Migne Patrologia Latina Tomus 88
Capitulum de virginibus (Concilium Hispalense), J. P. Migne
Capitulum de virginibus
(1071B)Undecima actione cum consensu communi decrevimus, ut monasteria virginum in provincia Baetica condita monachorum administratione ac praesidio gubernentur. Tunc enim salubria Christo dicatis virginibus providemus, quando eis patres spirituales eligimus, quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possint. Hac tamen circa monachos cautela servata, ut remoti ab earum peculiaritate nec usque ad vestibulum habeant accedendi familiaritate permissum, sed neque abbati, vel ei qui praeficitur extra eam quae praeest, loqui virginibus Christi aliquid, quod ad institutionem morum pertinet, licebit. Nec cum sola quae praeest frequenter eos colloqui oportet; sed cum testimonio duarum aut trium sororum: ita ut rara sit accessio, brevis locutio. (1071C)Absit enim ut monachos, quod etiam dictu nefas (1072B)est, Christi virginibus familiares esse velimus: sed juxta ut jussa regularum vel canonum admonent, longe segregatos atque sejunctos, eorum tantum easdem gubernaculis deputamus: constituentes, ut unus monachorum probatissimus eligatur, cujus curae sit praedia earum rustica vel urbana intendere, fabricas instruere, vel si quid aliud ad necessitatem monasterii providere: ut Christi famulae pro animae suae tantum utilitate sollicitae, solis divinis cultibus vivant, operibusque suis inserviant. Sane is qui ab abbate praeponitur, judicio sui episcopi comprobetur. Vestes autem illae iisdem coenobiis faciant, quibus tuitionem exspectant, ab iisdem denuo, ut praedictum est, laborum fructus et procurationis suffragium recepturae.