Migne Patrologia Latina Tomus 98
Carmen (Auctor incertus), J. P. Migne
Carmen
(1433D)Rursus in ambiguos gravis admonet anchora calles
Vela dare, incertis classem concredere ventis,
Languida quae geminas superarunt membra procellas,
(1434D)Ad nova bella jubet lassos reparare lacertos,
Victricemque manum gravidis consurgere remis,
Quo vocat aura levis placidis superare profundum
Flatibus aequoreas tentando classibus undas,
(1435A)Tendere ad ignotas celerique per aequora terras
Cursu, et praecipites scopulos pulsare natatu.
Vela movet placidus tremulis cita flatibus Eurus
Cogens me rapido nunc tendere in ardua gressu
Europae quo celsa pharus cum luce coruscat.
Spargit ad astra suum Carolus rex nomen opimum,
Sol nitet ecce suis radiis, sic denique David
Illustrat magno pietatis numine terras.
Res tamen una duos variando separat istos
Et vice disjuncti mutata saepe feruntur,
Illum aliquando tegunt nimboso nubila tractu
Hunc ullae nunquam possunt variare procellae;
Ille caret proprio bissenis lumine horis,
Iste suam aeterno conservat sidere lucem,
Pace nitet laeta pariter pietate redundans
Nescit habere pio lapsurum lumine casum.
Vultu hilari, ore nitet, semper quoque fronte serena
Fulget, ab aeterno pietatis lumine Phoebum
Vincit, ab occasu dispergens nomen in ortum
(1435B)Armipotens Carolus victor pius atque triumphans,
Rex cunctos superat reges bonitate per orbem,
Justior est cunctis, cunctisque potentior exstat.
Ille duces magno et comites illustrat amore,
Blandus adest justis, hilarem se praebet ad omnes,
Justitiae cultor cultores diligit omnes,
Justus in exemplum cunctis se donat habendum,
Ingreditur prior ipse sequi quo se cupit omnes,
Tentat iter facile cuncti quo jure sequantur.
Injustos merito duris constringit habenis,
Atque jugum imponet gravidum cervice superbis.
Discere justitiam divinis admonet actis,
Impia colla premit rigidis constricta catenis
Et docet altithroni praecepta implere tonantis.
Quod mens leva vetat suadendo animusque sinister,
Hoc saltem cupiant implere timore coacti
Quod non sponte prius miseri fecere rebelles.
Exercere student avide instimulante timore,
Qui prius esse fero jam dudum more repugnat,
Fitque timore pio pius impius ille coactus;
(1435C)Erigit hinc humiles, humilesque extollit in altum
Prona colit relevans ad celsa cacumina colla.
Ora trahit submissa gradus rex justus ad altos,
Colla suprema premit subdens excelsa petentes,
Et quantum miseri conantur surgere ad altum,
(1436A)Rursus ad ima facit merito descendere tantum.
Strenuus ingenio Carolus sapiensque modestus,
Insignis studio resplendens mente sagaci
Nomen et hoc merito Carolus sortitur in orbe.
Haec cara est populis lux et sapientia terris,
Omne decus pariter famulis ornatus et omnis
Exstat honor populi et plebis spes gloria summa
Nominis; hunc olim terris promisit origo
Tam clarum ingenio, meritis quam clarus opimis.
Fulget in orbe potens, prudens, gnarusque modestus
Illuster, facilis, doctus, bonus, aptus, honestus,
Mitis, praecipuus, justus, pius, inclytus, heros,
Rex, rector, venerandus, apex, Augustus opimus,
Arbiter insignis, judex, miserator egenum,
Pacificus, largus, solers, hilarisque venustus,
Grammaticae doctor constat praelucidus artis.
Nullo unquam fuerat tam clarus tempore lector
Rhetoricae insignis vegetat praeceptor in arte,
Summus apex regum, summus quoque in orbe sophista.
(1436B)Exstat et orator facundo famine pollens,
Inclyta nam superat praeclari dicta Catonis,
Vincit et eloquii magnum dulcedine Marcum,
Atque suis dictis facundus cedit Homerus,
Et priscos superat dialectica in arte magistros.
Quattuor ast alias artes quae jure sequuntur,
Discernit simili rerum ratione magistra,
Doctus in his etiamque modo rex floret eodem,
Solus iter meruit doctrinae adipiscier omne,
Occultas penetrare vias, mysteria cuncta
Nosse, Deo seriem revelante ab origine rerum,
Omnem quippe viam doctrinae invenit et omnem
Arosopacum aditum secretaque clancula verba
Omnia, solus enim meruit pius ille talenta
Suscipere et cunctis praefertur in arte magistris.
