (0505D). De ordinationibus vel quibuslibet negotiis. 12. De cura episcoporum. 13. De provintialibus episcopis. 14. De monachis et clericis. 15. De die dominica, qualiter servanda est. 16. De ignotis angelorum nominibus. 17. De mulieribus, si ad altare accedant. 18. De episcopis, ubi non oporteat eos ordinare. 19. De libris canonicis. 20. De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero. 21. De maleficis vel incantatoribus. 22. De monachis, clericis et presbyteris. 23. De servis alterius. 24. De stabilitate episcoporum vel clericorum. 25. De presbyteris non absolute ordinandis. 26. De proposito monachorum et clericorum. 27. De monachis qui ad clericatum provehuntur. 28. De negotio clericorum inter se. 29. De conspiratione clericorum vel monachorum. 30. De accusatione laicorum contra episcopos. 31. De monasteriis Deo dicatis. (0505C) 32. De fide sanctae Trinitatis praedicanda. 33. De avaritia. 34. De his qui se convertunt ad Dominum. 35. De his qui non sunt bonae conversationis. 36. De his qui excommunicato communicaverint. 37. De subiectione presbyterorum. 38. De clericis ecclesiastici ordinis. 39. De virginibus Deo dicatis. 40. De principali cathedra episcoporum. 41. De falsis nominibus sanctorum. 42. De uxore a viro dimissa. 43. De iudicibus metropolitano probatis. 44. De accusatione vilium personarum. 45. De virginibus velandis. 46. De oblatis pauperum. 47. De ieiuniis a sacerdotibus constitutis. 48. De his qui contra naturam peccant. 49. De presbyteris, quo tempore ordinentur. 50. De pace danda. 51. De sponsa alterius. 52. De nominibus recitandis. (0505D) 53. De canonum institutis a presbyteris non ignorandis. 54. De clericis alterius episcopi. 55. De servis alterius. 56. De sacerdotibus contra decretalia agentibus. 57. De viduis, a quibus non velentur. 58. De fide catholica et primo praecepto legis. 59. De pace et concordia servanda. 60. De iudicibus. 61. De periuriis. 62. De auguriis vel aliis maleficiis 63. De odio vel invidia. (0506A) 64. Item de avaritia vel concupiscentia. 65. De honore parentum. 66. De fide presbyterorum ab episcopis discutienda. 67. De honore ecclesiae Dei. 68. De ministris altaris Dei, et de scola. 69. De voto monachorum et de clericatu 70. De susceptione hospitum. 71. De abbatissis contra morem ecclesiae Dei facientibus. 72. De clericis qui se fingunt esse monachos. 73. De pseudographiis et dubiis narrationibus. (0506B) 74. De cantu Romano monachis peragendo. 75. De operibus servilibus, quae diebus dominicis non sunt agenda. 76. De praedicatione episcoporum et presbyterorum. 77. De rebus ecclesiae. 78. De episcopis eligendis 79. De dictis patrum congestis pro canonica professione, quae dehonestabatur. 80. De conlatis ecclesiae dividendis. 81. De abbatibus eligendis. 82. De ordinatione servorum. 83. De personis, a quibus non sunt res accipiendae. 84. De presbyteris constituendis. 85. De mansis uniuscuiusque aecclesiae. 86. De presbyteris uniuscuiusque aecclesiae. 87. De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis. 88. De sacris vasis aecclesiae in pignus datis. 89. De ecclesiis destructis, vel de nonis et decimis. 90. De ecclesiarum honore. 91. De episcopis Italiae. (0506C) 107. 92. De presbyteris qui feminas in domibus habent. 93. De presbyteris qui pro chrismate in coena Domini veniebant. 94. De praedicatione et confirmatione episcoporum. 95. De pueris tondendis et puellis velandis. 96. De feminis viros amittentibus. 97. De raptis et de earum raptoribus. 98. De puellis raptis, necdum desponsatis. 99. De desponsatis, et ab aliis raptis. 100. De his qui virginibus Deo dicatis se sociant. 101. De puellis, quo tempore velentur. 102. De examinatione sanctae crucis non facienda. 103. De pabulo verbi divini nuntiando. 104. De incestis nuptiis, et ecclesiis dividendis. 105. De scriptoribus. 106. De servis propriis vel ancillis. (0506D). De congregationibus. 108. De pulsantibus. 109. De infantulis puellis, quando velentur 110. De praepositis monachorum. 111. De incestuosis. 112. De fame, clade et pestilentia, si venerit. (0506D) 113. De fugitivis clericis sive laicis. 114. De liberis hominibus ad servitium Dei se tradentibus. 115. De oppressione pauperum. 116. De missis, qui per civitates et monasteria mittuntur. 117. De thesauris ecclesiasticis. 118. De mendicis discurrentibus. 119. De usura. 120. De cupiditate in bonam partem 121. Item de cupiditate in malam partem. (0507A) 141. De presbyteris,. 140. De presbyteris,. 122. Item de avaritia. 123. De turpibus lucris. 124. De foenore. 125. De emptione tempore messis, causa cupiditatis et turpis lucri. 126. De hoc, si per plurima loca fames fuerit. 127. De sinodis, qualiter fiant. 128. De metropolitanis episcopis. 129. De episcopis, quot sint in una civitate. 130. De ordinatione episcoporum. 131. De stabilitate episcoporum vel clericorum. 132. De communicatione fidelium. 133. De presbyteris, diaconibus et reliquis ex clero. 134. De confugio ad ecclesiam. 135. De his qui ad casam Dei res tradere voluerint. 136. De ordinatione presbyterorum 137. De conversione liberi hominis. 138. De non cogendo bibere. 139. De mercato. (0507B)qualiter introitum ecclesiae consequantur. (0507B)a quibus per ecclesias constituantur.(0508A) 156. De ampullis. 153. 152. 145. 142. De honore pro ecclesiis dando. 143. De decimis dispensandis. 144. De ecclesiis vel altaribus. (0507B). De aecclesiis vel altaribus ambiguis. 146. De linteis altaribus praeparandis. 147. De parrochianis alterius presbyteri. 148. De parrochia alterius presbyteri. 149. De termino ecclesiarum. 150. De rebus presbyterorum. 151. De poenitentibus non cogendis. (0508B). De presbyteris, a quibus se caveant. (0508B). De sepultura, ubi non fiat. 154. De praedicatione vel capitulis presbyterorum. 155. De eucharistia. (0508B)duabus in coena Domini habendis. 157. De decimis et nonis. 158. De festivitatibus in anno. 159. De ammonitione sacerdotum 160. De praedicatione ad plebem 161. De ebrietate. 162. De admonitione ad omnes. INCIPIT PRAEFATIO DOMNI KAROLI IMPERATORIS. (0507) (0507B)Regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum. Ego Karolus, gratia Dei eiusque misericordia donante rex et rector regni Francorum et devotus sanctae aecclesiae defensor humilisque adiutor, omnibus ecclesiasticae pietatis ordinibus seu secularis potentiae dignitatibus in Christo domino Deo aeterno perpetuae pacis et beatitudinis salutem. Considerans pacifico piae mentis intuitu una cum sacerdotibus (0507C)et consiliariis nostris abundantem in nos nostrumque populum Christi regis clementiam, et quam necessarium est, non solum toto corde et ore eius pietati agere gratias incessanter, sed etiam continua bonorum operum exercitatione eius insistere laudibus; quatenus qui nostro regno tantos contulit honores, sua protectione nos nostrumque regnum in aeternum conservare dignetur. Quapropter placuit nobis vestram rogare solertiam, o pastores aecclesiarum Christi et ductores gregis eius, et clarissima mundi luminaria, ut vigili cura et sedula ammonitione populum Dei per pascua vitae aeternae ducere studeatis; et errantes oves bonorum exemplo operum seu adhortatione humeris intra aecclesiasticae firmitatis muros reportare satagite, ne (0507D)lupus insidians aliquem canonicas sanctiones transgredientem vel paternas traditiones universalium conciliorum excedentem, quod absit, inveniens devoret. Ideo magnae devotionis studio ammonendi et adhortandi (0508B)sunt, immo compellendi, ut firma fide et infatigabili perseverantia intra paternas sanctiones se contineant. In quo operis studio sciat certissime sanctitas vestra nostram vobis cooperari diligentiam. Quapropter et nostros ad vos direximus missos, qui ex nostri nominis auctoritate una vobiscum corrigerent, quae corrigenda essent. Sed et aliqua capitula ex canonicis institutionibus, quae magis (0508C)vobis necessaria videbantur, subiunximus. Ne aliquis, quaeso, huius pietatis ammonitionem esse praesumptiosam iudicet, qua nos errata corrigere, superflua abscidere, recta coarctare studemus, sed magis benivolo caritatis animo suscipiat. Nam legimus in regnorum libris, quomodo sanctus Iosias regnum sibi a Deo datum circumeundo, corrigendo, ammonendo, ad cultum veri Dei studuit revocare. Non ut me eius sanctitati aequiperabilem faciam, sed quod nobis sint ubique sanctorum semper exempla exsequenda, et quoscumque poterimus, ad studium bonae vitae in laudem et in gloriam domini nostri Iesu Christi congregare necesse est. Quapropter, ut praediximus, aliqua capitula notare iussimus, ut simul haec eadem vos ammonere studeatis, (0508D)et quaecumque vobis alia necessaria esse scitis, ut et ista et illa aequali intentione praedicetis; nec aliquid, quod vestrae sanctitati populoque Dei utile videtur, amittite, ut pio studio non ammoneatis; (0509A)quatenus ut et vestra solertia et subiectorum obedientia aeterna felicitate ab omnipotente Deo remuneretur.
(0510A)Explicit praefatio domni Karoli praeclarissimi imperatoris.
INCIPIUNT CAPITULA SUPRASCRIPTA ET EORUM TEXTUS. (0509) 1. (0509A)De his qui ab episcopo proprio excommunicantur. Sunt enim aliqui, qui culpis exigentibus ab episcopo proprio excommunicantur, et ab aliis ecclesiasticis vel laicis praesumptiose in communionem accipiuntur. Quod omnino sanctum Nicaenum concilium, simul et Chalcedonense, necnon et Antiochenum atque Sardicense, fieri prohibent.
2. De his qui ad ordinandum veniunt. Ita enim habetur in eodem concilio, ut eorum, qui ad ordinandum veniunt, fides et vita prius ab episcopo diligenter discutiatur et postea ordinentur. 3. De clericis fugitivis et peregrinis. Item in eodem concilio, necnon et in Antiocheno, simul et (0509B)in Chalcedonensi, ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur nec ordinentur sine commendatitiis litteris et sui episcopi vel abbatis licentia. 4. De presbyteris, diaconibus, vel his qui in clero sunt. Item in eadem sinodo interdicutm est presbyteris et diaconibus vel omnibus qui in clero sunt, mulierem non habere in domo sua, propter suspicionem, nisi matrem aut sororem, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. 5. De usuris. Item in eodem concilio seu in decretis papae Leonis, necnon et in canonibus qui dicuntur apostolorum, sicut et in lege Dominus ipse praecepit, omnino omnibus interdictum est ad usuram aliquid dare. 6. De presbyteris quando missam celebrant. Auditum (0509C)est, aliquos presbyteros missam celebrare et non communicare. Quod omnino in canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere (0510A)recte potest, si non communicaverit: Sumpsimus, Domine, sacramenta? 7. De his qui a sinodo vel a suo episcopo damnentur. Haec vero per singula capitula in statutis Nicaeni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum sinodalibus edictis, et in Antiocheno concilio, quod his qui damnati sunt a synodo vel a suo episcopo et postea ministrare praesumunt, praecipitur, ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero communicat, simili sententia subiaceat, sicut et dampnatus. 8. De suffraganeis episcopis. Item in eodem concilio, ut ad metropolitanum episcopum suffraganei respiciant, et nihil novi audeant facere in suis parrochiis sine conscientia et consilio sui metropolitani, (0510B)nec metropolitanus sine eorum consilio. 9. De corepiscopis. Item in eodem concilio, simul et in Ancyronensi, ut corepiscopi cognoscant modum suum, et nihil faciant absque licentia episcopi in cuius parrochia habitant. 10. De episcopis vel quibuslibet ex clero. Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi episcoporum concilio causa examinetur. 11. De ordinationibus vel quibuslibet negotiis. Item in eodem concilio, simul et in Sardicensi, necnon et in decretis Innocentii papae, ut nullus episcopus in alterius parrochia ordinationes aliquas audeat (0510C)facere, vel negotia peragere quae ad eum non pertinent. 12. De cura episcoporum. Item in eodem concilio, (0511A)ut episcopus eius ecclesiae curam habeat, ad quam ordinatus est. 13. De provincialibus episcopis. Item in eodem concilio, necnon et in Chalchedonensi, ut provinciales episcopi cum suo metropolitano bis in anno propter causas ecclesiae concilia celebrent. 14. De monachis et clericis. In concilio Laodicensi, necnon et in Affricano, praecipitur, ut monachi et clerici tabernas non ingrediantur edendi vel bibendi causa. 15. De die dominica, qualiter observanda est. Item in eodem concilio praecipitur, ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur. 16. De ignotis angelorum nominibus. Item in eodem concilio praecipitur, ut ignota angelorum nomina (0511B)nec fingantur nec nominentur, nisi illorum quos habemus in auctoritate. Hi sunt Michael, Gabriel, Raphael . 17. De mulieribus, si ad altare accedant. Item in concilio eodem, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi. 18. De episcopis, ubi non oporteat eos constitui. Item in eodem concilio, necnon et in Sardicensi, quod non oporteat in villulis vel in agris episcopos constituere. 19. De libris canonicis. Item in eodem concilio, ut canonici libri tantum legantur in ecclesia. 20. De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero. Item in concilio Chalcedonensi, quod non oporteat episcoporum aut quemlibet ex clero per pecunias (0511C)ordinari. Quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum: Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur et ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur. 21. De maleficis vel incantatoribus. Item in eodem concilio, ut coclearii, malefici, incantatores et incantatrices fieri non sinantur: quos in Simone mago terribiliter Dominus dampnavit. 22. De monachis, clericis et presbyteris. Item in eodem concilio infra duo capitula, necnon et in decretis Leonis papae, ut nec monachi nec clerici nec (0511D)presbyteri in secularia negotia transeant.(0512A) 23. De servis alterius. Item in eodem concilio praecipitur, ut servum alterius nullus sollicitet ad clericalem vel monachicum ordinem sine voluntate et licentia domini sui. 24. De stabilitate episcoporum vel clericorum. Item in eodem concilio, necnon et in Sardicensi, ut nec episcopus nec clerici transmigrent de civitate in civitatem. 25. De presbyteris non absolute ordinandis. Item in eodem sinodo, ut nullus absolute ordinetur et sine pronuntiatione stabilitatis loci ad quem ordinatur . 26. De proposito monachorum vel clericorum. Item in eodem concilio, ut clerici et monachi in suo proposito et voto, quod Deo promiserunt, permaneant.(0512B) 27. De monachis, qui ad clericatum provehuntur. Item in decretis Innocentii papae de eadem re, ut monachus, si ad clericatum provehatur, propositum monachicae professionis non amittat. 28. De negotio clericorum inter se. Item in eodem concilio, ut si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus. 29. De conspiratione clericorum vel monachorum. Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. 30. De accusatione laicorum contra episcopos. Item in eodem concilio, ut laici episcopos aut clericos non (0512C)accusent, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio. 31. De monasteriis Deo dicatis. Item in eodem, ut loca, quae semel Deo dedicata sunt ut monasteria sint, maneant perpetuo monasteria, nec possint ultra fieri secularia habitacula. 32. De fide sanctae Trinitatis praedicanda. In concilio Carthaginensi. Primo omnium necesse est, ut fides sanctae Trinitatis, et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis et ascensionis in coelos diligenter omnibus praedicetur. 33. De avaritia. Item in eodem de prohibenda avaritia, ut nullus alienos fines usurpet vel terminos patrum transcendat.(0512D) 34. De his qui se convertunt ad Deum. Item in (0513A)eodem de his, qui in periculo constituti sunt et convertunt se ad Deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione, et canonice reconcilientur. 35. De his qui non sunt bonae conversationis. Item in eodem, ut illi qui non sunt bonae conversationis et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare. 36. De his qui excommunicato communicaverint. Item in eodem, ut qui excommunicato praesumptiose communicaverit, excommunicetur et ipse. 37. De subiectione presbyterorum. Item in eodem concilio infra duo capitula, ut nullus presbyter contra suum episcopum superbire audeat. 38. De clericis ecclesiastici ordinis. Item in eodem, ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, (0513B)apud ecclesiasticos iudicentur, non apud seculares. 39. De virginibus Deo dicatis. In concilio Affricano praecipitur, ut virgines Deo consecratae a gravioribus personis diligenti custodia serventur. 40. De principali cathedra episcoporum. Item in eodem, ut non liceat episcopo principalem cathedram suae parrochiae neglegere, et aliquam ecclesiam in sua diocesi magis frequentare. 41. De falsis nominibus sanctorum. Item in eodem, ut falsa nomina martyrum et incertae sanctorum memoriae non venerentur. 42. De uxore a viro dimissa. Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.(0513C) 43. De iudicibus a metropolitano probatis. Item in eodem, ut probati a metropolitano iudices non spernantur. 44. De accusatione vilium personarum. Item in eodem infra duo capitula, ut viles personae non habeant potestatem accusandi. Et si in primo crimine victi sunt falsum dicere, in secundo non habeant potestatem dicendi. 45. De virginibus velandis. Item in eodem, ut virgines non velentur ante annos, nisi rationabili necessitate cogente. 46. De oblatis pauperum. In concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblata quae ad pauperes pertinent rapere vel fraudare. 47. De ieiuniis a sacerdotibus constitutis. Item in (0513D)eodem, ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur. 48. De his qui contra naturam peccant. In concilio Ancyronensi: Inventi sunt inter vos qui cum quadrupedibus vel masculis contra naturam peccant. (0514A)Qui dura et districta poenitentia coercendi sunt. Quapropter episcopi et presbyteri, a quibus iudicium poenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere. 49. De presbyteris, quo tempore ordinentur. In concilio Neocaesariensi, ut nullatenus presbyter ordinetur ante trigesimum aetatis suae annum; quia dominus Iesus Christus non praedicavit ante trigesimum annum. 50. De pace danda. In decretalibus Innocentii papae, ut pax detur ab omnibus, confectis Christi sacramentis. 51. De sponsa alterius. In decretalibus Syrici papae, ut alterius sponsam nemo accipiat. 52. De nominibus recitandis. Item eiusdem, ut (0514B)nomina publice non recitentur ante preces sacerdotales. 53. De canonum institutis a presbyteris non ignorandis. Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta. 54. De clericis alterius episcopi. In decretis Leonis papae sancitum est, et in Sardicensi concilio, ut episcopus alterius clericum ad se 25* non sollicitet nec ordinet. 55. De servis alterius. Item eiusdem, ut nullus episcopus servum alterius ad clericatus officium sine domini sui voluntate promovere praesumat. Et hoc Gangrense concilium prohibet. 56. De sacerdotibus contra decretalia agentibus. Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta (0514C)decretalia praesumptiose agat, et corrigi nolens, ab officio suo submoveatur. 57. De viduis, a quibus non velentur. In decretis Gelasii papae, ut nullus episcopus viduas velare praesumat. 58. De fide catholica et primo praecepto legis. Primo omnium admonemus, ut fides catholica ab episcopis et presbyteris diligenter legatur omni populo praediceturque hoc primum praeceptum domini Dei omnipotentis in lege: Audi, Israel, quia dominus, Deus tuus, deus unus est: et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et ex tota virtute. 59. De pace et concordia servanda. Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano (0514D)inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique seu maiores seu minores personas: quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in euangelio ipso Domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum (0515A)in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in euangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli, quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper paci et dilectioni student. 60. De iudicibus. Ut quibus data est potestas iudicandi, iuste iudicent, sicut scriptum est: Iuste iudicate, filii hominum. Non in muneribus, quia munera excoecant corda prudentium et subvertunt verba iustorum. Non in adolatione, nec in consideratione personae, sicut in deuteronomio dictum est: Quod iustum est iudicate; sive civis sit ille, sive (0515B)peregrinus, nulla sit distantia personarum; quia Dei iudicium est. Primo namque in iudicio diligenter discernatur lex a sapientibus populi composita, ne per ignorantiam a via veritatis erret. Et dum ille rectum intellegit iudicium, caveat, ne declinet aut per adulationem aliquorum, aut per amorem cuiuslilibet amici, aut per timorem alicuius potentis, aut propter praemium, a recto iudicio. Rectum autem et honestum videtur, ut iudices ieiuni causas audiant et discernant. 61. De periuriis. Habemus in lege, Domino praecipiente: Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui, et ne assumes nomen domini Dei tui in vanum. Ideo omnino ammonendi sunt omnes diligenter, ut caveant periurium, non solum in sancto (0515C)euangelio vel in altari, seu in sanctorum reliquiis, sed et in communi loquela. Quia sunt aliqui qui per caritatem et veritatem iurant, et cavent se a iuramento nominis Dei, et nesciunt, quod idem est Deus quod est caritas et veritas, dicente Iohanne apostolo, quia Deus caritas est. Item ipse Dominus in euangelio: Ego sum via et veritas. Ideo qui in veritate et caritate iurat, in Deo iurat. Item cavendum est, ne pharisaica superstitione aliquis plus aurum honoret, quam altare, ne dicat ei Dominus: Stulte et coece, quid est maius, aurum an altare, quod sanctificat aurum? Sed et nobis honestum videtur, ut qui in sanctis habet iurare, hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei. Et sciat se rationem redditurum Deo unusquisque (0515D)vestrum, ubicumque sit, sive intra ecclesiam, sive extra ecclesiam. Et ut parvuli, qui sine (0516A)rationabili aetate sunt, non cogantur iurare. Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit post haec, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa vel alterius iurator existat. 62. De auguriis vel aliis maleficiis. Habemus in lege Domini mandatum: Non auguriamini; et in deuteronomio: Nemo sit, qui ariolos sciscitetur, vel somnia observet, vel auguria intendat. Item: Nemo sit maleficus, nec incantator, nec phitonis consultor. Ideo praecipimus, ut nec cauculatores et incantatores, nec tempestarii vel obligatores fiant; et ubicumque sunt, emendentur vel damnentur. Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus, ut iste pessimus usus et Deo (0516B)execrabilis ubicumque invenitur, tollatur et destruatur. 63. De odio vel invidia. Praedicari necesse est, quantum malum sit odium vel invidia. In lege enim scriptum est: Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum. Item Iohannes euangelista: Qui odit fratrem suum, homicida est. Item in euangelio: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; et reliqua 64. Item de avaritia et concupiscentia. De avaritia autem apostolum legimus dicentem: Avaritia, quae est idolorum servitus, cavenda. De concupiscentia vero legitur, quod radix sit omnium malorum; et in lege: Non concupisces rem proximi tui. 65. De honore parentum. Hoc cum magno studio (0516C)ammonendum est, ut filii honorent parentes suos; quia ipse Dominus dicit: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam dominus Deus tuus dabit tibi 66. De fide presbyterorum ab episcopis discutienda. Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbyterorum fidem, baptisma catholicum, et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant, et baptisma catholicum observent, et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat quid petat a Deo. Et ut Gloria Patri cum omni honore apud omnes cantetur; et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo (0516D)Dei communi voce Sanctus, Sanctus, Sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est presbyteris et (0517A)diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis. 67. De honore ecclesiae. Placuit nobis ammonere, ut unusquisque episcopus videat per suam parrochiam, ut ecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam dignitatem venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus. Et ut vasa sacrata Deo magna veneratione habeantur. Et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur qui digni sunt, et cum honore serviant. Et ut secularia negotia vel vaniloquia in ecclesiis non agantur: quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et intentos habeant animos ad Deum, quando veniunt ad missarum sollemnia, et ut non (0517B)exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis. 68. De ministris altaris, et de scola. Sed et hoc flagitamus vestram almitatem, ut ministri altaris Dei suum ministerium bonis moribus ornent, seu alii canonici observent eorum ordines, vel monachi propositum consecrationis. Obsecramus, ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse Dominus in euangelio praecepit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est: ut eorum bona conversatione multi protrahantur ad servitium Dei. Et non solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios aggregent sibique socient. Et ut scolae legentium puerorum fiant; psalmos, (0517C)notas, cantus, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopias, et libros catholicos bene emendate; quia saepe dum bene aliquid Deum rogare cupiunt, sed per inemendatos libros male rogant. Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est euangelium et psalterium et missale scribere, perfectae aetatis homines scribant cum omni diligentia. 69. De voto monachorum et de clericatu. Simul et hoc rogare curavimus, ut omnes ubicumque qui se voto monachicae vitae constrinxerunt, monachice et regulariter omnimodis secundum votum suum vivant, secundum quod scriptum est: Vota vestra reddite domino Deo vestro. Et iterum: Melius (0517D)est non vovere, quam vovere et non reddere. Et (0518A)ut ad monasteria venientes, secundum regularem ordinem primo in pulsatorio probentur, et sic accipiantur. Et qui ex seculari habitu in monasteria veniunt, non statim foras ad ministeria monasterii mittantur, antequam intus bene erudiantur. Et ut monachi ad secularia placita non vadant. Similiter qui ad clericatum accedunt, quod nos nominamus canonicam vitam, volumus ut illi canonice secundum suam regulam omnimodis vivant. Et episcopus eorum regat vitam, sicut abba monachorum. 70. De susceptione hospitum. Venerabile enim videtur, ut hospites, et peregrini, et pauperes susceptiones regulares et canonici per loca diversa habeant; quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: Hospes eram, et suscepistis (0518B)me. Et apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam placuerunt Deo, angelis hospitio susceptis 71. De abbatissis contra morem ecclesiae Dei facientibus. Auditum est, aliquas abbatissas contra morem sanctae Dei ecclesiae benedictiones et manus impositiones et signacula sanctae crucis super capita virorum dare, necnon et velare virgines cum benedictione sacerdotali. Quod omnino a vobis, sanctissimi patres, in vestris parrochiis illis interdicendum esse scitote. 72. De clericis qui se fingunt esse monachos. Ut illi clerici qui se fingunt habitu vel nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis videtur corrigendos atque emendandos esse, ut vel veri monachi sint (0518C)vel veri canonici. 73. De pseudographiis et dubiis narrationibus. Pseudographiae et dubiae narrationes, vel quae omnino contra fidem catholicam sunt, ut epistola pessima et falsissima, quam transacto anno dicebant aliqui errantes et in errorem alios mittentes quod de coelo cecidisset, nec credantur nec legantur, sed comburantur, ne in errorem pro tali scripto populus mittatur. Sed soli canonici libri, et catholici tractatus, et sanctorum auctoritas et dicta legantur et tradantur. 74. De cantu Romano a monachis peragendo. Monachi ut cantum Romanum pleniter et ordinabiliter per nocturnale vel gradale officium peragant, secundum quod beatae memoriae genitor noster Pippinus (0518D)rex decertavit ut fieret, quando Gallicanum (0519A)cantum tulit ob unanimitatem apostolicae sedis et sanctae Dei aecclesiae pacificam concordiam. 75. De operibus servilibus, quae diebus dominicis non sunt agenda. Statuimus quoque secundum quod in lege Dominus praecepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bonae memoriae genitor meus in suis sinodalibus edictis mandavit, quod nec viri ruralia exerceant, nec in vinea colenda, nec in campis arando, nec in metendo, vel foenum secando, vel sepem ponendo, nec in silvis stirpando, vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domos struere; nec in horto laborent, nec ad placita conveniant, nec venationes exerceant. Sed tria carraria opera licet fieri in die dominico, id est hostilia carra vel victualia, et (0519B)si forte necesse erit corpus cuiuslibet duci ad sepulchrum. Item feminae opera textrilia non faciant, nec capulent vestitos, nec consuant vel acupictile faciant, nec lanam capere, nec linum battere, nec in publico vestimenta lavare, nec berbices tondere habeant licitum; ut omnimodis bonorum requies die dominico persolvatur. Sed ad missarum sollemnia ad ecclesiam undique conveniant, et laudent Deum pro omnibus bonis, quae nobis in illa die fecit. 76. De praedicatione episcopi vel presbiterorum. Sed et vestrum videndum est, dilectissimi et venerabiles pastores et rectores ecclesiarum Dei, ut presbiteri, quos mittitis per parrochias vestras ad regendum et praedicandum per ecclesias populum Deo servientem, ut recte et honeste praedicent; (0519C)et non sinatis nova vel non canonica aliquos ex suo sensu, et non secundum scripturas sacras fingere et praedicare populo. Sed et vosmetipsi utilia honeste et recte, et quae ad vitam ducunt aeternam praedicate, aliosque instruite, ut haec eadem praedicent. Primo omnium praedicandum est omnibus generaliter, ut credant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, qui creavit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; et unam esse deitatem et substantiam et maiestatem in tribus personis Patris et Filii et Spiritus sancti. Item praedicandum est, quomodo filius Dei incarnatus est de Spiritu sancto et Maria semper virgine pro salute et (0519D)reparatione humani generis, passus, sepultus, et (0520A)tertia die resurrexit et ascendit in coelos, et quomodo iterum venturus sit in maiestate divina iudicare omnes homines secundum merita propria, et quomodo impii propter scelera sua cum diabolo in ignem aeternum mittentur, et iusti cum Christo et cum sanctis angelis suis in vitam aeternam. Item diligenter praedicandum est, se resurrectionem mortuorum accepturos. Item cum omni diligentia cunctis praedicandum est, pro quibus criminibus deponuntur cum diabolo in aeternum supplicium. Legimus enim apostolo dicente: Manifesta sunt opera carnis quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, irae, rixae, dissensiones, haereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, commessationes (0520B)et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Ideo haec eadem, quae magnus praedicator ecclesiae Dei singillatim nominavit, cum omni studio prohibeantur; intellegentes, quam sit terribile illud quod dixit, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Sed et omni instantia ammonete eos de dilectione Dei et proximi, de fide et spe in Deo, de humilitate et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de eleemosinis et confessione peccatorum suorum, et ut debitoribus suis secundum dominicam orationem sua debita dimittant, scientes certissime, quod qui talia agunt, regnum Dei possidebunt. Et hoc ideo diligentius iniungimus vestrae caritati, quia (0520C)scimus temporibus novissimis pseudodoctores esse venturos; sicut ipse Dominus in euangelio praedixit, et apostolus Paulus ad Timotheum testatur. Ideo dilectissimi, toto corde praeparemus nos in scientia veritatis, ut possimus contradicentibus veritati resistere, et divina donante gratia verbum Dei crescat et currat et multiplicetur in profectum sanctae Dei ecclesiae et salutem animarum nostrarum et laudem et gloriam nominis domini nostri Iesu Christi. Pax praedicantibus, gratia obedientibus, gloria domino nostro Iesu Christo. Amen. 77. De rebus ecclesiae. Qui iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, (0520D)cuique non solum habita conservare, verum etiam (0521A)multa Deo opitulante conferre optamus. Tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam penitus divisionem aut iacturam patiatur . 78. De episcopis eligendis. Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut (0521B)exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant. 79. De dictis patrum congestis pro canonica professione, quia deshonestabatur. Quia vero canonica professio a multis partim ignorantia, partim desidia deshonestabatur, operae pretium duximus, Deo annuente, apud sacrum conventum ex dictis sanctorum patrum velut ex diversis pratis quosdam vernantes flosculos carpendo in unam regulam canonicorum et canonicarum congerere et canonicis vel sanctimonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam (0521C)percenseret, statuimus ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur, et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur. 80. De conlatis ecclesiae dividendis. Statutum est, ut quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesiae sponte conlatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus, ubi specialiter dandae sint, constitutum fuerit.(0522A) 81. De abbatibus eligendis. Monachorum siquidem causam qualiter, Deo opitulante, ex parte disposuerimus, et quomodo ex se ipsis sibi eligendi abbates licentiam dederimus, et qualiter, Deo opitulante, quieti vivere propositumque indefessi custodire valerent, ordinaverimus, in alia scedula diligenter adnotari fecimus, et ut apud successores nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur, confirmavimus. 82. De ordinatione servorum. De servorum vero ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Et statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis (0522B)propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur, et dominus eius eum recipiat. Si vero avus vel pater ab alia patria in aliam transmigrans, in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea dominus eius veniens legibus eum adquisierit, sancitum est, ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat; si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat: (0522C)quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere an sibi vindicare voluerint. Ceterum, si post ordinationem aliquid adquisierit, illud observetur, quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis communi sententia decretum est, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocumque (0523A)de familia ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continentur, remota qualibet calliditate libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his, quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint, eadem forma servanda est. 83. De personis a quibus non sunt res accipiendae. Statutum est, ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quarum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possint (0523B)rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere temptaverit, a sinodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur. 84. De presbyteris constituendis. Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant. 85. De mansis uniuscuiusque ecclesiae. Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque servitio alio adtribuatur. Et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel ortis (0523C)iuxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso, aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant. 86. De presbyteris uniuscuiusque ecclesiae. Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquaeque ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit. 87. De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis. Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimae de ipsis villis ad easdem aecclesias conferantur. 88. De sacris vasis ecclesiae in pignus datis. De sacris (0523D)vasis ecclesiae quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum est, ne (0524A)deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellente. 89. De ecclesiis destructis, vel de nonis et decimis. De ecclesiis sane destructis, vel de nonis et decimis, sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari a nobis placuerit, aliis capitulis subter adnotavimus. 90. De ecclesiarum honore. Sed et de ecclesiarum honore, quomodo Deo adiuvante, quantum in nobis est, vigeat, similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse dinoscitur. 91. De episcopis Italiae. De episcopis vero in Langobardia constitutis, qui ab his quos ordinabant sacramenta et munera contra divinam et canonicam (0524B)auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est ne ulterius fiat: quia iuxta sacros canones uterque gradu proprio talia facientes decidi debent. 92. De presbyteris qui feminas in domibus habent. Statutum est ab episcopis de presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur. 93. De presbyteris qui pro chrismate in coena Domini veniebant. De presbiteris qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates 29* in coena Domini venire soliti erant, sancitum est, ut de his qui longe positi (0524C)sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque milibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma per se veniant. Discendi vero gratia alio, non quadragesimae tempore, ad civitates convocentur. 94. De praedicatione et confirmatione episcoporum. Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt, se deinceps hoc cavere velle, et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas dabitur, exequi, quo eorum profectio, quantum in (0524D)illis erat, his quibus prodesse possunt et debent, non sit importuna vel honerosa.(0525A) 95. De pueris tondendis et puellis velandis. Ne pueri vero sine voluntate parentum tonsorentur, vel puellae velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam quae in capitulis legis mundanae a nobis constitutis continetur, persolvere cogatur. 96. De feminis viros amittentibus. De feminis quae viros amittunt, placet, ne se sicut actenus indiscrete velent, sed ut triginta dies post decessum viri sui expectent, et post tricesimum diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum, id quod eligere debent eligant. Et quia a sacro conventu rogati, ut hi qui publicam gerebant poenitentiam, et feminae quae (0525B)viros amittebant, nostra auctoritate, donec deliberent quid agant, tuerentur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanae capitulis inserenda decrevimus. 97. De raptis et de earum raptoribus. De raptis vero et de raptoribus quamquam specialiter decrevissemus, quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen super his sacri canones praecipiunt hic inserendum necessarium duximus; quatenus omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humana, sed etiam divina auctoritate constricti ab hinc hoc malum caveatur. 98. De puellis raptis necdum desponsatis. De puellis raptis necdum desponsatis, in concilio Chalcedonensi, ubi 630 patres fuerunt, capitulo 38 ita habetur: (0525C)Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conibentes raptoribus, decrevit sancta sinodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intellegi qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et conibentes tanto anathemate feriuntur, et iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt. 99. De desponsatis et ab aliis raptis. De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyritano, capitulo decimo, legitur: Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis inlata (0525D)constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica poenitentia multetur. Raptam vero si sponsus recipere noluerit et ipsa (0526A)eidem crimini consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et ipsa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post haec se coniungere praesumpserint, uterque anathematizentur. 100. De his qui virginibus Deo dicatis se sociant. De his vero qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papae Gelasii capitulo 20 continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere; quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint poenitentiam, omnino non recipi; aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum (0526B)virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est, ut ab omnibus in Christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinae vel humanae hoc malum radicitus amputetur. 101. De puellis, quo tempore velentur. Ne vero puellae indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inferre de tempore velandarum puellarum. In Africano concilio, capitulo 16 continetur, ut non ante 25 annos consecrentur. Item in eodem concilio, capitulo 93, de virginibus velandis ita continetur: Item placuit, ut quicumque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cum vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis (0526C)periculoso scrupulo compuncta fuerit ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante 25 annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, quia iuxta priorem sanctionem virgines 25 aetatis suae anno rite consecrandae sint; quod si praemissae necessitates ante id fieri compellant, nullum possit episcopo adferre praeiudicium consecrationis . 102. De examinatione sanctae crucis non facienda. Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem crucis facere praesumat; ne Christi passio, quae est glorificatio, cuiuslibet temeritate (0526D)contemptui habeatur. 103. De pabulo verbi divini nuntiando. Episcopi vero, sive per se, sive per vicarios, pabulum verbi divini (0527A)sedulo populis adnuntient: quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitus incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutrirent, divinisque officiis imbuerent, qui rite ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoveri possent. Et ut operam dent quatenus presbyteri missalem et lectionarium sive caeteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant, et qualiter ecclesias destructas ad se pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, edoceant. Et ut superstitiones quas quibusdam in locis in exequiis mortuorum nonnulli faciunt, eradicent, et ut exemplo suae innocentiae (0527B)alios ad bene vivendum provocent, et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum Dominus iuvaverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut id liberius exequi valeant, nos, in quantum Dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus. 104. De incestis nuptiis, et ecclesiis dividendis. Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis, necnon et de ecclesiis quae inter coheredes dividuntur et tali occasione proprio honore carent, sive de his ecclesiis quae nimium rebus propriis sunt adtenuatae, vel certe de his rebus quae nuper, necessitate compellente, a nonnullis ecclesiis sunt ablatae, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quae pro temporis (0527C)brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus, donec, Domino favente, consultu fidelium facultas nobis id definiendi ab eo tribuatur. Inventa vero ut, Deo opitulante, effectum obtineant per tempora, hic inserenda censuimus. 105. De scriptoribus. De scribis, ut non vitiose scribant. 106. De servis propriis vel ancillis. De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondeantur vel velentur, nisi secundum mensuram, et ut ibi satis fiat et villae non sint desolatae. 107. De congregationibus. De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant; sed tantos congreget, quantis consilium dare potest. 108. De pulsantibus. De his, qui non fiunt secundum (0527D)regulam pulsati, ut deinceps emendentur et pulsent secundum regulam.(0528A) 109. De infantulis puellis, quando velentur. Ut infantulae aetatis puellae non velentur, antequam illae eligere sciant, quid velint, salva canonica auctoritate. 110. De praepositis monachorum. Ut laici non sint praepositi monachorum infra monasteria; ne archidiaconi sint laici. 111. De incestuosis. De incestuosis, ut canonice examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur. 112. De fame, clade et pestilentia, si venerit. De hoc si venerit fames, clades, pestilentia et inaequalitas aeris, vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum nostrum, sed statim deprecetur Dei misericordia. Et in praesenti anno de famis (0528B)inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest, et suam annonam non nimis care vendat. Et ne foris imperium nostrum vendatur aliquid alimoniae. 113. De fugitivis clericis sive laicis. De fugitivis clericis vel laicis sive etiam feminis, sicut in alio capitulari praecepimus, ita servetur. 114. De liberis hominibus ad servitium Dei se tradentibus. De liberis hominibus, qui ad servitium Dei se tradere volunt, ut prius hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulent. Hoc ideo, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis hoc fecisse, quam pro exercitu seu alia functione regali fugienda, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.(0528C) 115. De oppressione pauperum. De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec et supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes eorum contra iustitiam fiant exheredati et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut saepius non fiant manniti ad placita, nisi sicut in alio capitulari praecepimus, ita servetur. 116. De missis qui per civitates et monasteria mittuntur. Ut missi per singulas civitates et monasteria virorum et puellarum praevideant, quomodo aut qualiter in domibus ecclesiarum et ornamentis ecclesiae (0528D)emendatae vel restauratae esse videntur; et diligenter inquirant de conversatione singulorum, (0529A)vel quomodo emendatum habeant quod iussimus de eorum lectione et cantu ceterisque disciplinis ad ordinem aecclesiasticae regulae pertinentibus. 117. De thesauris ecclesiasticis. Ut singuli episcopi, abbates, abbatissae diligenter considerent thesauros ecclesiasticos, ne propter perfidiam aut negligentiam custodum aliquid de gemmis aut de vasis, vel de reliquo quoque thesauro, perditum sit; quia dictum est nobis, quod negotiatores Iudaei necnon et alii gloriantur, quia quicquid eis placeat, possint ab eis emere. 118. De mendicis discurrentibus. De mendicis, qui per patrias discurrunt, volumus ut unusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio aut de propria familia nutriat et non permittat alicubi (0529B)ire mendicando. Et ubi tales inventi fuerint, sibi manibus laborent, nullus quicquam eis tribuere praesumat. 119. De usura. Usura est, ubi amplius requiritur quam datur: verbi gratia si dederis solidos decem et amplius requisieris; vel si dederis modium vini, frumenti, et iterum super aliud exigeris. 120. De cupiditate in bonam partem. Cupiditas in bonam partem accipi potest et in malam. In bonam, iuxta Apostolum: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Et in psalmo: Concupivit anima mea in atria Domini. 121. Item de cupiditate in malam partem. Cupiditas vero in malam partem accipitur, si quis supra modum res quaslibet iniuste appetere vult, iuxta Salomonem: (0529C)Post concupiscentias tuas non eas. 122. Item de avaritia. Avaritia est alienas res appetere et adeptas nulli largiri. Et iuxta Apostolum haec est radix omnium malorum. 123. De turpibus lucris. Turpe lucrum exercent, qui per varias circumventiones lucrandi causa inhoneste res quaslibet congregare decertant. 124. De foenore. Foenus est, qui aliquid praestat. Iustum foenus est, qui amplius non requirit, nisi quantum praestitit. 125. De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri. Quicumque enim tempore messis vel tempore vindemiae, non necessitate sed propter cupiditatem, comparat annonam aut vinum, verbi gratia, (0529D)de duobus denariis comparat modium unum, et servat usque dum venundari possit contra denarios quatuor aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si hoc propter necessitatem comparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.(0530A) 126. De hoc, si per plurima loca fames fuerit. Consideravimus itaque, quia per plurima loca fames valida esse videtur, ut omnes episcopi, abbates, abbatissae, optimates et comites seu domestici et cuncti fideles, qui beneficia regalia tam de rebus ecclesiasticis quamque et de reliquis habere videntur, ut unusquisque de suo beneficio suam familiam nutricare faciat et de sua proprietate propriam familiam nutriat. Et si Deo donante super se et super familiam suam aut in beneficio aut in alode annonara habuerit et venundare voluerit, non carius vendat nisi modium de avena denarios duos, modium de ordeo contra denarios tres, modium unum de sigile contra denarios quatuor, modium unum de frumento parato contra denarios sex. Et ipse (0530B)modius sit, quem omnibus habere constitutum est. Et unusquisque habeat aequam mensuram et aequales modios. 127. De synodis, qualiter fiant. Ut per singulos annos synodus bis fiat. 128. De metropolitanis episcopis. Ut nequaquam inter duos metropolitanos provincia dividatur. 129. De episcopis, quot sint in una civitate. Ne in una civitate duo sint episcopi. 130. De ordinatione episcoporum. Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differe. 131. De stabilitate episcoporum vel clericorum. Ne de uno loco ad alia transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel clericus sine iussione episcopi sui.(0530C) 132. De communicatione fidelium. Ut omnes fideles communicent et ad missas perexpectent sine alia deprecatione. 133. Canones sancti Silvestri et 280 episcoporum de presbyteris, diaconibus et reliquis ex clero. Fecit hos gradus in gremio synodi ut non presbiteri adversus episcopum, non diacones adversus presbiterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolitus adversus subdiaconem, non exercista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non dampnabitur praesul sine 72 testibus. Neque praesul summus a quoquam iudicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super (0530D)magistrum. Presbyter autem nisi in quadraginta quatuor testimoniis, non damnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma, nisi 37 non condemnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector nisi, sicut scriptum est in septem (0531A)testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum praedicantes. Sic datur mystica veritas. 134. De confugio ad ecclesiam. Si quis ad aeclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi. Et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat, sed liceat ei confiteri quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico producatur. 135. De his qui ad casam Dei res tradere voluerint. Qui res suas pro anima sua ad casam Dei tradere voluerit, domi traditionem faciat coram testibus legitimis. Et quae in hoste factae sunt traditiones, de quibus nulla est quaestio, stabiles permaneant. Si vero aliquis alii res suas tradiderit et in (0531B)hostem profectus fuerit, et ille cui res traditae sunt interim mortuus fuerit, qui res tradidit, cum reversus fuerit, adhibitis testibus coram quibus traditio facta est, res suas recipiat. Si autem et ipse mortuus fuerit, heredes eius legitimi res traditas recipiant. 136. De ordinatione presbyterorum. Ut presbyteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut excommunicationes passim et sine causa non fiant. 137. De conversione liberi hominis. Ut liber homo, qui in monasterio regulari comam deposuerit et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat. 138. De non cogendo bibere. Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.(0531C) 139. De mercato. Ut mercatus die Dominico in nullo loco habeatur. 140. De presbyteris, qualiter introitum ecclesiae consequantur. Ut nullus presbyter ad introitum ecclesiae exenia donet. 141. De presbyteris, a quibus per ecclesias constituantur. Ut nullus laicus presbyterum in ecclesia mittere vel eicere praesumat, nisi per consensum episcopi. 142. De honore pro ecclesiis dando. Ut episcopi praevideant, quem honorem presbyteri pro ecclesiis senioribus tribuant. 143. De decimis dispensandis. Ut decimae in potestate episcopi sint, qualiter a presbyteris dispensentur.(0532A) 144. De ecclesiis vel altaribus. Ut ecclesiae vel altaria melius construantur. Et nullus presbyter annonam vel foenum in ecclesia mittere praesumat. 145. De ecclesiis vel altaribus ambiguis. Ut ecclesiae vel altaria, quae ambiguae sunt de consecratione, consecrentur. 146. De linteis altaribus praeparandis. Ut presbyter; per parrochias suas feminis praedicent, ut linteamina altaribus praeparent. 147. De parrochianis alterius presbyteri. Ut nullus presbyter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat. 148. De parrochia alterius presbyteri. Ut nullus presbyter in alterius parrochia missam cantare praesumat, (0532B)nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere. 149. De termino ecclesiarum. Ut terminum habeat unaquaeque aecclesia, de quibus villis decimas recipiat. 150. De rebus presbyterorum. Ut unusquisque presbyter res, quas post diem consecrationis adquisierit proprias, ecclesiae relinquat. 151. De poenitentibus non cogendis. Ut nullus presbyter aut laicus poenitentem invitet vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios, iuxta qualitatem poenitentiae, dederit. 152. De presbyteris, a quibus se caveant. Ut nullus (0532C)presbyter cartas scribat, nec conductor sui senioris existat. 153. De sepultura, ubi non fiat. Ut nullus deinceps in ecclesia mortuum sepeliat. 154. De praedicatione vel capitulis presbyterorum. Ut unusquisque presbyter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut caveant ab insidiis diaboli. 155. De eucharistia. Ut presbyter semper eucharistiam habeat paratam, ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur. 156. De ampullis duabus in coena Domini habendis. Ut presbyter in coena Domini duas ampullas (0532D)secum deferat, unam ad chrismam, alteram ad (0533A)oleum ad cathecuminos inunguendum vel infirmos iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. 157. De nonis et decimis. Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiae cuius res sunt donent. Et qui tale beneficium habent, ad medietatem laborent, et de eorum portione proprio presbytero decimas donent. 158. De festivitatibus in anno. Hae sunt festivitates in anno, quae per omnia venerari debent: Natalis Domini, sancti Stephani, sancti Iohannis euangelistae, innocentum, octabas Domini, epiphania, octabas epiphaniae, purificatio sanctae Mariae, pascha dies octo, letania maior, ascensa Domini, pentecosten, (0533B)sancti Iohannis baptistae, sancti Petri et (0534A)Pauli, sancti Martini, sancti Andreae. De adsumptione sanctae Mariae interrogandum reliquimus. 159. De admonitione sacerdotum. Ut sacerdotes admoneant populum, ut elimosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis quas assidue pro peccatis nostris patimur. 160. De praedicatione ad plebem. Ut ipsi sacerdotes unusquisque secundum ordinem suum praedicare et docere studeat plebem sibi commissam. 161. De ebrietate. De ebrietate, ut primo omnium seniores semetipsos exinde caveant et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant. 162. De admonitione ad omnes. Admonendi sunt omnes generaliter secundum euangelicam auctoritatem, ut sic luceant opera eorum bona coram hominibus, (0534B)ut glorificent Deum, qui in coelis est. INCIPIT PRAEFATIUNCULA LIBELLI SECUNDI. (0533) (0533B)Supra in primo capitula ecclesiastica quae domnus imperator Karolus fecit adunavi. In hoc vero ea ecclesiastica quae domnus Hludowicus caesar (0534B)piissimus et Lutharius imperator filius ipsius ediderunt descripsi libello.
