DE IUBILAEI EXTENSIONE
AD UNIVERSUM CATHOLICUM GREGEM
EPISTOLA ENCYCLICA
LEONIS PAPAE XII.
LEO PAPA XII.
Venerabiles Fratres
Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Caritate Christi urgente Nos, ut fructus passionis eius in omnes, quantum divinitus concessa Nobis, licet indignis, potestate possumus, derivandos curemus; insignibus fidei, pietatis, omnisque virtutis exemplis tum incolarum huius Urbis, tum advenarum , qui frequentissimi pro conditione temporum huc universalis Iubilaei causa convenerunt, magnam in spem erecti fore, ut ubique studia eadem Fidelium ad utilitatem animarum suarum , ad Dei et eius Ecclesiae gloriam excitentur ; votis Stem vestris obsecundantes. Venerabiles Fratres, et Principum Catholicorum, quibus vera felicitas cordi est gentium sibi subditarum, quemadmodum a fel. rec. Praedecessoribus nostris Benedicto XIV et Pio VI iactum est. Ecclesiae thesauros , uti Romae elapso anno sacro , ita in universis orbis terrae, regionibus aperiendos in Domino putavimus. Proinde Constitutionem ad universos Christifideles edidimus, qua Iubilaei eiusdem Indulgentiam extendimus, et quae pia opera, quoque temporis spatio ad eam consequendam praestari debeant, item permissas arbitrio vestro facultates iniuncta opera commutandi , aut redigendi , eorum commodo qui impediti legitime fuerint, indicamus, eamque, ut per Vos cognosci ab omnibus possit, Vobis mittimus. In re autem huiusmodi quam necessaria opera vestra sit, quantaque Vobis contentione sit labolandum, ut felices consiliis nostris exitus respondeant, nihil necesse est dicere. Tantum enim boni ex solemni hac anni sacri celebratione perceptum sunt populi, quantum diligentiae studiique ad se , uti par est, praeparandos adhibuerint ; ut autem plurimum adhibeant, id ex curis pendet, quas in id, pro munere officii vestri pastoralis, impenderitis. Agnoscant igitur per Vos quid et quantum illud sit quod eis tribuitur. Ostendite thesauri pretium quem reseramus, et quam facile omnes possint eius divitiarum esse participes, tum ob amplissimas, quas ministris Poenitentiae concedimus facultates peccata remittendi , tum ob ipsam operum naturam , quae imponuntur peccatis expiandis. Scitis quanta fuerit ea in re disciplinae severitas in Ecclesia ante saeculum quartum decimum. Quicumque pro sola devotione, ait fel. rec. Praedecessor noster Urbanus II in Concilio Claromontano, « non pro honoris, vel pecuniae adeptione, ad liberandam Ecclesiam Dei ierusalem profectus fuerit, iter illud pro omni poenitentia reputetur.
