Jump to content

Caritatis opera

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Caritatis opera
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS (1910) pp. 567-568

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

CARITATIS OPERA*

CONCEDUNTUR INDULGENTIAE PLENARIAE ET PARTIALES FIDELIBUS

QUI MISSAE QUOTIDIANA E LUGDUNI PRO PAUPERIBUS DEFUNCTIS CURA
PIAE UNIONIS CRUCIFIXI A VENIA CELEBRANDAE, VEL IN SPIRITU SE SISTANT

Ad perpetuam rei memoriam. - Caritatis opera eo digniora sunt, quae a Nobis adiuventur, quo hominibus duriore fortuna oppressis opem ferunt, eorumque potius animas quam corpora sublevare intendunt. Laeto igitur accepimus animo, pium opus in templo Deiparae Virginis ab Angelo salutatae civitatis Lugdunensis conditum fuisse, quod sibi potissimum proponit fidelibus in egestate defunctis auxilio venire, eisque aeterna solatia sacrosancto Missae sacrificio quotidie implorare.

Cum vero dilectus filius canonicus Iosephus Lémann, Moderator piae consociationis SSmi a venia danda Crucifixi Redemptoris, humiles Nobis preces adhibuerit, ipsius Cardinalis Archiepiscopi Lugdunensis voto subnixas, ut pium huiusmodi opus caelestibus Ecclesiae thesauris ditare dignaremur; Nos hisce optatis, quantum in Domino possumus, annuendum existimavimus. Quare, de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, omnibus Christifidelibus, qui Sacro in memorata aede litando, quolibet anni ad cuiusque lubitum eligendo die, devote interfuerint, vel quamlibet Missam conspirante consensu ubilibet audierint, ac vere poenitentes et confessi, atque intra illius actionem sacra Communione refecti, Deo preces secundum praedicti pii operis institutum ac mentem effuderint, plenariam, semel singulis mensibus lucrandam, omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Praeterea iisdem fidelibus, qui corde saltem contriti, vel Sacro in eadem Ecclesia faciendo, vel cuivis alii Missae ubilibet celebrandae devote pariter adstiterint, atque ea durante, ut praefertur, oraverint, quo die id egerint, septem annos totidemque quadragenas de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse, largimur. Insuper pii operis supradicti mens et institutum est, ut sacrosanctum, quod supra diximus, Missae sacrificium ad labes poenasque fidelium defunctorum qui infra recensentur, singulis in hebdomada diebus expiandas valeat. Idest feria cuiusque hebdomadae secunda, litandum erit pro sacerdotibus hac vita in egestate functis, et quorum paroeciae « casuali », quod vocant, careant; nec non pro utriusque sexus religiosis, qui vel vexationis vel exilii causa ab omnibus derelicti diem supremum obierint. Feria autem tertia pro pauperibus et hominibus omni subsidio destitutis, qui in civitatibus moriantur; feria quarta pro egentibus agricolis; feria quinta pro militibus, qui vel in praeliis, vel in castris vel etiam in stativis mortem permixte occubuerint, aut sint publica contagione absumpti. Feria sexta pro miseris nautis et navigantibus, qui fluctibus obruti extremum vitae ediderint spiritum. Sabbato pro inopia laborantibus, qui in nosocomiis decesserint. Die denique dominico pro omnibus vagis hominibus, quorum mors ignoretur, nec non pro iis, qui sint aliquo infortunio interfecti. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuo valituris.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris die XXVIII Maii MDCCCCX Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.
  • AAS, vol. II (1910), n. 15, pp. 567-568.