Scilicet imperii ut quantum rex culmine reges
Excellit, tantum cunctis praeponitur arte.
Quis poterit tanti praeconia promere regis,
Quisve putat sermone rudis se principis acta
(1436C)Posse referre, senes cum vincant omnia vates,
Exsuperatque meum ingenium justissimis actis
Rex Carolus, caput orbis, amor populique decusque,
Europae venerandus apex, pater optimus, heros,
Augustus, sed et urbe potens, ubi Roma secunda
(1437A)Flore novo ingenti magna consurgit ad alta
Moletholis muro praecelsis sidera tangens.
Stat pius arce procul Carolus loca singula signans
Altaque disponens venturae moenia Romae.
Hic jubet esse forum, sanctum quoque jure senatum,
Jus populi et leges, ubi sacraque jussa capessant.
Insistitque operosa cohors, pars apta columnis
Saxa secat rigidis, arcem molitur in altum.
Ast alii rupes manibus subvolvere certant,
Effodiunt portus statuuntque profunda theatri
Fundamenta tholis includunt atria celsis.
Hic alii thermas calidas reperire laborant,
Balnea sponte sua ferventia mole recludunt,
Marmoreis gradibus speciosa sedilia pangunt,
Fons nimio bullantis aquae fervore calore
Non cessat, partes rivos deducit in omnes
Urbis, et aeterni hic alii bene regis amoenum
Construere ingenti templum molimine certant:
Scandit ad astra domus muris sacrata politis.
(1437B)Pars super in summis populi procul arcibus ardens
Saxa locat solide conjungens marmora nexu;
Altera stat gradibus portantum sorte receptans.
Pars onera atque avidis manibus praedura ministrat
Saxa, alii subeunt, volvunt ad moenia rupes,
Ingentes passim fasces, cervice reflexa
Deponunt humeris valido sub pondere fessi;
Plaustraque dant sonitum, vastus fragor aethera pulsat.
Fit strepitus, magna consurgit stridor in urbe,
Itque reditque operosa cohors diffusa per urbem
Materiam Romae certatim congregat altae.
Hic alii arma parant acuentes utile ferrum,
Marmora quo possunt sculpi, et quo saxa secari.
Fervet opus, velutique solent aestate futurae
Pulchra hiemis non immemores alimenta ciborum
Cum facere ore legunt carpentes floscula apesque
Per latices, per thyma volant stridentibus alis;
Floribus insidunt aliae, praedaque redire
(1437C)Accepta studeant redolentia castra revisant,
Aut foetus aliae certant educere adultos,
Aut cum nectareas componunt ordine cellas
Roscida stipantes sinuoso poplite mella:
Haud aliter lata Franci spatiantur in urbe.
Non procul excelsa nemus est et amoena virecta,
Lucus ab urbe virens et prata recentia rivis
Obtinet in medio multis circumsita muris.
Hic amnem circumvolitat genus omne volucrum,
In ripis resident rimantes pascua rostris,
Non procul in medio submergunt flumine sese,
Nunc quoque praecipiti properant ad littora cursu;
Hosque toros juxta cervorum pascitur agmen,
Riparum in longa per amoenaque pascua valle
Huc illuc timido discurrit damula gressu,
Fronde retecta vacat, passim genus omne ferarum
His latet in silvis, etenim nemora inter opaca.
Hic pater assidue Carolus venerabilis heros
Exercere solet gratos per gramina ludos,
Atque agitare feras canibus, tremulisque sagittis
(1437D)Sternere cornigeram nigraque sub arbore turbam.
Exoritur radiis cum primum Phoebus honestis,
Et jubar ignicomo perlustrat lumine montes
(1438A)Praecipites scopulos et summa cacumina tangens,
Silvarum thalamo properat dilecta juventus,
Regali parte ex omni collecta resistit,
Nobilium manus exspectans in limine primo.
Fit strepitus, clamor consurgit vastus in urbe,
Desuper ex alto respondent culmine tecta
Aerea, praecipuus considerat stridor in auras,
Hinnit equusque ad equum, conclamat turba pedestris
Inque vicem proprio revocatur pignore quisque
Ad Dominum famulusque suum sequiturque vocantem,
Hic phaleratus equus gravidis auroque metallis
Terga recepturus regem in sua gaudet opimum,
Stans monet care caput, montes cupit ire per altos.