INCIPIUNT CAPITULA. (0533) 13. 12. (0533C) 1. Praelocutio. 2. De divina providentia in constitutione domni imperatoris, et de conservatione trium capitulorum. 3. De hoc quod admonitor fidelium domnus imperator sit, et omnes fideles adiutores ipsius. 4. De sacro ministerio episcoporum, et de ammonitione domni imperatoris ad episcopos. 5. De admonitione domni imperatoris ad episcopos de sacerdotibus ad eorum curam pertinentibus, et de scolis. 6. De admonitione ad comites pro utilitate sanctae Dei ecclesiae. 7. De admonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando. 8. De admonitione ad abbates et laicos pro monasteriis ex regali largitate sibi commissis. 9. De admonitione ad episcopos, abbates et ad omnes fideles pro comitum adiutoriis. 10. De admonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum caeteris fidelibus. 11. De admonitione ad omnes generaliter pro caritate et pace ad invicem. (0533D). De hoc quod unusquisque episcoporum vel comitum (0533D)partem ministerii regalis habeat, et de testimonio ipsorum ad invicem. (0533D). De causa orta ad inhonorationem regni pertinente. 14. De pace in itinere exercitali custodienda. 15. De denuntiatione, ut qui in hostem pergunt, suos qui in suo obsequio sunt, unusquisque cognoscat. 16. De inhonoratione regis propter neglegentiam eorum qui legationes male recipiunt. 17. De locis in quibus legationes recipiendae sunt. (0534C) 18. De admonitione unius monetae. 19. De iniustis theloneis. 20. De pontibus ubi antiquitus fuerunt renovandis. 21. De nonis et decimis. 22. De operibus in restaurationem ecclesiarum adimplendis. 23. De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint. 24. De capitulis a cancellario palatii ab archiepiscopis et comitibus accipiendis [Cod. 1, accipiendum]. 25. De nominibus locorum, in quibus missi dominici legatione funguntur. 26. De commemoratione ad legationem praedictorum missorum pertinente. 27. De hoc, quod per missos dominicos ea quae per capitula statuta sunt, omnibus nota fieri debeant. 28. De admonitorio ad eos qui legatione funguntur. 29. De rebus ad venerabilem locum pertinentibus non alienandis. 30. De hoc, quomodo liceat ad imperatorem res sancti loci transferri. 31. De orphanis et exhereditatis subveniendum. (0534D) 37. De hoc, ut ab incestuosis et ab his qui decimas non dant, et a presbyteris neglegenter viventibus, wadii non accipiantur. 32. De rebus pauperum vel minus potentum mala occasione non emendis. 33. De festivitatibus anni. 34. De antiquis ecclesiis, ut honorem suum habeant. 35. De spiritalibus filiolis. 36. De hoc, ut sacerdotes inreprehensibiles sint. (0534D).(0535A) 41. De incestuosis et homicidis, sacerdotum admonitionibus 38. De discretione, corporis et sanguinis Dominici perceptione. 39. De hominibus diversarum conditionum, et de his qui eis praelati sunt. 40. De feminis et abbatissis, quales sint quae monasteriis puellaribus praeferri debent. (0536A) aurem nolentibus accommodare. 42. De dominis subditorum admonendis. 43. De corporis Domini et sanguinis communicatione laicorum. 44. De eruditione filiorum a parentibus et patrinis. 45. De ecclesiis antiquitus constitutis. 46. De sepultura. INCIPIUNT PRAEDICTA CAPITULA ET EORUM TEXTUS. (0535) 1. (0535A)Praelocutio. Omnibus vobis aut visu aut auditu notum esse non dubitamus, quia genitor noster et progenitores, postquam a Deo ad hoc electi sunt, in hoc praecipue studuerunt, ut honor sanctae Dei ecclesiae et status regni decens maneret. Nos etiam (0535B)iuxta modum nostrum eorum sequentes exemplum, saepe vestram devotionem de his ammonere curavimus, et Deo miserante multa iam emendata et correcta videmus. Unde et Deo iustas laudes persolvere, et vestrae bonae intentioni multimodas debemus gratias referre.
2. De divina providentia in constitutione domni imperatoris, et de conservatione trium capitulorum. Sed quoniam complacuit divinae providentiae nostram mediocritatem ad hoc constituere, ut sanctae suae ecclesiae et regni huius curam gereremus, ad hoc certare et nos ac filios ac socios nostros diebus vitae nostrae optamus, ut tria specialiter capitula et a nobis et a vobis, Deo opem ferente, in huius (0535C)regni administratione specialiter conserventur; id est, ut defensio et exaltatio vel honor sanctae Dei ecclesiae et servorum illius congruus maneat, et pax et iustitia in omni generalitate populi nostri conservetur. In his quippe maxime studere et de his in omnibus placitis quae vobiscum, Deo auxiliante, habituri sumus, vos admonere optamus, sicut debitores sumus. 3. De hoc, quod admonitor fidelium domnus imperator sit, et omnes fideles adiutores ipsius. Sed quamquam summa huius ministerii in nostra persona consistere videatur, tamen et divina auctoritate et humana ordinatione ita per partes divisum esse cognoscitur, ut unusquisque vestrum in suo loco et ordine partem nostri ministerii habere cognoscatur. (0535D)Unde apparet, quod ego omnium vestrum admonitor esse debeo, et omnes vos nostri adiutores esse debetis. Nec enim ignoramus, quid unicuique vestrum in sibi commissa portione conveniat. Et ideo praetermittere non possumus, quin unumquemque iuxta suum ordinem admoneamus. 4. De sacro ministerio episcoporum, et de admonitione domni imperatoris ad episcopos. Sed quoniam scimus, quod specialiter pertineat ad episcopos, ut primum ad sacrum ministerium suscipiendum iuste (0536A)accedant, et in eodem ministerio religiose vivant, et tam bene vivendo quam recte praedicando populis sibi commissis iter vitae praebeant, et ut in monasteriis in suis parrochiis constitutis sancta religio observata fiat, et ut unusquisque iuxta (0536B)suam professionem veraciter vivat, curam impendant ; omnes vos in hoc sacro ordine constitutos et officio pastorali functos monemus atque rogamus, ut in hoc maxime elaborare studeatis, et per vosmetipsos et per vobis subiectos, quantum ad vestrum ministerium pertinet, nobis veri adiutores in administratione ministerii nobis commissi existatis, ut in iudicio non condempnari pro nostra et vestra neglegentia, sed potius pro utrorumque bono studio remunerari mereamur. Et ubicumque per neglegentiam abbatis aut abbatissae vel comitis sive vassi nostri, aut alicuiuslibet personae aliquod vobis difficultatis in hoc apparuerit obstaculum, nostrae dinoscentiae id ad tempus insinuare non differatis; ut nostro auxilio suffulti, quod vestra auctoritas exposcit, (0536C)famulante, ut decet, potestate nostra facilius perficere valeatis 5. De admonitione domni imperatoris ad episcopos de sacerdotibus ad eorum curam pertinentibus, et de scolis. De sacerdotibus vero ad vestram curam pertinentibus magnum adhibete studium, ut qualiter vivere debeant et quomodo populis ad suam portionis curam pertinentibus exemplo et verbo prosint, a vobis cum magna cura edoceantur, et admoneantur, et id ut facere studeant vestra pontificali auctoritate constringantur. Quicquid autem in illis a populis iuste reprehenditur, in exemplo propriae conversationis vestra providentia corrigere non neglegat. Ne vero ecclesiae illis commissae in restauratione aut in (0536D)luminaribus iuxta possibilitatem rerum ab illis neglegantur, vestra nihilominus invigilare debet solertia. Et sicut alios prohibetis, ne de mansis ad ecclesiae luminaria datis aliquid accipiant, sic et vos et vestri archidiaconi de eisdem mansis nihil accipiendo aliis exemplum praebeatis; sed potius ad id quod data sunt, servire concedantur, ut totum, sicut dictum est, in restauratione ecclesiarum et luminaribus vestra auctoritate et studio cedere possit. Scolae sane ad filios et ministros ecclesiae instruendos (0537A)vel edocendos, sicut nobis praeterito tempore ad Attiniacum promisistis et vobis iniunximus, in congruis locis, ubi necdum perfectum est, ad multorum utilitatem et profectum a vobis ordinari non neglegatur . 6. De admonitione ad comites pro utilitate sanctae Dei ecclesiae. Vobis vero comitibus dicimus vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei ecclesiae exhibeatis, et cum episcopis vestris concorditer vivatis, et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficere studeatis. Proinde monemus (0537B)vestram fidelitatem, ut memores sitis fidei nobis promissae, et in parte ministerii nostri vobis commissi, in pace scilicet et iustitia facienda, vosmetipsos coram Deo et coram hominibus tales exhibeatis, ut et nostri veri adiutores et populi conservatores iuste dici et vocari possitis. Et nulla quaelibet causa aut munerum acceptio aut amicitia cuiuslibet vel odium, aut timor vel gratia ab statu rectitudinis vos deviare compellat, quin inter proximum et proximum semper iuste iudicetis. Pupillorum vero et viduarum et caeterorum pauperum adiutores ac defensores et sanctae ecclesiae vel servorum illius honoratores iuxta vestram possibilitatem sitis. Illos quoque, qui temeritate et violentia in furto et latrocinio (0537C)sive rapinis communem pacem populi perturbare moliuntur, vestro studio et correctione, sicut decet, compescite. Et si aliqua persona in aliquo vobis impedimento fuerit, quin ea quae dicimus facere non valeatis, nobis ad tempus illud notum fiat, ut nostra auctoritate adiuti ministerium vestrum digne adimplere possitis. 7. De admonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando. Omnes vero laicos monemus, ut honorem ecclesiasticum conservent, et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant, et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant, et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et compellant. Ut etiam dies Dominicus sicut decet honoretur et colatur, (0537D)omnes studeant. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus, sicut saepe admonitum fuit, illo die prohibeantur. 8. De admonitione ad abbates et laicos pro monasteriis ex regali largitate sibi commissis. Abbatibus quoque et laicis specialiter iubemus, ut in monasteriis quae ex nostra largitate habent, episcoporum consilio et documento ea quae ad religionem canonicorum, monachorum, sanctimonialium pertinent, (0538A)peragant et eorum salubrem admonitionem in hoc libenter audiant et oboediant. 9. De admonitione ad episcopos, abbates, et ad omnes fideles pro comitum adiutoriis. Episcopis iterum, abbatibus et vassis nostris et omnibus fidelibus laicis dicimus, ut comitibus ad iustitias faciendas adiutores sitis. 10. De admonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus. Episcopi vero vel comites et invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant, et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant. 11. De admonitione ad omnes generaliter, et pro caritate et pace ad invicem. Omnibus etiam generaliter dicimus, ut caritatem et pacem ad invicem habeatis, (0538B)et generalem iussionem nostram generaliter observare decertetis, et missis nostris pro qualicumque scilicet aut ecclesiastica aut publica utilitate vel oportunitate a nobis directis nostri honoris causa honorem exhibeatis, et propter nostrae auctoritatis venerationem ea quae per illos iniungimus, agere non neglegatis. 12. De hoc, quod unusquisque episcoporum vel comitum partem ministerii regalis habeat, et de testimonio ipsorum ad invicem. Et quoniam, sicut diximus, unusquisque vestrum partem ministerii nostri per partes habere dinoscitur, volumus studere et per clamatores et per alia quaelibet certa indicia, et per missos nostros quos ad hoc ordinaverimus, qualiter (0538C)unusquisque ad hoc certare studuerit, et per commune testimonium, id est, episcoporum de comitibus, comitum de episcopis, comperire, qualiter scilicet comites iustitiam diligant et faciant, et quam religiose episcopi conversentur et praedicent, et amborum relatu de aliorum fidelium in suis ministeriis consistentium aequitate et pace atque concordia cognoscere. Similiter etiam volumus, ut omnes illis et illi omnibus de communi societate et statu a nobis interrogati verum testimonium sibi mutuo perhibere possint. 13. De causa orta ad inhonorationem regni pertinente. Et si talis causa in qualibet provincia aut in aliquo comitatu orta fuerit, quae aut ad inhonorationem regni aut ad commune dampnum pertineat, (0538D)quae etiam sine nostra potestate corrigi non possit, nos diu latere non permittatis, qui omnia, Deo auxiliante, corrigere debemus; quia quicquid actenus in his, quae ad pacem et iustitiam totius populi pertinent et honorem regni et communem utilitatem, aut a nobis aut a vobis neglectum est, debemus, Deo auxiliante, certare, abhinc qualiter nostro et vestro studio emendatum fiat. 14. De pace in itinere exercitali custodienda. De (0539A)pace vero in exercitali itinere servanda usque ad marcham, hoc omnibus notum fieri volumus, quod quicumque auctorem damni sibi praeterito anno inlati nominatim cognoscit, ut iustitiam de illo quaerat et accipiat. 15. De denuntiatione, ut qui in hostem pergunt, suos, qui in suo obsequio sunt, unusquisque cognoscat. Deinceps tamen omnibus denuntiare volumus, ut cognoscat unusquisque, omnes qui in suo obsequio in tali itinere pergunt, sive sui sint, sive alieni, ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum; et quicquid ipsi in pace violanda deliquerint, ad ipsius debet plevium pertinere; ea scilicet conditione, ut pacis violator primum iuxta facinoris qualitatem, sive coram nobis, sive coram misso nostro, dignas (0539B)poenas persolvat; et senior qui secum talem duxerit, quem aut constringere noluit aut non potuit, ut nostram iussionem servaret et insuper in regno nostro praedas facere non timeret, pro illius neglegentia, si ante eum de his non admonuerit, et postquam neglegentia contemptoris ad eius notitiam pervenerit, eum corrigere sicut decet neglexerit, honore suo privetur; ut scilicet neuter illorum sine iusta vindicta remaneat. 16. De inhonoratione regis propter neglegentiam eorum qui legationes male recipiunt. De inhonoratione quoque regis et regni, et mala fama in exteras nationes dispersa, propter neglegentiam eorum qui legationes ad nos directas in suis mansionibus (0539C)aut male recipiunt, aut constitutam a nobis expensam non tribuunt, aut paravereda dare nolunt, aut furto aliquid eis subripiunt, aut quod perpessimum est, apertas violentias eos caedendo et res eorum diripiendo in ipsis exercere non pertimescunt, hoc omnibus notum esse volumus, quod quicumque ex his qui honores nostros habent, abhinc neglegentiam hanc emendare non certaverit, et suos homines, qui eius vice hoc agere debent, ut id bene perficiant non instruxerit, aut non constrinxerit ut ulterius illud neglegere non praesumant, et honorem nostrum et regnum nobis commissum custodire contempserit, nec nostrum nec regni nostri honorem ulterius nolumus ut habeat; sed volumus, ut unusquisque fidelium nostrorum procuratores (0539D)rerum suarum de his specialiter instruat, ut quandocumque et undecumque legatio advenerit, et aut litteras aut missum viderint, honorifice illam in omni loco imperii nostri, propter nostrum et totius regni honorem, omnes suscipere valeant. 17. De locis in quibus legationes recipiendae sunt. (0540A)In illis vero locis, ubi modo via et mansionatici a genitore nostro et a nobis per capitulare ordinati sunt, missos ad hoc specialiter constitutos, qui hoc iugiter praevideant, habeant, ut omnia quae ad easdem legationes suscipiendas pertinent, fideles nostri ad hoc constituti ad tempus praeparare studeant, ut non tunc sit necesse de longe quaerere vel adducere, quando tempus est illa dare vel persolvere. In ceteris vero locis per totum imperium nostrum unusquisque fidelium nostrorum, et per se et per ministros suos, sicut diximus, sedulam vigilantiam adhibeat. 18. De admonitione unius monetae. De moneta vero, unde iam per tres annos et admonitionem fecimus, et tempus quando una teneretur et aliae omnes (0540B)cessarent constituimus, hoc omnibus notum esse volumus, quoniam ut absque ulla excusatione cito possit emendari, spatium usque ad missam sancti Martini dare decrevimus, ut unusquisque comitum in suis ministeriis de hoc iussionem nostram tunc possit habere adimpletam; quatinus ab illa die non alia, sed illa sola per totum regnum nostrum ab omnibus habeatur, iuxta illam constitutionem, sicut in capitulis, quae de hac re illis comitibus dedimus in quorum ministeriis moneta percutitur, constitutum est: quia tunc volumus missos nostros huius rei gratia dirigere per singulos comitatus, qui diligenter inquirant, qualiter comites in hoc iussionem nostram adimplere certaverint. Et quicumque neglegens inde inventus fuerit, volumus ut ante nostram praesentiam (0540C)quantocius venire iubeatur, et rationem reddat, utrum hoc quod iussimus facere noluerit aut non potuerit; aut si aliqua re praepediente id facere non potuit, cur nobis ipsam impossibilitatem ad tempus non adnuntiavit; quia si ipse aut non voluit, aut suae neglegentiae causa non potuit, nos talem invenire volumus, qui hoc quod iubemus servare velit et possit. Ut autem iussio nostra in hac re citius impleatur, volumus ut quicumque ab illa die alium denarium negotiandi causa protulerit, a comite et ministris eius auferatur ab eo. 19. De iniustis theloneis. Similiter quoque de iniustis theloneis, de quibus qualiter ab omnibus observandum esset, et capitulis constituimus, et creberrimas (0540D)admonitiones fecimus, praedicti missi nostri volumus ut inquisitionem faciant, a quibus nostra iussio in hoc adimpleta, a quibus quoque sit neglecta; et eum qui implere neglexit aut distulit, ad nostram volumus ut veniat iussus praesentiam, ut cito rationem de his, sicut superius diximus, reddat; et si (0541A)culpabilis inventus fuerit, dignam correctionem accipiat, ut ceteris neglegentibus exemplum terroris praebeat. 20. De pontibus ubi antiquitus fuerunt renovandis. Ut ubi pontes antiquitus fuerunt, et in his locis, ubi tempore genitoris nostri ipso iubente diversarum necessitatum causa facti, omnino absque ulla dilatione ab his qui eos tunc fecerunt, restituantur et renoventur, ita ut ad missam sancti Andreae restaurati fiant; nisi forte aut ipsa operis magnitudo aut aquarum in quolibet inundatio hoc prohibeat. Aliter vero nullus qualibet occasione hoc neglegere aut differre praesumat, quin ad praedictum tempus completum fiat. Et missi nostri, quorum superius mentionem fecimus, volumus ut renuntient, in quibus (0541B)locis nostra iussio impleta, in quibus neglecta est, aut aliqua impossibilitate vel certa ratione dilata. 21. De nonis et decimis. De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus, et per capitularia nostra qualiter haec observentur ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni conlaboratu et de vino et foeno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi qui hoc persolvere debet convenerit.(0541C) 22. De operibus in restaurationem ecclesiarum adimplendis. Similiter quidem de operibus in restaurationem ecclesiarum sive in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat, quin, sicut a nobis saepe iussum est, hoc aut illud partibus ecclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicumque neglegenter exinde egerit, et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illud volumus omnino, ut subeat quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus. 23. De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint. Comites vero ministris ecclesiae in eorum ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus optinere possint, (0541D)adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non (0542A)se correxit, volumus per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continetur, subire cogatur. 24. De capitulis a cancellario palatii ab archiepiscopis et comitibus accipiendis. Volumus etiam, ut capitula quae nunc et alio tempore consultu fidelium nostrorum a nobis constituta sunt, a cancellario nostro archiepiscopi et comites eorum de propriis civitatibus modo aut per se aut per suos missos accipiant, et unusquisque per suam diocesim ceteris episcopis, abbatibus, comitibus, et aliis fidelibus nostris ea transcribi faciant et in suis comitatibus coram omnibus relegant, ut cunctis nostra ordinatio et voluntas nota fieri possit. Cancellarius tamen noster (0542B)nomina episcoporum et comitum qui ea accipere curaverint, notet, et ea ad nostram notitiam perferat, ut nullus hoc praetermittere praesumat. Vassi quoque et vassalli nostri nobis famulantes volumus ut condignum apud omnes habeant honorem, sicut a genitore nostro et a nobis saepe admonitum est. 25. De nominibus locorum, in quibus missi dominici legatione funguntur. In Vesuntio, quae est diocesis Bernoini archiepiscopi, Heiminus episcopus et Monogoldus comes. In Mogontia, quae est diocesis Heistulfi archiepiscopi, idem Heistulfus episcopus et Ruodbertus comes. In Treveris Hetti archiepiscopus et Adalbertus comes. In (0542C)Colonia Hadaboldus archiepiscopus et Eemundus comes. In Remis Ebo archiepiscopus, quando potuerit; et quando ei non licuerit, Ruothadus episcopus eius vice et Hruotfridus comes sint, super sex videlicet comitatus, id est Remis, Catolonis, Suessionis, Silvanectis, Belvacus, et Laudunum. Super quatuor vero episcopatus, qui ad eandem diocesim pertinent, id est Noviomacensem, Ambianensem, Tarvanensem, et Camaracensem, Ragnarius episcopus et Berengarius comes. Senones Hieremias archiepiscopus et Donatus comes. Rothomagum Willibertus archiepiscopus et Ingobertus comes. Turones Landramnus archiepiscopus et Hruodbertus comes. Lugdunum, Tarentasia, et Vienna Albericus episcopus, (0542D)et Rihhardus comes. 26. De commemoratione ad legationem praedictorum (0543A)missorum pertinente. Commemoratio, quid ad praedictorum missorum legationem pertineat. Primo, ut conventum in duobus aut tribus locis congregent, ubi omnes ad eorum legationem pertinentes convenire possint; et omnibus generaliter notum faciant, qualis sit eorum legatio, scilicet ad hoc esse se a nobis missos constitutos, ut si quilibet episcopus aut comes ministerium suum per quodlibet impedimentum implere non possit, ad eos recurrat, et cum eorum adiutorio ministerium suum adimpleat; et si talis causa fuerit quae per eorum admonitionem emendari non possit, per eos ad nostram notitiam deferatur. Et si forte episcopus aut comes aliquid neglegentius in suo ministerio egerit, per istorum admonitionem corrigatur. Et omnis (0543B)populus sciat, ad hoc eos esse constitutos, ut quicumque per neglegentiam aut incuriam vel impossibilitatem comitis, iustitiam suam adquirere non potuerit, ad eos primum querelam suam possit deferre, et per eorum auxilium iustitiam adquirere; et quando aliquis ad nos necessitatis causa reclamaverit, ad eos possimus relatorum querelas ad definiendum remittere. Ipsi vero missi non sine certissima causa vel necessitate huc illucque discurrant; nisi forte quando tale aliquid in cuiuslibet ministerio ad legationem suam pertinente ortum esse cognoverint, quod eorum praesentia indigeat, et sine eorum consilio vel adiutorio emendari non possit. Inde tamen debent esse solliciti, ut propter illorum neglegentiam nihil in sua legatione (0543C)incorrectum remaneat; sed ubi certam et veram necessitatem cognoverint, nostram iussionem adimplere non neglegant. 27. De hoc, quod per missos dominicos ea quae per capitula statuta sunt, omnibus nota fieri debeant. Volumus etiam, ut omnibus notum sit, quia ad hoc constituti sunt, ut ea quae per capitula nostra generaliter de quibuscumque causis statuimus, per illos nota fiant omnibus, et in eorum procuratione consistant, ut ab omnibus adimpleantur. Et ubi forte aliquo tali impedimento, quod per eos emendari non possit, aliquid de his quae constituimus ac iussimus remanserit imperfectum, eorum relatu nobis ad tempus indicetur, ut per nos corrigatur, (0543D)quod per eos corrigi non potuit. 28. De admonitorio ad eos qui legatione funguntur. Nosse vos credimus, quanti sit ponderis legatio quam vobis commisimus, et quam sit periculosum tantae rei curam neglegere, quantam vos pro nostra omnium communi salute ex nostra obligatione suscepisse non ignoratis. De qua cum vos interrogassemus, (0544A)non sic nobis responsum est, ut in eo responso sufficere potuisset ad eandem dispositionem, quam rerum necessitas ad communem utilitatem pertinentium poscere videbatur, vel quae nobis aliquod securitatis solatium afferre potuisset. Et hoc ideo evenisse perspeximus, quia anno praeterito, quando capitulare legationis vestrae vobis dedimus, caute vos observare iussimus, nec sine causa his quos honoratos esse volumus, aliqua fieret iniuria. Quapropter volumus vobis notum facere, qualiter nunc Deo adiuvante eandem iussionem nostram debeatis adimplere. Volumus, ut missi nostri, quos ad hoc constitutos habemus, ut curam et sollicitudinem habeant quatinus unusquisque qui rector a nobis populi nostri constitutus est, in suo ordine officium (0544B)sibi commissum iuste ac Deo placite ad honorem nostrum ac populi nostri utilitatem administret, in hunc modum cognoscendi diligentiam adhibeant, si ea quae in capitulari nostro, quod eis anno praeterito dedimus, continentur, secundum voluntatem Dei ac iussionem nostram fiant adimpleta. Itaque volumus, ut medio mense Maio conveniant idem missi, unusquisque in sua legatione, cum omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, ac vassis nostris, advocatis nostris, ac vicedominis abbatissarum, necnon et eorum qui propter aliquam inevitabilem necessitatem ipsi venire non possunt, ad locum unum. Et si necesse fuerit, propter oportunitatem conveniendi, in duobus vel tribus locis, vel maxime propter pauperes populi, idem conventus habeatur, (0544C)qui omnibus congruat. Et habeat unusquisque comes vicarios et centenarios suos seeum, necnon et de primis scabinis suis tres aut quattuor. Et in eo conventu primum christianae religionis et ecclesiastici ordinis conlatio fiat; deinde inquirant missi nostri ab universis, qualiter unusquisque illorum qui ad hoc a nobis constituti sunt, officium sibi commissum secundum Dei voluntatem ac iussionem nostram administret in populo, aut quam concordes atque unanimes ad hoc sint, vel qualiter vicissim sibi auxilium ferant ad ministeria sua peragenda. Et tam diligenter ac studiose hanc investigationem faciant, ut omnem rei veritatem per eos cognoscere valeamus. Et si aliqua talis causa ad eorum notitiam perlata (0544D)fuerit quae illorum auxilio indigeat, secundum qualitates causarum quae in nostro capitulari continentur, tunc volumus ut illuc pergant, et ex nostra auctoritate illud corrigere studeant. 29. De rebus ad venerabilem locum pertinentibus non alienandis. Nulla sub Romana ditione constituta ecclesia, vel exenodochium, vel ptochotrophium, (0545A)vel nosochomium, vel orphanotrophium, vel gerontochomium, vel brephotrophium, vel monasterium tam monachorum quam sanctimonialium, archimandritam habens vel archimandritissam; ergo his omnibus non liceat alienare rem immobilem, sive domum, sive agrum, sive hortum, sive rusticum mancipium, vel panes civiles, neque creditoribus specialis hypotecae titulo obligare. Alienationis autem verbum contineat venditionem, donationem, permutationem, et emphitheuseos perpetuum contractum. Sed omnes omnino sacerdotes huiusmodi alienatione abstineant, poenas timentes, quas Leoniana constitutio minatur, id est, ut is quidem qui comparaverit, rem loco venerabili reddat cuius et antea fuerat, scilicet cum fructibus aliisque emolumentis, (0545B)quae in medio tempore facta sunt; hyconomum autem ecclesiae, praestare omne lucrum, quod ex se huiusmodi prohibita alienatione senserit, vel ecclesiam damno effecerit, ita ut in posterum hyconomus non sit. Non solum autem ipse, sed etiam successores eius teneantur, sive ipse archyconomus alienaverit, sive respiciens alienantem episcopum non prohibuerit; multo magis si consenserit. Tabellionem autem, qui talia interdicta strumenta conscripsit, perpetuo exilio tradi oportet. Magistratus autem, qui eadem strumenta admiserunt, et officiales qui operam dederunt ut et monumentis intimentur donationes, vel ceterae alienationes actis intervenientibus confirmentur, non solum magistratu, sed etiam dignitate et facultatibus (0545C)suis cedant. Remittit autem constitutio ea quae in praeterito tempore acta sunt; excepit autem quosdam contractus, quos in sequentibus exponit capitulis, per quos et ecclesiarum immobiles res alienari possunt. Exenodochium, id est locus venerabilis in quo peregrini suscipiuntur. Ptochotrophium, id est locus venerabilis in quo pauperes et infirmi homines pascuntur. Nosochomium, id est locus venerabilis in (0546A)quo aegroti homines curantur. Orphanotrophium, id est locus venerabilis in quo parentibus orbati pueri pascuntur. Gerontochomium, id est locus venerabilis in quo pauperes et propter senectutem solam infirmi homines curantur. Brephotrophium, id est locus venerabilis in quo infantes aluntur. 30. De hoc, quomodo liceat aa imperatorem res sancti loci transferre. Si princeps voluerit rem immobilem sancto loco praestare et accipere ab eo aliam immobilem rem, et eo modo permutationem contrahere, liceat hoc facere ei divina pragmatica sanctione ab eo promulgata. 31. De orphanis et exhereditatis subveniendum. Propter istius itaque pacis concordiam conservandam placuit nobis de orfanis et pauperibus, qui debite (0546B)vel indebite dicuntur amisisse hereditatem paterni vel materni iuris ad se legibus pertinentem, si alicubi inventi fuerint quos patres vel matres propter traditiones illorum exheredes fecerunt, aliorum scilicet suasionibus aut petitionibus vel aliquo ingenio, omnino volumus atque decrevimus emendari, quantum ad nos vel ad nostram pertinet potestatem, iuxta voluntatem Dei et vestram sanctam ammonitionem et considerationem; ut si forte extra officium nostrum alicubi inventum fuerit, ammonere vestram clementiam audeamus, ut emendetur. 32. De rebus pauperum vel minus potentum mala occasione non emendis. Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis, ut nec episcopi nec abbates, nec comites, nec (0546C)vicarii, nec iudices, nullusque omnino sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec vi tollere audeat; sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter inventum fuerit, factum hoc omnino emendetur per iussionem nostram .(0547A) 33. De festivitatibus anni. Festos dies in anno celebrare sanximus, hoc est diem dominicum paschae cum omni honore et sobrietate venerari, simili modo totam ebdomadam illam observare decrevimus; diem ascensionis Domini pleniter celebrare; in pentecosten similiter ut in pascha; in natale apostolorum Petri et Pauli diem unum; nativitatem sancti Iohannis baptistae, adsumptionem sanctae Mariae, dedicationem sancti Michaelis, natalem sancti Remigii, sancti Martini, sancti Andreae; in natale Domini dies quatuor; octabas Domini; epiphaniam Domini; purificationem sanctae Mariae. Et illas festivitates martyrum vel confessorum observare decrevimus, quorum in unaquaque parrochia sancta corpore requiescunt. 34. (0547B)De antiquis ecclesiis, ut honorem suum habeant. Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.