Neque sane aliter tunc concedi plenariam indulgentiam solitam fuisse novimus, quemadmodum verba illa referens doctissimus ac piissimus Dei servus Beatus Iosephus Maria Thomasius Cardinalis animadvertit. « Hanc, inquit, plenariam indulgentiam, in qua opus iniunctum gravissimum erat sum- ptibus, incommodis, laboriosissimis itineribus, et imminentibus vitae periculis, ut potius videri possit immutatio poe- nitentiae, quam huius absoluta relaxatio .. . hanc, inquam, plenariam indulgentiam pro terra sancta alii postea Summi Pontifices semper confirmarunt. » Lenitatem piae matris Ecclesiae imbecillitatem miserantis filiorum suorum, quae nunc onera tanto leviora ac faciliora pro bonis pretium omne excedentibus imponit, Fidelium considerationi proponentes , illud certe assequemini , ut nemo tam mollis et negligens reperiatur, quin bona illa velit tam parvo sibi comparare. Cavendum tamen est diligenter, ne inde occasione accepta, ut verbis utamur Sanctae Synodi Tridentinae , « peccata ipsa leviora putantes, velut iniurii, et contumeliosi Spiritui Sancto, in graviora labantur, thesaurizantes sibi iram in die irae. » Quare Ecclesiae quidem ea in re ostendatur liberalitas , sed nihil omnino diligentiae, atque industriae negligatur, quo redigant homines in memoriam quaecumque contra Dei legem (.oaimiserunt, eaque dolentes ex animo, ac detestantes integra ac sincere confiteantur ; atque inde magis ad admirandam amandanrque Dei benignitatem excitentur, qui se Iam facilem ac placabilem praebeat iis, qui nunquam satis plectenda impietate « semel a peccati, et Daemonis servitute per Baptismum liberati . et accepto Spiritus Sancti dono , scienter templum Dei violare, et Spiritum Sanctum contristare non formidaverint. »
Eam ob causam exemplum secuti Praedecessorum nostrorum, solenrni indicto Iubilaeo, divinum auxilium ad prosperum tanti operis exitum publice implorari iussimus, sine quo nihil eiusmodi humana potest imbecillitas, et frangi populo panem verbi Domini tum in templis, tum in plateis , quo ministrorum ope salutis animarum zelo flagrantium, et catholicam de Indulgentiis, ac Iubilaeo doctrinam duceretur diligenter , et de omni Christiani instituti admoneretur officio, et ad sinceram poenitentiam gravissima oratione excitaretur.
Sibi igitur unusquisque vestrum. Venerabiles Fratres, hoc potissimum in tempore illud Prophetae dictum putet : « clama, ne cesses : quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum ; » et ipsi per Vos, quoad poteritis, et monitu vestro sacri oratores, quos elegeritis verbis ac vita ad movendos animos maxime idoneos, mculcent auribus omnium, quod omnibus comminatus est Chritus: « nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. » Doceant, idipsum , nos ut poeniteat, petere supplici prece oportere, quod implorabat verbis illis Propheta : « converte nos Domine ad Te, et convertemur : » ostendant, quanta in Deum iniuria sit peccatum: incutiant salutarem animis terrorem severitate proposita divini iudicii, ac suppliciorum acerbitate quae parata sunt morientibus in peccato suo ; excitent vero spem in omnibus ab infinita Dei bonitate impetrandae misericordiae, qui se expectare affirmat, ut misereatur, cuius sunt voces illae durissimae : « convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus inquinamentis vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Proiicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis , et facite vobis cor novum et spiritum novum Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini et vivite. » Ex quo illud facile consequetur, ut agnoscatur, quam dignus amore sit pater adeo bonus ac misericors, indeque subeat consideratio, quam indigna tanta bonitate ratio sit eum offendere; dolor denique intimus oriatur, ac detestatio peccatorum , certaque ac deliberata voluntas vitam et mores emendandi.