Egreditur tandem circumstipante caterva
Europae veneranda pharus se prodit ad auram,
Enitet eximio vultu facieque coruscat.
Nobile namque caput pretioso amplectitur auro
(1438B)Rex Carolus cunctos humeris supereminet altis;
Lata ferunt juvenes ferro venabula acuto
Retia quadruplici injunctaque linea limbo,
Atque canes avidos ducunt per colla revinctos,
Ad praedam faciles furiosoque ore molossos.
Jam pater excelsi Carolus sacra limina templi
Deseruit, mox castra ducum comitesque priores
Movere, altae urbis panduntur classica portae,
Cornua concrepitant, fragor ingens atria complet,
Praecipitique ruunt juvenes ad littora cursu.
Hinc thalamo cunctata diu regina superbo
Procedit multa circum comitante caterva
Luitgardis Caroli pulcherrima nomine conjux.
Fulgida colla nitent roseo simulata colore
Cedit opimum et enim redimitis crinibus ostrum,
Candida purpureis cinguntur tempora vittis,
Aurea fila ligant chlamydem, capitique beryllus
Inseritur, radians claro diadema metallo.
Enitet et vestis biscocco purpura bysso,
(1438C)Ornantur variis radiantia colla lapillis,
Agmina sejungit pulchris stipata puellis.
Magnanimos inter proceres regina superbo
Gaudet equo et juvenum circum magna emicat ardens.
Caetera regalem pubes pulcherrima prolem
Exspectat foribus, turmis comitatus opimis,
More patri et vultu similis procedere tandem
Tentat item Carolus genitoris nomine pollens,
Terga ferocis equi solito de more fatigat.
Hinc Pipinus avi sequitur de nomine dictus,
Restaurat proprii qui publica gesta parentis
Bellipotens, animosus heros, fortissimus armis,
Seque suos inter famulos fert ductor opimum
Coetibus innumeris circumdatus enitet alto,
Vectus equo eximio vultu facieque coruscans,
Tempora cui rutilo cinguntur pulchra metallo.
Circumfusa ruit comitantum turba rotatu
Per patulas portas certatim exire senatus
(1438D)Conatur, magno cum murmuris inde tumultu
Cornua rauca sonant, avido latratibus auras
Complent ore canes, fragor ignea sidera pulsat.
(1439A)Inde puellarum sequitur mox ordo coruscus
Rhodrud ante alias, rapidoque invecta puellas
Fulget equo et placidum prior occupat ordine gressum.
Immixta est niveis ametystina vitta capillis
Ordinibus variis gemmarum luce coruscans,
Namque corona caput pretiosis aurea gemmis
Implicat, et pulchrum subnectit fibula amictum.
Virgineos interque choros, turbamque sequentem
Proxima Berta nitet multis sociata puellis,
Voce virili, animo, habitu, vultuque corusco,
Os, mores, oculos, imitantia pectora patris
Fert, caput aurato diademate cingitur almum,
Aurea se niveis commiscent fila capillis,
Lactea quippe ferunt pretiosam colla murinam,
Ornatur vestis variis speciosa lapillis,
Ordine gemmarum numerosa luce coruscat.
Bractea chrysolithis ornantur tegmina gemmis.
Gisala post istas sequitur candore coruscans,
(1439B)Virgineo comitata choro, micat aurea proles,
Tecta melocineo fulgescit femina amictu,
Mollia purpureis rutilant velamina filis,
Vox, facies, crines radianti luce coruscant,
Splendida colla nitent roseo inflammata rubore,
Argento stat facta manus, frons aurea fulget
Et magnum vincunt oculorum lumina Phoebum.
Laeta super rapidum conscendit virgo caballum,
Frena superbus equus spumantia dente volutat,
Hinc comitata viris, illinc stipata puellis
Innumeris circum circumstrepit agmen equorum.
His cumulata bonis praecelsa solaria linquens
Virgo pudica pii sequitur vestigia regis.
Rhodaid inde micat multis ornata metallis,
Agmen ovans rapido praecedit femina gressu,
Pectora, colla, comae lucent variata lapillis,
Serica et ex humeris dependent pallia pulchris,
Inseritur capiti nitido gemmata corona,
Stringit acus chlamydem gemmatis aurea bullis.
Pulchra vehetur equo Rhodhaidis virgo superbo,
(1439C)Quo latitare solent hirsuto tergore cervi.
Interea ingreditur vultu Theodrada corusco.