35. De spiritalibus filiolis. Deinde praecepimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant. 36. De hoc, ut sacerdotes inreprehensibiles sint. Ut iuxta Apostoli vocem sacerdotes inreprehensibiles sint et moribus ornati et nequaquam turpibus lucris deserviant, iuxta illud quod ait Scriptura: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Et a turpibus lucris et usuris non solum ipsi abstineant, verum etiam plebes sibi subditas abstinere instruant.(0547C) 37. De hoc, ut ab incestuosis et ab his qui decimas non dant, et a presbyteris neglegenter viventibus wadii non accipiantur. Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his qui decimas non dant, wadios accipiant et a presbyteris pro quibusdam neglegentiis, et inter se pecuniam dividant. Quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaritiae locus detur; et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam poenitentia multentur; qui vero decimas post crebras ammonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus propter periculum periurii. 38. De discretione corporis et sanguinis Dominici perceptione. In perceptione corporis et sanguinis Dominici (0547D)magna discretio adhibenda est. Cavendum est enim, ne si nimium in longum differatur, ad pernitiem animae pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud, quod ait Apostolus: (0548A)Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Iuxta eiusdem ergo Apostoli documentum probare se debet homo, et sic de pane illo manducare, et de calice bibere; ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis, et purificans corpus animamque suam, praeparet se ad percipiendum tantum sacramentum, exemplo David, qui nisi se confessus fuisset abstinuisse ab opere coniugali ab heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset. 39. De hominibus diversarum conditionum, et de his qui eis praelati sunt. Quia ergo constat in aeclesia diversarum conditionum homines esse, ut sint nobiles et ignobiles, servi, coloni, inquilini, et cetera huiuscemodi (0548B)nomina, oportet ut quicumque eis praelati sunt clerici, sive laici, clementer erga eos agant et misericorditer eos tractent, sive in exigendis ab eis operibus, sive in accipiendis tributis et quibusdam debitis; sciantque eos fratres suos esse, et unum patrem secum habere Deum, cui clamant: Pater noster, qui es in coelis; unam matrem, sanctam ecclesiam, quae eos intemerato sacri fontis utero gignit. Disciplina igitur eis misericordissima et gubernatio oportuna adhibenda est: disciplina, ne indisciplinate vivendo auctorem suum offendant; gubernatio, ne in cotidianis vitae commeatibus praelatorum adminiculo destituti fatescant. 40. De feminis et abbatissis, quales sint quae monasteriis puellaribus praeferri debent. Monasteriis sane (0548C)puellaribus tales praeferri debent feminae et abbatissae credi, quae et se et subditum gregem cum magna religione et sanctitate custodire noverint, et his quibus praesunt, prodesse non desinant, sed et se et illas ita observent, utpote vasa sancta in ministerio Domini praeparata. Talem enim se debet exhibere subditis in habitu, in veste, in omni convictu, ut eis ad coelestia regna pergentibus ducatum praebeat. Sciat etiam, se pro his quas in regimine accepit, in conspectu Domini rationem reddituram. 41. De incestuosis et homicidis, sacerdotum ammonitionibus aurem nolentibus accommodare. Incestuosi, parricidae, homicidae multi apud nos heu pro dolor! repperiuntur, sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aurem accommodare, volentes (0548D)in pristinis perdurare criminibus: quos oportet per secularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine cohercere, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt revocari: quorum aliquos iam excommunicavimus, sed illi hoc parvipendentes in hisdem perdurarunt criminibus. Quamobrem vestra decernat (0549A)mansuetudo, quid de talibus deinceps agendum sit. 42. De dominis subditorum admonendis. Admonendi sunt domini subditorum, ut circa suos pie et misericorditer agant, nec eos qualibet iniusta occasione condempnent, nec vi opprimant, nec illorum substantiolas iniuste tollant, nec ipsa debita, quae subditis reddenda sunt, impie ac crudeliter exigantur . 43. De corporis Domini et sanguinis communicatione laicorum. Ut si non frequentius, vel ter laici homines in anno communicent, nisi forte (0550A)quis maioribus quibuslibet criminibus impediatur 44. De eruditione filiorum a parentibus et patrinis. Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant ; illi, quia eos genuerunt et eis a Domino dati sunt; isti, quia pro eis fideiussores existunt. 45. De ecclesiis antiquitus constitutis. Ut ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec alia ulla possessione priventur. 46. De sepultura. Ut de sepeliendis in basilicis mortuis illa constitutio servetur, quae ab antiquis patribus constituta est. INCIPIT TERTII PRAELOCUTIUNCULA LIBELLI. (0549) (0549B)Superius in duobus capitula ecclesiastica praefatorum principum, domni Karoli imperatoris et domni ac gloriosissimi Hludowici augusti et Chlotharii caesaris, descripsi libellis. Nunc autem illa (0550B)ad mundanae augmentum legis pertinentia, quae domnus Karolus imperator edidit, in hoc tertio adunavi libello.
INCIPIUNT CAPITULA. (0549) 3.. (0549B) 1. De pace servanda. 2. De iustitiis generalibus. (0549D). De iustitiis regalibus. 4. De armis non portandis. 5. De armatura in hostem habenda. 6. De negotiatoribus quousque procedant. 7. De clamatoribus vel causidicis. 8. De iuramento. 9. De conspirationibus. 10. De periuriis. (0549C) 11. De advocatis, vicedominis, vicariis et centenariis. 12. De teloneis. 13. De falsis monetis. 14. De haribanno. 15. De censu regali. 16. De liberis hominibus uxores fiscalinas habentibus. 17. De cura missorum dominicorum. 18. De aequalitate a missis dominicis facienda. 19. De his qui beneficia habent regalia. 20. De his qui fraudem faciunt in regalibus beneficiis 21. De his qui propter propriam iustitiam dilatandam fugantur. 22. De armis ad placitum non portandis. 23. De latronibus. 24. De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur. 25. De homicidiis clericorum. 26. De immunitate, si aliquod damnum ibi factum fuerit. 27. De eo qui in iudicio iniuste contra alium altercantem adiuvare praesumpserit. 28. De homine qui per cartam libertatem consecutus est. 29. De homine libero, qui se loco wadii tradit. 30. De debitis regalibus, qualiter solvi debeant. (0549D) 31. De eo qui causam iudicatam repetere praesumit. 32. De eo qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat. 33. De scabineis, advocatis notariis, a missis dominicis eligendis. 34. De illis qui legem servare contemnunt. 35. De haribannatoris coniecto. 36. De colonis et fiscalinis. (0550B) 37. De homine in iudicium non mittendo sine causa. 38. De causa ebrii hominis, et de eius testimonio, et de placito comitis. 39. De missis dominicis vel ceteris hominibus discurrentibus. 40. De illis qui ad placitum banniri debeant. 41. De falsis testibus. 42. De non iurando per vitam regis. 43. De eo qui per cartam ingenuus est, si ad servitium interpellatus fuerit. (0550C) 44. De servo qui damnum quodlibet perpetrat. 45. De mannitione secundum legem ad mallum. 46. De auctore rei. 47. De hominibus ad mortem diiudicatis et postea eis vita concessa, si iustitiam quaesierint. 48. De homine cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit. 49. De latrone forbannito a libero homine suscepto. 50. De comite latronem in forbanno mittente. 51. De liberis hominibus, qui ad mallum venire cogendi sunt. 52. De testibus ad testimonium dicendum, qualiter adhibeantur. 53. De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda. 54. De non cogendo ad pontem ire causa thelonei. 55. De hoc, si presbyter sanctum chrisma dederit ad iudicium subvertendum. 56. De iudicibus, advocatis, praepositis et reliquis ministris, quales sint. 57. De mallo publico. 58. De sacramentis ad palatium adramitis. 59. De impedimento clamatorum. (0550D) 64. De hoc, si super missum dominicum cum. 60. De fugitivis contra praeceptum dominicum occultatis. 61. De nimium blasphemis latronibus. 62. De pace infra patriam. 63. De iunioribus in populo vulgari distringendis. (0550D)collecta et armis quis venerit. 65. De eo qui domum alienam cuiuslibet infrangit. (0551A) 66. De messibus vel annonis in hoste raptis vel furatis. 67. De libero nomine in hostem bannito. 68. De hairibanno exactando. 69. De his qui regales habent honores et in hostem banniti ad condictum placitum non venerint. 70. De his qui sine licentia de hoste revertuntur. 71. De his qui beneficia principum habent. 72. De non cogendo bibere in hoste. 73. De vassis adhuc in palatio servientibus et tamen beneficia habentibus. 74. De praeparatione ad hostem secundum antiquam consuetudinem. 75. De hoc, ut non nisi permissione regali brunia vel gladius homini extraneo a quolibet detur aut vendatur. 76. De causarum et litium terminis. 77. De episcopis, comitibus et potientioribus, si causam inter se habuerint. 78. De testibus ad rem quamlibet discutiendam eligendis. (0552A) 79. De placito centenarii. 80. De inquisitione et descriptione uniuscuiusque missi in suo missatico. 81. De beneficiis, qualiter condricta sint. 82. De beneficiis episcoporum, abbatum et reliquorum, et de fiscis regalibus describendis. 83. De legationibus propter iustitias, quo tempore exerceantur. 84. De iussione dominica in quolibet missatico non adimpleta. 85. De censu regali inquirendo. 86. De rebus, de quibus census ad partem regis exire solebat. 87. De placitis a missis dominicis comitibus notum faciendis. 88. De fidelitate regis promittenda. 89. De homicidiis infra patriam factis. 90. De mensuris et ponderibus. INCIPIUNT PRAEDICTA CAPITULA ET EORUM TEXTUS (0551) 1. (0551B)De pace servanda. De pace admonemus, ut omnes, qui per aliqua scelera ei rebelles sunt, constringantur.
2. De iustitiis generalibus. De iustitiis ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum et pupillorum praecipimus, ut in publicis iudiciis non dispiciantur clamantes, sed diligenter audiantur. 3. De iustitiis regalibus. De iustitiis regalibus, ut pleniter fiant inquisitae. 4. De armis non portandis. De armis infra patriam non portandis, id est scutis et lanceis et loricis. Si faidosus quis sit, discutiatur tunc, quis e duobus contrarius sit ut pacati fiant, et distringantur ad pacem, etiam si noluerint. Et si aliter se pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. (0551C)Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum, et manum quam periuravit perdat, et insuper bannum dominicum solvat. 5. De armatura in hostem habenda. De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulari commendavimus, ita servetur; et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habens eam secum non tulerit, omne beneficium cum brunia pariter perdat. 6. De negotiatoribus, quousque procedant. De negotiatoribus, qui partibus Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procedere cum suis negotiis debeant, id est, partibus Saxoniae usque ad Bardenwih, et ad Magadoburg, et ad Erphesfurt, et (0551D)ad Halaxstat, et ad Forahheim, et ad Breemberg (0552B), et ad Reganesburg, et ad Lauriacum; et ut arma et brunias non ducant ad venundandum. Quod si inventi fuerint portantes, omnis substantia eorum auferatur ab eis; dimidia quidem pars partibus palatii, alia vero medietas inter iam dictos missos et inventorem dividatur. 7. De clamatoribus vel causidicis. De clamatoribus vel causidicis, qui nec iudicium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est ut in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re clamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tamen in carcere ponantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris pariter ad palatium nostrum remittantur, ut ibi discutiantur (0552C)sicut dignum est. 8. De iuramento. De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniori ad nostram utilitatem et sui senioris; excepto his sacramentis, quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem repromittant. 9. De conspirationibus. De conspirationibus vero, quicumque facere praesumpserint et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, ut triplici ratione iudicentur. Primo ut ubicumque aliquod malum per hoc perpetratum fuit, auctores facti interficiantur, adiutores vero eorum singuli alter ab (0552D)altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. (0553A)Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi vicissim detondant. Si vero per dextras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus hoc pro malo non fecisse; aut si facere non potuerint, suam legem componant. Si vero servi sunt, flagellentur. Et ut de caetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio, nec per sacramentum, nec sine sacramento fiat. 10. De periuriis. De periuriis, ut caveantur, et non admittantur testes ad iuramentum, antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possint, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum (0553B)vel ad testimonium admittatur. Si refutatur, dicat ille, qui eum refutat, et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago aut de vicinis centenis eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat. 11. De advocatis, vicedominis, vicariis et centenariis. De advocatis, vicedominis, vicariis et centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur quales et sciant et velint iuste causas discernere et terminare. Et si comes pravus inventus fuerit, nobis nuntietur 12. De teloneis. De teloneis placet nobis, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus quamque de navigiis seu mercatis. (0553C)Nova vero seu iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia, in quibus nullum adiutorium itinerantibus praestatur, similiter etiam nec de his, qui sine negotiandî causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt teloneum nullatenus ab eis exigatur. 13. De falsis monetis. De falsis monetis, quia in multis locis contra iustitiam et contra edictum fiunt, volumus ut nullo alio loco moneta sit, nisi in palatio nostro; nisi forte iterum a nobis aliter fuerit ordinatum. 14. De hairibanno. De hairibanno volumus, ut missi nostri fideliter exactare debeant absque ullius personae gratia, blanditie seu terrore, secundum (0553D)iussionem nostram: id est, ut de homine habente libras sex in auro, argento, bruneis aeramento, pannis (0554A)integris, caballis, bubus, vaccis vel alio peculio, et uxores vel infantes non fiant dispoliati pro hac re, de eorum vestimentis, accipiat legitimum haribannum, id est libras tres. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto pretio valente nisi libras tres, solidi triginta ab eo exigantur, id est libra et dimidia. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, solidi decem. Si vero unam habuerit, solidi quinque, ita ut iterum se valeat praeparare ad Dei servitium et ad nostram utilitatem. Et nostri missi caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium subtrahant nostram iustitiam, alteri tradendo aut commendando. 15. De censu regali. Census regalis undecumque legitime exiebat, volumus ut inde solvatur, sive (0554B)de propria persona hominis, sive de rebus. 16. De liberis hominibus uxores fiscalinas habentibus. De liberis hominibus qui uxores fiscalinas regias, et de feminis liberis quae homines similiter fiscalinos regios accipiunt, ut non de hereditate parentum, vel de causa sua quaerenda, nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis in hac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur. 17. De cura missorum dominicorum. Unusquisque in suo missatico maximam habeat curam ad praevidendum et ordinandum ac disponendum, secundum voluntatem Dei et secundum iussionem nostram. 18. De aequalitate a missis dominicis facienda. Volumus, ut aequaliter missi nostri faciant de singulis (0554C)causis, sive de heribanno, sive de advenis, sive de caeteris quibuslibet causis. De advenis volumus iam diu coniugatis per singula loca, ut ibi maneant et sine causa et sine aliqua culpa non fiant eiecti. Fugitivi vero servi et latrones redeant ad propria loca. 19. De his qui beneficia habent regalia. Auditum habemus, qualiter et comites et alii homines, qui nostra beneficia habere videntur, comparant sibi proprietates de ipso nostro beneficio, et faciunt servire ad ipsas proprietates servientes nostros de eorum beneficio, et curtes nostrae remanent desertae, et in aliquibus locis ipsi vicinantes multa mala patiuntur. 20. De his qui fraudem faciunt in regalibus beneficiis. Audivimus quod aliqui reddant beneficium nostrum ad alios homines in proprietatem, et in ipso (0554D)placito dato pretio comparant ipsas res iterum sibi in alodem. Quod omnino cavendum est, quia qui hoc (0555A)faciunt, non bene custodiunt fidem, quam nobis promissam habent. Et ne forte in aliqua infidelitate inveniantur; quia qui hoc faciunt, per eorum voluntatem ad aures nostras talia opera illorum non perveniunt. 21. De his qui propter propriam iustitiam dilatandam fugantur. Sunt et alii, qui iustitiam legibus recipere debent, et in tantum fiunt in quibusdam locis fatigati, usque dum illorum iustitiam per fideiussorum manus tradant, ita ut aliquid vel parvum possint habere, et fortiores suscipiant maiorem portionem. 22. De armis ad placitum non portandis. Ut nullus ad mallum vel ad placitum infra patriam arma, id est scutum et lanceam, portet.(0555B) 23. De latronibus. De latronibus praecipimus, quicumque post missam sancti Iohannis latroni mansionem dederit, si Francus est, cum duodecim similibus Francis iuret, quod ipse latronem eum fuisse non scisset, licet pater eius sit aut frater vel propinquus. Si hoc iurare non potuerit, et ab alio convictus fuerit, quod latronem in hospitio suscepisset, quasi latro et infidelis iudicetur: quia latro est et infidelis est noster et Francorum, et qui illum suscepit, similis est illi. Si autem audivit, quod latro fuisset, et tamen non scit profirmiter, aut iuret solus, quod numquam eum audisset nec per veritatem nec per mendacium latronem; aut sit paratus, si ille de latrocinio postea victus fuerit, ut similiter dampnetur. 24. (0555C)De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur. Ut nullus comparet caballum, bovem et iumentum vel alia, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendit, aut de quo pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior.
25. De homicidiis clericorum. Qui subdiaconum occiderit, trecentos solidos componat; qui diaconum, quadringentos componat; qui presbyterum, sexcentos componat; qui episcopum, nongentos; qui monachum, quadringentos solidos componat. 26. De immunitate, si aliquod damnum ibi factum fuerit. Si quis in immunitate damnum aliquod fecerit, sexcentos solidos componat. Si autem homo furtum aut homicidium vel quodlibet crimen foris committens infra immunitatem fugerit, mandet comes (0555D)vel episcopo, vel abbati, vel vicedomino, vel illi, quicumque locum episcopi aut abbatis tenuerit, (0556A)ut reddat ei reum. Si ille contradixerit et eum reddere noluerit, in prima contradictione solidis quindecim culpabilis iudicetur. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, triginta solidis culpabilis iudicetur. Si nec ad tertiam inquisitionem consentire voluerit, quicquid reus damni fecerat, totum ille qui eum infra immunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem quaerendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem statim in prima inquisitione comiti responsum fuerit quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus sit, iuret quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam (0556B)immunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ibique iudicetur, ut sicut ille qui in immunitate damnum fecit, sexcentos solidos componere debeat, ita ut qui comiti collecta manu resistere praesumpserit, sexcentis solidis culpabilis iudicetur. 27. De eo, qui in iudicio iniuste contra alium altercantem adiuvare praesumpserit. Si quis hominem in iudicio iniuste contra alium altercantem adiuvare per malum ingenium praesumpserit, atque inde coram iudicibus vel comite increpatus fuerit, et negare non potuerit, solidis quindecim culpabilis iudicetur. 28. De homine, qui per cartam libertatem consecutus (0556C)est. Si quis per cartam ingenuitatis a domino suo legitime libertatem est consecutus, liber permaneat. Si vero aliquis eum iniuste inservire temptaverit, et ille cartam ingenuitatis suae ostenderit et adversarium se inservire velle comprobaverit, ille qui hoc temptavit, multam quae in carta descripta est, solvere cogatur. Si vero carta non paruerit, sed iam ab illo qui eum inservire voluerit disfacta est, widrgildum eius componat, duas partes illi quem inservire voluerat, tertiam regi; et ille iterum per praeceptum regis libertatem suam conquirat. 29. De homine libero, qui se loco wadii tradit. Liber qui se loco wadii in alterius potestate commiserit, ibique constitutus damnum aliquod cuilibet fecerit, qui eum in loco wadii suscepit aut damnum (0556D)solvat, aut hominem in mallo productum dimittat, perdens simul debitum propter quod eum pro wadio (0557A)suscepit. Et qui dampnum fecit, dimissus iuxta qualitatem rei cogatur emendare. Si vero liberam feminam habuerit, usque dum in pignere extiterit, et filios habuerint, liberi permaneant. 30. De debitis regalibus, qualiter solvi debeant. Omnia debita quae ad partem regis solvi debent, solidis duodecim denariorum solvantur, excepta freda, quae in lege Salica conscripta est. Illa eodem solido quo caterae compositiones solvi debent, componatur. 31. De eo qui causam iudicatam repetere praesumat. Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo, ibique testibus convictus fuerit, aut quindecim solidos componat, aut quindecim ictus ab scabinis, qui causam prius iudicaverunt, accipiat.(0557B) 32. De eo qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat. Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium adsumatur, et cui is contra quem testimoniare debet, nullum crimen possit indicere. 33. De scabineis, advocatis, notariis a missis dominicis eligendis. Ut missi nostri scabinios, advocatos, notarios per singula loca eligant, et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant. 34. De illis qui legem servare contempnunt. De his, qui legem servare contempserint, ut per fideiussores ad praesentiam regis deducantur. 35. De haribannatoris coniecto. Ut illi qui hairibannum solvere debent, coniectum faciant ad (0557C)hairibannatorem. 36. De colonis et fiscalinis. Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere. 37. De homine in iudicium non mittendo sine causa. Ut nullus praesumat hominem in iudicium mittere sine causa, nisi iudicatum fiat. 38. De causa ebrii hominis, et de eius testimonio, et de placito comitis. Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere; nec placitum comes habeat, nisi ieiunus. 39. De missis dominicis vel ceteris hominibus discurrentibus. De missis nostris discurrentibus, vel ceteris hominibus propter utilitatem nostram iter agentibus, ut nullus mansionem contradicere praesumat.(0557D) 40. De illis, qui ad placitum banniri debeant. Ut nullus ad placitum banniatur, nisi qui causam suam quaerit, aut si alter ei quaerere debet; exceptis (0558A)scabinis septem, qui ad omnia placita praeesse debent. 41. De falsis testibus. De falsis testibus praecipimus, ut non recipiantur. 42. De non iurando per vitam regis. Ut nullus praesumat per vitam regis et filiorum eius iurare. 43. De eo qui per cartam ingenuus est, si ad servitium interpellatus fuerit. Si quis per cartam ingenuus dimissus fuerit, et a quolibet homine ad servitium interpellatus fuerit, primum legitimum auctorem suae libertatis proferat et in sua libertate perseveret. Si vero legitimus auctor defuerit, testimonio bonorum hominum, qui tunc aderant quando liber dimissus fuerat, se defendere permittatur. Si vero testes defuerint, cum duabus aliis cartis, quae eiusdem cancellarii manu firmatae sint vel scriptae, cuiuscumque (0558B)fuerint, suam cartam, quae tertia est, veram et legitimam esse confirmet. Cancellarius tamen talis esse debet, qui pagensibus loci illius notus fuisset et acceptus. Si autem qui interpellatus fuerit ad servitium, nec auctorem, nec testimonia habuerit, neque alias duas cartas ad suam cartam confirmandam invenire potuerit, tunc is qui eum interpellavit, secundum legem ipsam cartam falsam efficiat et servum conquirat. Si vero interpellator auctore, aut testimoniis, aut cartarum conlatione victus fuerit, ex hoc quod voluit efficere et non potuerit, multam quae in ipsa ingenuitatis carta continetur, cogatur exsolvere. 44. De servo qui damnum quodlibet perpetrat. Nemini (0558C)liceat servum suum propter damnum ab illo cuilibet inlatum dimittere, sed iuxta qualitatem damni dominus pro illo respondeat, vel eum in compositionem aut ad poenam petitori offerat. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino penitus inveniri non possit, sacramento se dominus eius excusare studeat, quod hoc suae voluntatis nec conscientiae fuisset, quod servus eius tale facinus commisit. 45. De mannitione secundum legem ad mallum. Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit et non venerit, si eum sunnis non detenuerit, quindecim solidis culpabilis iudicetur. Sic ad secundum et tertium. Si autem ad quartum venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur, donec veniat, et (0558D)de re, qua interpellatus fuerit, iustitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius quae in banno missae sunt rex interrogetur, et quicquid (0559A)inde iudicaverit, fiat. Prima mannitio super noctes septem, secunda super noctes quatuordecim, tertia super noctes viginti et unam, quarta super quadraginta et duas. Similiter et de beneficio hominis, si forte res proprias non habuerit, mittatur in bannum, usque rex interrogetur. 46. De auctore rei. Si auctor venerit, et rem intertiatam recipere rennuerit, campo vel cruce contendant. 47. De hominibus ad mortem diiudicatis, et postea eis vita concessa, si iustitiam quaesierint. De illis hominibus, qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint aut ab eis iustitiam quaerere voluerint, qualiter inter illos iudicium (0559B)terminetur. Primo omnium de illis causis, pro quibus iudicatus fuerit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatae. Et si aliquid in postmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur, nec inter scabinios ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat. 48. De homine cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit. Si alicui post iudicium scabiniorum fuerit vita concessa, et ipse in postmodum (0559C)aliqua mala perpetraverit et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est, ut superius iudicium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis postquam ad mortem diiudicatus est; de praeteritis maneat, sicut supra diiudicatum fuit. 49. De latrone forbannito a libero homine suscepto. De latrone forbannito, liber homo qui eum suscepit, quindecim solidos componat, et servus centum viginti percussionibus vapulet. 50. De comite latronem in forbannum mittente. Ut comes, qui latronem in forbannum miserit, (0559D)vicinis suis et aliis comitibus notum faciat, eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant. 51. De liberis hominibus, qui ad mallum venire cogendi sint. Ut nullus alius de liberis hominibus ad (0560A)placitum vel ad mallum venire cogatur, exceptis scabineis vel vassis comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere. 52. De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur. Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur; et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret, nisi ieiunus. Et ut testes priusquam iurent, separatim discutiantur, quid dicere velint de illa re, unde testimonium reddere debent. 53. De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda. Ut nullus quilibet missus noster neque comes, neque iudex aut scabineus, cuiuslibet iustitiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a (0560B)quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere. 54. De non cogendo ad pontem ire causa telonei. Ut nullus cogatur ad pontem ire ad fluvium transeundum propter telonei causas, quando ille in alio loco compendiosius illud flumen transire potest. Similiter in plano campo, ubi pons nec treiectus est, ibi omnimodis praecipimus ut non teloneum exigatur. 55. De hoc, si presbyter sanctum chrisma dederit ad iudicium subvertendum. Ut presbyter qui sanctum chrisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat. 56. De iudicibus, advocatis, praepositis et reliquis (0560C)ministris, quales sint. Ut iudices, advocati, praepositi, centenarii, vicarii, scabinei, quales meliores inveniri possunt, constituantur ad sua ministeria exercenda. 57. De mallo publico. Ut in locis, ubi mallos publicos habere solent, tectum tale constituatur, quod in hyberno et in aestate observatum esse possit. 58. De sacramentis ad palatium adhramitis. Ut sacramenta quae ad palatium fuerunt adhramita, in palatio perficiantur. Et si consacramentales homines cum ipso venire rennuerint, iussione dominica aut indiculo aut sigillo ad palatium venire cogantur. 59. De impedimento clamatorum. De clamatoribus, (0560D)qui magnum impedimentum faciunt in palatio ad aures domni imperatoris, ut missi seu comites illorum missos transmittant contra illos qui mentiendo vadunt, ut eos convincant. 60. De fugitivis contra praeceptum dominicum occultatis (0561A). De fugitivis, qui per diversas proventias ducti et occultati sunt contra praeceptum domni imperatoris, ut qui eos post praeteritum tempus suscepit aut retinuit, bannum dominicum componat . 61. De nimium blasphemis latronibus. De latronibus, qui magnam habent blasphemiam, quicumque aliquem ex his comprehenderit, nullum damnum exinde patiatur. 62. De pace infra patriam. De pace et iustitia infra patriam, sicut saepe per alia capitula iussi, adimpletum fiat. 63. De iunioribus in populo vulgari distringendis. De vulgari populo, ut unusquisque suos iuniores distringat, ut melius ac melius oboediant et consentiant (0561B)mandatis et praeceptis imperialibus. 64. De hoc, si super missum dominicum cum collecta et armis quis venerit. Si quis super missum dominicum cum collecta et armis venerit, et missaticum illi iniunctum contradixerit aut contradicere voluerit, et hoc ei adprobatum fuerit quod sciens contra missum dominicum ad resistendum venisset, de vita componat. Et si negaverit, cum duodecim suis iuratoribus se idoniare faciat, et pro eo, quod cum collecta contra missum dominicum armatus venit ad resistendum, bannum dominicum componat Simili modo domnus imperator de suis vassis iudicavit. Et si servus hoc fecerit, disciplina corporali subiaceat. 65. De eo qui domum alienam cuiuslibet infringit. (0561C)Si quis domum alienam cuiuslibet infregerit, quicquid exinde per virtutem abstulerit aut rapuerit vel furaverit, secundum legem et ewam illi cuius domus fuerit infracta et spoliata, in triplum componat, et insuper bannum dominicum solvat. Si servus hoc fecerit, sententiam superiorem accipiat, et insuper secundum suam legem compositionem faciat. Si quis liber homo aliquod tale damnum cuilibet fecerit, pro quo plenam compositionem facere non valeat, semetipsum in wadio pro servo dare studeat, usque dum plenam compositionem adimpleat. 66. De messibus vel annonis in hoste raptis vel furatis. Si quis messes aut annonas in hoste super bannum dominicum rapuerit vel paverit aut furaverit aut cum caballis vastaverit, aestimato damno (0561D)secundum legem in triplum componat. Et si liber homo hoc fecerit, bannum dominicum pro hac re componere cogatur. Servus vero secundum legem tripla compositione damnum in loco restituat, et pro damno disciplinae corporali subiaceat.(0562A) 67. De libero homine in hostem bannito. Quicumque liber homo in hostem bannitus fuerit, et venire contempserit, plenum heribannum, id est solidos sexaginta persolvat. Aut si non habuerit unde illam summam persolvat, semetipsum pro wadio in servitium principis tradat, donec per tempora ipse bannus ad eo fiat persolutus; et tunc iterum ad statum libertatis suae revertatur. Et si ille homo, qui propter heribannum se in servitium tradidit, in illo servitio defunctus fuerit, heredes eius hereditatem, quae ad eo pertinet, non perdant, nec libertatem, nec de ipso banno obnoxii fiant. 68. De hairibanno exactando. Ut non per aliquam occasionem, nec pro wacta, nec de scara, nec de (0562B)warda, nec pro heribergare, nec pro alio banno heribannum comes exactare praesumat; nisi missus noster prius heribannum ad partem nostram recipiat, et ei suam tertiam partem exinde per iussionem nostram donet. Ipse vero heribannus non exactetur neque in terris neque in mancipiis, sed in auro et argento, palliis atque armis et animalibus atque pecudibus, sive talibus speciebus quae ad utilitatem pertinent. 69. De his qui regales habent honores, et in hostem banniti ad condictum placitum non venerint. Quicumque homo nostros habens honores in hostem bannitus fuerit et ad condictum placitum non venerit, quot diebus post placitum condictum venisse (0562C)comprobatus fuerit, tot diebus abstineat a carne et vino. 70. De his qui sine licentia de hoste revertuntur. Quicumque absque licentia vel permissione principis de hoste reversus fuerit, quod factum Franci heriscliz dicunt, volumus ut antiqua constitutio, id est capitalis sententia, erga illum puniendum custodiatur. 71. De his qui beneficia principum habent. Quicumque ex eis qui beneficium principis habent, parem suum contra hostes communes in exercitu pergentem dimiserit, et cum eo ire vel stare noluerit, honorem suum et beneficium perdat. 72. De non cogendo bibere in hoste. Ut in hoste nemo parem suum vel quemlibet alterum hominem (0562D)bibere roget. Et quincumque in exercitu ebrius inventus fuerit, ita excommunicetur, ut in bibendo sola aqua utatur, quousque se male fecisse cognoscat. 73. De vassis adhuc in palatio servientibus et (0563A)tamen beneficia habentibus. De vassis dominicis, qui adhuc intra casam serviunt et tamen beneficia habere noscuntur, statutum est, ut quicumque ex eis cum domno imperatore domi remanserit, vassallos suos casatos secum non retineat, sed cum comite, cuius pagenses sunt, ire permittat. 74. De praeparatione ad hostem secundum antiquam consuetudinem. Constitutum est, ut secundum antiquam consuetudinem praeparatio ad hostem faciendam indicetur et observetur; id est, victualia de marca ad tres menses, et arma atque vestimenta ad dimidium annum. Quod tamen ita observari placuit, ut his qui de Rheno ad Ligerem pergunt, de Ligere in antea ad tres menses computetur; et qui de Ligere ad Rhenum pergunt, (0563B)de Rheno in antea ad tres menses victualia habere debeant. Qui autem trans Rhenum sunt, et ad Saxoniam pergunt, ad Albiam marcam esse sciant. Et qui trans Ligerem manent atque in Hispaniam proficisci debent, montes Pirinaeos marcam sibi esse cognoscant. 75. De hoc, ut non nisi permissione regali brunia vel gladius homini extraneo a quolibet detur aut venundetur. Constitutum est, ut neque episcopus, neque abba aut abbatissa, vel quislibet rector ecclesiae, bruniam vel gladium sine nostro permissu cuilibet homini extraneo aut dare aut vendere praesumat, nisi tantum vassallis suis. Et si evenerit, ut in qualibet ecclesia vel sancto loco plures brunias (0563C)habeant, quam ad homines rectoris eiusdem ecclesiae sufficiant, tunc principem idem rector ecclesiae interroget, quid de his facere praecipiat. 76. De causarum et litium terminis. De termino causarum et litium statuimus, ut ex quo bonae memoriae domnus Pippinus rex obiit et nos regnare coepimus, causae vel lites inter partes factae atque exortae discutiantur et congruo sibi iudicio terminentur. Prius vero, id est ante obitum praedicti domni Pippini regis causae commissae, vel omnino non moveantur, vel salvae usque ad nostram interrogationem serventur. 77. De episcopis, comitibus et potentioribus, si causam inter se habuerint. Ut episcopi, abbates, comites et potentiores quique, si causam inter se habuerint (0563D)ac se pacificare noluerint, ad nostram iubeantur venire praesentiam, neque illorum contentio aliubi diudicetur, ne propter hoc pauperum et minus potentium iustitiae remaneant. Neque ullus comes palatii (0564A)nostri potentiores causas sine nostra iussione finire praesumat, sed tantum ad pauperum et minus potentium iustitias faciendas sibi sciat esse vacandum. 78. De testibus ad rem quamlibet discutiendam eligendis. Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque elegendi sunt, a misso nostro et comite, in cuius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat. 79. De placito centenarii. Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem, neque ad libertatem suam amittendam, aut ad res reddendas vel mancipia (0564B)iudicetur; sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur. 80. De inquisitione et descriptione uniuscuiusque missi in suo missatico. Ut missi nostri diligenter inquirant et describere faciant unusquisque in suo missatico, quid unusquisque de beneficio habeat, vel quot homines casatos in ipso beneficio. 81. De beneficiis, qualiter condricta sint. Quomodo eadem beneficia condricta sint, aut quis de beneficio alodem comparavit vel struxit. 82. De beneficiis episcoporum, abbatum et reliquorum, et de fiscis regalibus describendis. Ut non solum beneficia episcoporum vel abbatum, abbatissarum atque comitum, sive vassorum nostrorum, sed (0564C)etiam nostri fisci describantur; ut scire possimus quantum etiam de nostro in uniuscuiusque legatione habeamus. 83. De legationibus propter iustitias, quo tempore exerceantur. Volumus, ut propter iustitias, quae usque modo de parte comitum remanserunt, quattuor tantum mensibus in anno missi nostri legationes suas exerceant, id est in hyeme Ianuario, in verno Aprili, in aestate Iulio, in autumno Octobrio. Caeteris vero mensibus unusquisque comitum placitum suum habeat et iustitias faciat. Missi autem nostri quater in uno mense et in quattuor locis habeant placita sua cum illis comitibus, quibus congruum fuerit ut ad eum locum possint convenire. 84. De iussione dominica in quolibet missatico non (0564D)adimpleta. Ut quicquid ille missus in illo missatico aliter factum invenerit quam nostra sit iussio, non solum emendare iubeat, sed etiam ad nos ipsam rem, qualiter ab eo inventa est, deferat.(0565A) 85. De censu regali inquirendo. Ut missi nostri censos nostros perquirant diligenter, undecumque antiquitus ad partem regis exire solebant; similiter et freda; et nobis renuntient, ut nos ordinemus, quid de his in futurum fieri debeat. 86. De rebus, quibus census ad partem regis exire solebat. Ut de rebus, unde census ad partem regis exire solebat, si ad aliquam ecclesiam traditae sunt, aut reddantur propriis heredibus, aut qui eas retinuerit vel illum censum persolvat 87. De placitis a missis dominicis comitibus notum faciendis. Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus, qui ad eius missaticum pertinent, ut in illis mensibus, quibus ille legationem suam non facit, conveniant (0565B)inter se et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad ceteras iustitias faciendas.(0566A) 88. De fidelitate regis promittenda. Ut missi nostri populum nostrum iterum nobis fidelitatem promittere faciant secundum consuetudinem iamdudum ordinatam, et ipsi aperiant et interpretentur illis hominibus, qualiter ipsum sacramentum et fidelitatem erga nos servare debeant. 89. De homicidiis infra patriam factis. Ut homicidia infra patriam, sicut lege Domini interdictum est, nec causa ultionis nec avaritiae nec latrocinando fiant. Et ubicumque inventa fuerint, a iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur. Et non occidatur homo, nisi lege iubente. 90. De mensuris et ponderibus. Ut aequales mensuras et rectas et pondera iusta et aequalia omnes (0566B)habeant, sive in civitatibus, sive in monasteriis, sive ad dandum invicem, sive accipiendum, sicut in lege Domini praeceptum habemus. INCIPIT QUARTI PRAEFATIUNCULA LIBELLULI. (0565) (0565C)Quia supra in duobus ecclesiastica quae praefati principes domnus imperator Karolus et piissimus Hludowicus augustus necnon et Hlotharius caesar filius ipsius ediderunt capitula descripsi libellis, in tertio vero ad mundanam pertinentia legem, quae (0566C)domnus Karolus imperator fecit, congessi, nunc iam in quarto illa ad mundanae augmentum legis pertinentia quae praeclarissimus domnus Hludovicus augustus et Hlotharius caesar fecerunt capitula adunavi libellulo.
INCIPIUNT CAPITULA. (0565D) 1. De servis per contumatiam alicui vim inferentibus. 2. De rebus vel mancipiis a fisco regali occupatis. 3. De servis vel ecclesiasticis in fiscum regalem confugientibus. 4. De vassis dominicis ad marcam custodiendam constitutis. 5. De comitibus ad custodiam maritimam deputatis. 6. De his, qui propter incestum res proprias amiserunt. 7. De coniurationibus servorum in Flandris et in Mempisco et in caeteris maritimis locis. 8. De his qui in litore maris salem faciunt. (0566D) 14. De iniuriis sacerdotum vel quorumlibet ex clero in ecclesia factis. 9. De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debent. 10. De aggeribus iuxta Ligerim faciendis. 11. De duodecim pontibus super Sequanam restaurandis. 12. De omnibus pontibus faciendis 13. De honore ecclesiarum. (0565). 15. De viduis, pupillis et pauperibus. 16. De raptu viduarum. (0567A) 24. De mannire. 17. De homine publicam poenitentiam agente interfecto. 18. De homine libero, ut potestatem habeat ubicumque voluerit res suas dare, et qualiter hoc facere debeat. 19. De homicidiis prohibendis. 20. De hoc, quod in compositionem wirgildi dari debeat. 21. De raptu alienarum sponsarum. 22. De falsis testibus convincendis. 23. De proprio in bannum misso (0567B). 25. De faidis cohercendis. 26. De sacramentis, ubi iuranda sint. 27. De his, qui de furto accusati fuerint. 28. De dispectu litterarum dominicarum. 29. De iniustis teloneis et consuetudinibus. 30. De his, qui bonos denarios accipere nolunt. 31. De adulteratoribus monetae. 32. De proprio dominico sine iussione illius reddito. 33. De pueris invitis parentibus detonsis aut puellis velatis. 34. De forcapiis. (0567B) 42. De legatione omnium missorum dominicorum, de. 35. De terra tributaria. 36. De beneficiis destructis. 37. De terra censali. 38. De nonis et decimis. 39. De mancipiis in villas dominicas confugientibus. 40. De forestibus noviter institutis. 41. De pontibus per diversa loca emendandis. (0567B)quibus videlicet causis agere debeant. 43. De illis libertatibus et rebus reddendis quae in dominica vestitura sunt, qualiter inquiratur. 44. De oppressione pauperum, viduarum et pupillorum. 45. De iniustis consuetudinibus noviter institutis. 46. De honore ecclesiarum. 47. De nonis et decimis. 48. De locis ad claustra canonicorum facienda. (0568A) 64. De missis dominicis, et de his qui iustitiam facere 63. 62.. 57. De his, qui ad palatium. 49. De observatione praeceptorum dominicorum. 50. De his qui occasione immunitatis iustitiam facere rennuunt. 51. De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis. 52. De beneficiis dominicis destructis. 53. De falsa moneta et de aliis diversis causis prohibendis. 54. De missorum dominicorum observatione. 55. De placitis a liberis hominibus observandis. 56. De debito ad opus dominicum rewadiato. (0567B)vel in hostem pergunt vel inde redeunt. 58. De pontibus publicis. 59. De clericis, monachis et servis fugitivis. 60. De advocatis episcoporum, abbatum, comitum et abbatissarum. 61. De vicariis vel centenariis, si latrones celaverint. (0568B). De comitibus et vicariis admonendis de constitutione legis. (0568B). De forestibus dominicis.(0568B) 71.. rennuunt. 65. De missis dominicis, ubi diutius non debeant inmorari. 66. De missis dominicis et de comite in aliquod missaticum directo. 67. De missis, qualiter coniectum accipere debeant. 68. De vassis dominicis et episcoporum vel reliquorum, qui in hoste non fuerunt. 69. De episcopis, abbatibus et comitibus, et de placito missorum dominicorum. 70. De dispensa missorum dominicorum. (0568B). De eo qui in aliena patria de qualibet causa fuerit interpellatus. 72. De solutione atque compositione. 73. De statu hominis. 74. De proprietate hominis, quae ob aliquod in bannum fuerit missa. INCIPIUNT SUPRASCRIPTA CAPITULA ET TEXTUS EORUM. (0567) 1. (0567C)De servis per contumatiam alicui vim inferentibus. Si servi per contumatiam collecta multitudine alicui vim intulerint, id est aut homicidium, aut incendium, aut qualiumcumque rerum direptiones fecerint, domini quorum negligentia hoc evenit, pro eo, quod eos constringere noluerunt, ut talia facere non auderent, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, solvere cogantur.