Ita internae ostensa poenitentiae necessitate , ad eamque comparatis Fidelium animis, de eadem quatenus sacramentum est, diligenter doceantur. Admoneant eos ministri verbi Domini , aeque necessarium esse illud degenerantibus post Baptismum, quam Baptismum ipsum nondum regeneratis, merito proinde dictum « secundam tabulam post naufragium , » qua una in aeternae salutis portum liceat pervenire: ostendant quo sensu doloris et humilitatis, qua fide, qua integritate confiteri peccata sua debeant; neque illud docere praetermittant, confessionem generalem persaepe utilem esse, certis autem in casibus omnino necessariam : abluta vero per absolutionem culpa, aeternaque poena condonata, temporalem plerumque superesse; ira omnino divina exigente iustitia, ut poenis saltem tempore definitis puniantur ii, quorum sceleribus nec ipsa nullis definita temporis finibus supplicia satis digna fuissent. Sic praeparatis animis, Fideles sancti Iubilaei fmctus adipisci poterunt; sed ut opera qua par est pietate fiduciaque suscipiant, per quae hoc tantum boni sint adepturi, vestrum erit efficere, ut intelligant, ac certum et persuasum habeant, relictum esse Ecclesiae a mediatore Dei et hominum Christo Iesu inexhaustum meritorum suorum thesaurum, quibus et merita accedunt Beatissimae Virginis Genitricis eius , Sanctorumque omnium vi copiosae apud Dominum redemptionis eo dignitatis evecta, cuius divitias hominibus dividere, in eius esset potestate, quem Christus ipse visibile pro se invisibili in eadem Ecclesia caput constituisset ; eius nempe prudenti arbitrio merita illa modo amplius modo arctius applicari vivis ad modum absolutionis, mortuis ad modum suffragii posse, si quidem illi per Sacramentum poenitentiae culpam eluissent, aeternaque poena essent absoluti, hi vero si cum Deo caritate coniuncti migrassent e vita ; in ea vero meritorum illorum applicatione indulgentiam esse positam, per quam temporales poenae apud divinam iustitiam peccatis debitae plus minusve relaxantur, pro modo applicationis a dispensatore thesauri illius Romano Pontifice constitutae, et quam Fideles ad eam afferant, praeparationis: ideoque plenariam esse indulgentiam Iubilaei, et ab aliis etiam plenariis indulgentiis distinctam, quae in modum Iubilaei conceduntur, propterea quod anno solemnis remissionis, qui Iubilaeus dicitur , amplior poenitentiae ministris ad hoc ipsum constitutis tribuitur facultas a peccatis absolvendi, et vincula atque impedimenta relaxandi , quibus non raro confitentium conscientia implicatur : dum autem universi Christiani populi in coelum ascendit deprecatio , certior in omnes ampliorque placati poenitentia Domini descendit miseratio.
Atque haec quidem. Venerabiles Fratres, docendi sunt populi ; sed ut, quae docti fuerint, efficere cum fructu possint, quam necessaria sit apta et opportuna Sacerdotum opera, apud quos confiteri peccata sua' debeant , probe intelligitis. Quamobrem curandum sedulo Vobis est, ut ii, quos ad confessiones audiendas deligetis, ea meminerint ac pmestent, quae de ministro Poenitentiae praecipit Praedecessor noster Innocentius III., ut scilicet « sit discretus et cautus, ut more periti medici similiter infundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, per quas prudenter intelligat, quale illi debeat consilium praebere, et eiusmodi remedium adhibere diversis experi mentis utendo ad sanandum aegrotum ; » habeatque prae oculis documenta illa Ritualis Romani : « videat diligenter Sacerdos, quando et quibus conferenda, vel neganda, vel diferenda sit absolutio, ne absolvat eos, qui talis beneficii sunt incapaces, quales sunt qui nulla dant signa doloris, qui odia et inimicitias deponere, aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio modo peccata derelinquere, et vitam in melius emendare nolunt ; aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publice satisfa» ciant, et scandalum tollant. » Quae quidem nemo non viderit quam longe ab eorum ratione distent, qui, ut gravius aliquod audiunt peccatum, aut aliquem sentiunt multiplici peccatorum genere infectum, statim pronuntiant se non poso disolvere, iis nempe ipsis mederi recusant, quibus maxima curandis ab eo sunt constituti qui ait : non est opus valentibus medico , sed male habentibus ; aut quibus vix ulla scrutandae conscientiae diligentia , aut doloris ac propositi satis videtur significatio, ut absolvere se posse existiment ; ac tum demum tutum se cepisse consilium putant, si homines in aliud tempus absolvendos dimiserint. Si enim ulla in re servanda est mediocritas, in hac potissimum servetur necesse est, ne vel nimia facilitas absolvendi facilitatem afferat peccandi, vel nimia difficultas alienet animos a confessione, et in despera tionem salutis».adducat. Sistunt se quidem multi Sacramenti Poenitentiae ministris prorsus imparati, sed persaepe tamen huiusmodi, ut ex imparatis parati fieri possint, si modo Sacerdos viscera indutus misericordiae Christi Iesu, qui non venit vocare iustos sed peccatores, sciat studiose, patienter, et mansuete cum ipsis agere. Quod si praestare praetermittat., profecto non magis ipse dicendus est paratus ad audiendum, quam caeteri ad confitendum accedere. Imparati enim illi tantummodo sunt iudicandi , non qui vel gravissima admiserint fiagitia, vel qui plurimos etiam annos abnuerint a confessione ; misericordiae enim Domini non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus; vel qui rudes conditione, aut tardi ingenio non satis in se ipsos inquisierint, nulla fere industria sua id sine Sacerdotis ipsius opera assecuturi ; sed qui, adhibita ab eo necessaria, non qua praeter modum graventur, in iis interrogandis diligentia, omnique in iisdem ad detestationem peccatorum excitandis , non sine fusis ex intimo corde ad Deum precibus, exhausta caritatis industria, sensu tamen doloris ac poenitentiae, quo saltem ad Dei gratiam in Sacra mento impetrandam disponantur, carere prudenter iudicentur.
