Migne Patrologia Latina Tomus 20
Fertilem cantum habitator omnis,
Quo fluit Cleosa, fluit atque Mella,
Circuit currens Ollium recurvum,
Concine mecum. (PL 20 1004)
Istius, cantus modulator adsit 5
Nostra Benaci habitans et ora:
Liber, et servus; recinantque cunctis
Vocibus odas. (1005A)
Laeta plebs cuncta populi resultet;
Brixiae quisquis genitus, et hospes, 10
Clerus, et laici populi phalanges,
Sexus, et aetas,
Ad melos tanti patris excitemur,
Ossibus cuius fruimur perenne;
Praesul et quisquis fuit in hac urbe 15
Tempore prisco.
SEPTIMUS sedis solio resedit
Brixiensis hic bonus, et beatus,
Nobilis, prudensque, FILASTRIUS qui
Nomine dictus. (1005B) 20
Turribus quorum genitus hic fuit,
Nullus ex nobis meminit, sapit nec:
Scimus hoc sed nos, Abraham beatum
Esse secutum.
Rebus, et notis patria relictis, 25
Ac fide sese comitante semper,
Dogma quaesivit iugiter supernum
Sensibus imis.
Is vigil sacros relegendo libros,
Continens, solus veluti fuisset, 30
Instruit sese sapiens amore
Valde superno.
Vir bonus, simplex, bonitate fartus,
Portionem qui propriam suamque
Esse credebat Dominum Deumque, 35
Sorte perenni. (1005C)
Sorte divina sacer est sacerdos
Consecratus; tum studuit deinceps
Orbis ad metas populos docere
Dogmate sancto. 40
Barbaras gentes idolis recurvas,
Atque Iudaeos homines iniquos,
Perfidos contra monitis supernis
Restitit ipse
Regis aeterni amabilis minister; 45
Perfidae sectae monita magis sed
Arianorum fore falsa dixit,
Semper ubique
Intimo sensu veluti repugnans.
Sedulis flagris sua membra fundunt 50
Caesa currentem rosei coloris
Saepe cruorem. (1005D)
Curiosus dum iugiter moneret,
Impiis tantum licuit in ipsum,
Ut suis membris nimium referret 55
Stigmata Christi.
Sed tibi, Auxenti, miser, imperite,
Restitit fortis fidei vigore,
Morsibus vestris populum refellens
Usque cruentis. (1006A) 60
In fide multas populi cohortes
Urbis orbem per stabilivit ipse;
Brixiam donec adiit, volente
Rege polorum;
Et rudem, sed tunc cupidam moneri, 65
Insciam quamquam, tamen ad docendum
Firmiter promptam, studio sagaci,
Ingenioque.
Nam rudem plebem, maculas habentem
Exuit multas veteres, novisque 70
Induens, ipsam recreando Christo,
Moribus almis. (1006B)
Sanctus hic vates fuit huius aevi,
Nescius pompae, Domini honoris
Arduus cultor, sua non requirens; 75
Euge, fidelis!
Istius saecli vacuos honores
Credidit vilis pretii fuisse,
Lege sub Christi meditatus est qui
Nocte dieque. 80
Saeculi magna et pretiosa quaeque
Sprevit ut parvum, nihilumque duxit;
Venditores sed pretii minoris
Auxerat emptor.
Patris affectu patiens, ad iram 85
Et brevis, nec non facile remittens;
Dulcis, humanus, sobrius, benignus,
Omnia cunctis. (1006C)
Rectus et iudex, medicusque prudens,
Spiritalem qui sapuit medelam: 90
Miscuit Baccho latices olivi,
Vulnera curans.
Ac pater quamvis minimis fuisset
Nexior semper, tamen ipse nexus
Sexus, aetatis, famulatus, atque 95
Nobilitatis.
Euge mirandus, imitandus atque!
Vilis, et grati habitus fuitque:
Vilitas spurco caruitque gestu,
Gratia fastu. 100
Sexies terna rapuit dies quem
Iulii mensis, lacrymante clero;
Flente sed multum populi caterva
Vocibus altis. (1006D)
Unde nos semper meritis beatis, 105
Credimus nostri relevarierque
Fasce peccati, veniae locumque
Posse tenere,
Luminis Patris, Genitique si sit,
Spiritus sancti, miserendo nostrum, 110
Gratia perpes iugibus medelis
Omnibus annis.
Amen.