2. De rebus vel mancipiis a fisco regali occupatis. De rebus sive mancipiis quae dicuntur a fisco nostro (0568C)esse occupata, volumus ut missi nostri inquisitionem faciant sine sacramento per veratiores homines pagi illius circamanentes, et quicquid de hac causa verius ac certius investigare potuerint, ad nostram faciant pervenire notitiam, ut nos tunc definiamus quicquid nobis iustum esse videatur. 3. De servis vel ecclesiasticis in fiscum regalem confugientibus. Si servi vel ecclesiastici vel quorumlibet liberorum hominum in fiscum nostrum confugerint, (0569A)et a dominis vel advocatis eorum repetiti fuerint, si actor fisci nostri intellexerit, quod eos iuste non possit tenere ad nostrum dominium, eiciat illos de eodem fisco, et recipiant eos domini eorum. Et si eidem actori visum fuerit, quod ad nostrum debeant pertinere dominium, expellat eos de eodem fisco, et postquam ab eisdem repetitoribus fuerint recepti, habeat cum eis legitimam actionem; et sic eos, si poterit, ad nostram evindicet possessionem. 4. De vassis dominicis ad marcam custodiendam constitutis. De vassis nostris, qui ad marcam nostram constituti sunt custodiendam, aut in longinquis regionibus sua habent beneficia vel res proprias, vel etiam nobis assidue in palatio nostro serviunt, et (0569B)ideo non possunt assidua custodire placita: quam rem volumus ut missi nostri vel comes nobis notam faciant, et nos faciemus, ut ad eorum placita veniant. 5. De comitibus ad custodiam maritimam deputatis. Volumus, ut comites qui ad custodiam maritimam deputati sunt, quicumque ex eis in suo ministerio residet, de iustitia facienda se non excuset propter illam custodiam; sed si ibi secum suos scabineos habuerit, ibi placitum teneat et iustitiam faciat. 6. De his qui propter incestum res proprias amiserunt. De his qui se dicunt propter incestum res proprias amisisse, constitutum est, ut si ante proximum quinquennium, quando placitum nostrum habuimus in Compendio, easdem res amiserunt, non eis restituantur.(0569C) 7. De coniurationibus servorum in Flandris et in Mempisco et in ceteris maritimis locis. De coniurationibus servorum, quae fiunt in Flandris et in Menpisco et in caeteris maritimis locis, volumus ut per missos nostros indicetur dominis servorum illorum, ut constringant eos, ne ultra tales coniurationes facere praesumant. Et ut sciant ipsi eorundem servorum domini, quod cuiuscumque servi huiuscemodi coniurationem facere praesumpserint postquam eis haec nostra iussio fuerit indicata, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, ipse dominus persolvere debeat. 8. De his qui in litore maris salem faciunt. De terra in litore maris, ubi salem faciunt, volumus ut aliqui (0569D)ex eis veniant ad placitum nostrum, et ratio eorum (0570A)audiatur, ut tunc secundum aequitatem inter eos definire valeamus. 9. De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant. Volumus, ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem conlaborationis, quam simul in beneficio conlaboraverunt, accipiant. Et de his rebus, quas is qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel conparavit, vel ei ab amicis suis conlatum est, has volumus tam ad orphanos defunctorum, quam ad uxores eorum pervenire. 10. De aggeribus iuxta Ligerim faciendis. De aggeribus iuxta Ligerim faciendis, ut bonus missus eidem operi praeponatur, et hoc Pippino per nostrum missum mandetur, ut et ille ad hoc missum ordinet, quatenus (0570B)praedictum opus perficiatur. 11. De duodecim pontibus super Sequanam restaurandis. De duodecim pontibus super Sequanam, volumus ut hi pagenses qui eos facere debent, a missis nostris admoneantur, ut eos celeriter restaurent, et ut eorum vanae contentioni non consentiant, quando dicunt se non aliubi eosdem pontes facere debere, nisi ubi antiquitus fuerant; sed ibi ubi nunc necesse est, eosdem pontes facere iubeantur. 12. De omnibus pontibus faciendis. De omnibus pontibus per regnum nostrum faciendis, in commune missi nostri admoneant, ut ab ipsis restaurentur qui eos facere solebant. 13. De honore ecclesiarum. Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit, (0570C)de vita conponat. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterum in ecclesiam fugerit et ibi se defendendo eum interfecerit, et si huius facti testes non habuerit, cum duodecim coniuratoribus legitimis per sacramentum adfirmet se defendendo eum interfecisse; et post haec sexcentos solidos ad partem ecclesiae, quam illo homicidio polluerat, et insuper bannum nostrum solvere cogatur; is vero, qui interfectus est, absque conpositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori quod admisit poenitentiam accipiat. Si proprius servus hoc commiserit, iudicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, (0570D)interficiatur; si autem non fuerit, dominus eius (0571A)iuxta quod wirgildus illius est, ad ecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice wirgildus eius pro eo conponatur, altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesiae, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel conponatur. Si vero porta ecclesiae non est consecrata, eo modo conponatur quod in atrio committitur, sicut conponi debet quod in immunitate violata committitur. 14. De iniuriis sacerdotum vel quorumlibet ex (0571B)clero in ecclesia factis. Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo conponatur, duas partes eidem presbitero, tertia pro fredo ad ecclesiam, et insuper bannus noster. Similiter de diacono iuxta conpositionem eius in triplo cum banno nostro conponatur. De subdiacono similiter in triplo secundum suam conpositionem. Et de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam conpositionem in triplo persolvatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam conpositionem triplo, et bannus noster. Et qui non habet unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesiae, usque dum totum debitum persolvat.(0571C) 15. De viduis, pupillis et pauperibus. Praecipimus, ut quandocumque in mallum ante comitem viduae, pupilli et pauperes venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas quaerendas habere non potuerint vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet, dando eis (0572A)talem hominem, qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur. 16. De raptu viduarum. Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis suae, vel invitam, vel volentem, sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, sexaginta solidos, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat; illam vero ulterius non adtingat. 17. De homine publicam poenitentiam agente interfecto. Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat, et wirgildum eius proximis eius persolvat. 18. De homine libero, ut potestatem habeat ubicumque voluerit res suas dare, et qualiter hoc facere debeat. Si quis res suas pro salute animae suae vel (0572B)ad aliquem venerabilem locum, vel propinquo suo, vel cuilibet alteri tradere voluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit, in quo res illae positae sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore, quo illas tradere vult, extra eundem comitatum fuerit, id est sive in exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pagensibus, vel de aliis qui eadem lege vivant quia ipse vivit, testes idoneos; vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis quales ibi meliores invenire possit, et coram eis rerum suarum traditionem faciat, et fideiussores vestiturae donet ei, qui illam traditionem accipit, ut vestituram faciat. Et postquam haec traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de praedictis rebus valeat (0572C)facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussionem faciat eiusdem vestiturae, ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit inpedimento; sed coheres (0573A)eius si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur, ut divisionem cum illo faciat, ad quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesiae eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa ecclesia de praedicta hereditate habeat, quam cum alio coherede suo habere debebat. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos; postea ipsae res ad inmunitatem ipsius ecclesiae redeant. 19. De homicidiis prohibendis. Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, wirgildum eius his, ad quos ille pertinet, conponat. Ipse vero propter talem praesumptionem in exsilium mittatur, ad quantum tempus nobis placuerit; res tamen suas non amittat.(0573B) 20. De hoc, quod in conpositionem wirgildi dari debeat. In conpositionem wirgildi volumus ut ea dentur quae in rege continentur, excepto accipitre et spatha; quia propter illa duo aliquoties periurium committitur, quando maioris pretii quam illa sint esse iurantur. 21. De raptu alienarum sponsarum. Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius aut ei, qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat; et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consenserit, et ideo raptori nihil quaerere voluerit, comes singulariter de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam conponat, et insuper bannum (0573C)nostrum, id est sexaginta solidos, solvat; vel in praesentiam nostram comes eum advenire faciat, et quanto tempore nobis placuerit, in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat. 22. De falsis testibus convincendis. Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambae partes testium ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent, utra pars falsitatem, utra veritatem suo testimonio (0573D)sequatur. Et campioni qui victus fuerit, propter periurium quod ante pugnam commisit, dextera manus amputetur; ceteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerunt, manus suas redimant; (0574A)cuius conpositionis duae partes ei contra quem testati sunt dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas campo conprobetur. In ecclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero ecclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit, rectores earundem ecclesiarum, si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possint, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant, et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde quaerantur, nisi de ipso comitatu in quo res unde causa agitur, positae (0574B)sunt; quia non est credibile, ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat, quam per illos qui viciniores sunt. Si tamen contentio quae inter eos exorta est, in confinio duorum comitatuum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere. 23. De proprio in bannum misso. Cuiuscumque hominis proprietas ob crimen aliquod, quod idem habet commissum, in bannum fuerit missa, et ille, re cognita, ne iustitiam faciat, venire distulerit, annumque ac diem in eo banno illam esse permiserit, ulterius eam non adquirat, sed ipsa fisco nostro societur. Debitum vero, quod is cuius ea fuit solvere debuit, per comitem ac ministros eius iuxta (0574C)aestimationem damni, de rebus mobilibus quae in eadem proprietate inventae fuerint, his quibus idem debitor fuit, exsolvatur. Quod si rerum mobilium ibidem inventarum tantitas ad conpositionem non sufficerit, de immobilibus suppleatur; et quod superfuerit, sicut dictum est, fiscus noster possideat. Si nihil super conpositionem remanere potuerit, totum in illam expendatur. Si autem homo ille nondum cum suis coheredibus proprium suum divisum habuit, convocet eos comes, et cum eis legitimam divisionem faciat; et tunc, sicut iam dictum est, partem eius fisco nostro addicat, et conpositionem de ea, iuxta modum superius conprehensum, his ad quos illa legibus pertinet exsolvat. Quod si non de alia re, sed de ipsa proprietate quae in (0574D)bannum missa fuit ac per hoc in nostram potestatem redacta est, fuerat interpellatus, comes in cuius ministerio eam esse constiterit, hoc ad notitiam nostram perferre curet, ut nos eandem proprietatem, (0575A)quae secundum supradictum modum in nostrum dominium redacta est, per praecepti nostri auctoritatem in ius et potestatem hominis qui eam quaerebat, si sua debet esse, faciamus pervenire. 24. De mannire. Si quis de statu suo, id est de libertate, vel de hereditate conpellandus est, iuxta legis constitutionem manniatur. De ceteris vero causis, unde quis rationem est redditurus, non manniatur, sed per comitem banniatur. Et si post unam et alteram comitis admonitionem aliquis ad mallum venire noluerit, rebus eius in bannum missis venire et iustitiam facere conpellatur. 25. De faidis cohercendis. Si quis, aliqua necessitate cogente, homicidium commisit, comes in cuius ministerio res perpetrata est, et conpositionem (0575B)solvere, et faidam per sacramentum pacificare faciat. Quod si una pars ei ad hoc consentire noluerit, id est aut ille qui homicidium commisit, aut is qui conpositionem suscipere debet, faciat illum qui ei contumax fuerit, ad praesentiam nostram venire, ut eum ad tempus quod nobis placuerit, in exilio mittamus, donec ibi castigetur, ut comiti suo inoboediens esse ulterius non audeat, et maius damnum inde non adcrescat. 26. De sacramentis, ubi iuranda sint. Ubi antiquitus consuetudo fuit de libertate sacramenta adhramire vel iurare, ibi mallum habeatur, et ibi sacramenta iurentur. Mallus tamen neque in ecclesia, neque in atrio eius habeatur. Minora vero placita comes sive intra suam potestatem vel ubi (0575C)inpetrare potuerit, habeat. Volumus utique, ut domus a comite in loco ubi mallum tenere debet, constituatur, ut propter calorem solis et pluviam publica utilitas non remaneat. 27. De his qui de furto accusati fuerint. Si liber homo de furto accusatus fuerit, et res proprias habuerit, in mallo ad praesentiam comitis se adhramiat. Et si res non habet, fideiussores donet, qui eum adhramire et in placitum adduci faciant. Et liceat ei prima vice per sacramentum se secundum legem idoniare, si potuerit. At si alia vice duo vel tres eum de furto accusaverint, liceat ei contra unum ex his cum scuto et fuste in campo contendere. (0576A)Quod si servus de furto accusatus fuerit, dominus eius pro eo emendet aut eum sacramento excuset, nisi tale furtum perpetratum habeat, propter quod ad supplicium tradi debeat. 28. De despectu litterarum dominicarum. Si quis litteras nostras dispexerit, id est tractoriam quae propter missos recipiendos dirigitur, aut honores quos habet amittat, aut in eo loco ubi praedictos missos suscipere debuit, tamdiu resideat et de suis rebus legationes illuc venientes suscipiat, quousque animo nostro satisfactum habeat. Qui vero epistolam nostram quocumque modo dispexerit, iussu nostro ad palatium veniat, et iuxta voluntatem nostram congruam stultitiae suae castigationem accipiat. Et si homo liber vel ministerialis comitis hoc fecerit, (0576B)honorem qualemcumque habuerit sive beneficium amittat. Et si servus fuerit, nudus ad palum vapulet et caput eius tondeatur. 29. De iniustis teloneis et consuetudinibus. Ut ubi tempore avi nostri domni Pippini consuetudo fuit teloneum dare, ibi et in futurum detur; nam ubi noviter incoeptum est, ulterius non agatur. Et ubi necesse non est fluvium aliquem per pontem transmeare, vel ubi navis per mediam aquam aut subtus pontem ierit et ad ripam non adpropinquaverit, neque ibidem aliquid emptum vel venundatum fuerit, ulterius teloneum non detur. Et nemo cogat alium ad pontem ire, ubi iuxta pontem aquam transmeare potest. Et qui ulterius in talibus locis, vel de eis qui ad palatium seu in hostem pergunt, teloneum (0576C)exactaverit, cum sua lege ipsum teloneum reddat, et bannum nostrum, id est sexaginta solidos, conponat. 30. De his qui bonos denarios accipere nolunt. Quicumque liber homo denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, conponat. Si vero servi ecclesiastici aut comitum aut vassallorum nostrorum hoc facere praesumpserint, sexaginta ictibus vapulent; aut si magister eorum vel advocatus, qui liber est, eos vel comiti vel misso nostro iussus prasentare noluerit, praedictum bannum sexaginta solidos conponat.(0577A) 31. De adulteratoribus monetae. De falsa moneta iubemus, ut qui cam percussisse comprobatus fuerit, manus ei amputetur. Et qui hoc consensit, si liber est, sexaginta solidos conponat; si servus est, sexaginta ictus accipiat. 32. De proprio dominico sine iussione illius reddito. Si quis proprium nostrum, quod in vestitura genitoris nostri fuit, alicui quaerenti, sine nostra iussione reddiderit, aliud tantum nobis de suo proprio cum sua lege conponat. Et quicumque illud scienter per malum ingenium adquirere temptaverit, pro infideli teneatur, quia sacramentum fidelitatis, quod nobis promisit, irritum fecit; et ideo secundum nostram voluntatem et potestatem diiudicandus est. 33. De pueris invitis parentibus detonsis aut puellis (0577B)velatis. Si quis puerum invitis parentibus totonderit, aut puellam velaverit, legem suam in triplo conponat, aut ipsi puero vel puellae, si iam suae potestatis sunt, aut illi in cuiuslibet potestate fuerint. Illi vero potestatem habeant capitis sui, ut in tali habitu permaneant, qualis eis conplacuerit. 34. De forcapiis. Si mancipia dominos suos fugerint in alienam potestatem, ut propter hoc nullum praemium accipiat ille, in cuius potestate fuerint inventa, pro eo quod ea vel reddiderit vel foras eiecerit. Et non solum hoc, sed etiam si ea nec reddere nec foras eicere voluerit et legitimo domino ea contradixerit, et illa inde postea effugerint, secundum legem ea solvere cogatur. 35. De terra tributaria. Quicumque terram tributariam, (0577C)unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susceperit, tributum quod inde solvebatur, omni modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat, per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere. 36. De beneficiis destructis. Quicumque suum beneficium occasione proprii desertum habuerit, et intra annum postquam ei a comite vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat. 37. De terra censali. Si quis terram censalem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ecclesiam (0577D)vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit, ad cuius potestatem vel illa ecclesia vel illa villa pertinet; nisi forte filius aut nepos eius sit qui eam (0578A)tradidit, et ei eadem terra ad tenendum placita sit. Sed in hac re considerandum est, utrum ille qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat, vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto dispoliatus in egestatem incidat; ut aut talem censum inde persolvat qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat, unde se sustentare valeat. 38. De nonis et decimis. Consideratum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine persolvantur. De opere vero vel restauratione ecclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat (0578B)ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscatur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant; cum quo pretio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, et insuper bannum nostrum solvat, ut ita castigatus caveat, ne saepius iterando beneficium amittat. 39. De mancipiis in villas dominicas confugientibus. (0578C)Si cuiuslibet mancipia in villam nostram confugerint, actor eiusdem villae quaerenti domino ea non contradicat, sed statim ea foras de eadem villa eiciat. Et si se putat ad ea repetenda iustitiam habere, repetat, et secundum legem adquirat. Si vero tempore domni Karoli genitoris nostri in villam illam confugerunt, et dominus ea quaerit, actor eiusdem villae aut ea legitime contineat, aut ea quaerenti domino reddat. Et actor propter vestituram domni Karoli genitoris nostri eadem mancipia contradicere non audeat, si illius propria esse noscuntur. 40. De forestibus noviter institutis. Ut quicumque illas habet, dimittat, nisi forte indicio veraci ostendere possit, quod per iussionem sive promissionem (0578D)domni Karoli genitoris nostri eas instituisset; praeter illas quae ad nostrum opus pertinent, unde nos decernere volumus quicquid nobis placuerit. 41. De pontibus per diversa loca emendandis. Volumus, (0579A)ut missi nostri per singulas civitates una cum episcopo et comite missos vel nostros homines ibidem commanentes eligant, quorum cura sit pontes per diversa loca emendare, et eos qui illos emendare debent, ex nostra iussione admonere, ut unusquisque iuxta suam possibilitatem et quantitatem eos emendare studeat. 42. De legatione omnium missorum dominicorum, de quibus videlicet causis agere debeant. Legatio omnium missorum nostrorum haec est. Primo, ut sicut iam aliis missis iniunctum fuit, iustitiam faciant de rebus et libertatibus iniuste ablatis; et si episcopus, aut abbas, aut vicarius, aut advocatus, aut quislibet de plebe hoc fecisse inventus fuerit, statim restituantur ; si vero vel comes vel actor dominicus, (0579B)vel alter missus palatinus hoc perpetraverit et in nostram potestatem redigerit, res diligenter investigata et descripta ad nostrum iudicium reservetur. 43. De illis libertatibus et rebus reddendis quae in nostra vestitura sunt, qualiter inquirantur. Volumus autem, ut de his libertatibus et rebus reddendis quae in nostra vestitura sunt, primo per optimos quosque inquiratur. Et si per illos inveniri non possit, tunc per eos qui post illos in illa vicinia meliores sunt. Et si nec per illos rei veritas inveniri potest, tunc liceat litigantibus ex utraque parte testes adhibere. Et si discordaverint, secundum constitutionem a nobis promulgatam examinentur. 44. De oppressione pauperum, viduarum et pupillorum. De pauperibus, viduis et pupillis iniuste oppressis, (0579C)ut adiuventur et releventur. 45. De iniustis consuetudinibus noviter institutis. De iniustis occasionibus et consuetudinibus noviter institutis, sicut sunt tributa et telonea in media via, ubi nec aqua, nec palus, nec pons, nec aliquid tale fuerit, unde iuste census exigi possit, vel ubi naves subtus pontes transire solent, sive in medio flumine ubi nullum obstaculum est, ut auferantur. Antiquae autem ad nostram notitiam deferantur. 46. De honore ecclesiarum. De honore ecclesiarum, ut per omnia eis exhibeatur, sicut nuper a nobis cum consensu omnium fidelium nostrorum constitutum est. Et ut hoc missi nostri omnibus in sua legatione constitutis notum efficiant. 47. De nonis et decimis. De nonis et decimis, (0579D)ut secundum iussionem nostram dentur. 48. De locis ad claustra canonicorum facienda. De (0580A)locis dandis ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem ecclesiae rebus fuerit, nostra libertate concedatur ibi. Si de alterius ecclesiae vel liberorum hominum commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur. 49. De observatione praeceptorum dominicorum. De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est. 50. De his qui per occasionem inmunitatis iustitiam facere rennuunt. De his qui per occasionem inmunitatis iustitiam face rennuunt, ut hoc observetur quod a nobis constitutum est. 51. De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis. De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia (0580B)foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur. 52. De beneficiis dominicis destructis. De beneficiis nostris quae destructa inveniuntur, hoc impleatur quod nuper a nobis constitutum est. 53. De falsa moneta et de aliis diversis causis prohibendis. De nova moneta, et de falsa moneta, et de dispectu litterarum nostrarum, et de latronibus cohercendis vel puniendis, et de faidis pacandis, de homicidiis prohibendis, de periuriis et falsis testibus conpescendis, de his omnibus vel ceteris his similibus hoc quod modo constituimus, omnibus adnuntietur et in futurum observetur. 54. De missorum dominicorum observatione. Hoc volumus, ut missi nostri observent, ut quicquid de (0580C)his causis vel simul vel singillatim emendare potuerint, emendent, et ea quae emendaverint, diligenter scriptis notent. Et hoc sic peragere curent, quatenus iuste reprehendi a quoquam nullatenus possint. Et quae facere debent aut possunt, nullatenus praetermittant; immo caveant, ne, quod absit, aut gratia alicuius, aut honoris aut timoris sive odii causa, illud quod agere debent omittant. Et summopere studeant, ut hoc quod per se efficere non possunt, nobis notum faciant. Et omnimodis praevideant, ut per singula capitula, tam verbis quamque scriptis, de omnibus quae illic peregerint, nobis rationem reddere valeant. 55. De placitis a liberis hominibus observandis. De placitis siquidem quos liberi homines observare (0580D)debent, constitutio genitoris nostri poenitus observanda atque tenenda est, ut videlicet in anno tria (0581A)solummodo generalia placita observent, et nullus eos amplius placita observare conpellat, nisi forte quilibet aut accusatus fuerit, aut alium accusaverit, aut ad testimonium perhibendum vocatus fuerit. Ad caetera vero, quae centenarii tenent, non alius venire iubeatur, nisi qui aut litigat, aut iudicat, aut testificatur. 56. De debito ad opus dominicum rewadiato. Ut de debito quod ad opus nostrum fuerit rewadiatum, talis consideratio fiat, ut is qui ignoranter peccavit, non totum secundum legem conponere cogatur, sed iuxta quod possibile visum fuerit. Is vero qui tantum mala voluntate peccavit, totam legis conpositionem cogatur exsolvere. 57. De his qui ad palatium vel in hostem pergunt (0581B)vel inde redeunt. Ut nullus ad palatium vel in hostem pergens, vel de palatio vel de hoste rediens, tributum quod transturas vocant, solvere cogatur. 58. De pontibus publicis. Ut pontes publici, qui per bannum fieri solebant, anno praesente in omni loco restaurentur. 59. De clericis, monachis et servis fugitivis. Ut clerici et monachi et servi fugitivi ad loca sua redire iubeantur. 60. De advocatis episcoporum, abbatum, comitum et abbatissarum. Ut nullus episcopus, nec abbas, nec comes, nec abbatissa, centenarium comitis advocatum habeat. 61. De vicariis vel centenariis, si atrones celaverint. Ut vicarii vel centenarii, qui fures et latrones (0581C)vel celaverint vel defenderint, secundum sibi datam sententiam diiudicentur. 62. De comitibus et vicariis admonendis de constitutione legis. Ut comites et vicarii de constitutione legis ammoneantur, qua iubetur, ut propter iustitiam pervertendam munera non accipiant. 63. De forestibus dominicis. De forestibus nostris, ut ubicumque fuerint, diligentissime inquirant, quomodo salvae sint et defensae, et ut comitibus denuntient, ne ullam forestem noviter instituant; et ubi noviter institutas sine nostra iussione invenerint, dimittere praecipiant. 64. De missis dominicis, et de his qui iustitiam facere rennuunt. Ut ubicumque ipsi missi aut episcopum (0581D)aut abbatem aut alium quemlibet quocumque (0582A)honore praeditum invenerint, qui iustitiam facere vel noluit vel prohibuit, de ipsius rebus vivant, quandiu in eo loco iustitias facere debent. 65. De missis dominicis, ubi diutius non debeant inmorari. Ut in illius comitis ministerio qui bene iustitias factas habet, idem missi diutius non morentur, neque illic multitudinem convenire faciant; sed ibi moras faciant, ubi iustitia vel minus vel neglegenter facta est. 66. De missis dominicis et comite in aliquod missaticum directo. Ut in illius comitis ministerio idem missi nostri placitum non teneant qui in aliquod missaticum directus est, donec ipse fuerit reversus; ut causa quae adhuc coram comite non fuit, et is qui se reclamat, propter suam stultitiam aut contumatiam (0582B)comitem inde appellare noluit, iterum comiti commendetur. 67. De missis dominicis, qualiter coniectum accipere debeant. Ut missi nostri, qui vel episcopi vel abbates vel comites sunt, quamdiu prope suum beneficium fuerint, nihil de aliorum coniecto accipiant. Postquam vero inde longe recesserint, tunc accipiant secundum quod in sua tractoria continetur. Vassi vero nostri et ministeriales, qui missi sunt, ubicumque venerint, coniectum accipiant. 68. De vassis dominicis et episcoporum vel reliquorum, qui in hoste non fuerunt. Ut vassi nostri, et vassi episcoporum, abbatum, abbatissarum et comitum, qui anno praesente in hoste non fuerunt, heribannum rewadient; exceptis his qui propter (0582C)necessarias causas et a domno ac genitore nostro Karolo constitutas domi dimissi fuerunt, id est, qui a comite propter pacem conservandam, et propter coniugem ac domum eius custodiendam, et ab episcopo vel abbate vel abbatissa similiter propter pacem conservandam, et propter fruges colligendas et familiam constringendam, et missos recipiendos, dimissi fuerunt. 69. De episcopis, abbatibus et comitibus, et de placito missorum dominicorum. Ut omnis episcopus, abbas, et comes, excepta infirmitate vel nostra iussione, nullam excusationem habeat, quin ad placitum missorum nostrorum veniat, aut talem vicarium suum mittat, qui in omni causa pro illo reddere (0582D)rationem possit.(0583A) 70. De dispensa missorum dominicorum. De dispensa missorum nostrorum, qualiter unicuique iuxta suam qualitatem dandum vel accipiendum sit, videlicet episcopo panes qnadraginta, friskingae tres, de potu modii tres, porcellus unus, pulli tres, ova quindecim, annona ad caballos modii quatuor. Abbati, comiti, atque ministeriali nostro unicuique dentur cotidie panes triginta, friskingae duae, de potu modii duo, porcellus unus, pulli tres, ova quindecim, annona ad caballos modii tres. Vassallo nostro panes decem et septem, friskinga una, porcellus unus, de potu modius unus, pulli duo, ova decem, annona ad caballos modii duo. 71. De eo qui in aliena patria de qualibet causa (0583B)fuerit interpellatus. Si quis in aliena patria, ubi vel propter beneficium vel propter aliam quamlibet occasionem adsidue conversari solet, de qualibet causa fuerit interpellatus, verbi gratia de conquesitu suo vel de mancipiis suis, ibi secundum suam legem iustitiam faciat, et cum talibus coniuratoribus, quales in eadem regione vel provincia secum habere potuerit, legitimum sacramentum iuret; excepto si quis eum de statu suo, id est de libertate sua, vel de hereditate quam ei pater suus moriens dereliquid, appellaverit. De his duobus liceat illi sacramentum in patria sua, id est in legitimo sui sacramenti loco iurandum offerre; et is qui cum eo litigatur, si velit, sequatur illum in patriam suam ad recipiendum illud sacramentum. Ipse tamen primo in eodem loco, (0583C)id est, ubi interpellatus est, satisfaciat tam comiti et iudicibus quam adversario suo, testibus probando, quod rem, quae ab eo quaeritur, pater suus ei dereliquit . 72. De solutione atque conpositione. Ut omnis solutio atque conpositio quae in lege Salica continetur, (0584A)inter Francos per duodecim denariorum solidos conponatur; excepto ubi contentio contra Saxones et Frisiones exorta fuerit. Ibi volumus, ut quadraginta denariorum quantitatem solidus habeat, quem vel Saxo vel Frisio a parte Salici Franci cum eo litigantis solvere debet. 73. De statu hominis. Ut de statu suo, id est de libertate, vel hereditate compellandus iuxta legis constitutionem manniatur. De caeteris vero causis unde quis rationem est redditurus, si post secundam comitis admonitionem aliquis ad mallum venire noluerit, rebus eius in bannum missis venire et iustitiam facere conpellatur. 74. De proprietate hominis quae ob aliquod crimen in bannum fuerit missa. Cuiuscumque hominis proprietas (0584B)ob crimen aliquod ab eo commissum in bannum fuerit missa, et ille re cognita ne iustitiam faciat venire distulerit, annumque ac diem in eo banno illam esse permiserit, eam ulterius non adquirat, sed ipsa fisco regis societur; debitum vero, quod is cuius ea fuit solvere debuit, per comitem ac ministros eius iuxta estimationem damni de rebus mobilibus, quae in eadem proprietate inventae fuerint, his quibus idem debitor fuit exsolvatur. Quodsi rerum mobilium ibidem inventarum quantitas ad compositionem non sufficerit, de immobilibus suppleatur; et quod superfuerit, sicut dictum est fiscus regis possideat. Si nihil super compositionem remanere potuerit, totum in illam expendatur. Si autem homo ille nondum cum suis coheredibus proprium suum (0584C)divisum habuit, convocet eos comes, et cum eis legitimam divisionem faciat, et tunc, sicut iam dictum est, partem eius fisco regis addat, et compositionem de ea iuxta modum superius conprehensum his, ad quos illa legibus pertinet, exsolvat. APPENDIX PRIMA. (0583) Capitula domni Karoli imperatoris ecclesiastica, quae ideo suprascriptis non coniunxi capitulis, quia alia ex istis quasi causa memoriae scripta fuerint et non videntur plenum explere sensum, alia sunt geminata, cum aliis videlicet mixta capitulis, alia penitus finita atque ad perfectionem perducta.
(0583C) 1. De lectionibus. (0584C) 2. De cantu. (0585A) 12. Quod non oporteat solvere. 10. De ecclesiis seu sanctis noviter inventis sine auctoritate, nisi episcopo probante minime venerentur, salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate. 9. De relinquentibus seculum, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regularem. 8. De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter. 7. De ecclesiis sine honore manentibus absque officiis et luminariis. 4. De ceteris disciplinis. 3. De notariis. (0585). 5. De compoto. 6. De medicinali arte. (0585); et de his, qui decimas sumunt et de ecclesiis non curant; et de altaribus, ut non superflua sint in ecclesiis. (0585)vivendo, discant, ad alia negotia mittantur. (0585)institutionem vivere debeant. (0585). 11. De ordinatis episcopis nec receptis. (0585)quoslibet vel ordinare.(0585B) 18. De expulso ab ecclesia et excommunicato. 13. De servo, si nesciente domino suo fuerit ordinatus. 14. Quod non liceat clericum in duabus civitatibus ministrare, nec abbatibus plurima monasteria aut cellas habere. 15. De peregrinis episcopis et clericis. 16. De litteris peregrinorum, et clericis sine litteris ambulantibus. 17. Qualis vel pro qualibus culpis quisque secundum canonicam institutionem degradetur de officio sacerdotali. (0585)vel damnato ab officio suo. 19. De ordine ecclesiastico et officio missae. (0586A) 31. De elimosina mittenda in Hierusalem propter ecclesias Dei restaurandas proximo. 30. De iudicio poenitentiae ad interrogandum reliquimus, per quem poenitentialem. 27. De hoc. 20. De reliquiis sanctorum et oratoriis villaribus. 21. De altario non consecrando nisi lapideo. 22. De confirmatione cum chrismate. 23. De baptismo. 24. De pascha et de die dominico et de reliquis festivitatibus. 25. De ieiunio et quadragesima vel letaniis. 26. Ut festivitates praeclarae non nisi in civitatibus aut in vicis publicis teneantur. (0585)officio. 28. De ecclesiis emendandis, ut ubi in uno loco plures sunt quam necesse est, destruantur quae necessariae non sunt, et aliae construantur. 29. De ecclesiis non bene constructis. (0585)vel qualiter iudicent poenitentes; et de incestibus, quibus liceat iungere, quibus non. (0585)natali Domini.(0586B) 34. Ut isti mangones et cotiones. 32. Ut nullus homo malignis consentiat, sed magis in quantum potest resistat. Ut pauperes, orfani et viduae et ecclesiae Dei pacem habeant. 33. Ut qui monachi et virgines sunt, propositum suum omnimodis observent. (0585), qui sine omni lege vagabundi vadunt, per istam terram non sinantur vagari ac deceptiones hominum agere; nec isti nudi cum ferro, qui dicunt se data sibi poenitentia ire vagantes; melius videtur, ut si aliqui inconsuetum et capitale crimen commiserunt, in uno loco permaneant laborantes et servientes, et poenitentiam agentes, secundum quod sibi canonice inpositum sit. 35. De concordia fidelium nostrorum. APPENDIX II. Item capitula domni Karoli imperatoris mundana , quae suprascriptam videntur habere causam. (0585) 1. (0585C)De latronibus, sicut iam antea in alio capitulari commendavimus, ita maneat.
2. . De adventitiis, ut cum missi nostri ad placitum venerint, habeant scriptum, quanti adventitii sunt in illorum missatico, aut de quo pago sunt, et nomina eorum, et qui sunt eorum seniores. 3. Si quis de libertate sua fuerit interpellatus, et timens ne in servitium cadat, aliquem de propinquis suis, per quem se in servitium casurum timens occiderit, id est patrem, matrem, patruelem, avunculum vel quemlibet huiusmodi propinquitatis personam: ipse qui hoc perpetraverit, moriatur; cognatio eius et consanguinitas in servitutem cadat. Et si negaverit se illum occidisse, ad novem vomeres ignitos iuditio Dei examinandus accedat. 4. De fugitivis ac peregrinis, ut distringantur, ut (0585D)scire possimus, qui sint aut unde venerunt.(0586C) 5. Ut bauga et bruniae non dentur negotiatoribus. 6. De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant. 7. Ut non mittantur testimonia super vestituram domni Pippini regis. 8. Ut omnia quae wadiari debent, iuxta quod in lege continetur pleniter secundum ipsam legem rewadiata fiant, et in postmodum vel domnus rex vel ille, cuius causa est, iuxta quod ei placuerit perdonet . 9. Ut missi nostri, qui iam breves detulerunt de adnuntiatione, volumus ut adhuc adducant de opere. 10. Quantam moram faciant in unoquoque loco, et quot homines secum habeant. 11. De prudentia et constantia missorum nostrorum.(0587A) 12. De falsis monetariis requirendum est. 13. De illis Saxonibus, qui uxores non habent. 14. De signatis, qui mentiendo vadunt 15. Si aliae res fortuitu non praeoccupaverint, 8. Kalend. Iulias, id est missa sancti Iohannis baptistae, ad Magontiam sive Cabillionem generaliter placitum habere volumus. 16. De periuriis, ut caveantur. Et ut non admittantur testes ad iuramentum, antequam discutiantur. Et si aliter non possint discuti, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonia admittatur. Et ille qui ad testimonium ducitur, si refutetur, dicat ille, qui eum refutat, et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero testes eligantur, nisi forte longius (0587B)extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat. 17. Ut nemo propter cupiditatem pecuniae aut propter avaritiam suam prius det pretium aut futuram conventionem sibi praeparet, ut duplum vel triplum recipiat; sed tunc tantum, quando fructus praesens est, illos conparet. 18. De causis, quae cotidie non cessant. 19. De fugitivis, qui non cessant recipere et abscondere. 20. De vagis peregrinis. 21. De homicidiis. 22. De commendatis mensuris modiorum et sextariorum. 23. De beneficiis nostris non bene constructis. 24. De hospitalitate et susceptione iterantium, tam (0587C)missorum nostrorum quam reliquorum bonorum hominum. 25. Quod missos ad vicem nostram mittimus. 26. De his qui vinum et annonam vendunt antequam colligantur, et per hanc occasionem pauperes efficiuntur. 27. Ut ante vicarium et centenarium de proprietate aut libertate iudicium non terminetur aut adquiratur, nisi semper in praesentia missorum imperialium aut in praesentia comitum. 28. De homicidiis factis anno praesenti inter vulgares homines quasi propter pulverem mortalem.(0588A) 29. De heribanno, ut diligenter inquirant missi, qui hostem facere potuit et non fecit, bannum nostrum conponat, si habet unde componere possit. Et si non habuerit unde conponere valeat, rewadiatum fiat et inbreviatum; et nihil ex hoc exactum fiat, usque dum ad notitiam domni imperatoris veniat. 30. Herisliz qui factum habent, per fideiussores mittantur. 31. De beneficiis destructis et alode restaurata . 32. De freda exigenda. 33. De materiamine ad naves faciendum. 34. Si aliquis Saxo hominem conprehenderit absque furto aut absque sua propria aliqua re, dicens quod illi habeat damnum factum, et hoc contendere voluerit in iudicio aut in campo aut ad crucem, licentiam habeat. Si vero hoc noluerit, cum suis iuratoribus ipse liber homo se idoniare faciat. (0588B)Et si servum cuiuslibet absque aliqua conprobatione conprehenderit, ipse servus aut ad aquam ferventem aut ad aliud iudicium se idoniare faciat. 35. Si aliquis Saxo caballos in sua messe invenerit, et ipsos caballos inde ducere pro suo damno ad conprobandum voluerit, si quis liber homo hoc ei contradixerit aut aliquod malum pro hoc fecerit, tripla conpositione secundum legem et secundum ewam contra eum emendare studeat, et insuper bannum dominicum solvat, et manum perdat, pro eo quod inoboediens fuit contra praeceptum domni imperatoris, quod ipse pro pace statuere iussit. Si servus hoc fecerit, secundum suam legem omnia in triplum restituat, et disciplinae corporali subiaceat. 36. Quicumque liber homo inventus fuerit anno praesente cum seniore suo in hoste non fuisse, plenum heiribannum persolvere cogatur. Et si senior (0588C)vel comes eum domi dimisit, ipse pro eo eundem heiribannum persolvat; et tot heribanni ab eo exigantur, quot homines domi dimisit. Et quia nos anno praesente unicuique seniori duos homines, quos domi dimitteret, concessimus, illos volumus ut missis nostris ostendant, quia his tantummodo heiribannum concessimus. 37. Ut quandocumque navigium mittere volumus, ipsi seniores in ipsis navibus pergant, et ad hoc sint praeparati. 38. Furta et iniusta connubia necnon et falsa testimonia, sicut saepe rogavimus, prohibete diligenter, sicut et Domini lex prohibet. APPENDIX III. (0589) Item capitula principum praeclarissimorum ecclesiastica simul et mundana domni Hludowici augusti et Hlotharii caesaris, quae suprascriptam videntur habere rationem.
1. (0589A)Benedictus de sua reclamatione in perpetuum sileat.
2. De manso quem Gehirfredus episcopus a Liutrigo comite requirit, ut si missi nostri invenerint eum iustitiam habere, non permittant Liutrigum per vestituram domni Karoli iustitiam eius impedire. 3. De foreste quam Autharius comes habere vult, ubi ea prius non fuisse dicitur, volumus ut missi nostri rei veritatem inquirant, et iuxta quod iustum invenerint, ex nostra auctoritate definiant. 4. De causa Rothmundi comitis, ut ei liceat hic in palatio sacramentum suum iurare, quia propter nostrum servitium sibi constitutum placitum intra patriam observare non licuit. 5. De duabus feminis quae indiculos attulerunt, interrogandi sunt Heiminus et Monoaldus, utrum ecclesiasticae an fiscales fuissent. 6. Odo buticularius de foreste sua interrogandus (0589B)est.(0590A) 7. De rebus quas marchio tradidit filio Bosonis vel aliis hominibus, volumus ut hi quibus traditae fuerint, vestituram suam accipiant, et insuper confirmationem. 8. De rebus quas quaedam femina Hildegardae reginae tradidit, et portionem quam sibi reservavit iniuste amisisse dicitur, volumus ut carta traditionis quaeratur et inspiciatur, et tunc, quid illa habere debeat, definiatur. 9. Querelam quam Helisachar et Heiminus contra Maginarium habent, volumus ut missi nostri secundum iustitiam et aequitatem definiant. 10. De querela Hildebrandi comitis, quod pagenses eius paravereda dare recusant, volumus ut hoc missi nostri ab his hominibus qui in eodem comitatu manent et ea dare non debent, necnon et a vicinis comitibus inquirant; et si invenerint, quod ipsi ea dandi debitores sint, ex nostra iussione dare praecipiant (0590B). CAPITULARIA AQUISGRANENSIA (An. 828, Dec.). (0589) Capitularia annorum 828 et 829 post Amerpachii curas a Sirmondo et Baluzio edita ope Codicum duodecim recognovimus auximusque: 1. C. bibl. olim Corbeiensis jam Hamburgensis, saec. IX, in quo post Ansegisi Editionem primam leguntur, quocum consentiunt 1 b. C. bibl. regiae Monacensis olim Augustanus et 1 c. C. bibl. ejusdem olim Tegernseensis, unde princeps Amerpachii Editio fluxit; 2. C. bibl. reg. Paris., n. 4417, et 3. bibl. ecclesiasticae Scafhusanae in Helvetia, saec. XII; 4. bibl. universitatis Bonnensis, saec. XII; 5. C. bibl. reg. Paris. inter Supplementa Latina, n. 164 bis, olim sancti Remigii Rhemensis; 6. C. bibl. reg. Babenbergensis; 7. C. bibl. reg. Paris., n. 4628 A, qui proxime ad Cod. 5 accedit; 8. C. bibl. reg. Paris., n. 4761; 9. C. bibl. ejusdem inter Supplementa Latina, n. 75; 10. bibl. ejusdem, n. 4638, olim Petri Pithoei. Quorum tamen 1 b, 4 et 7, non diligenter conferre, sed evolvere obiterque inspicere satis visum est.