Quocumque autem animo sint qui accedant ad ministrum Poenitentiae , nihil ei magis cavendum est, quam ne sua culpa diffisus quispiam Dei bollitati, aut Sacramento reconciliationis infensus discedat. Quare si iusta sit causa, cur differenda sit absolutio, verhis, quoad poterit, humanissimis persuadeat con fessis necesse est, id et munus < tiiciumque suum , et eorum ipsorum salutem omnino postulare, eosque ad redeundum quam primum blandissime alliciat, ut, iis fideliter peractis, quae salubriter praescripta fuerint, vinculis soluti peccatorum gratiae coelestis dulcedine reficiantur. Aptissimo eius caritatis exemplo inter ceteros esse potest S. Raymundus de Pennafort, quem insignem Sacramenti Poenitentiae ministrum appellat Ecclesia « Cognitis peccatis, inquit, adsit (confessarius) benevolus, paratus erigere et secum onus portare ; habeat dulcedinem in affectione, pietatem in alterius crimine, discretionem in varietate, adiuvet confitentem orando, eleemosynas et caetera bona pro eo faciendo, semper eum iuvet leniendo, consolando, spem promittendo, et, cum opus fuerit, etiam increpando. » Huiusmodi vero accepti patientia, ac benignitate caritatis peccatores aequiore etiam animo poenae se subiicient, quae sibi satisfactionis nomine irrogabitur. Animadvertant enim necesse est, non eam esse vim ac naturam Iubilaei, ut per eius indulgentiam omni solvantur homines obligatione offensae peccatis Dei iustitiae satisfaciendi, quasi vero quae poenitentibus eius rei causa a Sacerdotibus Sacramenti ministris per id tempus iniunguntur, praestare necesse non sit. Nam ad Sacramenti integritatem pertinet satisfactio illa, neque profecto alia Nobis mens esse potest, dum permissa a Christo potestate de severitate debitae peccatis poenae per indulgentiam remittimus, nisi ut illi dumtaxat tanto fruantur beneficio, qui omnia impleverint, quibus, eodem Ecclesiam suam docente Christo, didicimus velle iustitiae suae Deum per infinita ipsius Filii sui Redemptoris nostri merita satisfieri. Revocanda igitur vobis sunt in memoriam Poenitentiae ministris verba illa S. Concilii Tridentini : « debent Sacerdotes, quanlum prudentia suggesserit, pro qualitate criminum, et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones iniungere; » et quod docet Catechismus eiusdem S. Concilii, in irroganda scilicet satisfactionis poena nihil sibi suo arbitratu statuendum esse , sed omnia iustitia, prudentia et pietate dirigenda ; qua ut regula peccata metiri videantur, et poenitentes suorum scelerum gravitatem agnoscant, operae pretium esse eis interdum significare quae poenae quibusdam delictis ex veterum canonum praescripio, qui poenitentiae vocantur, constitutae sint; universaeque satisfactionis modum culpae ratione temperandum.
