Carmen (Damasus - Incertus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Censura decretorum
Auctor incertus
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 74

CARMEN

(PL 74 0527A)
Nec meminisse moror praeconia clara Chrysanti,
Quem merito mundus famosa laude frequentat.
Hunc igitur genitor florentem tempore proto,
Tradidit in vestem rhetorum ( sic ) sub sorte magistris,
Ut puer indolis ( sic ) librorum disceret artes
Quas mundana colit stolido sapientia sensu.
Qui fuit ut fertur donatus mente sagaci,
Ardens ingenio et prudens, ac pectore pubes.
Post hac inlustris cum sacra volumina lector
Auribus hausisset coelesti grammate scripta,
Protinus antiquae contemnens dogmata sectae,
Falso vetustarum calcavit frivola legum,
Et dicto citius nactus rudimenta fidei
Flagitium sceleris baptismi deluit unda. (0527B)
Mox publice Christum paganis praedicat ultro
Dira superbarum spernens tormenta minarum.
Tum genitor sobolem, naturae iura resolvens,
Truserat in tenebras conclusi carceris atras
Magnopere metuens fisci decreta nefandi;
Insuper et capital tremulus formidat acerbum.
Sed cum mens iuvenis ferret tormenta libenter,
Mox aliam genitor concinnans machina ( sic ) scenam
Lubrica mundanis admovit gaudia pompis,
Serica purpureis praebens velamina peplis
Quae moritura facit festo vi cere bombix,
Induit egregium pretiosa et veste nitente. (0527C)
Tunc iussu patris convivia larga puellae
Deliciasque ferunt epulis luxusque culinae
Vestibus ornatae variis et fronte venusta,
Talibus ut pompis miles mollesceret audax
Ferrea quis crebro caedunt praecordia virum.
Sed tamen armatus Christi testudine tyro
Oscula virgineis despexit lubrica labris,
Nec penetrare sinit stuprorum spicula pectus;
Sed procul excussit iaculatas fraude sagittas.
Non secus ut cecinit sponsali carmine vates
Dulcia sed Christi leniscunt labra labellis,
Mellea tunc roseis nigrescunt labra labellis.
Venit ad extremum virgo certamen adulta,
Daria vestalis formosa fronte rubescens,
Aurea cum glaucis quam comit lunula gemmis.
Nititur haec iuvenem muneris ( sic ) constringere nexu
Quatinus ad thalami flectat connubia mentem. (0527D)
Haec falerata fuit facundis freta loquelis,
Denique diserti stupuerunt forte magistri
Virginis ingenium biblorum famine fultum;
Nempe tenax scripti fuerat veloxque legendi.
Sed secus evenit fortunae casus opacae.
Dum pius obposuit fatis contraria fata,
Daria quae dudum servabat numina Vestae,
Credidit Altithrono coeli qui sceptra gubernat
Facundis virgo verbis conversa Chrysanti. (0528A)
Tunc simulata thori fingunt consortia fata,
Moribus et castis vivunt concorditer ambo,
Ut spurcum penitus vitarent pectore naevum
Et maculam ventris pullam de corde fugassent.
Post haec baptismi sacratis tingitur undis
Quatinus exuvias spoliaret mente vetustas
Et nova de liquido sumatur gurgite lodix.
Tum virgo veterum sprevit documenta librorum
Et sequitur Christi quadratis dogmata biblis.
Quis poterit vulgi tantas numerare catervas
Quantas exemplis egerunt credere Christo?
Traditur idcirco poenis torquendus acerbis
Septuaginta viris ( sic ) quem denso milite servant
Herculis in fano ni forsan thura litaret.
Tunc miles coepit dirus vexare negantem
Athletam Domini fretum virtute superna,
Udis et crudis nervorum nexibus angens
Torrida flammantis laturum caumata solis. (0528B)
Sed puncto citius laxantur lora lacertis
Omnipotente Deo restes solvente nefandos.
Ecce sudes iterum cipporum vincula cludunt
Cruraque cum rigidis nectebant turgida lignis.
Extemplo cippum findit Regnator olympi
Quamvis hunc stolidi cecata mente ligarent.
Lotia tunc lictor crudelis spargere iussit
Sacros humectans artus foetore putenti:
Qui liquor, ut dicunt, atrum fantasma fugabat
Dum vernam Domini sperat nicromantia fretum,
Sed putor ambrosiam flagrabat nectare suavi.
Exin tortores bucula de globo rebyrsa ( sic )
Mandant ut crudo stringantur tergore membra
Marthyris ardentem passuri lumine solem. (0528C)
Torrida sed Titan compressit fulmina fervens
Ut nulla insontis ferunt incendia membra;
Tumque reciproca concludunt ergastula sanctum;
Arta catenarum constringunt vincla lacertos,
Necnon et collum nectunt cum crure gemello.
Ecce repente pius nodatos arbiter artus
Eripit et chalibis mox stricta ligamina rumpit.
Porro cum sanctum nodoso vimine miles
Cederet infaustus rubro qui sanguine gaudet.
Sed mirum dictu sceptrorum flagra beatus
Ictibus argutis martyr non sensit acerba. (0528D)
Quin immo ut plumae mollescunt vimina ( sic ) sancto
Ceu viridis lentescit lene papyrus in amne,
Claudius insignis compunctus credidit ultro
Septuaginta viros convertens dogmate claro
Fecit baptismi purgari gurgite mersos;
Quapropter rubro perfusos sanguinis ostro
Miles Ada ethereum faustus perduxit olimpum
Quos simul obstruxit felix spelunca sepultos
Lucida perpetuae visuros praemia vitae.
His convexa poli merito lustrantibus alto
Daria cum duro patitur tormenta Chrysanto.
Impiger ast ille strictus molimine ferri
Truditur in tenebras laturus carceris atrus
Lurida quo putidis fluxerunt stercora criptis;
Nectare sed foetor cedit ceu luce latebrae.
Traditur interea et sceleratis Daria scortis
Prostibulum mechae penetrans sine crimine sevo. (0529A)
Sed leo de claustris rugibundus mittitur arctis
Virgineos artus tutos servare puellae.
Si quis quam cuperet sacrum temerare pudorem
Gestibus obscenis contractans corpus honestum
Arcam ceu quondam probrosus contigit Oza,
Protinus oppeteret confusus fronte petulcus
Rictibus et rabidi conrosus dente leonis
Ultricem poenam sentiret morte ferina. (0530A)
Tunc demum Augusti qui Romae regna regebat
Decreto rubras sumpserunt morte coronas,
Et simul in cripta pausant Sabulone sepulti
Quos simul in vita vexavit poena cruenta.
Credimus ut faustis glomeratos iure catervis
De gremio tumuli cum tellus sponte dehiscet
Et genus humanum tumbis emerserit atris
Suscitet ad requiem mundum dunc laxat habenis.