Sirmondus qui schedis Petri Pithoei usus capitularia haec primus fere integra edidit, et post eum Baluzius, ordinem instituerunt, quem nec in Codicibus ita servatum esse invenias, nec rei ipsi plane convenire tibi persuadeas. Quare Codices nostros, praecipue Corbeiensem, secutus, antiquum ordinem restituere conatus sum. Primo igitur loco acta placiti a Ludovico cum optimatibus nonnullis (quos inter Walam abbatem Corbeiensem fuisse, ex Vita ejus Monument. SS., t. II, p. 547, novimus) mense Decembri anni 828 habiti, praemissa quae hic prima vice ex Codice Blankenburgensi, saec. X, fol. 96, 97, prodit, oratorum relatione ad imperatorem, tum vero acta conventus generalis Wormatiensis mense Augusto anni sequentis habiti, praemissa ex Codice Gothano, saec. XI, in-fol., episcoporum relatione, proponimus.
ORATORUM RELATIO AD IMPERATOREM. (0591A) ITEM DOMNI HLUDOWICI IMPERATORIS.
1. De necessitate episcoporum conveniendi cum suo metropolitano oportune annis singulis secundum canonicam auctoritatem; cui conventui interesse oportet abbates tam canonicos quam monasticos absque ulla subtractione. Et si possibile est aut imperiali servitio non detineantur, adsint etiam comites; quod si illi defuerint, adsint eorum vice tales missi, qui adimplere valeant quaecumque utilia corrigendi studio secundum regulam christianitatis ibidem inventa fuerint. Sunt autem plurimae necessitates quae aliter emendari non possunt nisi in huiusmodi conventu; qui tamen conventus quo tempore fieri debeat, consideratione metropolitani vestrae (0591B)pietati innotescendum est, quod plenius vestra auctoritate ad eum conveniatur. 2. Ut ministerium sacrosancti baptismatis non ubicumque nec quandocumque, excepta infirmorum causa, sed praefixis a sanctis patribus temporibus penitus celebretur. Aliter enim si actitatum fuerit, honor tanti sacramenti et debita reverentia et cura et diligentia et eruditio pariter vilescere certum est. 3. Est quidem valde necessarium et summa emendatione dignum, et illud nequaquam neglegatur, sicut hactenus pene ab omnibus neglectum est, quasi non minus necessarium sit in quo nostrae redemptionis salus et salutis summa consistit, id est communio sacri corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi, (0591C)qui ait: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Unde monendi sunt atque instruendi omnes fideles, ut mundati et purificati, et sepius communicent, et reverenter ad ipsam communionem accedant, ne secundum apostolum iuditium sibi manducent et bibant. 4. Ut sacerdotes Domini, qui sunt mediatores inter Deum et homines, per quos homines Deo reconciliantur, tanto despectui non habeantur; sed pro amore et reverentia Dei ministerium sacrum quod per eos Deo exibet eclesia, in eis honoretur, et ut a suis eclesiis tam inlicito ausu ad exteriora peragenda non mittantur; quia proinde et opus divinum neglegitur, et infantes sine baptismi gratia, et homines (0591D)sine confessione mori solent. Cuius causae periculum et in eos qui a suis eclesiis eos advocant, et in episcopos, quorum vicem agere debent, miserabiliter retorquetur. 5. Ut erga eclesias piissima misericordia vestra id quod iam dudum Deo inspirante statuit, observari ab omnibus iubeat; quoniam plerique post sacram iussionem (0592A)vestram non solum census quos exigere de eclesia solebant acceperunt, insuper etiam et graviora addiderunt. Cum sint enim plerique eclesiae aut nihil aut parum quid exterius habentes, de solis decimis et oblationibus fidelium census et diversos pastus presbyteri earum, qui vix ibidem vivere possunt, reddere compelluntur. Haec vero omnia quae inde exigere solent, non de suo aliquo beneficio, sed solummodo de altari et parietibus ecclesiae ab episcopo Deo dicatis dari sibi agunt. 6. Quia sunt in plerisque locis parricidae et ceteri homicidae vel reliquis capitalibus criminibus implicati, qui penitentiam publicam agere contemnunt, qui utique rei publicae utilitatibus inutiles sunt; super quibus necesse est, ut vestra celsitudo comitibus (0592B)praecipiat, quatenus episcopis adiutorium ferant, ut eos canonicae penitentiae subdere valeant. 7. Ut aequales mensurae et iustae in omnibus provinciis imperii vestri sint secundum legem Domini iubentis: Sit tibi aequus modius iustusque sextarius. Quapropter diversitatem mensurarum in multis pauperes valde gravantur. Census tamen singularum provinciarum antiquitus constitutus huius rei occasione pauperibus non augeatur. 8. Postulant et monent oratores vestri, ut inter cetera quae digne Deo agitis, ad causas necessarias eclesiarum et pauperum aliquotiens audiendas aut examinandas propter amorem Dei assumatis laborem, quia perfectio ministerii vestri maxime in huiuscemodi consistit officio. Erit enim opere precium (0592C)ad omnes iudices huic officio puriores atque meliores. 9. De institutione vitae canonicorum, quam Deo inspirante et administrante pia misericordia vestra ordinavit, ut omnes idem sentiant, et huius proprio metropolitano cura delegetur, quatenus in singulis locis ubicumque secundum iussionem vestram completa est, perfecte custodiatur; et ubi necdum consummata est, providentia et studiis perficiatur. Hic enim et congruentius ceteris missis suos suffraganeos canonica auctoritate sedulo admonere potest, et tam per se quam per missos a se frequenter destinatos, ubicumque emendatione egeat, perquirendo, sollicita investigatione, qualiter in locis omnibus servetur, invenire. CONSTITUTIO DE CONVENTIBUS ARCHIEPISCOPORUM HABENDIS. (0592D) CAPITULA A PIISSIMO HLUDOWICO EDITA.
Anno sexto decimo regnante domno nostro Hludowico, conventus episcoporum debet fieri in quattuor locis, id est Magontiaco, in quo isti archiepiscopi cum eorum suffraganeis convenire debent, Autcarius, Hadebaldus, Hetti, Bernoinus. (0593A)In Parisio Ebo, Ragnowardus, Lantramnus, archiepiscopus Senonis qui fuerit, cum eorum suffraganeis. In Lugduno Agobardus, Bernardus, Andreas, Benedictus, Agaricus, cum eorum suffraganeis. In Tolosa Noto, Bartholomaeus, Adalelmus, Aiulfus, cum eorum suffraganeis. In quibus conventibus tractare quaerere, et cum Dei adiutorio invenire debent de causis ad religionem christianam et eorum curam pertinentibus, et quid a principibus et reliquo populo, vel ita ut divina auctoritas docet, aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte vel ex toto dimissum sit ut non teneatur. Deinde quid in ipsorum qui pastores populi constituti sunt moribus, conversatione, et actibus inveniri possit quod divinae regulae atque auctoritati non concordet; simulque invenire, quae occasiones in utroque (0593B)ordine id effecerint, ut a recto tramite deviassent. Et quicquid ab eis de his causis inventum fuerit, tam sollerti cura custodiatur, ut nullatenus ad aliorum notitiam pervenire permittant ante tempus constitutum. Et ideo unus notarius inter omnes eligatur, et quicquid ipsi invenerint subtiliter describat, et sub iuramento constrictus fideliter conservet. Volumus etiam ipsorum conventum fieri octavas (0594A)pentecosten; missi vero nostri suam incipiant legationem peragere octavas paschae.
Haec capitula ab episcopis tractanda sunt.
1. De decimis quae ad capellas dominicas dantur, et hominibus qui eas habent in suos usus conversas. 2. De feminis quae in quibusdam locis inrationabiliter sanctum velamen sibi imponunt. 3. Similiter de monasteriolis puellarum in legatione Autgarii, in quibus nullus ordo bonae conversationis tenetur. 4. De monasteriolis etiam diversis in missatico Albrici [ Edit. Sirm., Alberici]. 5. De iudicio aquae frigidae. 6. De his qui usuris inserviunt. 7. Volumus atque iubemus, ut missi nostri diligenter (0594B)inquirant, quanti homines liberi in singulis comitatibus maneant qui per se possint expeditionem facere, vel quanti de his quibus unus alium adiuvet, quanti etiam de his qui a duobus tertius adiuvetur et praeparetur, necnon de his qui a tribus quartus adiuvatur et praeparatur, sive de his quia a quattuor quintus adiuvatur et praeparatur ut eandem expeditionem et exercitale opus (0595A)facere possint; et eorum summam ad nostram notitiam deferant. CONSTITUTIO DE MISSIS ABLEGANDIS. 1. Volumus ut tale coniectum missi nostri accipiant, quando per missaticum suum perrexerint; hoc est, ut unusquisque accipiat panes quadraginta, friskingas duas, porcellum aut agnum unum, pullos quatuor, ova viginti, vino sextarios octo, cervisa modios duos, annona modios duos. Et quando prope sunt de illorum domibus, nullum accipiant coniectum. Volumus etiam, ut octabas paschae incipiant suam agere legationem. Episcopi vero suum habere debent conventum octabas pentecosten. HAEC SUNT CAPITULA DE INSTRUCTIONE MISSORUM.
(0595B)Dicendum est illis, quia necesse est ut intellegamus omnes communiter, quale periculum nobis inmineat in eo maxime, quod in nostra neglegentia tanta et talia, per quae Deus offendi potuit et honor et honestas regni descrescere, adhuc autem etiam aliam intellectum habemus neglegentiam ex priori occasione natam, id est, quod ipsa legatio non ita peracta fuit sicut ipsa necessitas deposcat; quamquam ex parte vos dicatis nos materiam in eo dedisse, quod non per omnia ad hanc necessitatem inquirendam plenam vobis dedissemus iussionem. Ideo summopere tractandum est, quomodo Domino adiuvante et in praesenti de his quae per neglegentiam et incuriam depravata sunt, corrigantur, et ne ultra talia fiant sollicite caveatur. Post haec socii denominandi (0595C)sunt, et tunc qualis debeat esse legatio iniungenda est.
1. Primo iniungendum est missis, ut hoc omnimodis caveant, ne populo in eorum profectione oneri sint, ne forte quibus subvenire debuerint, adflictionem inferant. 2. Ut primo nostram populo voluntatem et studium, et qua intentione a nobis sint directi, per nostrum scriptum nuntient. Instruendi etiam sunt, quid inquirant. 3. In primis hoc maxime inquirant, quomodo hi qui populum regere debent, unusquisque in suo ministerio se custoditum habeat, ut qui bene faciendo gratiarum actione digni sunt cognoscamus, qui vero correctionem et increpationem pro eorum neglegentiis (0595D)merentur, omnimodis nobis manifesti fiant. Inquisitio autem hoc modo fiat. Eligantur per singulos comitatus qui meliores et veratiores sunt. Et si aliquis inventus fuerit de ipsis qui fidelitatem promissam adhuc nobis non habeat, promittat. Et tunc instruendi sunt, qualiter ipsam fidem erga nos (0596A)salvare debeant; id est, ut quicumque ex his talem causam scit in illis rectoribus et diversis ministris qui populum regere et servare debent, de quibus interrogati fuerint, quae ad populi dampnum et detrimentum pertinet, et propter hoc nobis periculum animae evenire possit et inhonoratio, omnino, si salvam voluerit suam fidem et promissionem habere, manifestum faciat. Et si post talem ammonitionem et contestationem aliter quam se veritas habeat dixisse aliquis deprehensus fuerit, sciat se inter infideles esse reputandum Haec sunt capitula quae volumus ut diligenter inquirant.
Primo de episcopis, quomodo suum ministerium expleant, et qualis sit illorum conversatio, vel quomodo (0596B)ecclesias et clerum sibi commissum ordinatum habeant atque dispositum, vel in quibus rebus maxime studeant, in spiritalibus videlicet aut in saecularibus negotiis. Deinde quales sint adiutores ministerii eorum, id est, corepiscopi, archidiaconi, et vicedomini, et presbyteri per parrochias eorum, quale scilicet studium habeant in doctrina, vel qualem famam habeant secundum veritatem in populo. Similiter de omnibus monasteriis inquirant iuxta uniuscuiusque qualitatem et professionem. Similiter et de ceteris ecclesiis nostra auctoritate in beneficio datis. Utrum episcopi in circumeundo parrochias suas, ceteras minores ecclesias gravent, aut populo oneri sint, et si ab ipsis aut a ministris eorum indebita (0596C)exsenia a presbyteris exigantur. Simili modo de comitibus inquirant, quale studium de suo habeant ministerio, ut qui bene exinde facit cognoscemus. Si aliter facit, et hoc nosse omnino volumus; id est, si populus per suam neglegentiam et desidiam iustitia et pace careat, aut si ipse sciens aliquid iniuste factum habeat. Deinde ergo quales ministros habeat ad populum regendum vel missos, utrum iuste in ipsis ministeriis agant, aut consentiente vel neglegente comite a veritate et iustitia declinent. Quae personae, vel quibus causis culpabili ad praesentiam nostram venire debent, discernendum est. Exceptis episcopis, abbatibus, comitibus, qui ad placita nostra semper venire debent, isti veniant, si talibus culpis et criminibus deprehensi (0596D)fuerint, quales inferius adnotatae sunt.
HAEC SUNT CAPITULA QUAE AD PLURIMORUM NOTITIAM AD GENERALE PLACITUM SUNT RESERVATA.
1. De sacerdotibus a laicis vinctis et flagellatis. 2. De homine qui ad servitium quaesitus et ereptus (0597A)est ab uno herede, iterum caeteri heredes eum interpellare et adquirere conantur. 3. De comitibus et vicariis eorum, qui in aliquibus (0598A)locis tantum accipiunt de coniectu populi ad minorem legationem, quantum ad maiorem. EPISTOLA QUAE GENERALITER POPULO DEI EST LEGENDA. (0597) (0597A)In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hludowicus et Hlotharius divina ordinante providentia imperatores augusti, omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris. Recordari vos credimus, qualiter hoc anno, consilio sacerdotum et aliorum fidelium nostrorum, generale ieiunium per totum regnum nostrum celebrare iussimus, Deumque tota devotione deposcere, (0597B)ut nobis propitiari, et in quibus illum maxime offenderimus nobis manifestare, et ut ad correctionem nostram necessariam tranquillum tempus nobis tribuere dignaretur. Volueramus siquidem tempore congruo placitum nostrum generale habere, et in eo de communi correctione agere; et ita Deo miserante fieret, nisi commotio inimicorum, sicut nostis, praepedisset. Sed quia tunc fieri non potuit iuxta voluntatem nostram, visum nobis fuit praesens placitum cum aliquibus ex fidelibus nostris habere, et in eo de his quae propter praedictum impedimentum remanserunt, qualiter ad affectum pervenirent, Domino adiuvante considerare. Quapropter (0597C)nosse volumus solertiam vestram, quod in isto praesenti placito cum fidelibus nostris consideravimus, ut primo omnium archiepiscopi cum suis suffraganeis in locis congruis tempore opportuno convenirent, et ibi tam de sua quam de omnium nostrum correctione et emendatione secundum divinam auctoritatem quaerendo invenirent, et nobis atque fidelibus nostris secundum ministerium sibi commissum adnuntiarent. Quis enim non sentiat Deum nostris pravissimis actibus esse offensum et ad iracundiam provocatum, cum videat tot annis multifariis flagellis iram illius in regno nobis ab eo commisso desaevire, videlicet in fame continua, (0597D)in mortalitate animalium, in pestilentia hominum, in sterilitate pene omnium frugum, et, ut ita dixerim, diversissimis morborum cladibus atque ingentibus penuriis populum istius regni miserabiliter vexatum et afflictum, atque omni abundantia rerum quodam modo exinanitum. Nec illud etiam dubitamus ex iusta vindicta illius evenire, quod saepe scandala per tyrannos in hoc regno (0599A)exsurgunt, qui pacem populi christiani et unitatem imperii sua pravitate nituntur scindere. Nam et illud nihilominus peccatis nostris deputandum est, quod inimici Christi nominis praeterito anno in hoc regnum ingressi, depraedationes, incendia ecclesiarum, et captivationes christianorum, et interfectiones servorum Dei audenter et impune, immo crudeliter, fecerunt. Agitur siquidem iusto iudicio Dei, ut quia in cunctis delinquimus, interius simul et exterius flagellemur. Beneficiis quippe Dei evidenter existimus ingrati, quoniam his non ad voluntatem Dei, sed ad libitum nostrum carnalem uti invenimur. Et idcirco merito creaturae Dei nobis divinitus (0599B)concessae, pro Deo contra nos ingratos pugnant, iuxta illud: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Verum quia tot modis vexamur atque percutimur, ad eum a quo percutimur toto corde dignum necessariumque est ut revertamur, quatenus illud propheticum in nobis impleatur quo dicitur: Sola vexatio intellectum dabit auditui. Sed quia pius et clemens Dominus sic ipsum flagellum moderatur, ut non ad interitum, sed potius ad correctionem nostram inferre videatur, debemus in conspectu eius veraciter humiliari, et faciem illius in confessione praevenire, eiusque pietatem pronis mentibus exorare; ut qui fecit nos iustissima dispensatione flagella sentire, faciat nobis peccata nostra, pro quibus iuste ab eo flagellamur, cognoscere, et in quibus maxime illum offendimus, et iram illius provocavimus, manifestius intelligere, ut post, eo miserante, prava deserendo et corrigendo, bona etiam sectando et tota cum devotione exsequendo, valeamus per spiritum humilitatis et animam contritam sacrificium Deo debitum offerre, iramque illius indignationis evadere, et per dignam congruamque correctionem, et bonorum operum exhibitionem, gratiam eius propitiationis, licet indigni, promereri. At quia nos magis in hoc peccasse cognoscimus, qui forma salutis omnibus esse debuimus, et omnium curam gerere, et per auctoritatem imperialem pravorum acta, ne tantum adcrescerent, corrigere, cupimus, Domino nobis propitio, in conspectu pietatis illius per dignam satisfactionem veniam adipisci, et per saluberrimam correctionem, vel per bonum studium, quod nostra desidia et ignorantia hactenus neglectum est, consultu fidelium tempore opportuno, quantum in nobis est, studiosissime emendare, et nostram in hoc voluntatem omnibus manifestam facere. Quapropter statuimus atque decrevimus cum consultu sacerdotum caeterorumque fidelium nostrorum, huius rei gratia, ob placandum scilicet contra nos nobisque subiectos Domini furorem, conventus eorundem episcoporum in quatuor imperii nostri locis congruentissime fieri. Primo scilicet in Moguntiacensi urbe, ubi conveniant archiepiscopi Autgarius, Hadabaldus, Hethi, Bernuinus, cum suffraganeis suis. Secundo quoque in Parisiorum urbe, ubi futurus antistes Senonicus, et Ebbo, Ragnoardus, et Landramnus cum suffraganeis suis conveniant. Tertio vero apud Lugdunum, ubi Agobardus, Bernardus, Andraeas, Benedictus, Agericus cum suffraganeis suis similiter conveniant. Quarto etiam apud Tolosam urbem, quo simul conveniant Notho, Bartholomaeus, Adalelmus, Agiulfus cum suffraganeis suis. In quibus conventibus tractare, quaerere, et cum Dei adiutorio invenire debent de causis ad religionem christianam et eorum curam pertinentibus, quid a principibus et reliquo populo, vel ita ut divina auctoritas docet aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte vel ex toto dimissum sit ut non teneatur. Deinde quid in ipsorum qui pastores populi constituti sunt moribus, conversatione, et actibus inveniri possit quod divinae regulae atque auctoritati non concordet, simulque inveniant, quae occasiones in utroque ordine id effecerint, ut a recto tramite deviatum sit. Et quicquid de his causis inventum fuerit, tam solerti cura custodiatur, ut nullatenus ad aliorum notitiam pervenire permittant ante tempus constitutum. Et ideo unus notarius inter omnes eligatur, qui quod ipsi invenerint describat, et ipse sub iuramento constrictus ea quae inventa et digesta fuerint diligenter fideliterque conservet.
(0598A)In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi Hludowicus et Hlotharius divina ordinante providentia imperatores augusti, omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris. Recordari vos credimus, qualiter hoc anno, consilio sacerdotum et aliorum fidelium nostrorum, generale ieiunium per totum regnum nostrum celebrare iussimus, Deumque tota devotione deposcere, (0598B)ut nobis propitiari et in quibus illum maxime offensum haberemus nobis manifestare, et ut ad correctionem nostram necessariam tranquillum tempus nobis tribuere dignaretur. Volueramus siquidem tempore congruo placitum nostrum generale habere, et in eodem de communi correctione agere; et ita Deo miserante fieret, nisi commotio inimicorum, sicut nostis, praepedisset. Sed quia tunc fieri non potuit iuxta voluntatem nostram, visum nobis fuit praesens placitum cum aliquibus ex fidelibus nostris habere, et in eo de his quae propter praedictum impedimentum remanserunt, qualiter ad effectum pervenirent, Domino adiuvante considerare. (0598C)Quapropter nosse volumus solertiam vestram, quod in isto praesenti placito cum fidelibus nostris consideravimus, ut primo omnium archiepiscopi cum suis suffraganeis in locis congruis tempore opportuno convenirent, et ibi tam de sua quam de omnium nostrum correctione et emendatione secundum divinam auctoritatem quaerendo invenirent, et nobis atque fidelibus nostris secundum ministerium sibi commissum adnuntiarent. Item consideravimus, ut missos nostros per universum regnum nostrum mitteremus, qui de omnibus causis quae ad correctionem pertinere viderentur, quanto potuissent studio decertarent, et quicquid (0598D)possibile invenirent, praesentaliter nostra auctoritate corrigerent; et si aliqua difficultas in qualibet re eis obsisteret, ad nostram notitiam deferre curarent. Quapropter volumus, ut vos omnes, propter communem salutem et regni honorem ac populi utilitatem, obedientes et adiutores missis nostris in omnibus pro viribus esse non neglegatis; simulque sciatis ob hanc causam nos velle (0600A)per singulas hebdomadas uno die in palatio nostro ad causas audiendas sedere, ut per hunc aut illum comitem et providentia missorum et obedientia populi nobis manifestius appareat. Et ut haec omnia successum habeant, volumus ut generale triduanum ieiunium secunda feria post octabas pentecosten celebrandum indicetur, et generaliter ab omnibus cum summa devotione observetur. Et quia undique inimicos sanctae Dei ecclesiae commoveri, et regnum a Deo nobis commissum infestare velle cognoscimus, praecipimus atque iubemus, ut omnes homines per totum regnum nostrum, qui exercitalis itineris debitores sunt, bene sint (0600B)praeparati cum equis, armis, vestimentis, carris, et victualibus; ut quocumque tempore eis a nobis denuntiatum fuerit, sine ulla mora exire, et in quamcumque partem necessitas postulaverit, pergere possint, et tamdiu ibi esse quamdiu necessitas postulaverit.
CONSTITUTIONES WORMATIENSES (An. 829, Aug.). (0601) EPISCOPORUM RELATIO AD IMPERATOREM. Conventibus quatuor episcoporum mense Junio habitis, et actis eorum ex decreto imperatoris conscriptis, mense Augusto generalis Wormatiae conventus habitus est. Ibi primum acta quatuor conventuum in unum redacta atque imperatori ab episcopis porrecta sunt. Liber satis prolixus et maximam partem ex actis conventus Parisiensis hodieque exstantibus, ordine tamen penitus mutato compositus, hic beneficio Codicis Gothani saec. XI prima vice integer prodit, cum antea nonnisi posterior ejus pars sub titulo Additionis secundae ad Benedicti libros capitularium vulgata fuisset. Caeterum cum plurima essent quae episcopi flagitarent, parvam tantum eorum partem ut capitula infra edenda demonstrant impetraverunt; ita ut vel anno 835 in conventu Aquisgranensi multa hujus petitionis capita eisdem verbis iterum proponenda judicarent; sed ea quoque quae non obtinuerunt, Ebonis tum Parisiensis synodi praesidis moxque rebellis factionis signiferi, Agobardi, caeterorumque episcoporum animum et consilia patefaciunt.
RESCRIPTUM CONSULTATIONIS (0601A) SIVE EXORTATIONIS EPISCOPORUM AD DOMNUM HLUDOWICUM IMPERATOREM.
Domino praestantissimo et pietatis gratia praedito Hludowico ortodoxo atque invictissimo augusto. Nos famuli vestri quamvis indigni, tamen episcopi, Deo humiliter grates persolvimus, eiusque inmensam pietatem et benignitatem conlaudamus et praedicamus, qui vos adeo in sui amorem devotissimum famulum suum flagrare facit, ut de profectu et exaltatione sanctae suae ecclesiae indesinenter cogitetis, eamque utpote matrem spiritalem, sicut fidelis et dilectus filius spiritalis, ad meliora et potiora semper provehere studeatis. Nam cum mucro divinus imperium vobis divinitus commissum interius exteriusque (0601B)merito nostrae iniquitatis multifariis attereret cladibus, prudenter animadvertentes quod haec nonnisi iusto iuditio Dei evenirent, ilico scriptis serenitatis vestrae anno praeterito cunctos o ecclesiarum pastores admonuistis, ut quia constabat eos speculatores Domini existere et gladium divinum super terram, id est super peccatores Deum, crassari, meminerint speculationis suae, et ieiunio triduano ab omnibus generaliter peracto, unusquisque in quolibet ordine positus diligenter conscientiam suam conveniret, et ubi se Deum offendisse cognoscebat, maturato per poenitentiae satisfactionem corrigere non differret. In quibus etiam apicibus inserere vobis placuit, ut si Deus pacem undique et otium vobis tribueret, in hoc placitum vestrum generale (0601C)consumare voluissetis, ut primum quicquid in vobis, id est in persona et ministerio vestro, corrigendum inveniretur, Domino auxiliante corrigeretis, deinde quicumque in omnibus ordinibus imperii vestri Deo displiceret inquireretis, et secundum eius voluntatem cum consensu fidelium vestrorum ad tramitem rectitudinis revocaretis. Sed quia tempus optatum, exterioribus incursionibus praepedientibus, secundum desiderium vestrum nacti non estis, libuit serenitati vestre cum quibusdam fidelibus vestris praeterita (0601D)hieme placitum habere, et de his quae praemissa (0602A)sunt diligenter tractare, Deique voluntatem quaerere, et ecclesiae vobis commissae utilitatem providere. Quapropter quae ad tempus emendatione digna visa sunt congrua capitula serenitas vestra digessit, legatosque strenuos delegavit, ut per eadem capitula et flagitia malorum hominum punirent, et bonorum laudem vestrae celsitudini innotescerent. Inter quae etiam statuistis, in quattuor partibus imperii vestri conventus episcoporum uno eodemque tempore fieri, in quibus tractarent, quaererent, atque cum Dei adiutorio invenirent de causis ad religionem christianam eorumque curam pertinentibus, quid a principibus et reliquo populo, vel ita ut divina auctoritas docet, aut aliter teneretur, vel quid inde ex parte aut ex toto dimissum esset ut non teneretur; (0602B)deinde quid in ipsorum qui pastores populi constituti sunt moribus conversatione et actibus inquiri possit quod divinae regulae atque auctoritati non concordaret; simulque inveniretur, quae occasiones in utroque ordine id effecerunt, ut a recto tramite deviassent; et quicquid de his inventum fuisset, vestrae celsitudini notum facerent. Quod, ut Deus posse dedit, facere curavimus, et in subiectis capitulis adnotavimus.
Cap. 1. Quid proprie ad religionem christianam pertinet. Primum fundamentum christianae religionis est fides catholica; hoc est credere in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum et verum Deum, trinum in personis, et unum in substantia; credere etiam quod sola persona Filii pro salute nostra carnem (0602C)assumpserit, in qua et passus est, et resurrexit, et ascendit in celos; cum qua etiam ad iuditium venturus; et credere quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ecclesia Christi eiusdem sancti Spiritus dono per ministerium sacerdotale et per poenitentiam remissio peccatorum indubitanter attribuatur, et quod generalis omnium in vera carne in adventum Christi resurrectio futura sit; et quod nosse unumquemque fidelem oporteat, quia haec fides vera et (0602D)fructuosa esse non potest, nisi bonis operibus exornetur, (0603A)id est spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, iustitia, pietate, misericordia, innocentia, et simplicitate, et ceteris his similibus; quae omnia in dilectione Dei et proximi consistunt. Sine his enim nemo potest placere Deo nec salvus esse, quia teste apostolo fides sine operibus mortua est in semetipsa. Proinde necesse est, ut unusquisque christianus diligenter perpendat, utrum in eo fides viva sit, bona opera agendo, an mortua bona opera neglegendo; et si iuxta documentum apostoli ipsa fides sine operibus bonis mortua est, quanam dampnatione plectendi sunt illi, qui non solum eandem fidem bonis operibus non exornant, sed etiam diversis flagitiis eam commaculant. Inter cetera quippe mala quae eandem fidem (0603B)commaculant, quattuor nobis vitia spiritalia merito exaggeranda videntur, quae quanto occultiora sunt tanto pernitiosiora; id est superbia, per quam angelus diabolus effectus est et de celo eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradyso eiecit; odium et discordia, quae caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, neque etiam tranquillam ut docuerat christianos vitam delegere. Quae ideo periculosiora immo mortifera diximus, quoniam sectatores illorum ea aut non intellegunt, aut certe intellegere dedignantur, et quia ea parvipendentes, pro his ad confessionem non veniunt, idcirco nec correctionem merentur.
2. (0603C)Quod universalis sancta Dei ecclesia unum corpus, eiusque capud Christus sit. Primum igitur quod universalis sancta ecclesia Dei unum corpus manifeste esse credatur eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus; unde Paulus: Vos autem estis inquit corpus Christi et membra de membro. Itemque: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput Christus est, ex quo totum corpus per nexum et coniunctionem administratum crescit in templum sanctum in Domino. Sunt et alia innumera huiuscemodi exempla, quae hic ob prolixitatem vitandam praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua inlicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, a quo (0603D)astu diabolico superatus est, se incunctanter dum tempus penitentiae in promtu habetur, restituere non neglegat.