Quam in rem illud etiam hoc praesertim tempore misericordiae et remissionis opportune admonebuntur Sacerdotes, quod ait Doctor Angelicus : « Melius est quod Sacerdos poenitenti indicet quanta poenitentia esset sibi pro peccatis iniungenda, et iniungat nihilominus aliquid, quod poenitens tolerabiliter ferat. » Quod ipsum antea docuerat Chrysostomus: « Si nulla ex parte, inquit, parcere volens debitam adhibueris sectionem, fiet saepe, ut animum ille doloris impatientia despondens, atque adeo omnia simul detrectans cum pharmacunvtum vinculum, se ipse praecipitem ferat, con- trito iugo, et confracto laqueo. Equidem complures recensere possim, quos constat in extrema mala adactos non ob aliud, nisi quod digna ab eis poena, et quae peccatis perpetratis par esset, exigeretur. »
Huc vero cum pertineat saluberrima haec, quae nobis divini tus facta est, potestas merita Dei et Hominis Christi Domini, et Sanctorum eius dispensandi, ut partibus omnibus impletis Sacramenti Poenitentiae, quidquid poenae adhuc sibi luendum supersit peccatorum supplere Fideles possint; date operam, ut intelligant, qua ratione, quo ordine, qua pietate, quae ad id iniuncta fuerint, sint exequenda. Discant supplicationes hasce, quae ad certas sacras aedes faciendae praescribuntur, instar esse quoddam stationum illarum, quae priscis Ecclesiae temporibus fieri solebant, cum mos fuit fidelium, ut certis diebus includerent se in sacris aedibus, ibique ieiuni orantesque, et annos suos recogitantes in amaritudine animae suae usque ad vesperam perseverarent.
Quod si nunc temporis Ecclesia tanto minus requirit a filiis suis ad hoc etiam, ut plenariam consequi indulgentiam possint, id non ita sane est interpretandum, quasi minorem existimet nunc, quam antea, delrvo nos D>o compensationem pro peccatis; sed dum laboriosa opera mitigat misericordia, quantum de asperitate remittit exterioris satisfactionis, tantum conari vult homines , ut interioris vi contritionis, piique ardore studii exsequendorum, quae imperaverit, operum interiori profectui afferant animorum.
Atque ad hoc illud refertur, quod inter iniuncta opera Sanctissimae Eucharistiae perceptio numeretur, qua, cum ipse in
ea fons coelestium omnium charismatum ac donorum Christus
Dominus contineatur, nulla profecto efficacior res est ad ignem
excitandum perfectae caritatis : ex quo liquet quantopere in
eam curam incumbendum Vobis sit, ut fidelis populus tanti
Sacramenti vim et naturam doceatur, et optime affecto ac
praeparato' animo ad illud accedat.
Habetis, Venerabiles Fratres, quae velimus potissimum, quod ad sacrum pertinet Iubilaeum , fideles populos praemonere Freti studio vestro salutis commissarum Vobis animarum non modo Vos confidimus operam daturos, ut omnes ea studiose peragendo, quae indicavimus, plenariam, quam omnibus de inaestimabili Ecclesiae thesauro offerimus, consequantur indulgentiam ; sed ita consequantur, ut eius fructus etiam in posterum permaneat. Eo enim pro sollicitudine nostra omnium Ecclesiarum spectant vota nostra, dum beneficium huius nodi ad universos orbis Catholicos extendimos, ut omnis, si fieri potest, corruptela a moribus Christiani populi in perpetuum removeatur. In vestro quique grege , quae potissimum vitia dominentur, probe nostis. In ea igitur radicitus evellenda toto animo incumbere nunquam zeli vestri pastoralis desistat industria. Immane illud flagitium contumeliose in Deum loquendi quis credidissef fieri unquam posse, ut au .iretur inter Christianos? Atqui tamen nulla iam pene regio est, in qua non temere iuretur, ac sanctum et terribile nomen Domini usurpetur irreverenter, atque adeo non desint (horrescimus cogi tantes, pudetque dicere) qui ei, quem Angeli gloriti ant, non vereantur maledicere. In huiusmodi impietatem , qua nulla maior Divinae Maiestati afferri potest iniuria, exardescat zelus vester, summaque ope in venatur....