Fronte venusta nitens et cedit crinibus aurum,
Pulchra peregrinis collucent colla smaragdis,
Pes, manus, ora, genae, cervix radiata nitescit,
Clara serenatis fulgescunt lumina flammis,
Pallia permixtis lucent hyacinthina talpis,
Clara Sophocleoque ornatur virgo cothurno,
Turba puellarum circumstrepit agmine denso,
Atque venusta cohors procerum nitet ordine longo,
Et sedet in niveo pulcherrima virgo caballo,
Acri fertur equo Caroli pia filia regis,
In nemus ire parat sacrata palatia linquens.
Agminis extremam partem sibi vindicat Hildrud,
Illi sorte datur, dehinc ultimus ordo senatum.
Ipsa autem medio fulgescit in agmine virgo,
Temperat expositum spatii moderamine gressum,
Littorei juxta ora soli plens inclyta tendit
Venandi studio, regique exercitus omnis
(1439D)Jam sociatur, adest, mox ferrea vincta rapacum
Cuncta cadunt resoluta canum; lustra alta ferarum
Nare sagace petunt quaerentes rite rapinam
Et lustrant avidi condensa frutecta molossi.
Diffusi errantes in opacis saltibus omnes
Sanguineam silvis praedam reperire laborant.
Cingit eques saltum, fugitivis obvia turbis
Turba paratur, aper fulvus fit valle repertus:
Mox nemus insiliunt equites et voce sequuntur,
(1440A)Praedam agiles certant fugitivam agitare molossi,
Et sparsi currunt per opaca silentia silvae.
Iste tacendo volat celerem post rite rapinam,
Ille autem vacuas complet latratibus auras.
Errat hic umbrosis delusus odore frutectis,
Alter in alterius hinc saltibus inde rotatur;
Ille vidit, hic praedam sentit odore fugacem.
Fit strepitus, silvis consurgit stridor in imis,
Et tuba magna nimos incendit ad acra molossos
Praelia: dirus aper quo se fert dente minaci,
Arboribusque excussa cadunt folia undique in altis
Per loca vasta fugit, rapidoque per invia cursu
Tendit iter frendens teret alta cacumina montis.
Cursibus exhaustus lasso pede constat anhelus.
Jam parat arma necis canibus turbamque sequacem
Sternit et horrendo rapidos rotat ore molossos.
Mox Carolus pater ipse volat mediumque per agmen
Ocior aligeris avibus forat ense ferinum
Pectus, et intingens gelidum in praecordia ferrum.
(1440B)Corruit ille vomens vitam cum sanguine mixto,
In flava moriens seseque volutat arena;
Regalis monte haec proles speculatur ab alto.
Mox aliam Carolus praedam jubet inde movere,
Et socios verbis claris ita fatur amicis:
Hanc fortuna diem nobis deducere laetam
Annuit auguriis et nostra incepta secundat;
Ergo favete omnes istum exercendo laborem
Venandi studio, curamque adhibete benignam.
Vix haec dixit heros, subito fremit agmen ab alto
Monte, nemus repetunt proceres hinc inde ruentes
Praeceleres agitare feras, pater inclytus ipse
Ante volans Carolus manibus fert missile ferrum,
Sternit et innumeras porcorum strage catervas,
Corpora multa cadunt passim prostrata ferarum.
Tunc Carolus praedam proceres partitur in omnes,
Et spoliis onerat gravidis sociosque sequaces,
Inde reflectit iter campum repetensque priorem
Frondosum lucum patulis, fontesque recentes
Ramis praetextos et opacam frigoris umbram.
(1440C)Aurea hic terris passim tentoria fixa
Stant pomposa ducum hinc inde et castra nitescunt.
Laeta parat Carolus sociis convivia, laetus
Convocat huc omnes longaevos ordine patres,
Maturum populum natum melioribus annis.
Impubem pariter plebem, castasque puellas
Collocat, inde jubet mensis donare falerna.
Sol fugit interea, lucem mox occupat umbris,
Membra sed exoptant placidum defessa soporem.
Portentum rex triste videt monstrumque nefandum
In somnis summum Romanae astare Leonem
Urbis pontificem moestosque effundere fletus;
Squalentes oculos maculatum sanguine vultum,
Truncatam linguam horrendaque multa gerentem
Vulnera. Sollicitos gelidus pavor occupat artus
Augusti: rapidos Romana ad moenia missos
Tres jubet ire, foret si sanus pastor opimus
Explorare gregis, quid tristia somnia signent
Miraturque; piam curam gerit ille fidelem.