3. Quod eiusdem aecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis. Principaliter itaque totius sanctae Dei ecclesiae corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus; de qua re Gelasius Romanae sedis (0604A)venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: « Duae sunt quippe inquid imperator augustae quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. » Fulgentius quoque in libro de veritate predestinationis et gratiae ita scribit: « Quantum pertinet inquit ad huius temporis vitam, in aecclesia nemo pontifice potior et in saeclo christiano nemo imperatore celsior invenitur. » Cum haec quippe ita se habeant, primum de sacerdotali, post de regali persona dicendum statuimus. DE PERSONA SACERDOTALI. (0604B)Cap. 1. De electione et promotione sacerdotum. De electione et promotione eorum qui ad formam et exemplum aliis praeficiendi sunt, providendum ac sumopere cavendum est, ut hi per quos et religio christiana constare et caeteri ab offensione debent salvari, tales remota poenitus simoniaca peste eligantur, quales et apostolicus sermo et canonicus ordo et beati Gregorii pastoralis regula docet. Scilicet quoniam si pro aliquo munere praesentis futuraeque retributionis vel pro alia qualibet re quae contraria esse possit veritati divinaeque auctoritati eligitur, liquet profecto, quod ex toto aliter agitur quam divina auctoritas testetur, et quod in huiuscemodi facto Deus offendatur, et taliter electo et his quibus praeficitur quin scandalum generetur dubium non est. (0604C)Proinde oportet, ut in electione et ordinatione sacerdotis valde sit execranda simoniaca heresis, quae propter quorundam avaritiam et ambitionem modernis temporibus dignitatem sacerdotalem fuscare comprobatur. Non nichil detestandi iuris tanta cupiditas habet, quae in primordio sanctae Dei ecclesiae a beato Petro principe apostolorum cum auctore suo damnata est. Nam et in concilio Calcidonensi capitulo secundo scribitur: « Si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, sub precio redegerit gratiam quae non potest vendi, ordinaveritque per pecuniam episcopum aut presbiterum aut diaconum vel quemlibet ex his qui connumerantur in clero, aut promoverit per pecuniam dispensatorem aut defensorem vel quemquam qui subiectus est regulae pro (0604D)suo turpissimi lucri commodo, is cui hoc attemptandi approbatum fuerit, proprii gradus periculo subiacebit; et qui ordinatus est, nichil ex hac ordinatione aut promotione per negotiacionem facta proficiat, sed sit alienus ea dignitate vel sollicitudine quam pecuniis adquisivit. Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis extiterit, siquidem clericus fuerit, proprio gradu decidat; si vero laicus aut monachus, anathematizetur. »
2. (0605A)Quod sumopere studendum est, ut tam docti et tales ad sacerdotium provehantur, quales beatus Gregorius in libro pastoralis describit, ubi inter caetera sic ait: Nulla ars doceri praesumitur nisi intenta prius meditatione discatur; ab imperitis ergo qua temeritate pastorale magisterium suscipitur, quando ars est artium, regimen animarum. Nam et Dominus per Aggevum prophetam de pastoribus ait: Interroga sacerdotes legem; quod beatus Hieronymus ita exponit: « Considera sacerdotum esse inquit officii de lege interrogatos respondere. Si sacerdos est, sciat legem Domini, si ignorat legem, ipse se arguit non esse Domini sacerdotem. Sacerdotis enim est scire legem et ad interrogationem respondere de lege. » Omnibus etiam sacerdotibus illa specialiter (0605B)sententia beati Gregorii ante oculos constituenda est in qua inter caetera: « Cum rerum inquit necessitas exposcit, pensandum valde est ad culmen quisque regiminis qualiter veniat, ad hoc rite perveniens qualiter vivat, et bene vivens qualiter doceat et recte docens. »
3. Quia vero nonnullos ordinis nostri sotios avaritiam turpiter sectari et merito a multis reprehendi, et ob id innoxios cum noxiis ex hac occasione infamari conperimus, ab hinc in commune nos et sotios nostros mutua exhortatione corrigendos esse iudicavimus, ita videlicet ut nec nos in huiuscemodi peste avaritiae coram Deo peccaremus, nec aliis per nostrum malum exemplum detrahendi et in nobis peccandi locum daremus. Verum cum nullus christianus (0605C)thesauros in terra, sed potius secundum Domini sententiam in caelo recondere debeat, cavendum sumopere sacerdotibus est, ut ab avaritiae peste quae radix omnium malorum est suosque sectatores a regno Christi excludit, se cohibeant; quoniam digne non possunt subditis praedicare, ut ab his se abstineant, cum ipsi his quod valde dedecus immo periculosum est se mancipaverint. Gravius quippe atrotiusque hae pestiferae lues in illis dampnantur, quam in his qui eorum dictis et exemplis ab his coherceri debuerint. Solent namque a nonnullis multifariae occasiones obtendi quae necessitatis nomine blandiantur, et revera dum exterius necessitas pretenditur, interius ab avaritia tegitur, unde et beatus Prosper ait: « Non potest dicere sacerdos (0605D)contemptoribus admonitionis suae futurum cogitare iuditium, quod ipse forte non cogitat; amatoribus mundi Nolite diligere mundum, si eum amor mundi oblectat; ambitiosis « Ambitioni iam finem imponite » , si eum ambitio ruinosa precipitat. » In vita quoque beati Ambrosii legitur: « Ingemiscebat enim vehementer, cum videret radicem omnium avaritiam, quae neque copia neque inopia minui potest, (0606A)magis magisque increscere in hominibus, et maxime in his qui in potestatibus erant constituti, ita ut interveniendi illi apud illos gravissimus labor esset, qui omnia precio distrahebant. Quae res omne malum proximo invexit Italiae, et exinde omnia verguntur in peius. Et quid dicam si in huiusmodi personis ita rabiem suam exercent, qui solent aut filiorum aut propinquorum causas protendere ad excusandas excusationes in peccatis, quandoquidem plerosque coeperit etiam caeca labes sacerdotes vel levitas, quibus portio Deus est, ut illam etiam ipsi appetant. Et ve mihi misero, quia nec fine mundi provocamur, ut tam gravi iugo servitutis liberari velimus, quod demergit usque ad profundum inferni, ut faciamus nobis amicos de mammona iniquitatis, qui (0606B)nos recipiant in aeterna tabernacula. » 4. Quia ergo propter communem ac necessariam correctionem pariter diligenterque inquisivimus, et ex oraculis divinis et sanctorum patrum dictis manifestum fecimus, qualiter ad pastorale magisterium veniendum, qualiter in eo vivendum, qualiter docendum sit, et qualiter sacerdotes Domini avaritiam qui aliis forma et exemplum esse debent cavere debeant, opere precium duximus, nos exortando admonere et admonendo exhortari, ut hospitalitatem praecipue sacerdotes Domini sectari meminerint, quoniam hactenus a quibusdam ordinis nostri sotiis minus iusto in eo actum est, et ideo a multis non solum ipsi neglegentes, verum etiam hospitalitate studentes tali reprehensione sunt denotati. Porro si hospitalitas in (0606C)tremendi examinis die ab aeterno iudice est remuneranda, qui dicturus est: Hospes fui, et collegistis me, et ob id ab omnibus christianis sumopere est sectanda, multo magis tamen vigilantiusque ab his qui dictis et exemplis ad vitam aeternam aliis ducatum praebent, postposita avaritiae peste et alia qualibet occasione, prorsus est exequenda. Ab apostolo quippe inter cetera virtutum praeconia, quae episcopo inesse debent, hospitalitas etiam habenda praedicatur. Episcopi namque domus, ut beatus Hieronimus scribit, omnium commune debet esse hospitium; et laicus si unum aut duos aut paucos recipiat, implet hospitalitatis officium; et episcopus nisi omnes recipiat, inhumanus ab eo scribitur. 5. Ut quando episcopi parrochias suas circumeunt, (0606D)hoc sumopere studeant, ne his quibus prodesse debuerant oneri sint. Didicimus sane quorundam relatu, nonnullos episcoporum nostrorum in peragrandis parrochiis suis non solum consacerdotibus, verum etiam quibusdam aliis fidelibus quibus consultum ferre debuerant, onere existere, et ob hanc causam multos in sui detractionem detestationemque pertrahere. Idcirco in commune statuimus, ne ulterius a (0607A)quoquam episcopo tale quid fiat; statuimus etiam, ut congruo tempore unusquisque parrochiam suam circumeat; et quamquam auctoritas canonica doceat, ut quarta pars decimarum et redituum ex oblationibus fidelium in usus episcoporum cedat, ubicumque tamen episcopus sua habet, suis contentus sit; ubi autem nihil rerum aecclesiae suae habet, accipiat de memorata parte sibi suisque, non quod avaritia quod absit suaserit sed potius quod necessitas compulerit. Ceterum si accipiendi nulla necessitas urguerit, nihil de memorata quarta parte accipiat, sed usibus ecclesiarum et pauperibus Christi impertiendum secundum suam dispositionem relinquat. 6. Ut chorepiscopi modum mensurae suae, qui in sacris canonicis prefixus est, non excedant. Emersisse (0607B)reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam chorepiscopi ultra modum suum progredientes, et donum sancti Spiritus per inpositionem manuum tradant, et alia quaeque quae solis pontificibus debentur, contra fas peragant, praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in aeclesia gerunt, legatur sancti Spiritus donum per manuum inpositionem tradidisse; quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum: « Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse, ut comministri autem propter studium quod erga pauperes exhibent honorantur. » Item in concilio (0607C)Antiocheno cap. 10: « Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ecclesias, eorumque moderamine curaque contenti sint ut episcopi. » 7. Ut episcopi ministros odientes avaritiam per parrochias suas constituant. Comperimus quorundam episcoporum ministros, id est chorepiscopos archipresbiteros et archidiaconos, non solum in presbiteris sed etiam in plebibus parrochiae suae avaritiam potius exercere quam utilitati ecclesiasticae dignitatis inservire populique saluti consulere; quam (0607D)neglegentiam immo execrabile ac dampnabile cupiditatis vitium, omnes in commune deinceps vitandum statuimus. Pertimescenda porro et vigilanter cavenda est sacerdotibus Domini, Heli sacerdotis ruina, qui filios suos indigne agentes Dominumque in suis pravis actibus ad iracundiam provocantes, sacrificioque Domini iniuriam inrogantes, quia verbis tantum et non verberibus corripuit, cum eis divina iustaque ultione ruentibus ruit. At si forte quod absit ullus episcoporum deinceps sectatores (0608A)avaritiae ministros in parrochia sua constituerit, et eorum cognitam pravitatem auctoritate pastorali acriter ferire detrectaverit, exemplum neglegentis Heli sacerdotis imitari se cognoscat, et sinodali correctione modis omnibus subiacendum. Nam et in communi consensu statuimus, ut unusquisque episcoporum super archidiaconum suum deinceps vigilantiorem curam adhibeat; quia propter eorum avaritiam et morum inprobitatem multi scandalizantur, et ministerium sacerdotale vituperatur, et in ecclesiis a sacerdotibus multa propter eos negleguntur. 8. De presbiteris et eorum ecclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quattuor nobis pericula apparuerunt. Primo (0608B)quia nonnulli ex ipsis sacerdotibus quadam saecuritate accepta, nec ea quae ad cultum pertinent faciunt, neque in restauratione et luminaribus ecclesiae studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et insuper ecclesias suas expoliant, et in prediola sua propria transferunt; quae omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta, seniores eorum audaciter prorumpunt, ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare presumant. Unde sumopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea quae a domno imperatore cum consensu episcoporum ob honorem et amorem Dei ecclesiis concessum est, non in avaritiam presbiterorum, aut in rapacitatem episcopalium (0608C)ministrorum cedant, sed in utilitatem ecclesiae et in usus clericorum et pauperum deveniant. 9. Illud quoque non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parroechiis quosdam presbiteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare, sed etiam sibi ministrare faciunt; quas et laqueum sacerdotibus persepe extitisse, et multos hac occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Que transgressio et tempore genitoris vestri et vestro in conventibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad perfectionem plene est perducta. Unde in commune censuimus, ut hi qui tantae transgressionis (0608D)incorrectores hactenus extiterunt, si abhinc huius rei correctores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur. 10. Similiter de illis presbiteris qui contra statuta canonum vilici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur, et diversissimis modis usuris inserviunt, et aliorum domos inhoneste ac inpudice frequentant, et comessationibus et ebrietatibus deservire (0609A)non erubescunt, et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut ab hinc districte severiterque coherceantur, ne per eorum inlicitam et indecentem actionem, et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum, fiant in scandalum. 11. Quod conversatio sacerdotalis testes vitae probabiles habeat. Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices sanctorum decedentium patrum exempla sequentes, religiosos conversationis suae testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime prebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat praebere, Apostolus ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina in (0609B)integritate in castitate et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: « Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus ad secreta cubiculi sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur, et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici qualis in secreto sit vita pontificis sui nesciunt, et ut dictum sit seculares pueri sciunt. De qua re presenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubiculi pontificalis obsequantur, ut is qui in loco est regiminis, habeat testes tales qui eius in secreto conversionem videant, et ex visione sedula exemplum provectus subeant. » Haec igitur beatus Gregorius scripserit; caeterum si qui de hac re copiosiora exempla querere voluerint, vitas (0609C)beati Augustini et Ambrosii et ceterorum sanctorum aliorumque virorum legant, et perspicue invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes vite probabilis habere debeat. 12. Ut episcopi in rebus ecclesiae circa propinquos suos expendendis reprehensionem caveant et discrecionis modum teneant. Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in suorum propinquorum ius cedat statuunt, et ob hoc et iura ecclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contemnitur, placuit omnibus ut deinceps hoc avaritiae genus caveatur, fixumque ab hinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut (0609D)episcopus res sui iuris quas aut ante episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam quicquid vult faciat, et cui vult conferat; postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus aecclesiae aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparaverit, decrevimus ut non in propinquorum suorum, sed in ecclesiae cui praeest iura deveniant. Similiter presbiteris vel diaconibus qui (0610A)de aeclesiarum rebus quibus praesunt praedia eo modo emunt, faciendum statuimus; quoniam multos presbiterorum occasione taliter emptarum rerum ecclesias quibus praesunt exspoliasse, et a suo ministerio multis modis exorbitasse, et se diabolo mancipasse, et hac occasione multos laicorum in scandalum damnationis et perditionis proruisse comperimus. 13. Didicimus sane nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet monachis et sanctimonialibus, hactenus valde neglegentes exstitisse, et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in eorum parrochiis constituti, eorum prava exempla secuti suas similiter congregationes (0610B)neglexerint; quos et fraterno et sinodali conventu admonendos esse necessario duximus, ut hac neglegentia deinceps se cohibeant, et caeteris se imitabiles prebeant; ne forte propter illorum incuriam et divinae servitutis contemptus et pericula proveniant animarum, et auribus excellentiae vestrae molestia ingeratur, et nostrae mediocritatis in sacris conventibus taedium et obprobrium inferatur. 14. Comperimus etiam, quosdam sotios ordinis nostri, non causa necessitatis aut utilitatis sed potius avaritiae, delectationis, sepissime propria civitatis suae sede relicta cleroque neglecto remotiora loca frequentare. De qua re et destitutio divini cultus et predicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur, et hospitalitas neglegitur, quod ne ulterius a (0610C)quoquam sine inevitabili necessitate et certa utilitate fiat, pari consensu inhibuimus. 15. De clericis vero laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis suis eos cum utiles sint ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur, et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur, et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine ratione certa repellatur, et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur. 16. Igitur quia constat religionem christianam per successores apostolorum salubriter administrari populisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi (0610D)debere, primo necessarium iudicavimus, ut quicquid in nobis reprehendi, sibi sacrisque ministeriis quibus indigni mancipamur inconveniens et indecens contrariumque videbatur, toto adnisu Domino opem ferente corrigeremus, id est in vita nostra et doctrina et conversatione et morum probitate et studio predicationis, et in consacerdotum et ministrorum subiectorumque nostrorum correctione diligentiorem deinceps cum omni studio et sollicitudine curam et (0611A)providentiam adhiberemus, et ut nos non tantum in mundanis cupiditatibus et curis et sollicitudinibus, sed potius in divinis officiis inplicaremus, et in scolis habendis et in educandis militibus sanctae aecclesie operam daremus; quae nos Deo miserante in omnibus pro viribus imitari, exercere ad nostram universorum salutem cupimus, in quantum nobis divina favente gratia sacerdotalis libertas et optatum otium adtributum fuerit. 17. Nam et in statutis conventibus primo omnium pari voto parique consensu decrevimus, ut unusquisque nostrum in parrochia sua dictis et exemplis plebes sibi subiectas ad meliora incitare studeret, easque ut se a malis cohiberent et ad Deum ex toto corde converterent, sollicite admoneret, Deum quem (0611B)peccando sibi iratum fecerant, digna penitentiae satisfactione et elemosinarum largitione sibi placabilem facere satagerent, nec non et pro vita piissimorum Deoque amabilium imperatorum, coniugum proliumque eorum incolomitate, imperiique sibi commissi stabilitate, Dei inmensam misericordiam cernuis precibus implorarent. Post haec visum nobis fuit ea capitula hic inserere quae domno imperatori petitionis gratia pernecessarium offerenda iudicavimus. PETITIO. 1. Petimus humiliter vestram excellentiam, ut per vos filii et proceres vestri nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem cognoscant, quod ex verbis Domini facile intellegere possitis, quibus (0611C)beato Petro cuius vicem indigni gerimus ait: Quodcumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelo, et quodcumque solveris super terram, erunt soluta et in caelo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittentur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. 2. Illud etiam ad exemplum reducendum est, quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: « Deus inquit constituit vos sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi, et ideo nos a vobis recte iudicamur; vos autem non potestis ab hominibus iudicari, propter quod Dei solius inter vos expectate iuditium, ut vestra iurgia quaecumque sunt, ad illud divinum reserventur examen. (0611D)Vos etenim, nobis a Deo dati, estis Dei, et conveniens non est ut homo iudicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem Deus diiudicat. » Sed et illud ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro quem de contemplativa et actuali vita scribit, laudem sacerdotum conprehenderit: « Ipsis enim inquit id est sacerdotibus proprie animarum (0612A)curandarum sollicitudo commissa est, qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes, pro peccatis omnium velut pro suis infatigabiliter supplicant Deo. Ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram futurae animadversionis a populo; qui per Dei gratiam fiunt divinae voluntatis indices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fideles populi duces, veritatis adsertores, pravae doctrine hostes, omnibus bonis amabiles, et male sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, predicatores caelestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum, et forma fidelium; ipsi decus ecclesiae in quibus amplius fulget eclesia; ipsi columnae (0612B)firmissimae, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium; ipsi ianuae civitatis aeternae, per quos omnes qui credunt ingrediuntur ad Christum; ipsi ianitores quibus claves datae sunt regni celorum; ipsi etiam dispensatores regiae domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus et officia singulorum. » Licet enim sanctorum predecedentium sacerdotum vita et meritis longe inferiores simus, id tamen sacrum ministerium quod indigni suscepimus, non minoris auctoritatis et dignitatis existit, et quamquam tanto ministerio indigni simus, propter illum tamen cuius ministerium gerimus, in nobis non contempnendum est. 3. Illud etiam specialiter necessarium vestre sucgerere pietati duximus, ut fideles vestri per vos admoneantur (0612C)et instruantur, quatinus quando aliquid nobis vestra celsitudo de nostra correctione, vel vestra nec non et illorum salute, tractandum committit, ut non per inanem et falsam suspitionem contra nos scandalum sumant, et sine causa in nos detrahendo Deum offendant, et unde sibi salutem sperare et adquirere debuerant, culpam incurrant. Quia nos nichil aliud quaerere aut tractare desideramus, nec nostri officii est ut faciamus, nisi quod ad nostrum debitum ministerium et ad illorum salutem pertinet. Et ideo non debemus ante tempus per suspitionem iudicari, sed pacienter expectari, donec ipsa veritas manifestum faciat, utrum magis audiendi an inprobandi simus. Nos enim, si forte evenerit, ut aliquid sinistrae opinionis de nobis fama sparserit, Deo nobis (0612D)opem ferente equanimiter tolerare et possumus et debemus. Ipsi vero culpa inmunes esse non possunt, dum patrum et fratrum intentionem sine causa reprehendere non metuunt; quoniam hoc sumopere laborandum est nobis et vobis, ut semper inter pastores eclesiarum et gregem Christi pax et concordia unanimitasque servetur. Nisi enim caritatem et concordiam in invicem habuerint, Deum sicut oportet (0613A)propitium habere non merentur. Quapropter, sicut premissum est, cum Deo inspirante vestra pietas de aecclesiastica et communi utilitate aliquid nobis tractare praecipit, non est nobis fas mentiri, quia aliquando veritatem sine gravi periculo ad tempus reticere, numquam tamen interrogati de ipsa veritate, sine gravi discrimine possumus mentiri. Sed quia veritas sepe odium generat, et sermo Dei adversarius a Domino nostris carnalibus voluptatibus describitur, tamen et in via id est in presenti vita consentiendum est, ut quotiescumque interrogati veritatem proferimus, quamquam nonnulli infirmi sine causa scandalizentur, nobis tamen consentiendum est propter ipsam veritatem. Nam sepe quando vobis suggerimus, ut fideles quique res aeclesiarum pie et cum (0613B)reverentia et timore Dei tractent, et cognoscant illas Deo esse dicatas, quatinus sic habeant de illis temporalem profectum, ut non per ignorantiam et neglegentiam aeternum paciantur detrimentum, suspicantur nonnulli, quod nos causa cupiditatis potius hoc admonemus quam causa salutis, cum nos veraciter nullis rebus sibi conlatis optemus eos exspoliari, sed magis eorum communi saluti consultum praebere, quia non rerum, ut multi arbitrantur, ambitione sed animarum potius delectamur salvatione, adtendentes illud apostoli: Non enim vestra quaero, sed vos. 4. Cum sacri canones bis in anno concilia celebrari iubeant, illud obnixe vestram pietatem deposcimus, ut saltim vel semel in anno libertas oportuni temporis concedatur, quo haec ad honorem Dei sanctae (0613C)Dei ecclesie multorumque correctionem congruenter decenterque fieri possint. Quoniam si haec semel ut dictum est in anno per unamquamque provinciam celebrata fuerint, et honor ecclesiasticus ius ordinis sui obtinebit, et inpudentia quorundam superborum clericorum, qui passim quique auctoritate canonica calcata, auribus imperialibus molestiam ingerere non cessabunt, et inpunitas diversorum flagitiorum, locum delitiscendi quem nunc habet non habebit, et alia multa, quae hactenus secus quam ecclesiastica docet doctrina incesserunt, ordinem suum Domino auxiliante tenebunt. Similiter etiam obnixe et suppliciter vestrae celsitudini suggerimus, ut morem paternum sequentes, saltim in tribus congruentissimis imperii vestri locis scolae publicae (0613D)ex vestra auctoritate fiant, ut labor patris vestri et vester per incuriam quod absit labefactando non depereat, quoniam ex hoc facto et magna utilitas, et honor sanctae Dei ecclesiae, et vobis magnum mercedis emolumentum et memoria sempiterna adcrescet. 5. Similiter et hoc ad vestram pietatem necessario (0614A)duximus expectendum, ut sacerdotes et levitae et sequentis ordinis clerici, qui in diversis imperii vestri partibus meximeque in Italiae regionibus fuga lapsi sunt, vestra auctoritate per missos vestros diligenter perquirantur, et in praesentiam vestram venire conpellantur, et per vestram clementiam unicuique ecclesiae a qua per contumatiam defecerunt, restituantur. 6. Illud quoque nichilominus a vestra pietate supliciter flagitamus, ut monachi et presbiteri nec non et clerici qui postposita canonica auctoritate passim palatium adeunt, et vestris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, vestra auctoritate et potestate deterreantur, nec hoc facere presumant; quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus (0614B)contempnitur, et religio sacerdotalis et professio monasticha vilis efficitur. 7. Illud etiam obnixe vestram sanctam piissimamque devotionem suppliciter monendo deposcimus, ut ob amorem et honorem Dei et animae vestrae salutem morem paternum sequentes, quasdam sedes episcopales quae rebus propriis viduatae immo annullatae esse videntur, dum tempus habetis et oportunitas se prebuerit, de earum sublevatione et consolatione cogitetis, memores semper quomodo progenitores vestri huiuscemodi piissimis studiis intenti fuerint. 8. Sed et illud a vestra misericordia fieri deposcimus, ut in quadam parte parrochiae Alitgari et Rantgarii, ubi turpissimam et nefandissimam et ipso dictu foetidissimam rem perpetrari audivimus, missi (0614C)vestri fideles existant, qui per potestatem imperialem vestram simul cum eorum auctoritate quorum parroechiae sunt, idem malum ab illo loco quantocius radicitus evellant. 9. Iterum subpliciter admonendo vestrae suggerimus serenitati, ut vestro sollertissimo studio vestraque imperiali auctoritate tam temeraria christianorum sanguinis effusio in regno vestro fieri non sinatur, semper illud adtendentes quod Dominus post diluvium dixit famulo suo Noe: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam hominis: quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non (0614D)sunt timori boni operis sed mali; vis autem non timere potestatem; bonum fac, et habebis laudem ex illo, Dei enim minister est tibi in bono; si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim minister est vindex in ira ei qui malum agit. De illo enim specialiter divina auctoritas dicit: (0615A)Cladium Dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contra vero nescimus, quia pernoxia inventione a nonnullis usurpatum est, ut hi qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimas, indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindictae ministerium, et quod rex saltim in uno exercere debuerat propter terrorem multorum, ipsi inpudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimititiarum vindictas, quod nolunt ut rex faciat propter Dei vindictam. 10. De abbatibus vero canonicis et regularibus, et de abbatissis quae sanctimonialibus preesse videntur, sive de laicis qui monasteria habent, illud vestrae (0615B)pietati deposcimus, ut nunc in presenti placito a vestra serenitate expresse admoneantur, ut de se ipsis caeteris bonum exemplum praebeant, et religiose sicut decet conversentur, et quod uniuscuiusque professioni inconveniens est et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant, et loca sibi a vobis concessa diripere et destrui per neglegentiam non demittant, et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paterno affectu gubernare, eisque necessaria stipendia administrare non neglegant; ne forte propter aliquam inopiam divina officia neglegantur, et ipsae congregationes inreligiosius vivere conpellantur, et ut nostram admonitionem libenter audiant, benigne suscipiant, et oboedienter adimpleant. Quoniam si illi nostris admonitionibus (0615C)paruerint, nos Deo auxiliante id per nostrum studium pro viribus efficere cupimus, ut ipsa religio semper in melius proficiat, et merces vobis exinde crescat, necnon et periculum quantum fieri potest caveatur animarum, et ab auribus vestris amoveatur pro hac causa tedium querellarum. 11. Postulamus etiam, ut celsitudo vestra missis vestris specialiter iniungat, ut ad haec peragenda studiosi et veri adiutores, ubicumque necessitas poposcerit, nobis existant. 12. De presbiteris et capellanis palatinis contra canonicam auctoritatem et aecclesiasticam honestatem inconsulte habitis, vestram monemus sollertiam, ut a vestra potestate inhibeantur: quoniam propter hoc et honor ecclesiasticus vilior efficitur, et vestri (0615D)proceres et palatini ministri in diebus sollemnibus, sicut decet, vobiscum ad missarum celebrationes non procedunt. Nam et obnixe deprecamur, ut in observatione diei dominici, sicuti iam dudum deprecati sumus, debitam adhibeatis curam, quatinus nisi magna conpellente necessitate, in ipsa die a curis et (0616A)sollicitudinibus mundanis quantum potestis vos exuatis, et quod tantae diei venerationi competit, et vos faciatis, et vestros sacro vestro exemplo edoceatis et agere conpellatis. 13. De perceptione vero sacri corporis et sanguinis Domini nichilominus monemus, ut quod christianae religioni expedit, sicut vobis a patribus nostris admonitum est in aliis conventibus, quando possibile fuerit faciatis, et vestro exemplo vobis famulantibus ut hoc faciant instruatis. 14. De capitulo siquidem quod propter honorem ecclesiasticum in generali conventu vestra celsitudo se constitui velle decrevit, tantummodo vestram pietatem deposcimus, ut secundum Dei voluntatem quod melius exinde vobis visum fuerit, ad (0616B)effectum perducatis. DE HIS QUAE POPULO ADNUNTIANDA SUNT. Item capitulo 1. Hoc admonendum vel denuntiandum fidelibus necessario providimus, ut hi qui fidem Christi expetunt et provectae aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suspicere voluerint, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quod pro aliis spoponderint vel per quos fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos indicamus, ne alios de sacrosancto fontis baptismate suscipiant, nec etiam ad percipiendum sancti Spiritus donum aliorum patroni existant, (0616C)qui et communione canonica privati, et penitentiae publice sunt subacti, donec per penitentiae satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et auctoritas canonica ab ecclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus poenitentiae ut iam dictum est peractum, sunt sequestrandi.
2. Ut extra statuta tempora canonum baptismata non celebrentur, quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquid periculum institerit, fieri prohibent, in tantum ut etiam eos qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant. 3. De eo etiam instruendo fideles necessarium praevidimus, ut intellegant pactum quod cum Deo in (0616D)baptismate fecerunt. Pactum quod cum Deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem aut ad heresim aut certe ad schisma prolabitur; ex parte vero, quando quis aut ad superbiam (0617A)aut ad invidiam aut ad caetera vitia spiritualia, quae ex radice superbiae prodeunt, labitur. 4. Quid sit abrenuntiare diabolo, operibus et ponpis eius, valde omnes fideles intellegere oportet. Quapropter necesse est, ut praedicatores in admonendo et auditores in discendo et opere conplendo abhinc, ut suum cavere possint periculum, magis adhibeant studium. Abrenuntiare igitur diabolo est, penitus eum respuere, spernere, reicere, eique contradicere, seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quae utique operibus Salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et quae eum ex angelo demonem fecit; quae est etiam initium omnis peccati. Et cetera vitia (0617B)quae ex radice prodeunt superbiae. Pompa diaboli haec est quae et ponpa mundi, id est ambitio, arrogantia, vana gloria, omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus, unde crescit elatio, que multotiens honestati solet ascribi, et cetera huiusmodi quae de fonte superbiae procedere noscuntur. Haec et his similia sunt quae unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reiecit, Christoque se mancipavit, pactumque cum Deo fecit, ne penitus ad ea quibus abrenuntiavit rediret; verum si iura humanae pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti quae cum Deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda. 5. Inter nos pari consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scolis habendis et ad utilitatem (0617C)aecclesiae militibus Christi praeparandis et educandis, abhinc maius studium adhiberet; et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut quando ad provinciale episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum scolasticos suos eidem concilio adesse faciat, quatinus et ceteris ecclesiis noti sint, et sollers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat. 6. Ut episcopi nonnisi ieiuni per inpositionem manuum Spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitatibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum, ita etiam traditionem sancti Spiritus a ieiunis pontificibus convenit celebrare. 7. Ut presbiteri, sicut hactenus factum est, indiscrete (0617D)per diversa non mittantur, nec ab episcopis nec ab aliis prelatis nec etiam a laicis, ne propter eorum abstinentiam et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur officia.(0618A) 8. Visum est nobis, ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum qui gradum amittunt tam per se quam ministros noverit, eosque canonice penitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Cesariensi titulo primo scribitur: « Presbiter si uxorem acciperit, ab ordine deponatur; si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et sub penitentia redigi. » Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis, propter quorundam episcoporum incuriam, legibus constringantur. 9. Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbiterorum solus missam celebrare praesumat, quia ita nec verba domini Salvatoris, quibus (0618B)mysteria corporis et sanguinis sui discipulis suis celebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis actibus apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde conveniendus immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis Domini solitarius consecrator, quibus dicit: Dominus vobiscum? Etiam quo illi respondetur: et cum Spiritu tuo? Vel pro quibus supplicando Domino inter cetera: Memento Domine, et omnium circumadstantium, cum nullus circumstet, dicit. Quae consuetudo quia apostolicae et ecclesiasticae auctoritati refragatur, et tanto misterio quandam dehonorationem irrogare videtur, omnibus in commune visum est, ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur.(0618C) 10. Sepe namque in aliis conciliis et nunc in nostris conventibus constitutum est, ut unaquaeque eclesia, si facultas suppetit, proprium presbiterum habeat, et unusquisque presbiter una tantum sit contentus eclesia. 11. Inter caetera vero admonitionis nostrae officia satis illud nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur, ut diem dominicum, in quo auctor vitae resurrexit a mortuis, honorabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere et Iudei more carnali sabbatum carnaliter observare satagunt, quanto magis christianae religionis devotio ob memoriam dominice resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet. Multi namque (0618D)nostrorum visu, multi etiam quorundam relatu didicimus, quosdam in hac die opera ruralia exercentes, fulmine interemptos, quosdam artuum contractione multatos, quosdam etiam visibili igne absumptos, subitos in cinerem resolutos penaliter (0619A)occubuisse. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes reges et principes cunctique fideles huic diei observationem atque reverentiam devotissime exibeant. 12. Illud etiam quamquam sepe admonitum sit, nobis iterum inculcandum populisque denuntiandum summopere visum fuit, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant; et necesse est, ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parroechia sua poenitus amoveat. Et si quis presbiterorum abhinc, excepto quando itinere pergit et locus basilicae procul est et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas conpellit, ne populus Dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione remaneat, missarum celebrationes in huiuscemodi (0619B)inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere adtemptaverit, dignum est, ut gradus sui periculum incurrat. Satius igitur est missam non audiri, quam eam ubi non licet nec oportet, celebrari aut audiri. 13. Quia ergo quod sepe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere, et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus; et si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat. 14. Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis inhibuimus; in qua re hactenus (0619C)multos presbiterorum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse deprehendimus. 15. Deprehendimus etiam et aliam neglegentiam, quod quaedam feminae sine consensu sacerdotum velum sibi incaute inponant; quod similiter ne ulterius fieret inhibuimus. 16. Nihilominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae plenum et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae et aliquae ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum inponere presumant; et ideo nonnullae taliter velatae, putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare, et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut si abbatissa aut quaelibet sanctimonialis (0619D)post hanc definitionem in tantam audatiam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare presumpserit, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur. 17. De nobilibus feminis quae amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates (0620A)obponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra iam dudum ventilatum et definitum est, maiori sollertique studio admonendas et instruendas ab episcopis statuimus; quatinus suae saluti consulant, nec sic indiscrete vivendo et propria noxiaque libertate utendo et per diversa vagando periculum animarum suarum incurrant; semper illud apostolicum ante oculos habentes quod dicitur: Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est. 18. Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat, modis omnibus inhibuimus, quia quorundam relatu didicimus, in quibusdam provinciis contra legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere, sacrataque (0620B)vasa inpudenter contingere, et indumenta sacerdotalia presbiteris administrare, et quod his magis indecentius ineptiusque est et corpus et sanguinem Domini populis porrigere, et alia quae ipso dicto turpia sunt exercere; inhibuimus ne ulterius fieri presumatur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii papae invenitur. 19. Quia etiam comperimus, quosdam canonicos et monachos postposito religionis suae pudore monasteria sanctimonialium tam monacharum quam canonicarum inconsulto episcopo suo impudenter atque inreverentur adire, qui obtendere solent, se non ob aliud illuc accedere, nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe nescio cuius conlocutionis (0620C)gratia; quod factum quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi forte causa predicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegit; et hoc nullatenus sine licentia episcopi, aut illius qui vice illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo predicationis faciendus est, et hoc congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero conloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non aliubi nisi constituto loco, id est in auditorio, sub testimonio virorum religiosorum et feminarum fiat. Quando vero a sacerdotibus in monasteriis puellaribus missarum celebrationes faciendae sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur; quibus rite peractis, non ad secretas conlocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, (0620D)sed cum ministris suis illico egrediantur. Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in aecclesia coram sancto altari, adstantibus haud procul testibus, faciant. Si autem infirmitas prepedierit, ut in aecclesia eadem (0621A)confessio fieri nequeat, et quacumque libet domo facienda est, non nisi testibus similiter haud procul adstantibus fiat. Nullomodo quippe videtur nobis convenire, ut monachus relicto monasterio suo, idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua modum poenitentiae imponat. 20. Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominicae qua dicitur: pecuniam tuam non dabis ad usuram et frugum superhabundantiam non exiges; ego dominus Deus vester, in tantum turpissimi lucri labem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis, pauperes adfligant obprimant et exhauriant, adeo ut multi fame confecti (0621B)pereant, multi etiam propriis derelictis alienas terras expetant; in quibuscumque locis haec fieri didicimus, ne ulterius fieret cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus, attendentes illud quod in libro Exodi Dominus per legislatores dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urges eum quasi exactor, nec usuris obprimes. In libro quoque Levitici: Si attenuatus fuerat frater tuus et infirmis manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro Deuteronomii: Si unus inquit de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam dominus Deus tuus daturus est (0621C)tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuo quo eum indigere perspexeris. Item in eodem: Cave ne forte surripiat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: « adpropinquat septimus annus remissionis » , et avertas occulos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuo commodare, ne clamet contra te ad Dominum et fiet tibi in peccatum. Sed dabis, nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris. Amos propheta: Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis. Ergo nostra est terra dicentes, quando transibit messis, et venundabimus merces et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut inminuamus (0621D)mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti venundemus. Hieronimus in expositione Ezechielis prophetae: « Putant quidam usuram tantum esse in pecunia, quod praevidens scriptura omnis rei aufert superhabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii et vini et olei (0622A)ceterarumque specierum usurae exigi, sive ut appellat sermo divinus superhabundantiae; verbi gratia ut hiemis tempore demus decem modios et in messe recipiamus quindecim, hoc est amplius partem mediam; qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem. Et solent argumentari et dicere: Dedi unum modium qui satus fecit decem modios, nonne iustum est ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea libertate novem et semis de meo habeat? Nolite errare inquid apostolus Deus non inridetur. Respondeat nobis breviter fenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti? Habenti utique dare non debuerat, sed dedit quasi non habenti; ergo quare plus exigit? quasi ab habente? Alii pro pecunia fenerata solent munuscula accipere (0622B)diversi generis, et non intellegunt usuram appellari et superhabundantiam quicquid illud est, si ab eo quod dederint plus acceperint. » De mensurarum namque inaequalitate et modiis iniustis et sestariis quae Domini lege habere prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicue nobis patet, eo quod in diversis provinciis diverse ab omnibus poene habeantur; hoc tamen modis omnibus optamus et admonemus, ut saltim nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat; quoniam hac occasione multos pauperes adfligi in plerisque locis cognovimus. Sunt sane diversorum malorum patratores quos et lex divina improbat et condemnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus (0622C)fame et pestilentia flagellatur, et ecclesiae status infirmatur, et regnum periclitatur. Contra quos nos eorum malitiam exagerantes, quamquam in sacris eloquiis satis sint execrata, nos necessarium praevidimus, iterum nostra admonitione et exhortatione praecaveri omnino oportere. Sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quos cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quae inconparabilem dulcedinem piissimi Creatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant. Pro quo etiam scelere igne caelesti conflagratae infernique hiatu quinque absorptae sunt civitates, nec non et 40 et eo amplius milia stirpis Beniamin a mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro iuditia et evidentes vindictae (0622D)declarant, quam detestabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Extant et alia pernitiosissima mala quae ex ritu gentilium remansisse non dubium est, ut sunt magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: anima quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam (0623A)faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et dstote (sic) sancti, quia ego sanctus sum dominus Deus vester. Custodite precepta mea et facite ea, quia ego Dominus qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrae vivere non paciamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibusdam prestigiis atque diabolicis inlusionibus ita mentes quorundam inficiant poculis amatoriis, cibis vel fylacteriis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Ferunt enim suis maleficiis aera posse conturbare, et grandines inmittere, futura predicere, fructus et lac auferre aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur; qui ut fuerint huiusmodi reperti viri, sive feminae, (0623B)in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius ausu nefando et temerario servire diabolo non metuunt. De his quoque in concilio Anciritano titulo 23 ita scriptum est: « Qui divinationes expetunt et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus poenitentiae definitos. » Oportet enim haec in omnibus, et maxime in his locis, ubi licite et inpune multi se posse hoc perpetrare confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur et severius corrigantur. Sunt et alia detestanda vitia, quae ita habentur quasi naturaliter in usu, ut ea perpetrantes, quanti sint criminis, non advertant. Sicut (0623C)sunt ea quae apostolus aperte enumerat, id est ebrietates, commessationes, contentiones, irae, rixae, dissensiones, detractiones, invidiae, inimicitiae, quae homines iuxta eundem apostolum a regno Dei excludunt, ita inquiens: Qui enim talia agunt regnum Dei non consecuntur. In tantum enim ea inpudenter et fidenter quidam committunt, ut merito de illis dici possit: Letantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis. Unde oportet, ut omnes christiani haec et subtiliter intellegant et studiosissime caveant, ne ea perpetrantes, et alia bona quae agunt perdant, et propter haec a regno Dei se alienos faciant. Similiter etiam de otioso sermone, pro quo iuxta Domini vocem omnes reddituri sumus in die iuditii rationem, de scurilitate et stultiloquio et (0623D)maledictionibus; quoniam iuxta apostolum maledicentes regnum Dei non possidebunt; de mendatio, de periculoso, noxio, assiduoque iuramento, et obscenis turpibusque canticis, omnibus christianis intellegendum et observandum est, ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum paciantur animarum. Haec igitur quae breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia a nobismetipsis abdicando, formam et (0624A)exemplum aliis praebere volumus, et fidelibus vestris humiliter innotescere, et fideliter denuntiare necessario iudicamus. Sed et parroechias vestras omnes admonendo instruere cupimus, ne quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglegentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis. Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum hic ob nimiam prolixitatem mentionem tantum facimus, scilicet quod nosse eos oporteat coniugium a Deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae sed causa potius filiorum appetendum. Et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda, et uxores habentes neque pelicem neque (0624B)concubinam habere debeant. Quomodo in castitate uxores suas diligere, eisque utpote quasi infirmioribus honorem debitum debeant inpendere. Et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis, et qualiter a coitu pregnantium uxorum viris abstinendum sit, et quod nisi causa fornicationis, ut Dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinenda, et quod hi qui causa fornicationis dimissis uxoribus alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notentur. Sive etiam qualiter incesta a christianis cavenda sint, et quod loca Deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad Deum exorandum sibique propitius faciendum sint adeunda. Et quod in basilicis Deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermotinationibus (0624C)vacandum, et negotia secularia publicaque placita habenda, et quod qui haec in ecclesiis Dei faciunt maiora sibi peccata accumulent. De iusto iuditio iudicando, et munerum acceptione cavenda. De falso testimonio vitando et detractione vitanda, nec non et de caeteris quae enumerare longum est. Sunt etiam alia plura flagitia pernecessarium corrigenda, quae nos ideo hic inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea comprehensa esse scimus, quae vos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos missos vestros corrigenda esse consuevistis. DE PERSONA REGALI. Item alia. Haec nos fideles et devotissimi famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri (0624D)prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam ordinationem vestram, de his quae ad nostram et sacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus, nec non et de his quae populis necessario adnuntianda et admonenda praevidimus, illud etiam quod vestrae pietati deposcendum tantummodo iudicavimus, pauca de multis quae in nostris conventibus gesta sunt ex cerpentes, in unum redigendo succinte et ordinatim (0625A)adnotavimus. Sed quamquam ordine prepostero de his quae premissa sunt vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus, illud tamen quod in capite prius ponendum fuerat et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus, sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus, ut aperte atque distincte inspiciendo legendo et audiendo, vestra cognoscere possit sollertia, de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris secundum virium possibilitatem nostrarum fideliter egerimus.
1. Ut quid rex dictus sit, Ysidorus in libro sententiarum scribit. « Rex enim inquit a recte agendo (0625B)vocatur, si enim pie et iuste et misericorditer regit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex sed tyrannus est. » Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et misericorditer regentibus regis nomen adeptis, impie vero, iniuste, crudeliterque principantibus, non regis ad tyrannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in moralibus: « Viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris suis eloquiis didicimus, eo quod recte agunt sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. » Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene gerendo pacificare noverunt. At quid etiam constitutus sit imperator, (0625C)Fulgentius in libro de veritate predestinationis et gratiae scribit: « Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordiae preparatum in gloria, quia apicem terreni principatus accepit, sed si imperiali culmine recta fide vivat, et vera cordis humilitate preditus, culmen regiae dignitatis sanctae religioni subiciat; si magis in timore servire Deo, quam in timore dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitiget, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exibeat, si subiectis salubriter consulat, si iustitiam sic teneat ut misericordiam non relinquat, si pre omnibus ita se sancte matris ecclesiae catholicae meminerit filium, ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum facïat (0625D)principatum. Magis enim christianum regitur imperium, dum ecclesiastico statui per omnem terram consulitur, quam cum in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur. » Unde et Ysidorus scribit: « Principes namque seculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam (0626A)potestates necessariae non essent, nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. » Salomon in proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. Regale namque ministerium specialiter est populum Dei gubernare et regere cum equitate et iustitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse ecclesiarum, et servorum Dei, viduarum, orfanorum, caeterorumque pauperum, nec non et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiuscemodi in quantum possibile est esse debet, primo ut nulla iniustitia fiat, deinde si evenerit ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem delitescendi sive audatiam male agendi (0626B)cuiquam relinquat. Sed sciant omnes, quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali quod admiserint, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit modus iustae correctionis. Unde oportet, ut ipse qui iudex est iudicum, causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter inquirat, ne forte aliqui qui ab eo constituti sunt et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire autem unumquemque cuiuslibet sit ordinis oportet, quia si de ocioso sermone Deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. Unde beatus Iob: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator; auris audiens beatificabat me, (0626C)et occulus videns testimonium reddebat michi quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio pauperis super me veniebat, et cor viduae consolatus sum; iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate iuditio meo. Oculus fui ceco et pes claudo; pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam moles iniquas et dentibus illius auferebam praedam. Rex qui sedet in solio iuditii dissipat omne malum nutu suo. Item idem in libro sapientiae: Diligite iustitiam qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Item ibi: Audite ergo reges et intellegite, discite iudices finium terrae; praebete aures vestras qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum, (0626D)quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab altissimo. Qui non custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis Dominus, quoniam iuditium durissimum in his qui praesunt fiat. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes enim potenter tormenta paciuntur. Non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus, nec reverebitur cuiusquam magnitudinem. (0627A)Quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et officio convenientia, super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum prerogativis vestrum repleverit aninum et ornaverit dignitatem, ut non sit necesse sacerdotibus Domini copiosioribus exemplis ac qualibet exageratione vestrum animum onerare. Quare quia Deo omnipotenti gratias uberimas ac multiplices referimus, qui ita vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitiae, operibus misericordiae, ceterarumque sanctarum virtutum perfectione sua gratuita pietate ditavit, ut merito ab omnibus (0627B)amandi et imitandi sitis. Verum quod nos si haec vobis caelitus attributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo admonendo exigere a vobis, quolibet modo debueramus; vos e contra propter divinum amorem et honorem pium oportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis. Proinde humillimis precibus specialiter pietati vestre suggerimus, ut bonum quod cepistis, Deo opitulante indesinenter perficere non gravemini, et in adimplendis operibus iustitiae et pietatis ac misericordiae nullatenus deficiatis; quoniam non inchoantibus sed perseverantibus praemium aeternae vitae datur, et iuxta veritatis vocem qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (0627C) 2. Iterum monendo magnitudini vestrae suppliciter suggerimus, ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclesiis Dei constituendis, magnum studium atque sollertissimam adhibeatis curam. Quia si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio christiana in multis labefactando dampna detrimenti sui pacietur, et animae vestrae, quod non optamus, periculum generabitur. 3. Similiter deposcimus, ut in abbatissis constituendis vestrum caveatis periculum; sicut vobis sepe est admonitum, et per divinam auctoritatem crebrius manifestatum. 4. Sed et hoc obscramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et reipublicae ministris qui vice (0627D)vestra populum Dei regere et gubernare atque iudicare debent, sollertissimam providentiam habeatis, semper illud adtendentes quod in libro Exodi ad Moysen dicitur: Provide inquid de omni populo, elige viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum (0628A)omni tempore, quicquid autem maius fuerit referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; leviusque tibi sit, partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Domini, et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro Deuteronomii: Iudices inquid et magistros constitues in omnibus portis tuis quas dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iuditio, nec in aliquam partem declinent. Item ibi: Dixique vobis in illo tempore, non possum solus sustinere vos, quoniam dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae celi plurimae; dominus Deus patrum nostrorum addat ad hunc numerum multa milia, et faciet vobis sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes (0628B)et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris. Sed in libro Paralipomenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca, et praecipiens iuditibus: Videte ait quid facitis, non enim hominis exercetis iuditium, sed Domini, et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non enim est apud dominum Deum vestrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam vestramque salutem ac totius populi utilitatem nec non et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas sollertissimam vigilantiam adhibeat, quatinus consiliarii et dignitatis vestrae ministri custodesque (0628C)animae vestrae et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum et in exteris nationibus bonae opinionis condimentum, caritatem pacem atque concordiam omni simulatione et calliditate postposita ad invicem habeant, ut secundum Dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent, et veri vobis adiutores in omnibus concorditer existant. Tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterint, si unanimes extiterint et invicem dilectionem habuerint. Decet quippe, ut sacra domus vestra cunctis spectabilis appareat et imitabilis existat, et fama suae opinionis sive alios imperii vestri subiectos sive exteras nationes abundantissime perfundat. Ubi igitur omnes (0628D)dissensiones et discordiae dirimende, et omnis malitia imperiali auctoritate est comprimenda, necesse est, ut quod in aliis corrigere decernit, in eo minime reperiatur. 5. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros quos vobis divina pietas largire voluerit, in timore Dei iugiter diligenterque (0629A)erudiatis, sicuti et facitis, et in mutua dilectionis caritate et fraternitatis amore atque unanimitatis concordia vicissim consistant, sedula paternaque admonitione insinuetis, et ne inlicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida sollertique circumspectione nihilominus invigiletis, adtendentes beatum Iob, cuius studium vir beatus Gregorius in moralibus libris scribit: Circa filios erudiendos talis extitit, ut non solum eos exterius perfecto opere et sermone efficeret, verum etiam corda sacrificii oblatione mundaret. Adtendite etiam et David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachim legitur: Ego inquit ingredior viam universae terrae; confortare et esto vir fortis, et observa ut custodias precepta domini Dei tui, ut ambules in viis eius, et custodias (0629B)ceremonias eius et iuditia eius, et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi, et in libro Paralipomenon. Tu autem Salomon, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Adtendite etiam Tobiam de quo legitur, quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua, et genuit ex ea filium nomen suum inponens ei; quem ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem adloquens cundem filium suum: Omnibus inquid diebus vitae tuae habe Deum in mente, et cave ne aliquando peccato consentias, et pretermittas precepta Dei nostri. Ex substantia tua fac elimosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto (0629C)misericors, et cetera. Item paulo post: Adtende tibi fili ab omni fornicatione et preter uxorem tuam nequaquam paciaris crimen scire. Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo corde dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multum: Consilium semper a sapiente perquire, omni tempore benedic Deo, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem. Audite ergo filii mei patrem vestrum, servite Domino in bonitate, et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi, et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas, et ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore, in veritate et in tota virtute sua.(0629D) 6. His omnibus praelibatis notescimus vobis, quod ea quae in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet quid a principibus et reliquo populo vel ita ut divina auctoritas doceat, aut aliter teneatur vel quid inde ex parte aut ex toto dimissum sit ut non teneatur, fatemur quia in his capitulis que superius continentur, necnon in his quae praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt quae a pastoribus (0630A)ecclesiarum et a principibus et a reliquo populo hactenus neglecta extiterint, et aliter quam divina auctoritas se habeat in his eos egisse et agere novimus. Sed si haec nostra sacerdotalis admonitio effectum Deo operante per vestrum bonum studium abhinc obtinuerit, credimus quod multa quae a multis, aliter quam divina auctoritas se habeat, dimissa sunt, quae non tenebantur, corrigentur. Nam et illud quod in eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret, quae causa id effecerit ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis in quibus sicut diximus multa neglegebantur, specialiter unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus; id est quia et principalis potestas, diversis occasionibus intervenientibus, (0630B)secus quam auctoritas divina se habeat, in causas ecclesiasticas prosiluerit, et sacerdotes, partim neglegentia partim ignorantia partim cupiditate, in secularibus negotiis et sollicitudinibus ultra quam debuerant se occupaverint, et hac occasione aliter quam divina auctoritas doceat, in utraque parte actum extitisse dubium non est. Sed quia, Deo miserante, a progenitoribus et genitore vestro et a vobis multa correcta gratulabantur, si ea quae admonemus prosperum successum habuerint, credimus quod ad perfectionis statum vestra intentio nostraque devotio Deo cooperante pervenire possit. Verum tamen quia novimus statum huius regni sub tali conditione et teneri et crevisse atque dilatatum esse, et a prudentissimis sanctisque predecessoribus nostris, (0630C)sive scilicet ab episcopis sive a principibus, hanc causam ex toto correctam non fuisse propter haec quae suo tempore dici possunt, et pondus tantae considerationis parvitatis nostre vires excessit, quoniam nec otium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus, ideo haec congruentiori et aptiori tempore vita comite, si Deus ita annuerit, tractanda ac consideranda distulimus. Quoniam tantae considerationis perfectio indiget assensu et adiutorio principum, et multitudine atque devotione nec non et studio sacerdotum, et oboedientia vel concordia populi, et congruentia loci, temporisque spatio. 7. (0630D)Porro de episcopali libertate, quam Deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci ad Dei servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatinus ita sit, ut et nosmetipsos salvare, et populo nobis subiecto utiliter prodesse, atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et ut vestris obsequiis et regni adiutorio solatium debitum minime subtrahatur, sed si possibile fuerit, potius augeatur.