Vestrum potissimum est decorem diligere domus Dei : at illud maximae curae Vobis esse debet, ne illa adeuntium cultu habituque minus decente, aut quavis irreligiositate violetur, quibus sane nihil eam magis dedecorai ; neve unquam excidant fidelibus monita illa Christi Domini: Domus mea domus ora tionis est, et: zelus domus tuae comedit me.
Meminerint admoniti per Vos populi praeceptum, quod ipse Dominus imposuit verbis illis: memento, ut Sabbata sanctifices, et horrendam illam in violatores sententiam: Sabbata mea violaverunt vehementer: clioot ergo ut effunderem furorem meum super eos , ct consumerem eos : in quo tamen tanta est multorum perversitas, ut vel non dubitent servilia exercere , vel quae immunitas ab huiusmodi operibus ad vacandum Deo praecepta est, ea ipsi ad vacandum Diabolo abu tantur; ita se diebus festis ad comissationes, ad ebrietatem, ad libidinem, ad omnia Diaboli opera proiiciunt. Tollatur in perpetuum, quoad per Vos fieri poterit A scandalum huiusmodi, succed itque Hii orandi studium , audiendique verbi Dornini, neque modo pie assistendo augustissimo Missae sacrificio, sed ipso sumendo Christi Corpore, saluberrima sacrificii ipsius participatio.
Quid vero de Ecclesiae praeceptis, quid nominatim de abstinentiae ac ieiunii observantia dicemus? Quotus enim iam quisque est qui praeceptum illud praesertim vel, ut par est, curet, vel etiam non omnino contemnat ? In hoc etiam intelligitis, quam necesse sit, Vos animum intendere, ut cognoscant Fideles quo praecepta Ecclesiae pertineant, quantaque tantae parentis auctoritatem veneratione prosequi debeant, de qua sponsus ipse eius Christus pronuntiavit : « si quis Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus. »
Omnis quidem aetas curas vestras, sibi vindicat, sed ea potissimum, ex qua futurus pendet Ecclesiae status et humanae societatis, quamque ideo coni u rata in utriusque perniciem omni ope ad suas partes adducere conatur impietas. Educa tionis eius ac disciplinae vel negligentiam vel perversitatem inde magna ex parte repetendam esse probe cognoscitis , ac nobiscum deploratis, quod iam homines Matrimonii sanctitatis et officiorum cepisse videatur oblivio; adeo crebro contractus, ut vocant, civilis, qui tot in regionibus usurpatur, occasione, sanctissimae Sacramenti illius leges violantur, quod, Paulo Apostolo auctore, magnum est in Christo et in Ecclesia; adeo invaluit iniquissima illa inter catholicos et haereticos coniuges conventio, ut vel tota proles patris, vel mascula patris, femina matris religionem sequatur. Videtis igitur quanta Vobis suscipienda sit sollicitudo, ut fideles catholicam de Sacramento illo teneant doctrinam, et ad parendum adducantur Ecclesiae legibus, funestaque illa Christianae educationis pernicies, quantum eniti hortatu et auctoritate possitis, a Christiano populo amoveatur : generaiim vero ut catholicis moribus atque institutis imbuantur adolescentes, et eisdem ipsis instando, et parentibus, et praeceptoribus, contendite.; praesertim vero ut caveant a seductoribus, ut adeo propagatam miserrima temporum conditione opinionum sententiam inque pravitatem, et unde teterrima malorum omnium seges orta est, libros religioni, moribus , quieti publicae infestos perhorrescant. Quae ut pestis prohibeatur a fideli populo, eum iden tidem admonendum curate, quam iuste ac salubriter et a Praedecessoribus nostris, et a Christianis Principibus cautum sit, ne libri huiusmodi retineantur, nullamque ea in re nimiam vigilantiam curamque existimate. Omnis autem aetatis, sexus, conditionis mortalibus consultum fuerit, si salutari pabulo assidue nutriantur verbi Domini . si frequens foveatur usus Sacramentorum, si pii coetus, quibus utrumque sit in primis propositum, vel provehantur quicumque sint, vel novi etiam instituantur.
Sed ad haec efficienda adiutoribus Vobis opus est, quos vocavit Dominus operarios in vineam suam. Quare admonete eos assidue quam non ipsis liceat esse otiosis, quamque necesse sit, ut operam suam conferant ad mores populi mode randos. Inquirite sedulo in eomm vitam, sermones, convictus, consuetudines: « manus enim sordida, ut ait S. Gregorius M., aliam non lavat, et oculus plenus pulvere maculam non con» siderat; ita mundus debet esse qui vult aliena corrigere. » Ad cultus praeterea eorum exterioris gravitatem ac modestiam diligenter attendite. Ut autem docendis Fidelibus, et ecclesiasticis ministeriis recte riteque obeundis sint idonei, ne sitis experimento contenti, quod dederint antequam Ordinibus initiaivntur; sed curate, ut initiati nunquam desinant in rem sacrarum studiis impigre se exercere. Quo spectat quod Concilium Romanum habitura a Benedicto Xlii anno iubilaei 1725 de congregationibus decrevit Ecclesiasticorum « semel in una quaque hebdomada habendis, in quibus altematim et rituum et conscientiae casus proponantur, discutiantur, et practice exerceantur ; » quodque proinde Vobis maiorem in modum volumus commendatum.
Ceteris vero Ecclesiasticis eos aequum est in omnibus ex cellere, qui excedunt dignitate. Eorum idcirco a Vobis ratio est habenda diligenter, ut nihil in eis reprehendendum populus animadvertat, quos maxime intuetur; sed ita Vobiscum con silio atque opera conspirent in opus ministerii, in aedifica tionem Corporis Christi, ut merito cum Concil. Trid. Ecclesiae Senatus dici possint. Parochorum praesertim curas et industriam acuite, ut ex praescripto eiusdem Sanctae Synodi « ple» bem per se incessanter instruant, et Sacramentis reficiant, quotidianas pro populo ad Deum preces et orationes effundant, et laudabili vitae et conversationis exemplo , virtutibus , et morum disciplina omnibus praeluceant, viamque salutis praemonstrent,ceteris denique fungantur officiis, quae ibidem praescripta sunt.
Seminarium custodite ut pupillam oculi, et quicumque in spem Ecclesiae adolescunt. Clericorum institutio summae Vobis curae sit, acriterque vigilate ne quis, nisi indole, virtute, scientia vere se vocatum praeseferat in sortem Domini, sacris Ordinibus initietur. Neque eo minus religiosarum familiarum observantiae prospicite facultatibus utentes, quae Vobis a S. Concilio Tridentino vel tamquam Ordinariis, vel tamquam Sedis Apostolicae delegatis tribuuntur. Scholas et collegia adolescentium crebro in visite ad venena prohi benda praesentis aevi corruptelarum, omniaque ad normam dirigenda sanctissimae disciplinae. Instate, ut Moniales quae Deo voverunt religiose praestent, « et quas (uti monet Concilium Romanum) educan» das ac formandas susceperis puellas convictrices, pie illas » et catholice instruant, incuaibantque, ne ipsarum ornatus et vestes puellis inter sponsas Christi versantibus disconveniant.» Quae de celebratione synodorum, quae de visitatione dioece sium praecipiuntur a Concilio Tridentino partes ducite muneris vestri gravissimas. Ea ut praescriptis ab eo temporibus modoque religiose impleantur. Vobis etiam atque etiam commendamus. Inde enim et cognoscetis oves vestras, et quibus earum malis medendum sit, quibus commodis consulendum intelligitis. Omnium ordinum cura Vobis commissa est, sed praecipue pauperum, quibus ad evangelizandum se missum a Patre pro fessus est Christus, in quos