CAPITULARIA WORMATIENSIA. (0631) (0631)Capitulare Wormatiense triplex Lothario imperatore praesente promulgatum, et inter Italicas leges locum tenuit; quare in eo edendo non solum Codicum duodecim supra enumeratorum sed etiam Blankenburgici, Gothani, Mutinensis, Parisiensis, n. 4613, Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis et Estensis apud Muratorium rationem habuimus. In nullo eorum capitulare missis datum invenitur.
HAEC SUNT CAPITULA QUAE ALIQUI EX MISSIS AD NOSTRAM NOTITIAM DETULERUNT ANNO 10º IMPERII NOSTRI.
CAPITULA GENERALIA (0631A) 1. De his qui sine consensu episcopi presbyteros in ecclesiis suis constituunt, vel de ecclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint, ut bannum nostrum rewadiare cogantur, et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur. Et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvat, aut aliam harmiscaram sustineat. 2. De ecclesiis quae inter coheredes divisae sunt, consideratum est, quatenus si secundum providentiam et admonitionem episcopi, ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias exinde (0631B)auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesiae pertinentes ita divisae inventae fuerint, ut describatur, et nobis renuntietur. 3. De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem destructae sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur, qui eam restaurare debuerant. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut plures sint quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint. 4. De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui (0631C)homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est, presbyteris cum sua lege restituere faciant. 5. De his qui nonas et decimas iam per multos annos, aut ex parte aut ex toto, dare neglexerunt, (0632A)volumus ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium unde haec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonae memoriae genitoris nostri in libro primo, cap. 157. « Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiae cuius res sunt, donent. Et qui tale beneficium habent et ad medietatem laborant, et de eorum portione proprio presbytero decimas donent. » Item in capitulare nostro in libro secundo, cap. 21 de eadem re: « De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter (0632B)et in diversis placitis admonitionem fecimus, et per capitularia nostra qualiter haec observentur ordinavimus, volumus atque iubemus ut de omni conlaboratu, et de vino et feno, fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi qui hoc persolvere debet, cumvenerit. » 6. Quicumque decimam abstrahit de ecclesia ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam, vel aliam quamlibet occasionem, ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem (0632C)decimae quantitatem cum sua lege restituat. 7. De decimis, quae populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, et nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire (0633A)conpellatur; ceteri vero distringantur, ut inviti ecclesiae restituant, qui voluntariae dare neglexerunt. 8. Quicumque de rebus ecclesiarum quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerunt, iuxta capitularem anteriorem in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, id est in libro quarto capitulo 38. « De opere et restauratione ecclesiarum: Consideratum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine persolvantur. De opere vero vel restauratione ecclesiarum comes et episcopus sive abbas, una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, (0633B)quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant: cum quo pretio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiamen emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum sua lege restituat, insuper et bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat, ne saepius iterando beneficium amittat. » 9. De illis qui agros dominicatos propterea neglexerit excolere, ut nonas et decimas exinde (0633C)non persolvat, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipit, volumus ut de tribus annis ipsam nonam et decimam cum sua lege persolvat. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc exstiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur. 10. Ut de rebus ecclesiarum quae ab eis per triginta annorum spatium sine ulla interpellatione possessa sunt, testimonia non recipiantur, sed eo modo contineantur, sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent. ITEM ALIA CAPITULA.
1. De beneficiis destructis hoc observetur quod in capitulare priori continetur, id est in libro quarto (0634A)capitulo 36. « Quicumque suum beneficium occasione proprii desertum habuerit, et intra annum postquam ei a comite vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat. » 2. Ut missi nostri ubicumque malos scabinos inveniant, eiciant, et totius populi consensu in locum eorum bonos eligant. Et cum electi fuerint, iurare faciant ut scienter iniuste iudicare non debeant. 3. Ut in omni comitatu hi qui meliores et veratiores inveniri possunt, eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas et rei veritatem dicendam; et ut adiutores comitum sint ad iustitias faciendas.(0634B) 4. Volumus ut quicumque de scabinis deprenensus fuerit propter munera aut propter amicitiam vel inimicitiam iniuste iudicasse, ut per fideiussores missus ad praesentiam nostram illum venire faciat. De cetero omnibus scabinis denuntietur, ne quis deinceps etiam iustum iudicium vendere praesumat. 5. Ubicumque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitimae et rationabiles atque utiles ecclesiis Dei factae sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodae atque inrationabiles factae sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet, aut alia quaelibet causa quae rationabilis (0634C)esse videtur, inventa fuerit, diligenter describatur, et ad nostram notitiam perferatur. 6. Quicumque comprobatus fuerit de eo, quod scienter testes in periurium induxisset, sub fideiussione ad placitum nostrum venire compellatur, ut ibi cum fidelibus nostris consideremus, quid de tali homine faciendum sit. 7. De his qui discordiis et contentionibus studere solent et in pace vivere nolunt, et inde convicti fuerint, similiter volumus, ut sub fideiussoribus ad nostrum placitum veniant, ut ibi cum fidelibus nostris consideremus quid de talibus faciendum sit. 8. De bonis denariis quos populus non vult recipere, volumus ut hoc observetur et teneatur quod in priore capitulare nostro constitutum est, id (0635A)est in libro quarto capitulo 30: « Quicumque liber homo vel in emptione vel in debiti solutione denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, conponat. Si vero servi ecclesiastici aut fiscalini nostri, aut comitum aut vassallorum nostrorum, hoc facere praesumpserint, sexaginta ictibus vapulent. Et si actores nostri aut aliorum vel advocati eos missis nostris vel comitibus iussi praesentare noluerint, praedictum bannum, id est sexaginta solidos conponant. » Et ad hanc constitutionem nostram adimplendam episcopi et abbates sive reliqui qui beneficia nostra habent, adiuvent comitibus in suis hominibus distringendis. Et si comites hanc nostram constitutionem neglexerint, hoc per missos (0635B)nostros ad nostram notitiam perferatur. 9. De homicidiis vel aliis iniustitiis quae a fiscalinis nostris fiunt, quia inpune se ea committere posse existimant, nos actoribus nostris praecipiendum esse decernimus, ne ultra inpune fiant, ita ut ubicumque facta fuerint, solvere cum disciplina praecipiemus . 10. Collectae ad maleficiendum fieri omnimodis prohibeantur. Et ubicumque huiusmodi praesumptiones factae fuerint, digna emendatione corrigantur. Et si per neglegentiam comitis vel factae sunt, vel inemendatae remanserunt, hoc ad nostram notitiam perferatur. Auctor vero facti, si fuerit praepositus, vel advocatus, sive centenarius, vel qualibet (0635C)alia dignitate praedita libera persona, post legalem emendationem in loco factam, sub fideiussoribus ad nostram praesentiam veniat. Multitudo vero, sive de servis sive de liberis sit, legitima emendatione multetur. 11. De pontibus publicis destructis, placuit nobis, ut hi qui iussionem nostram in reparandis pontibus contempserunt, volumus ac iubemus, ut omnes homines nostri in nostram praesentiam veniant, rationes reddere, cur nostram iussionem ausi sunt contempnere. Comites autem reddant rationem de eorum pagensibus, cur eos aut non constrinxerint ut hoc facerent, aut nobis nuntiare neglexerunt. Similiter et de iniustis theloneis, ubicumque accipiuntur, sciant se exinde nobis rationem reddituros.(0635D) 12. Ut examen aquae frigidae quod actenus faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur, ne ulterius fiat. 13. (0636A)Quicumque vicarii vel alii ministri comitum tributum quod inferenda vocatur, maioris pretii a populo exigere praesumpsit quam a missis bonae memoriae genitoris nostri constitutum fuit, hoc est duos solidos pro una vacca, hoc quod iniuste superposuit atque abstulit sibique retinuit, his quibus hoc tulit cum sua lege restituat, et insuper fredum nostrum persolvat et ministerium amittat.
14. Postquam comes et pagenses de qualibet expeditione hostili reversi fuerint, ex eo die super quadraginta noctes sit bannus rescisus, quod in lingua Thiudisca scaftlegi, id est armorum depositio, vocatur. 15. Hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo, quod nos in omni ebdomada unum (0636B)diem ad causas audiendas et iudicandas sedere volumus. Comites autem et missi nostri magnum studium habeant, ne forte propter eorum neglegentiam pauperes crucientur, et nos taedium propter eorum clamores patiamur, si nostram gratiam habere velint. Populo autem dicatur, ut caveat de aliis causis se ad nos reclamare, nisi de quibus aut missi nostri aut comites eis iustitias facere noluerunt. CAPITULA PRO LEGE HABENDA. HAEC SUNT CAPITULA QUAE PRO LEGE HABENDA SUNT. 1. De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum commissis hoc observetur et teneatur, sicut in capitulare priore constitutum est, id est in libro (0636C)quarto capitulo 13. « Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit, de vita conponat. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterum in ecclesiam fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, et si huius facti testes non habuerit, cum duodecim coniuratoribus legitimis per sacramentum adfirmet, se defendendo eum interfecisse. Et si ipse auctor commotae inter eos rixae exstiterit, leudem interfecti et insuper bannum nostrum cogatur solvere, et publicam agat poenitentiam. Sin autem non ille qui alterum interfecit, sed is qui interfectus est, eandem rixam commovit, absque compositione iaceat; et is qui eum interfecit secundum iudicium canonicum publicam agat poenitentiam. Si cuiuslibet proprius servus hoc commiserit, iudicio (0636D)aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, publica poenitentia (0637A)multetur. Nisi forte et ipse auctor commotae inter eos rixae inventus fuerit: tunc dominus eius, iuxta quod wirgildus est illius, ad ecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice wirgildus eius pro eo conponatur, altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos eius heredes perveniat. Si in atrio ecclesiae, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel conponatur. Si vero porta ecclesiae non est consecrata, eo modo conponatur quod in atrio committitur, sicut componi debet quod in immunitate (0637B)violata committitur. » 2. Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut matrem, aut fratrem, aut sororem, nepotem, vel alium propinquum suum interficerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat; interfectoris vero hereditas in fiscum redigatur. Ipse vero ordinante episcopo publicae poenitentiae subdatur. 3 . Quicumque propria uxore derelicta aut sine causa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite et ferro vinciatur, et in custodia mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
(0637C) 4. Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res alicui alteri dederit sive vendiderit, et ipse qui tunc easdem res comparatas habet, per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti, iustitiae tollendae causa tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus ut si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem ipse pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste ei tutor ac defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere compellatur. Similiter et de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus, (0638A)excepta sua legitima hereditate quae ei per successionem parentum suorum legitimae evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de ceteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero qui easdem res primus invasit et iniuste vendidit, nec non et emptores, excepta sola persona parvuli, quod fraudulenter admiserunt intra patriam emendare cogantur, et postea, sicut contemptores iussionis nostrae, sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire conpellantur. 5. De vicariis et centenariis, qui magis propter cupiditatem quam propter iustitiam faciendam saepissime placita tenent, et exinde populum nimis adfligunt, ita teneatur sicut in capitulare domni Karoli imperatoris continetur in libro 3 capitulo 40. « Ut (0638B)nullus ad placitum manniatur, nisi qui causam suam quaerit, aut si alter ei quaerere debet, exceptis scabinis septem, qui ad omnia placita adesse debent. » Item de eadem re in capitulari nostro libro 4, capitulo 55. « De placitis siquidem quos liberi homines observare debent, constitutio genitoris nostri penitus observanda atque tenenda est; ut videlicet in anno tria solummodo generalla placita observent, et nullus eos amplius placita observare conpellat; nisi forte quilibet aut accusatus fuerit aut alium accusaverit, aut ad testimonium perhibendum vocatus fuerit. Ad cetera vero quae centenarii tenent, non alius venire iubeatur, nisi qui aut litigat, aut iudicat, aut testificatur. » Et quicumque huius constitutionis transgressor a missis nostris inventus fuerit, bannum nostrum (0638C)persolvat. 6. De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Cumiuratores tamen aliorum liberorum hominum ideo esse possunt, quia liberi sunt. Illi vero qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, propter hoc non abiciantur quia in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur quia proprium habent. 7. De faidis cohercendis observetur et teneatur quod in capitulari nostro libro 4, capitulo 25 (0639A)continetur. « Si quis aliqua necessitate cogente homicidium commisit, comes in cuius ministerio res perpetrata est, et compositionem solvere et faidam per sacramentum pacificare faciat. Quod si una pars ei ad hoc consentire noluerit, id est aut ille qui homicidium commisit, aut is qui conpositionem recipere debet, faciat illum qui ei contumax fuerit ad praesentiam nostram venire, ut ad tempus eum quod nobis placuerit in exilio mittamus, donec ibi castigetur, ut comiti suo inoboediens esse ulterius non audeat, et maius dampnum inde non adcrescat. » CAPITULA MISSIS DATA. ITEM ALIA CAPITULA.
1. Volumus ut omnes res ecclesiasticae eo modo contineantur, sicut res ad fiscum nostrum continere (0639B)solent, usque dum nos ad generale placitum nostrum cum fidelibus nostris invenerimus, et constituerimus qualiter in futurum de his fieri debeat. 2. Item volumus, ut omnis inquisitio quae de rebus (0640A)ad ius fisci nostri pcrtinentibus facienda est, non per testes qui producti fuerint, sed per illos qui in eo comitatu meliores et veraciores esse cognoscuntur, per illorum testimonium inquisitio fiat, et iuxta quod illi inde testificati fuerint, vel contineantur vel reddantur. 3. Item volumus, ut de rebus quas Mahtfridus per diversa loca et per diversos homines adquisivit ipsi qui easdem res ei dederunt interrogentur, si aliquis eorum eas repetere velit. Et quicumque hoc se velle pronuntiaverit, ad generale placitum nostrum venire iubeatur, ut inde cum eodem Mahtfrido rationem habere possit. 4. Volumus, ut missi nostri per totam legationem suam primo omnium inquirant, qui sint de liberis hominibus (0640B)qui fidelitatem nobis nondum promissum habeant, et faciant illos eam promittere sicut consuetudo semper fuit; et postea incipiant legationem suam per cetera capitula peragere.(0639B) 5. Volumus atque iubemus, ut missi nostri diligenter inquirant, quanti homines liberi in singulis comitatibus maneant qui possint expeditionem exercitalem per se facere, vel quanti de his qui a duobus tertius adiutus et praeparatus, et de his qui a tribus quartus adiutus et praeparatus, et de his qui a quattuor quintus vel sextus adiutus et praeparatus ad expeditionem exercitalem facere; nobisque per brevem eorum summam deferant. 5. (0640B)Volumus atque iubemus, ut missi nostri diligenter inquirant, quanti liberi homines in singulis comitatibus maneant. Hinc vero ea diligentia et haec ratio examinetur per singulas centenas, ut veraciter sciant illos atque describant qui in exercitalem ire possunt expeditionem; ac deinde videlicet secundum ordinem de his qui per se ire non possunt, ut duo tertium adiutorium parent. Et qui necdum nobis fidelitatem promiserunt, cum sacramento nobis fidelitatem promittere faciant .
LOTHARII I CONSTITUTIO ECCLESIASTICA (Circa an. 830). (0641) (0641)Capitula haec in Codicibus 1. Blankenburgico et 2. Gothano obvia, cum certo tempori non assignentur, itineri Lotharii tertio ideoque ultimis anni 829 aut primis anni 830 mensibus ascribi posse putavi. Respiciunt autem ad constitutiones Olonnenses anni 825, nonnullaque ibi in capitulis minoribus praescripta arctius definiunt.
1. (0641A)Placuit nobis, ut nullus episcoporum de consecratione aut de dedicatione baptismalium ecclesiarum aut exenodochiorum seu oraculorum pretium quodlibet contra auctoritatem canonicorum patrum vel iuxta antiquam consuetudinem, penitus accipere praesumat.
2 . De feminis cum presbiteris cohabitantibus placuit eas poenitus eici, nec ulterius cum his quoquomodo conversari, et si post primam contestationem episcopi sui, a tribus usque ad septem idoneis testibus convincitur praevaricasse, proprii gradus periculo subiaceat. Quod si episcopus conventionem aliqua ratione huiusmodi neglexerit, aut post hoc synodale concilium, infra dies quinquaginta emendatione digna non emendaverit, iuditio metropolitani (0641B)sui subiaceat; presbiteri vero clericos boni testimonii secum conversatione habeant, qui ob vitae propriae munditiam, testes fideles possint fieri vitae alienae.
3. Ut in exenodochiis rationabiliter dispositis, et adhuc in pristino statu manentibus, in primo testamento testatoris omnino conscripta servetur (0642A)voluntas. In his vero quae ab initio iustae rationis dispositione caruerunt, volumus ut quinta pars fructuum pauperibus detur. Similiter in illis quae rationabilem dispositionem habuerunt, et tamen qualibet neglegentia pristini status ordinatione carent, volumus ut conditio suprascripta servetur, quousque per bonorum ordinatorum providentiam et temporum habundantiam ad priorem valeant ascendere dispositionem. 4. Visum est nobis, ut presbiteri baptismalium ecclesiarum, secundum suam possibilitatem debitam oboedientiam et honorem suis exhibeant episcopis absque gravedine, ut necessitas et ordo poposcerit. Nam si oboedientia rei publicae talis iniungitur episcopis, quam per se facere nequiverint, volumus (0642B)ut praebeant solatium subiecti secundum qualitatem iniuncti servitii. Si quis extra hanc necessitatem ecclesias gravatas habent atque destructas, et in antea gravare praesumpserint, per relationem missorum cogniti huiuscemodi rectores, canonica invectione a nobis promulgata feriantur. DIVISIO IMPERII (An. 830, Nov.). (0641) (0641)Chartam huius divisionis a Pithoeo in SS. Francorum XII, pag. 330-336 ex « vetustissima membrana » vulgatam, Cointius et Pagius anno 835, Goldastus et Baluzius annis 837 et 838 ascripserunt. Sed Goldasti Baluziique sententia praeter alias rationes eo minime stare potest, quod divisiones annorum 837 et 838 ab hac valde diversae in annalibus Prudentii et apud Nithardum leguntur; et anno 835 in conventu Stremiacensi imperii divisionem factam fuisse nemo novit. Certe ascribenda est tempori, quo Ludovicus Lothario infestus, ejus ne nomen quidem et spem futurae in fratres auctoritatis memorandam putaret, et grato in Pippinum Ludovicumque animo regna eis pridem attributa, Aquitaniam Bajoariamque, extendenda statueret. Cum igitur Nithardus libro Historiarum primo hanc auxilii ab utroque fratre contra Lotharium anno 830 praestiti conditionem ab imperatore impletam fuisse referat, divisio in conventu Noviomagensi mense Octobri et Novembri habito, cujus die undecima Lotharii nomen ultima vice patris nomini solito adjunctum legimus, perfecta fuisse videtur.
(0641D)In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hludowicus, divina ordinante providentia imperator augustus, omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae, et cuncto catholico populo, praesenti scilicet et futuro, gentium ac nationum quae sub imperio (0642D)ac regimine nostro constitutae sunt. Notum fieri volumus omnium vestrum solertiae, quod inter dilectos filios nostros Pippinum, Hludowicum, Karolum, regni nobis a Deo commissi talem divisionem facere decrevimus, ut post nostrum ab hac mortalitate (0643A)decessum unusquisque illorum scire valeat, si eos divina pietas nobis superstites esse voluerit, quae portio sibi ad tenendum atque gubernandum a nobis adsignata sit. Quam divisionem eo modo describere ac designare volumus, ut singuli iuxta ordinationem nostram et fines regni sui qui in alienigenas extenduntur, cum Dei adiutorio defendere statuant ac studeant, et pacem ac fraternam caritatem inter se custodire valeant. Cuius divisionis modum atque ordinationem talem nobis facere placuit.
1. Haec autem tali ordinatione disposuimus, ut si post nostrum ab hac luce discessum aliquis eorum, priusquam fratres sui, diem obierit, et talem filium reliquerit quem populus ipsius eligere voluerit ut patri suo succedat in regni haereditate, volumus ut (0643B)hoc consentiant patrui ipsius pueri, et regnare permittant filium fratris sui in eo regno quod pater eius, frater eorum, habuit. Quod si talem filium non habuerit, tunc volumus, ut illa pars regni quam idem habebat, dividatur aequaliter inter illos fratres qui superstites remanserunt. 2. Placuit etiam inter praedictos filios statuere atque praecipere, propter pacem et concordiam quam inter eos perpetuo permanere desideramus, ut nullus eorum fratris sui terminos vel regni limites invadere praesumat, neque fraudulenter ingredi ad conturbandum regnum eius vel marcas minuendas; sed potius adiuvet unusquisque illorum fratrem suum, prout temporis oportunitas permiserit, et auxilium ei ferat contra inimicos eius iuxta rationem (0643C)et possibilitatem. 3. Nec aliquis ullum hominem fratris sui pro quibuslibet causis vel culpis ad se confugientem suscipiat ad intercessionem pro eo faciendam; quia volumus ut quilibet homo peccans et intercessione indigens, intra regnum domini sui vel ad loca sancta vel ad honoratos homines confugiat, et inde iustam intercessionem mereatur. 4. Similiter praecipimus, ut quemlibet illum, qui dominum suum contra voluntatem eius dimiserit et de uno regno in aliud profectus fuerit, neque ipse rex suscipiat, neque hominibus suis consentiat, ut talem hominem recipiant vel iniuste retinere praesumant. Nec solum de illis, sed etiam de servis fugitivis (0643D)statuimus observandum, ut nulla discordiae relinquatur (0644A)occasio. Sed et hoc praecipimus, ut nullus ex his tribus fratribus, nobis in corpore consistentibus, vel nostrum vel cuiuslibet alterius hominem sacramentum fidelitatis sibi promittere faciat, et per hoc eum vel a nobis vel ab altero domino suo per huiusmodi sacramentum avertat et ad se adtrahat. 5. Quin etiam praecipiendum nobis videtur, ut post nostrum ex hac mortalitate discessum homines uniuscuiusque eorum accipiant beneficia, unusquisque in regno domini sui et non alterius, ne quando per hoc, si aliter fuerit, scandalum aliquod possit accidere. Hereditatem autem suam habeat unusquisque hominum illorum absque contradictione, in quocumque regno hoc eum legitime habere contigerit(0644B) 6. Et unusquisque liber homo post mortem domini sui licentiam habeat se commendandi inter haec tria regna ad quemcumque voluerit. Similiter et ille qui nondum alicui commendatus est. 7. De traditionibus autem atque venditionibus quae inter partes fieri solent, praecipimus, ut nullus ex his tribus fratribus suscipiat de regno alterius a quolibet homine traditionem vel venditionem rei immobilis, hoc est, terrarum, vinearum, atque sylvarum, servorumque qui iam casati sunt, sive caeterarum rerum quae haereditatis nomine censentur; excepto auro, argento, et gemmis, armis ac vestibus, necnon et mancipiis non casatis, et iis speciebus quae proprie ad negotiatores pertinere noscuntur. (0644C)Caeteris vero illis hominibus hoc minime interdicendum iudicamus. 8. Si autem feminae, sicut fieri solet, inter partes et regna legitime fuerint ad coniugium postulatae, non denegentur iuste poscentibus; sed liceat eas vicissim dare et accipere, et adfinitatibus populos inter se sociare. Ipsae vero feminae potestatem habeant rerum suarum in regno unde exierint, quamquam in alio propter mariti societatem habitare debeant. 9. De obsidibus autem qui propter credentias dati sunt, et a nobis per diversa loca ad custodiendum destinati sunt, nolumus, ut ille rex in cuius regno sunt, absque voluntate fratris sui, de cuius regno (0644D)sublati sunt, ad patriam eos redire permittat, sed potius (0645A)in futuro in suscipiendis obsidibus alter alteri mutuum ferat auxilium, si frater fratrem hoc facere rationabiliter postulaverit. Idem iubemus et de iis qui ob sua facinora in exilium missi vel mittendi sunt. 10. Si causa vel intentio et controversia talis inter partes propter terminos aut confinia regnorum orta fuerit, quae hominum testimonio declarari vel definiri non possit, tunc volumus, ut ad declarationem rei dubiae vexillo crucis Dei voluntas et rerum veritas inquiratur, ne umquam pro tali causa cuiuslibet generis pugna vel campus ad exterminationem iudicetur. Si vero quislibet homo de uno regno hominem de altero regno de infidelitate contra fratrem domini sui apud dominum suum accusaverit, mittat eum dominus (0645B)eius ad fratrem suum, ut ibi comprobet quod de homine illius dixit. 11. Super omnia autem iubemus atque praecipimus, ut ipsi tres fratres curam et defensionem ecclesiae sancti Petri simul suscipiant, sicut quondam a proavo nostro Karolo, et avo nostro Pippino, et beatae memoriae genitore nostro Karolo imperatore, et a nobis postea suscepta est, ut eam cum Dei adiutorio ab hostibus defendere nitantur, et iustitiam suam, quantum ad ipsos pertinet et ratio postulaverit, habere faciant. Similiter de caeteris ecclesiis quae sub illorum fuerint potestate, praecipimus, ut iustitiam suam et honorem habeant, et pastores atque rectores venerabilium locorum habeant potestatem rerum quae ad ipsa pia loca pertinent, in (0645C)quocumque de his tribus fratribus illarum ecclesiarum possessiones fuerint. 12. Quod si de his statutis atque convenientiis aliquid casu quolibet vel ignorantia, quod non optamus, inruptum fuerit, praecipimus, ut quam citissime secundum iustitiam emendare studeant, ne quando propter dilationem maius damnum possit adcrescere. 13. Haec autem omnia ita disposuimus atque eo (0646A)ordine adfirmare decrevimus, ut quamdiu divinae maiestati placuerit hanc corporalem nos agere vitam, potestas nostra sit super a Deo conservatum regnum atque imperium istud sicut hactenus fuit, in regimine atque ordinatione et omni dominatione regali et imperiali, et ut obedientes habeamus praedictos filios nostros atque Deo amabilem populum nostrum cum omni subiectione quae patri a filiis, et imperatori ac regi a suis populis exhibetur. Et si aliquis ex his tribus filiis nostris per maiorem obedientiam ac bonam voluntatem inprimis Deo omnipotenti ac postea nobis placere cupiens, morum probitate promeruerit, ut ei maiorem honorem ac potestatem conferre delectet, et hoc volumus ut in nostra maneat potestate, ut illi de portione fratris sui qui non placere (0646B)curaverit, et regnum et honorem ac potestatem augeamus, et illum talem efficiamus, qualiter ille propriis meritis dignus ostenderit. 14. Hoc postremo statuendum nobis videtur, ut quicquid adhuc de rebus et conventionibus quae ad profectum et utilitatem eorum pertineant, his nostris decretis atque praeceptis addiderimus, volumus sic a praedictis dilectis filiis nostris observetur atque custodiatur, sicut ea quae in his iam statuta atque descripta sunt, custodire et conservare praecipimus. Ad Aquitaniam totam inter Ligerim et Sequanam et ultra Sequanam pagis 28, id est, Catalonis, Meltianum, Ambiensis, et Pontium usque ad mare.
(0646C)Ad Baiuvariam, Toringiam totam, Ribuarios Atoarios, Saxoniae, Frisiae, Ardenna, Asbania, Bragmento, Franderes, Menpiscon, Medenenti, Ainau.
Austerban, Adertensis, Tervanensis, Bolensis, Quentovico, Camalecensis, Virdomandensis
Ad Alamaniam totam Burgundiam, excepto quod (0647A)Pippino datum est, totam Provinciam, et totam Gotiam, et de ista media Francia Warensis, (0648A)Vngensis, Castrensis, Portiano, Remegensis, Laudunensis, Mosellis, Treveris.
LOTHARII I CONSTITUTIONES PAPIENSES (An. 832, Febr., Papia). (0647) (0647)Capitula haec in quarto Lotharii itinere, quo ab aestate anni 831 usque ad aestatem anni subsequentis Italiam visitavit, promulgata sunt.
Constitutionem priorem ex Caroli ac Ludovici capitulis excerptam, post Amerpachium Codice Tegernseensi usum, Labbeum qui eam inter schedas Sirmondi ex Codice Parisiensi n. 4613 descriptam tomo Concil. VII, p. 1551, ediderat, et Baluzium, denuo edituri, Codicibus 1. Chisiano, 2. Parisiensi n. 4613, Vaticano n. 5359 a Blumio inspecto (Archiv. t. V, p. 245) Tegernseensi jam regio Monacensi, Fragmento Florentino a Dati edito, Blankenburgico in bibl. ducali Guelferbytana, et Ambrosiano, Florentino, Londinensi, Vindobonensi, Veronensi et Estensi apud Muratorium, capp. 63-67, 95, 69, 70, usi sumus. Quorum ope et textum recognoscere atque augere, et Chisiani praecipue, quem ducem secutus sum, auxilio locum tempusque quo promulgata sunt eruere licuit.
Constitutio altera jam prima vice ex Codice Chisiano prodit. Decerpta est ex collectione capitularium Caroli Magni, qualem in Codice sancti Pauli superstitem, ipso capitulorum ordine hic referri conspicimus.
HAEC SUNT CAPITULA QUAE DOMNUS HLOTHARIUS REX (0649A) Una cum consensu fidelium suorum excerpsit de Capitulis domni Karoli avi sui, ac serenissimi imperatoris Hludowici genitoris sui, Papia in palatio regio, sub indictione 10mª, et cuncto populo in regno Italiae consistenti conservare praecepit.
1. De ecclesiis emendandis volumus, ut ita conservetur sicut in capitulare nostro continetur quod ad Olonnam fecimus. Et ubi in uno loco plures sunt quam necesse sit, destruantur. Quod si forte in aliquo loco aecclesia sit constructa, quae tamen necessaria sit et nihil dotis habuerit, volumus ut secundum iussionem domni et genitoris nostri unus mansus cum duodecim bunuariis de terra arabili ibi detur et mancipia duo a liberis hominibus (0649B)qui ad eandem ecclesiam officium Dei debeant audire, ut sacerdotes ibi possint esse et divinus cultus fieri. Quod si hoc populus facere noluerit, destruatur. 2. Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbyter fuerit, triplo conponatur duas partes eidem presbytero, tertiam pro fredo ad ecclesiam, et insuper bannum nostrum. Similiter de diacono iuxta compositionem eius in triplo cum banno nostro conponatur. De subdiacono similiter triplo secundum suam conpositionem. De uniuscuiusque ordinis clerico, secundum suam conpositionem triplo persolvatur, insuper bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam conpositionem triplo conponatur, (0649C)insuper bannus noster. Et qui non habet unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesiae usque dum totum debitum persolvat. 3. Statuimus de presbiteris et diaconibus ecclesiastico honore privatis, ut redigantur poenitentia, sicut canones praecipiunt. Et si habet episcopus in sua parrochia suum monasterium, ibi mittantur. Quod si monasterium non habuerit, tunc praecipiat episcopus, ut illi tales habitent in illa plebe unde sunt; et si res proprias habuerint, eligant sibi talem patronum qui de ipsis rebus victum et vestimentum (0650A)eis ministret. Ipsi tamen nullam habeant licentiam vagandi aut discurrendi, sive ad placita sive ad palatium, sive ad ipsas res quas proprias ante habuerunt sine licentia sui episcopi: sed in eodem loco ubi sibi constitutum est, suam poenitentiam iugiter agant. Quod si hoc non observaverint, primum verberibus coherceantur; quod si nec sic castigaverint, in tali loco recludantur, ubi, velint nolint, in poenitentia vivant. 4. Ut nullus ebrius suam causam in mallum possit conquirere nec testimonium dicere; nec comis placitum habeat nisi ieiunus. 5. De reclamatoribus vel causedicis, qui nec iudicium scabinorum adquiescere nec blasfemare volunt, antiqua consuetudo servetur; id est in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad (0650B)palatium pro hac re clamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur; nec tamen in carcere ponantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris pariter ad palatium nostrum remittantur, ut ibi discutiantur sicut dignum est. 6. De conspirationibus quicumque facere praesumpserit, et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo ut ubicumque aliquod malum per hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur, adiutores vero eorum alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi vicissim detundant. Si vero per dextras aliqua conspiratio (0650C)firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus hoc pro malo non fecisse, aut si facere non potuerint, suam legem conponant; si vero servi fuerint, flagellentur. Et ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio fiat, nec per sacramentum nec sine sacramentum. 7. De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exeredati, et regale obsequium minuatur, et (0651A)ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. 8. Si quis litteras nostras dispexerit, id est tractoriam, quae propter missos recipiendos dirigitur, aut honores quos habet amittat, aut in eo loco ubi praedictos missos suscipere debuit, tamdiu resideat et de suis rebus legationes illuc venientes suscipiat, quousque animo nostro satisfactum habeat. Qui vero epistolam nostram quocumque modo dispexerit, iusso nostro ad palatium veniat et iuxta voluntatem nostram congruam stultitiae suae castigationem accipiat. Et si homo liber vel ministerialis comitis hoc fecerit, honorem, qualemcumque habuerit, sive beneficium amittat. Et si servus fuerit, nudus ad palum vapulet, et caput eius tundatur.(0651B) 9. Quicumque liber homo denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est 60 solidos, componat. Si vero servi ecclesiastici aut comitum aut vasallorum nostrorum hoc facere praesumpserint, sexaginta ictus vapulent. Aut si magister eorum vel advocatus, qui liber est, eos vel comiti vel misso nostro iussus praesentare noluerit, praedictum bannum, id est sexaginta solidos, componat. 10. De falsa moneta iubemus, ut qui eam percussisse conprobatus fuerit, manus ei amputetur. Et qui hoc consenserit, si liber est, 60 solidos conponat. 11. Decernimus ut quisquis aliter testes habere non potuerit, volumus ut per comitis iussionem quos (0651C)in suo testimonio necessarios quisque habuerit, veritatem probaturi publico conventu adducantur, ut per ipsos rei veritas cum iuramento valeat inquiri. Quod si de duabus partibus fuerit inquisitio facta, idcirco quod nullus eorum possit habere testes, antequam iurent fiat inquisitio facta. Quod si omnes ad unam partem dixerint testimonium, iurent verum dixisse testimonium. Quod si dissenserint, et quaedam (0652A)pars testium uni praebuerit testimonium et alia alteri, tunc interrogentur si audent per pugnam illorum testimonium approbare. Quod si nulla pars alteri concesserit, iurent, et per pugnam probetur illorum testimonium. Quod si una pars se subtraxerit, tunc illa quae ausa fuerit contendere, recipiatur ad testimonium. 12. Ut per triginta annos servus liber fieri non possit, si pater illius servus aut mater illius ancilla fuerit. Similiter de aldionibus. 13. Ut nullus cancellarius pro ullo iudicato aut scripto aliquid amplius accipere audeat nisi dimidiam libram argenti de maioribus scriptis, de minoribus autem infra dimidiam libram quantum res assimilari possit et iudicibus rectum videtur accipiat. (0652B)De orfanis autem vel ceteris pauperibus qui exsolvere hoc non possunt, in providentia comitis sit, ut nequaquam inde aliquid accipiat. [De indiculis vero nihil accipiat, nisi tantum pergamenam, ubi ipsum indiculum scribere possit. C. Blank. ] Notarii autem hoc iurare debent, quod nullum scriptum falsum faciant, nec in occulto scriptum aliquis faciat ; nec de uno comitatu in alio, nisi per licentiam illius comitis in cuius comitatum stare debet. Si vero necessitas itineris aliquem compulerit, aut infirmitas gravis, secundum capitulare domni et genitoris nostri faciant. Quod si aliter fecerit, inanis et vacuus appareat. 14. Placuit nobis, ut haec capitula, quae excerpsimus (0652C)de capitulis bonae memoriae avi nostri Karoli ac domni et genitoris nostri Hludowici imperatoris, ab omnibus sanctae Dei ecclesiae et nostris fidelibus in regno Italiae consistentibus pro lege teneantur et conserventur. Et quicumque horum capitulorum contemptor extiterit, 60 solidorum multam componat, sicut in capitulis praedicti domni avi nostri Karoli continetur.(0653A) 15. Ut omnes qui per aliqua scelera rebelles sunt, constringantur ab omni generaliter. 16. De his qui legem servare contempserint, ut per fideiussores in praesentiam nostram deducantur. 17. De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant. Facto capitulare anno imperii dominorum nostrorum Ludowici et Lottario nonodecimo et tertiodecimo, mense Februario, indicione decima.
ITEM ALIA CAPITULA.
1. De cerariis et tabulariis atque cartulariis, sicut a longo tempore fuit, servetur. 2. De sacramentis per ildonea invicem cum iuratoribus nemo facere praesumat. Alio vero modo de (0653B)illorum elimosinis aut de incendiis aut de naufragio quamvis convenentias faciant, nemo in hoc iurare praesumat. 3. De truste faciendo nemo praesumatur. 4. Qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos cum collecta nemo sit ausus adsalire. Et nemo erbam alterius tempore defensionis tollere praesumat, nisi in hoste pergendum, aut missus noster sit. Et qui aliter praesumet facere, emendet. 5. De teloneis quae iam antea forbannita fuerunt; nemo tollat, nisi ubi antiquitus fuerunt. 6. De mancipiis quae venduntur, ut in praesentia episcopi vel comitis sint vendita, aut in praesentia vicedomini vel iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia. Et foris marca nemo mancipia vendat; (0653C)et qui hoc fecerit, tantas vices bannum solvat, quantas mancipias vendidit. Et si non habet pretium, in wadia semetipsum comiti donet, usque dum ipsos bannos solvat. 7. Ut nullus brunias foras nostro regno vendere praesumat. 8. Si comis in suo ministerio iustitiam non fecerit, misso nostro de suam causam soniare faciat, usque dum iustitiam ibidem factam fuerint. Et si vassus noster iustitiam non fecerit, tunc ei comis et missus ad ipsius causa sedeant, et de suo vivant, quousque iustitiam faciant.(0654A) 9. Si quis per faida pretium recipere non vult, tunc ad nos sit transmissus, et nos eum dirigamus ubi damnum minime facere possit. 10. Simili modo et qui pro faida pretium solvere noluerunt nec iustitiam exinde facere, in tali loco eum mittere volumus, ut pro eodem maior damnum non crescat. 11. De latronibus ita praecipimus observandum, ut prima culpa non moriatur. De secunda vero culpa nasum perdat. De tertia, si non emendaverit, moriatur. 12. De monasteria et sinodochia qui per diversos comitatos esse videntur et regia sunt, ut quicumque eas habere voluerint, per beneficium domno nostro regis habeant.(0654B) 13. De rebus qui Hildecarde regine tradite fuerunt, volumus ut fiant descripte per breves; et ipsi breves ad nos faciant adduci. 14. Placuit nobis de cartulas illas, que facta sunt de singulis hominibus, qui se et uxores filios vel filias in servitio tradiderunt, ut ubicumque inventi fuerint, reddantur, et sint liberi sicut primitus fuerunt. 15. De arma in exercitum, sicut antea in alio capitulare commendavimus, ita servetur. Insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat; qui vero bruniam habens et eam secum non tulerit, omne beneficium cum bruniam perdat. 16. Ut nullus alteri per sacramentum fidelitatem promittat, nisi nobis et unicuique proprio seniori, ad nostram utilitatem et sui senioris, excepto his (0654C)sacramentis quibus iuste secundum legem alter ad altero debent; et infantes qui ante non potuerunt propter iuvenilem etatem iurare, modo fidelitatem nobis repromittant. 17. De periuriis ut caveantur, ut non admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur, ut non solum accusatori liceat testes eligere absentes suos causatores. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittantur. Et ille qui ad testimonium adducitur si refutatur, dicat ille qui (0655A)eum refutat et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago testes eligantur, nisi longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit, perdat manum aut redimat. 18. De advocatis, id est ut pravi advocati vicedomini vicarii aut centenarii tollantur, et tales eligantur, qui sciant et velint iusteque causas discernere et determinare. Et si comis pravus inventus fuerit, nobis renuntietur. 19. Placet nobis, ut iusta et antiqua telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus quamque de navigiis et mercatis. Nova vero seu iniusta, ubi funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia in quibus nullum adiutorium (0655B)iterantibus prestatur, ut non exigantur. Similiter et Iudeis, qui si negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam, aut ad placitum, aut in exercitum ducunt. Si vero fuerit unde dubitetur, ad proximum placitum nostrum quod cum ipsis missis abituri sumus, interrogentur. 20. De diversis hominibus qui ad servitium Dei se tradere volunt, ut prius noc non faciant, quam a nobis (0656A)licentiam postulentur. Hoc ideo, quia audivimus aliquos ex illis non tam de causa devotionis, quam exercitia seu aliam funtionem regali fugiendo. Quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus; hoc ideo fieri prohibemus. 21. Volumus ut missi nostri hoc fideliter exactare debeant absque persone gratia vel blanditie seu terrore secundum iussionem nostram; id est ut hominem abentem libras sex in auro et argento, bruniis, eramento, pannis integris, camellis, bovibus, vaccas, vel alio peculio; et uxores vel infantes non fiant dispoliati pro hanc rem, quorum vestimentis hac mancipia legitimum aribannum, vel libras 3. Qui vero non habet amplius nisi libras tres in suprascripto (0656B)pretio valentem, solidos 30 ab eo exigant. Qui autem non habuerit amplius nisi libras duas, solidos 10. Si vero unam habuerit, solidos quinque, ita ut iterum se valeat preparare ad Dei servitium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant, et diligenter inquirant, ne per aliquod malo ingenio subtraant nostram iustitiam alteri tradendo aut commendando.(0657A) 22. Census regalis undecumque legitime exiebat, volumus ut inde solvatur, sive de propria persona hominis sive de rebus. 23. Ut singulis episcopis abbatibus diligenter considerent thesauro ecclesiastico propter perfidiam aut neglegentiam custodi, ne aliquid de gemmis aut de vasis reliquo thesauro perditum sit; quia dictum est nobis, quod negotiatores Iudaei necnon et alii gloriantur, quod quicquid eis placent, possint hab eis emere. 24. Audivimus quod alibi reddant beneficium nostrum ad alios homines in proprietatem, et in ipso placito dat pretium et conparat ipsas res iterum sibi in alodum; quod omnino cavendum est, quia qui hoc faciunt non bene custodiunt fidem quam nobis (0657B)promissam habent. Et ne forte aliqua infidelitatem inveniamus; quia qui hoc faciunt, pro eorum voluntatem ad aures nostras talia opera illorum non perveniant. 25. De mendicis qui per patria discurrunt, volumus ut unusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio aut de propria familia nutriant, et non permittat aliubi abire mendicando, ut ubi tales inventi fuerint, nisi manibus laborent, nullus ei quicquam tribuere praesumat. 26. De liberorum hominum possibilitatem, ut iuxta qualitatem proprietatis exercere debeant. 27. Ut nullus consentiat suis hominibus malefaciendum in patriam; et de eo quod dicunt, quod non possint habere homines ad marcam defensandam, (0657C)si eos bene distringant. 28. De vassis regalibus, ut honorem habeant, et per se ad nos aut ad filios nostros caput teneant. 29. Ut pro placita non fiant banniti liberi homines, excepto si aliqua proclamatio super aliquem venerit, aut certe si scabinis, aut iudex non fuerit, ut pro hoc condempnati illi pauperes non fiant. 30. Homo ingenuus qui multam quamlibet solvere non potuerit, et si fideiussorem non habuerit, liceat ei semetipsum in wadium ei cui debitor est mittere, usque dum multam quam debuit persolvat. In eodem capitulo de soniste aut 60 solidos componat, aut cum 12 iuret, aut si ille qui causam querit 12 hominum sacramentum recipere noluerit, aut ad crucem aut ad scutum et fuste contra eum (0657D)discertent. 31. De relinquentibus seculum; unum ex duobus eligant, ut pleniter secundum canonicam aut secundum regularem institutionem vivere debeant. 32. De iustitia ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum, (0658A)pupillorum, ut in publicis iudicibus non despiciantur increpantes, sed diligenter audiantur 33. Si servus noster occisus fuerit, duas partes de ipsa conpositione tollat curtis nostra, et tertia pars parentis servi ipsius nostri defuncti, sicut superius diximus. Hoc autem in diebus nostris et in tempore regni nostri statuimus, quamvis lex nostra non possit. Post autem nostrum decessum qui pro tempore princeps fuerit, faciat sicut ei Deus inspiraverit, aut rectum sicut secundum animam suam providerit. Quia non solum semel sed multotiens cognovimus, ubi tales causas emerserint, quoniam nec in rebus publicis nec nulla rationem palatii profuit, quod exinde actores nostri tulerunt; et insuper invenimus et cognovimus multos actores nostros, qui tollebant (0658B)singulis unde decem solidos, unde sex, unde amplius, et dabant talem spatium atque tranquilla, donec ipse qui homicidium faciebant obsecrare potuisset ut exinde nihil daret. Et hoc providimus statuere, curtis nostrae medietatem de aldiones, et duas partes de servos sicut supra diximus, habeant; ipsi parentes propinqui ut, unde habent dolorem, habeant in aliquo propter mercedem consolationem 34. Propter Deum et misericordia eius precipimus atque constatuimus sola pietatis causa, ut si aldius noster occisus fuerit, medietatem de ipsam conpositionem tollat curte nostra, et medietatem parentes ipsius defuncti, si vivo patre habuerit aldione nostro, sive matrem, sive fratres, sive filii.(0658C) 35. Hoc precipimus, ut nullus presumat nec da servo nec da aldione nostro aliquid emere; quia pro cautela et pro futuris temporibus per omnes curtes nostras breves facimus de omnes territorias de ipsas curtes pertinentes. Unde precipimus, ut qui amodo inventus fuerit de servo aut de aldione vel abtim de curte nostra aliquid emere, ipsum perdere habet, sicut qui res alienas malo ordine invadit. Et si actor consenserit aut conscius fuerit, res eius tollere et inpublicare faciat. Quia debet omnis homo considerare propter Deum et animam suam, quoniam nos illum relaxavimus, a livero eremmanos quod nobis in curtes nostras secundum antiquo edicto legibus pertinebant; quoniam qui unam filiam relinquebat tantum in tertia pars substantiae patris sui succedebat, (0658D)et duas in publico revertebant, si propinquos parentes non habet; et si duas filias habebat aliquis aut amplius, in medietate tantum succedebant patri suo et publicus in media. Et ecce nos modo omnia de talibus causis propter Deum et eius misericordia relaxavimus: proinde unicuique debet (0659A)sufficere sua substantia, et non debet cupiditatem habere contra rationem conparandum da servo, aut de aldione vel abtin nostro. Unde qui hoc facere praesumpserit, conponere habet sicut scriptum est; insuper in periurii reatum nobis conparuit pertinere, eo quod nobis iuratum habet quod nobis fidelis sit. Et qualis fidelitas est, dum ille cum iudices auctorem aut aldionem vel servo conludium facit, et res nostra contra nostram voluntatem invadat? Quia hoc statutum est in edictum, ut qui de servo aut aldionem conparaverit, perdat pretium; et qualem legem unusquisque Langobardus habere vult, talem debet ad curtem nostram conservare. Et quis amodo conparaverit, aut infiduciaverit, perdat pretium suum secundum edicti tenore. Qui vero hoc modo facere (0659B)presumpserit, et pretium perdat, et sicut qui res alienas malo ordine invadit nesciente domino, conponat. Actor vero amittat substantiam suam qui hoc consenserit, sicut supra legitur. Nam si nos relaxavimus, unusquisque habere debeat cui preceptum fecimus aut fecerimus. 36. Qualiter iubet domnus rex ad omnes actores qui curtes eius commissas habent. Id est in primis de illo quod nostris temporibus inpublicatum est, ut iuret unusquisque actor, et dicat per euuangelias: Quia quodcumque cognovero, quod contra rationem alicui toltum est, facio exinde notitiam domno mei regi (0660A)ut relaxetur. Sic tamen, ut dicat in ipso sacramento, quod non consentiendo amico, non ad parentem, non premio corruptus, nisi quod certum sciat quod contra rationem toltum est; et cum nobis fuerit recensitum, per nostram iussionem relaxentur. 37. Unde statuimus, ut per 60 annos inquiratur possessio de pecunias publicas, pro eo quod peccatis imminentibus de 40 annis aliquis non memorat, et pauci inveniuntur qui tantos annos abeant, statuimus, ut excepto qui iam per iustitiam inpublicatus est, quod intra 30 annos aliqua invasio aut fraus in pecunias publicas facta est, ipsa requirat, et adducat ad nostram notitiam. Sic tamen, ut antea non presumat wiffare aut pignorare. Quia nos volumus ista causa per nosmetipsos audire et secundum Deum ordinare. (0660B)Quia apparuit nobis, quod si nos ipsa causa audierimus, Deo favente sine peccato eam inquirere habemus, et sic ordinare ut mercedem habeamus; quia iudices nostri, neque arimannos, nec actores nostri, possunt sic disciplina distringere sicut nos. Quod autem probatum est per triginta annos aut super cuiuscumque possessionem fuit, et amodo habeat; ut nullus actor eo presumat nec wiffare nec molestare; et qui presumpserit, conponat ipse actor widrigild suum, excepto unde preceptum falsum invenitur quod aperta causa est ad quirendum. HLOTHARII IMPERATORIS CONVENTUS COMPENDIENSIS (An. 833, Oct.) (0659) (0659)Ex actis conventus in quo Ludovicus imperator depositus est, relatio episcoporum et charta ab Agobardo archiepiscopo Lugdunensi ad exemplum reliquorum episcoporum Lothario oblata exstant. Et hanc quidem inter Agobardi Opera vulgatam, ad instar Codicis unici in bibliotheca Regia Parisiensi n. 2853, m., saec. IX, recognitam iterum edimus, relatione episcoporum ex Sirmondi Conciliis Galliae, t. II, p. 560, proposita.
EPISCOPORUM DE EXAUCTORATIONE HLUDOWICI IMPERATORIS RELATIO. (0659C) Omnibus in christiana religione constitutis scire convenit, quale sit ministerium episcoporum, qualisque vigilantia atque sollicitudo eis circa salutem cunctorum adhibenda sit, quos constat esse vicarios Christi et clavigeros regni caelorum: quibus a Christo tanta collata est potestas, ut quodcumque ligaverint super terram, sit ligatum et in caelo, et quodcumque solverint super terram, sit solutum et in caelo. Et in quanto sint ipsi periculo constituti, si ovibus Christi pabulum vitae ministrare neglexerint, et errantes ad viam veritatis arguendo obsecrando reducere pro viribus non studuerint, iuxta illud propheticum: Si non annuntiaveris, inquit, iniquo iniquitatem suam, et ipse in impietate sua mortuus fuerit, sanguinem (0659D)eius de manu tua requiram, et multa his similia ad magisterium pastorale pertinentia, quae in divinis sparsim continentur. Quapropter eisdem pastoribus Christi summopere studendum est, ut erga errata delinquentium moderationem discretissimam teneant, ut sint iuxta beati Gregorii doctrinae documentum (0660C)bene agentibus per humilitatem socii, contra delinquentum vero vitia per zelum iustitiae erecti: quatinus posthabito torpore, atque segnitie, vel humano favore, aut mundiali timore, sic exerceant ministerium suum, ut et praesentibus salubriter consulant, et futuris sint exemplum salutis. Verum quia in agro Dei, qui est Ecclesia Christi, noxia quaeque instinctu hostis antiqui pullulare non cessant, quae necesse est ut adhibito sarculo pastorali radicitus extirpentur, et propter malevolos quosque, qui bene acta aut intelligere nolunt, aut malevola intentione potius intelligere, quam ipsam veritatem delectantur amplecti, oportet eosdem pastores, ut quandocumque de generali utilitate, vel publica coercitione quippiam in conventibus suis decreverint, id iuxta morem ecclesiasticum scriptis committant: videlicet ut posteris (0660D)omnem ambiguitatem et occasionem iuste detrahendi vel reprehendendi penitus amputent. Proinde notum esse necessarium duximus omnibus filiis sanctae Dei ecclesiae, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos episcopi sub [super S. ] imperio domini et gloriosissimi Lotharii imperatoris constituti, anno incarnationis (0661A)Domini Iesu Christi 833 indictione 12, anno siquidem eiusdem principis primo, in mense videlicet Octobri, apud Compendium palatium generaliter convenimus, et memoratum principem humiliter audivimus. Et hoc quidem illi, sive optimatibus illius, seu omni generalitati populi quae undique illuc confluxerat, manifestare iuxta iniunctum nobis ministerium curavimus, qualis sit vigor et potestas sive ministerium sacerdotale, et quali mereatur damnari sententia, qui monitis sacerdotalibus obedire noluerit. Deinde tam memorato principi quam cuncto eius populo denuntiare studuimus, ut Domino devotissime placere studerent, et in quibus eum offenderant placare non differrent. Examinata quippe sunt multa, quae per negligentiam in hoc imperio contigerunt, (0661B)quae ad scandalum ecclesiae, et ruinam populi, vel regni interitum manifestis indiciis pertinebant: quae necesse erat ut cito corrigerentur, et in futuro omnibus modis vitarentur. Inter cetera etiam commemoratum est a nobis, et omnibus ad memoriam reductum, qualiter Deus regnum istud per administrationem bonae memoriae Karoli praestantissimi imperatoris, et per praedecessorum suorum laborem, pacificum et unitum atque nobiliter dilatatum fuerit, et Domino Ludewico imperatori a Deo ad regendum sub magna pace commissum, Dominoque protegente sub eadem pace, quamdiu idem princeps Deo studuit et paternis exemplis uti, ac bonorum hominum consiliis acquiescere curavit, conservatum manserit: et quomodo in processu temporis, sicut omnibus manifestum (0661C)erat, per eius improvidentiam vel negligentiam, in tantam venerit ignominiam et vilitatem, ut non solum amicis in moestitiam, sed etiam inimicis venerit in derisionem. Sed quia idem princeps ministerium sibi commissum negligenter tractaverit, et multa, quae Deo et hominibus displicebant, et fecerit et facere compulerit, vel fieri permiserit, et in multis nefandis consiliis Deum irritaverit et sanctam ecclesiam scandalizaverit: et ut cetera quae innumera sunt omittamus, novissime omnem populum sibi subiectum ad generalem interitum contraxerit, et ab eo divino iustoque iudicio subito imperialis sit subtracta potestas. Nos tamen memores praeceptorum Dei, ministeriique nostri, atque beneficiorum eius, dignum duximus, ut per licentiam memorati (0661D)principis Lotharii legationem ad illum ex auctoritate sacri conventus mitteremus, quae eum de suis reatibus admoneat, quatenus certum consilium suae salutis caperet, ut quia potestate privatus erat terrena, iuxta divinum consilium et ecclesiasticam auctoritatem, ne suam [secundam S. ] animam perderet, elaborare in extremis positus totis viribus studeret. Quorum legatorum consiliis et saluberrimis admonitionibus libenter assensum praebuit, spatium poposcit, diemque constituit, qua de salubribus eorum monitis certum eis responsum redderet. Cum autem suprascriptus instaret dies, sacer idem conventus unanimiter ad eundem venerabilem virum perrexit, eumque diligenter de quibus Deum offenderat et sanctam ecclesiam scandalizaverat, ac populum sibi (0662A)commissum perturbaverat, admonere, et cuncta illi ad memoriam reducere curavit. Ille vero eorum salutiferam admonitionem, et dignam congruamque exaggerationem libenter amplectens, promisit se in omnibus illis acquieturum salutari consilio, et subiturum remediale iudicium. Porro de tanta salubri admonitione hilaris, illico dilectum filium suum Lotharium augustum sibi festinato affuturum supplicavit, ut ille, ruptis quibuslibet morulis, cum suis primatibus veniret, quatinus primum inter eos mutua reconciliatio secundum christianam doctrinam fieret, ut si quid in cordibus eorum naevi aut discordiae inerat, pura humilisque postulatio veniae expiaret, ac deinde coram omni multitudine iudicium sacerdotale more paenitentis susciperet, quod et non multo (0662B)post factum est. Veniens igitur idem dominus Lodewicus in basilicam sanctae Dei genetricis Mariae, ubi sanctorum corpora requiescunt Medardi videlicet confessoris Christi atque pontificis, necnon Sebastiani praestantissimi martyris, adstantibus presbyteris, diaconibus, et non parva multitudine clericorum, praesente etiam praefato domino Lothario filio eius, eiusque proceribus, atque totius populi generalitate, quotquot videlicet intra sui septum eadem continere potuit ecclesia, et prostratus in terram super cilicium ante sacrosanctum altare, confessus est coram omnibus ministerium sibi commissum satis indigne tractasse, et in eo multis modis Deum offendisse, et ecclesiam Christi scandalizasse, populumque per suam negligentiam multifarie in perturbationem induxisse. (0662C)Et ideo ob tantorum reatuum expiationem publicam et ecclesiasticam se expetere velle dixit poenitentiam, quo miserante Domino per eorum ministerium et adiutorium percipere mereretur absolutionem tantorum criminum, quibus Deus ligandi ac solvendi intulerat potestatem. Quem etiam iidem pontifices, utpote medici spiritales, salubriter admonuerunt, asserentes ei quod puram et simplicem confessionem sequeretur vera remissio peccatorum, ut aperte confiteretur errata sua in quibus maxime se Deum offendisse profitebatur, ne forte interius aliquid tegeret, aut in conspectu Dei quippiam dolose ageret, sicut iam pridem in Compendio palatio ab alio sacro conventu correptus coram omni ecclesia eum fecisse omnibus notum erat, ne sicut tunc, ita et nunc per simulationem et (0662D)calliditatem duplici ad Deum corde accedendo, ad iram potius quam ad veniam suorum peccatorum provocaret: quoniam scriptura testante, simulatores et callidi provocant iram Dei. Verum post huiusmodi admonitionem professus est, se in omnibus iis praecipue deliquisse, unde a memoratis sacerdotibus fuerat familiariter, sive verbis sive scriptis, admonitus, et digna increpatione correptus; super quibus chartulam summam reatuum suorum, unde illum specialiter redarguerent, continentem ei dederunt, quam ille in manibus gestabat.
1. Videlicet sicut in eadem chartula plenius continetur, reatum sacrilegii incurrendo et homicidii, eo quod paternam admonitionem et terribilem contestationem sub divina invocatione ante sanctum altare in (0663A)praesentia sacerdotum et maxima populi multitudine sibi factam secundum suam promissionem non conservaverit; eo quod fratribus et propinquis violentiam intulerit, et nepotem suum, quem ipse liberare potuerat, interficere permiserit; et quod immemor voti sui, signum sanctae religionis propter vindictam suae indignationis fieri postea iusserit. 2. Quod auctor scandali et perturbator pacis ac violator sacramentorum existendo, pactum, quod propter pacem et unanimitatem imperii ecclesiaeque tranquilitatem communi consilio et consensu cunctorum fidelium suorum fuerat inter filios suos factum, et per sacramentum confirmatum, super illicita potestate corruperit; et in eo quod fideles suos in contrarietatem eiusdem primi pacti et iuramenti aliud (0663B)sacramentum iurare compulerit, in periurii reatum praestatorum violatione sacramentorum inciderit: et quantum hoc Deo displicuerit, liquido claret, quia postea nec ipse nec populus sibi subiectus pacem habere meruit, sed omnes in perturbationem, poenam peccati sustinendo, iusto Dei iudicio postea inducti sunt. 3. Quia contra christianam religionem et contra votum suum sine ulla utilitate publica aut certa necessitate, pravorum consilio delusus, in diebus quadragesimae expeditionem generalem fieri iussit, et in extremis imperii sui finibus in coena Domini, quando paschalia sacramenta ab omnibus christianis rite sunt celebranda, placitum generale se habiturum constituit; in qua expeditione, quantum in ipso fuit, (0663C)et populum in magnam murmurationem protraxit, et sacerdotes Domini a suis officiis contra fas amovit, et pauperibus gravissimam oppressionem irrogavit. 4. Quod nonnullis ex suis fidelibus, qui pro eius suorumque filiorum fidelitate et salvatione, regnique nutantis recuperatione, humiliter eum adierant, et de insidiis inimicorum sibi praeparatis certum reddiderant, violentiam intulerit; et quod contra omnem legem, divinam videlicet et humanam, eos et rebus propriis privaverit, et in exilio trudi [tradi S.] iusserit, atque absentes morti adiudicari fecerit, et iudicantes proculdubio ad falsum iudicium induxerit: et sacerdotibus Domini ac monachis contra divinam (0663D)et canonicam auctoritatem praeiudicium irrogavit et absentes damnavit, et in hoc reatum homicidii incurrendo, divinarum seu humanarum legum violator extitisset. 5. De diversis sacramentis sibique contrariis atque perniciosis a filiis sive a populo, eo praecipiente et compellente, irrationabiliter saepe factis, pro quibus non modicam in populo sibi commisso peccati maculam induxit, reatum periurii nihilominus incurrisse; quoniam haec procul dubio in auctorem, per quem fieri compulsa sunt, iure retorquentur. Sed in mulierum purgatione, in iniustis iudiciis, in falsis testimoniis atque periuriis, quae, eo permittente, coram se perpetrata sunt, quantum Deum offenderit ipse novit.(0664A) 6. De diversis expeditionibus, quas in regno sibi commisso non solum inutiliter, sed etiam noxie sine consilio et utilitate fecit, in quibus nimirum multa et innumerabilia sunt in populo christiano flagitia perpetrata, in homicidiis et periuriis, in sacrilegiis, in adulteriis, in rapinis, in incendiis, sive in ecclesiis Dei sive in aliis diversis locis factis, in direptionibus et oppressionibus pauperum miserabili et pene apud christianos inaudito patratu: quae omnia ad auctorem, sicut praemissum est, reflectuntur. 7. In divisionibus imperii ab eo contra communem pacem et totius imperii salutem ad libitum suum temere factis, et in sacramento etiam quod iurare compulit omnem populum, ut contra filios suos sicut contra inimicos suos agerent, cum ipse eos paterna (0664B)auctoritate consultuque fidelium suorum pacificare potuisset. 8. Quod non suffecerint ei tot mala et flagitia per suam negligentiam et improvidentiam in regno sibi commisso perpetrata, quae enumerari non possent, pro quibus et regni periclitatio et regis dehonestatio evidenter provenerat: sed insuper ad cumulum miseriarum novissime omnem populum suae potestatis ad communem interitum traxerit, cum debuisset esse eidem populo dux salutis et pacis, cum divina pietas inaudito et invisibili modo, ac nostris saeculis praedicando, populo suo misereri decrevisset. Igitur pro his vel in his omnibus quae supra memorata sunt, reum se coram Deo et coram sacerdotibus vel omni populo cum lacrymis confessus, et in (0664C)cunctis se deliquisse protestatus est [esset S.], et poenitentiam publicam expetiit, quatinus ecclesiae, quam peccando scandalizaverat, poenitendo satisfaceret: et sicut fuerat scandalum multa negligendo, ita nimirum se velle professus est esse exemplum dignam poenitentiam subeundo. Post hanc vero confessionem, chartulam suorum reatuum et confessionis ob futurum memoriam sacerdotibus tradidit, quam ipsi super altare posuerunt; ac deinde cingulum militiae deposuit, et super altare collocavit, et habitu saeculi se exuens, habitum poenitentis per impositionem manuum episcoporum suscepit: ut post tantam talemque poenitentiam nemo ultra ad militiam saecularem redeat. His itaque gestis, placuit ut unusquisque episcoporum, qualiter haec res acta (0664D)fuerit, in propriis chartulis insereret, eamque sua scriptione roboraret, et roboratam memorato principi Lothario ob memoriam huius facti offerret. Ad extremum omnibus nobis, qui interfuimus, visum est, omnium chartularum, immo tanti negotii summam in unum breviter strictimque congerere, et congesta propriis manuum nostrarum subscriptionibus roborare, sicut sequentia factum esse demonstrant.
AGOBARDI CARTULA. In nomine Dei ac Domini nostri Iesu Christi. Anno incarnationis eius octingentesimo tricesimo tertio, ego Agobardus Lugdunensis ecclesiae indignus episcopus, interfui venerabili conventui apud palatium quod nuncupatur Compendium. Qui utique conventus (0665A)extitit ex reverentissimis episcopis et magnificentissimis viris illustribus, collegio quoque abbatum et comitum, promiscuaeque aetatis et dignitatis populo, praesidente serenissimo et gloriosissimo Hlothario, imperatore et Christi domini amatore; quo protegente et adiuvante, subter adnexa disposita sunt anno imperii primo, mense quarto. Quibus omnibus vehementer incumbebat vera necessitas, ut sollicite tractarent de periculo regni in praesenti, et statu in futuro, quod regnum, quia iamdiu nutabat, et impellebatur ad ruinam per neglegentiam, et ut verius dicam, per ignaviam domni Hluduvici venerandi quondam imperatoris, in quibus ille inretitus est per corruptas mentes et corrumpentes, et secundum apostolicum dictum, quia erant ipsi errantes, et alios (0665B)in errorem mittentes. A quo conventu quicquid utiliter et laudabiliter tractando et conferendo inventum est et necessario statuendum, et iudicantibus consensi, et consenciens ipse iudicavi. In primis videlicet quae ad commoditatem et soliditatem regni et regis pertinere videbantur; deinde quae ad ereptionem et purgationem animae domni Hluduvici manifestissime noscebantur. Quae in praedicto conventu fideliter quaesita, et veraciter inventa, et ordinabiliter exsecuta sunt; in eo scilicet, quod praedictus conventus deliberavit, ut per legatos et missos ammoneretur domnus Hluduvicus de suis erratibus, et exhortaretur, ut secundum propheticum dictum rediret ad cor, et recognosceret acta sua, quae adversus Deum currens per vias pravitatis et iniusticiae exaegerat; ac (0665C)deinceps susciperet consilium vitae et salutis suae; quatenus apud omnipotentem iudicem et Dominum, qui clementissimus indultor est criminum, indulgentiam et remissionem iniquitatum impetrare posset; ut qui per multiplicatas neglegentias regnum terrenum ammiserat, per impensas supplices confessiones regnum caeleste adipisceretur per eum, apud quem (0666A)est misericordia et copiosa redemptio. Propter quod et libellus editus est a viris diligentioribus et ei oblatus de manifestatione criminum suorum, in quo, velut in speculo, perspicue conspiceret feditatem actuum suorum, et fieret in illo quod per penitentem perfectum dictum est: Iniquitatem meam ego agnosco; peccatum meum coram me est semper. Pro qua re accesserunt ad eum denuo omnes qui in praedicto conventu aderant episcopi, condolentes et conpatientes infirmitatibus et miseriis eius, exhortantes atque exoptantes et postulantes, ut omnipotens Deus manu pietatis suae educeret eum de lacu miseriae et de luto ceni. Quod clementissimus dominus non solum non abstulit, sed nec distulit. Sed mox resuscitata in mente eius contritione humiliati cordis, prostratus (0666B)coram eis, non semel vel iterum, sed tertio aut amplius, crimina cognoscit, veniam poscit. auxilium orationum praecatur, consilium recipit, penitentiam postulat, iniunctam sibi humilitatem libentissime impleturum promittit. Innotescitur ei lex et ordo publicae penitenciae; quam non rennuit, sed ad omnia annuit; ac demum pervenit in ecclesiam coram cetu fidelium ante altare et sepulcra sanctorum, et prostratus super cilicium, bis terque quaterque confessus in omnibus clara voce cum habundanti effusione lacrimarum deposita arma manu propria et ad crepidinem altaris proiecta, suscepit mente compuncta penitentiam publicam per manuum episcopalium impositionem, cum psalmis et orationibus. Sicque deposito habitu pristino et assumpto habitu (0666C)penitentis, congratulans et confidens, postulat piissimi pastoris humeris reduci se ad inventae et redemptae ovis unitatem. His gestis ego Agobardus indignus episcopus interfui, et melioribus consonans et consentiens iudicavi, et manu propria signans subscripsi.
LUDOVICI I IMPERATORIS CONVENTUS COMPENDIENSIS (An. 835). (0665) (0665)Ex actis ejus in Annalibus Bertinianis fusius descriptis superest Ebonis archiepiscopi Rhemensis charta, qua sedi suae resignavit, quam hic ex libello ejus apologetico in bibliothecae ducalis Guelferbytanae Codice, saec. X, inter Helmst., n. 32, iterum proponimus.
(0665D)Ego Ebo, indignus episcopus, recognoscens fragilitatem meam et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos, Aiulfum videlicet archiepiscopum, Badaradum quoque necnon et Modoinum episcopos, constitui mihi iudices delictorum meorum, puramque ipsis dedi confessionem, quaerens remedium penitendi et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco (0666D)esse indignum, alienumque me reddens pro reatibus meis, in quibus me peccasse secrete ipsis confessus sum. Eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alio succedendi et consecrandi subrogandique in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit aecclesiae, cui actenus indignus prefui, et ut inde nullam repetitionem aut interpellationem auctoritate canonica facere valeam, manu propria subscribens firmavi.
CAPITULORUM FRAGMENTA. (0667) (0667)Codex Gothanus, fol. 405, post rescriptum consultationis episcoporum, a. 829 et antequam ad Lotharii imperatoris capitularia procedat, capitula aliquot profert suo quodque numero insignitum, scilicet cap. XXV caput supra editum, quodque Gothanus jam in fine capitularis anni 805 B. numero XXV insignitum exhibuerat; tum canonem Si quis frater; postea cap. IX, quod supra edidimus, cap. IV, de XXX annorum possessione; absque numero Octo genera; cap. II et III capita supra ex Codice sancti Pauli edita. Quorum ea quae non supra exstant hic proferenda censuimus.
1. (0667A)De 30 annorum possessione. Si quis per 30 annos possederit casas, familias, vel terras, et cognitum fuerit quia eius possessio fuit, post 30 annorum curricula pugna non proveniat; nisi ipse qui possedit, secundum qualitatem pecuniae cum sacramentalibus suis defendat. Nam pro pugna, ut dictum est, non est.
2. Octo genera penarum in legibus esse describit Tullius: bannum, vincula, verbera, talionem, ignominiam (0668A)exilium, mortem, servitutem. Quod horum est, quod in breve tempus pro cuiusque peccati quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio; id enim agit, ut hoc paciatur quisque quod fecit. Unde illud est legis: Oculum pro oculo; dentem pro dente. Fieri enim potest, ut tam brevi tempore quisque amittat oculum severitate vindictae, quem tulit ipse alteri inprobitate peccati. LOTHARII I IMPERATORIS CAPITULA LANGOBARDICA. (0667) (0667)Capitula haec ex Codicibus legum Langobardorum decerpta, cum in Chisiano, Cavensi, Parisiensi, Blankenburgico, Gothano non haberentur, aevo alicui certo ascribi nequiverunt; tamen inter annos 832-840 edita fuisse patet, cum post id tempus Lotharius, in Gallia et Germania bellis per triennium involutus, et an. 844 filio Ludovico in regem Langobardorum ascito, Italiam non reviserit.
(0667B)Ex Codd. Ambrosiano, Florentino, Londinensi, Vindobonensi, Veronensi, Estensi.
1. Volumus ut si quaelibet persona in finibus regni nostri ignem in silva convivare ausa fuerit, diligenter inquiratur; et si comprobatus fuerit servus hoc fecisse, aut dominus eius eum ad flagellandum et capite tundendum tradat, aut pro eo quicquid dampnietatis fecerit emendare cogatur. Si vero libera quaelibet persona hoc fecisse probata fuerit, penitus emendare cogatur, et insuper bannum nostrum componat; et si non habuerit unde componat, flagelletur. Quod si factum fuerit, per meliores loci illius inquiratur. Si in qualibet persona suspectio fuerit, si servus est, ad iuditium dominus eius eum mittat, aut ipse pro eo sacramentum faciat; quod si libera (0667C)persona fuerit, proprio sacramento se idoneum reddat. 2. Auditu comperimus in finibus Tusciae talia scripta (0668B)esse prolata, quae sunt absque mense et die mensis; de quibus volumus, ut si deinceps prolata fuerint, nullum habeant vigorem. 3. Ut terminum habeat unaquaeque ecclesia, de quibus villis decimam accipiat. 4. De notariis qui cartas accipiant ad scribendum, si eas non scripserint aut si eas perdiderint, restaurent ipsas res ei cuius cartae eis traditas fuissent. Si vero negaverint fuisse traditum, iurent cum suis sacramentalibus. Ex Codice Londinensi.
5 Qui possessor ad iudicium venit, non est cogendus dicere unde tenet, nec probationis necessitas ei debet imponi, sed hoc officium magis est petitoris ut rem quam repetit ad se doceat pertinere.
(0668C)Ex Lombarda, lib. I, tit. 25, c. 83.
6. Praecipimus ut nova conditio aldioni a domino non imponatur. LOTHARII I EXCERPTA CANONUM (An. 835). (0667) (0667)Consilii mense Novembri anni 826 ab Eugenio papa Romae celebrati canones 36, 37, 19, 38, et 33, in Codicibus legum Langobardorum scilicet Ambrosiano, Florentino, Londinensi, Vindobonensi, Veronensi et Estensi inter Lotharii leges referuntur; eos igitur, licet dubiae auctoritatis videri possint, utpote Chisiano, Cavensi et Gothano omissos, tamen cum in Blankenburgensi totum concilium illud Lotharii legibus ascribatur, hoc potissimum loco referendos sensuimus.
1. (0669A)Nulli liceat excepta causa fornicationis adhibitam uxorem relinquere et deinde aliam copulare, alioquin transgressorem priori convenit sociari coniugio. Si autem vir et uxor dimittere pro sola vitae religione inter se consenserint, nullatenus sine conscientia episcopi fiat, ut ab eo singulariter proviso constituantur loco. Nam uxore nolente, aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonium non solvatur.
2. Nulli liceat uno tempore duas habere uxores, uxoremve et concubinam, quia cum domui non fit lucrum, animae fit detrimentum. Nam sicut Christus castam observat ecclesiam, ita vir castum debet custodire coniugium. 3. Ut episcopi diversique sacerdotes habeant (0669B)advocatos, quia episcopi universique sacerdotes ad solam laudem Dei bonorumque operum actionem constituuntur. Debet ergo unusquisque eorum tam pro ecclesiasticis causis quam etiam pro propriis actionibus suis, excepto publico videlicet crimine, habere advocatum non malae famae suspicatum, sed bonae opinionis et laudabilis artis inventum, ne dum humana lucra attendunt, aeterna praemia perdant.(0670A) 4. De incestis coniunctionibus hoc praecipitur, ut nullus deinceps propinquam, nec quam propinquus habuit, uxorem accipiat in coniugio, et uxoris parentela ita sit viro sicut et propria parentela. 5. Consobrinam , neptem, novercam, fratris uxorem, vel etiam de propria coniunctione, aut quam cognatus habuit, nullus audeat in coniugio copulare. Si quis huic tali nefario coniugio se copulaverit, et in eo permanserit, sciat se episcopali auctoritate anathematis vinculo esse innodatum, ut nullus sacerdos illi tribuat communionem. Si vero conversus fuerit et divisus ab illicita copulatione, dignae poenitentiae submittatur, ut sacerdotes loci consideraverint. 6. Quamquam sacerdotis testimonium credibile (0670B)habeatur, tamen ipsi in secularibus negotiis pro testimonio aut conficiendis instrumentis non rogentur, quia eos in talibus rebus esse non convenit. Si autem causa eventus aliquid audierint aut viderint, ubi nullae idoneae seculares personae inveniantur, ne veritas occultetur et malum in bonum aestimetur, in providentia episcopi proprii sit, ita ut coram se aut competentibus iudicibus aut aliter veritatem honorifice tollant. DIVISIO IMPERII (An. 839, Jun.). (0669) (0669)Formulam divisionis imperii a Ludovico I, Wormatiae, mense Junio anni 839 inter Lotharium et Carolum filios suos institutae servavit nobis Prudentius in Annalibus mon. Germ, SS. t. I, p. 434, 435, unde decerptam iterum hic sistimus.
(0669C)PARS ALTERA HABUIT:
Regnum Italiae partemque Burgundiae, id est vallem Augustanam, comitatum Vallissorum, comitatum Waldensem usque ad mare Rhodani, ac deinde orientalem atque aquilonalem Rhodani partem usque ad comitatum Lugdunensem, comitatum Scudingium, comitatum Wirascorum, comitatum Portisiorum; comitatum Suentisiorum, comitatum Calmontensium, ducatum Mosellicorum, comitatum Arduennensium, comitatum Condorusto, inde per cursum Mosae usque in mare, ducatum Ribuariorum, Wormazfelda, Sperohgouwi, ducatum Helisatiae, ducatum Alamanniae, Curiam, ducatum Austrasiorum cum Swalafelda et Nortgowi et Hessi, ducatum Toringubae (0670C)cum marchis suis, regnum Saxoniae cum marchis suis, ducatum Fresiae usque Mosam comitatum Hamarlant, comitatum Batavorum, comitatum Testrabenticum, Dorestado.
PARS ALTERA HABUIT:
Alteram partem Burgundiae, id est comitatum Genavensem, comitatum Lugdunensem, comitatum Cavallonensem, comitatum Amaus, comitatum Hatoariorum, comitatum Lingonicum, comitatum Tullensium, et sic per decursum Mosae usque in mare, et inter Mosam et Sequanam, et inter Sequanam et Ligerim cum marcha Britannica, Aquitaniam et Wasconiam cum marchis ad se pertinentibus, Septimaniam cum marchis suis, et Provinciam.
CAROLI MAGNI CAPITULARE MISSORUM AQUITANORUM (An. 789, Mart. Aquis.) (0671) (0671)Ex eodem Codice Vossiano, fol. 131, exscriptum, anno 789 assignavi, ob sacramentum fidelitatis in Capitulari generali ejus anni praescriptum. Cui quidem tempori et viginti anni inde ab initio regni Caroli praeterlapsi (capp. 2, 3) optime congruunt. Missorum nomina, Mancio et Eucherius, Aquitanos genere arguunt. Capitula ad constitutionem Pippini supra editam et alteram a Carolo anno 779 promulgatam referuntur.
INCIPIT BREVIARIUM (0671A) De illa capitula quae domnus rex in Equitania Mancione et b Eugerio missis suis explere sacramentum fidelitati einráe.
1. De illo edicto quod domnus et genitor noster Pipinus instituit, et nos in postmodum pro nostros missos conservare et implere iussimus, vel de nostros edictos quomodo fuerunt custoditi. 2. De illa restauratione ecclesiarum illi qui res eorum habent per istos 20 annos, quid egere inde, aut quare non sunt. 3. Ut si aliquis de illas res ecclesiae, quas eo tempore possidebant quando illa patria Deus sub nostris manibus posuit, postea minimatum vel abstractum fuit exinde.(0671B) 4. Ut episcopi, abbatis vel coenobie sanctorum sub ordine sancto esse redebuissent, propter quid non sunt. 5. Ut ad illos pauperes nova aliqua consuetudo inposita fuit postea. 6. Quomodo illis beneficiis habent condrictos provideant, vel suos proprios.(0672A) 7. Ut quod ostiliter ad nos perget, quomodo debeat agere. 8. Ut dum in hoste aut in aliqua utilitate nostra aliquis fuerit, et de suis res aliquit exforciaverit vel disvestiverit. 9. De illis beneficiis intentiosis. 10. De missis nostris, quicquid apud illis seniores consensaverit. 11. Ut decima de omnia secundum iussionem episcopi dispensentur, et omnes dent. 12. De illis latronibus homicidiis de infra inmonitate. 13. De vindicta latronibus aliquae vel occasione. 14. De rebus ecclesiae, nono et decimo vel de quantis casatis precarias renovare debet.(0672B) 15. De truste non faciendo 16. De gellonia. 17. De collectas super itinerantibus, vel de pontibus aut navigiis, qui orationis causa, vadunt 18. De herba defensionis tempore. Reliqua exciderunt.