adeo praeclara singularis praebuit argumenta voluntatis. Probe autem intelligitis quam facile sit, ut, egestate impellente, omnes praesentis Dei beneficentiae fructum amittant. Bonis igitur Ecclesiae ita utimini, ut prae ceptum Domini in exemplum impleatis : quod superest date eleemosynam, eaque fideliter praestetis, quae de bonorum illorum usu Episcopis praescribit Ecclesia: aditum h «beant ad Vos facilem egentium gemitus; divitum opem, eleemosynae praecepto quam saepissime proposito, pro eis implorate; eosque ab omni oppressione atque iniuria pro virili parte defendite. Contra foeneratorum iniquitatem, qui, ut ait Oalechis. Rom., miseram plebem compilant et trucidant usuris, inter cetera veheenter invehatur zelus vester, quod malum adeo miseris hisce temporibus invaluit... [1]
Inter pauperes autem eos praesertim caritati vestrae commendamus, quorum egestati vel orbitas, vel aegritudo veluti cumulus accedit, ut domus utriusque sexus adolescentibus alendis educandisque, invalidis aegrisque recipiendis tum quod ad corpus remque familiarem pertinet, tum quod ad animum , quam diligentissime accurentur.
Ne multa: pastores Vos estis ac magistri populorum. Vestrum idcirco est, Venerabiles Fratres, non modo vigilare, ne quos crediti Vobis greges spiritualium bestiarum patiantur incursus, sed eos coelestis doctrinae pabulo nutrire monitis quidem legibusque salutaribus, at exemplo potissimum ; quo spectant quae et Vobis dicta sunt a Domino: « Vos estis lux mundi... sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est ; » quod unum maxime valet tum ad movendos
Idem graviter agatur contra furti scelus quod tot modis totano damnis societatem conturbat. Huimos, tum ad obstruendum os loquentium iniqua, secundum illud Apostoli : « In omnibus te ipsum praebe exemplum bonurum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est, vereatur nihil habens malum dicere de vobis. » Ita fiet, ut non modo quid agendum sit videant populi, sed ut agant re- ipsa, ac tamquam Apostoli, sic et V T os sal terrae sitis ; hoc est, putore adempto peccatorum , qua semel imbuti per Vos fuerint homines, vitae mommque integritas diutissime incorrupta servetur. Haec; sunt vota nostra, hoc freti virtute studiisque vestris, Deo adiuvante, confidimus consecuturos, ut erroribus vitiisque profligatis, pietate corroborata, induant fideles, ut hortatur Apostolus, « sicut electi Dei sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes sibi metipsis, sicut et Dominus donavit nobis: super omnia autem caritatem habeant, quod est vinculum perfectionis , » quod scilicet Christianas omnes simul iunctas secum fert, et conservat virtutes, atque hominem Deo coniungit, in quo tota hominis perfectio est. Hunc fructum sacri Iubilaei maximum ex Christi Iesu Dei ac Redemptoris nostri meritis, Sanctorum que omnium ut capere Vobis contingat labomm vestromm ; huius ut Nos voti compotes faciat misericordiarum Pater et Deus totius consolationis per eumdem Filium suum Redemptorem nostrum, cuius eadem fuit precatio cum ait : rogo, Pater, ut unum sint sicut et nos , quanta possumus animi contentione obsecrantes Apostolicam Benedictionem Vobis, et commissis curae vestrae gregibus peramanter impertimur.
Datum Romae apud Sanet uni Petrum Octavo Kal. Ianuarii Anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo vicesimo quinto. Pontificatus Nostri Anno tertio.