(1440D)Festinant rapidis legati passibus, ipse
Saxoniam repetit cum multis millibus heros.
Agmina conveniunt diversis partibus orbis,
Cognataeque acies properant super ardua Rheni
Littora Saxonum populum domitare rebellem,
Et saevam gelido gentem rescindere ferro.
Culmina jam cernunt urbis procul ardua Romae
Optatique vident legati a monte theatrum,
Tristior occurrit vulgataque fama repente
(1441A)Lumen apostolicum crudeli funere plagis
Occubuisse feris, nam serpens saevus et atrox,
Qui solet unanimes bello committere fratres,
Semina pestiferi jactare nocenda veneni
Suasit in innocuum caecatis mentibus omnes
Saevire, et famulos dominum trucidare potentem.
Dira animis illapsa lues et sensibus haesit,
Virus pestiferum concepit pectus anhelum,
Insidias posuere viro mortemque parabant
Insonti, tristemque necem plebs impia telis
Pastorem in proprium seseque armavit iniquis.
Dum solitum transisset iter Leo papa benignus
Et sacra Laurenti peteret pede limina sancti,
Plebs demens populusque vecthros mala sana juventus
Fustibus et gladiis nudatis ensibus omnis
Irruit in summum pastorem turba tumultu,
Caeca furens, subito diris commota procellis,
Sacra sacerdotis torquebat membra flagellis,
Unius in casum multorum saevit hiatus,
(1441B)Carnifices geminas traxerunt fronte fenestras,
Et celerem abscindunt lacerato corpore linguam.
Pontificem tantum sese extinxisse putabat
Plebs pietate carens atrisque infecta venenis;
Sed manus alma patris oculis medicamina ademptis
Obtulit atque novo reparavit lumine vultum.
Ora peregrinos stupuerunt pallida visus,
Explicat et celerem truncataque lingua loquelam.
Cum sociis magnus paucis fugit inde sacerdos.
Clam petere auxilium Spolitinam tendit ad urbem.
A Duce cum magno fit hic susceptus honore
Winigiso, et multis cumulatus in ordine donis.
Audit Italiam missos venisse fideles
Francorum, et solitam Romanis ferre salutem
Non voluisse, suum quoniam sine culpa potentem
Suppliciis dominum cruciassent, mox manifestos
Ille venire viros ad se jubet, atque ita fari
Incipit, et truncata brevi infra lingua palatum
(1441C)Cursu erat placidam depromens voce loquelam:
Vos ego per caram Caroli conjuro salutem
Regis ut ejectum me defendetis in armis
Finibus a propriis et sedis honore repulsum.
Me quoque vobiscum ad vestrum ducetis opimum
Regem, et praecipui liceat mihi principis ora
Cernere, qui justo nostros examinet actus
Judicio, et vindex saevissima verbera nostra
Vindicet, insignis luctus gemitumque meumque
Allevet, addendo nostrae solatia vitae.
Ergo agite, et vestra si nunc mihi gratia certa est,
Eripite his terris, David me obtutibus almis
Praesentate viri, jam nos mora nulla tenendo
Impediat, gelidas superemus cursibus Alpes.
Haec Leo papa, cohors Francorum mixta Latinis
Obstupuit Domino grates laudesque rependens
Qui nova pontifici reddebat lumina summo,
Et desperatam condebat in ore loquelam.
At Germar contra breviter sic vocibus usus,
(1441D)Lux, decus egregium populorum, lumen amoenum,
Pastor apostolicus venerandus in orbe sacerdos
Te mandare decet quidcunque in corde volutas,
Nos parere tuis fas est, pater optime, jussis.
Inde iter incipiunt laeti rapidisque metiri
Passibus, Augusti juvat ire ad limina magni,
Difficiles tentare vias, callemque severum
Vincere certatim diversa per oppida pergunt.
Innumerae occurrunt passim ad spectacula turbae,
Pontificis sacras gaudentes lambere plantas,
Multaque praeterea cumulantes munera portant
Et capite in veteri visus cernendo novellos
Obstipeant, linguamque loqui mirantur ademptam,
(1442A)Jam dudum et celerem recreantem voce loquelam.
Rex pius interea gelidum transnavigat amnem
David spumosi superans vaga caerula Rheni
Armatas acies inter primosque coruscat
Arduus arma tenens, equitatus vertice toto
Exsuperat comites, fulgentes aere catervae
Undique collectae properant atque agmina jungunt
Cum fremitu vario, sese et stupet inscia tellus,
Loricas, enses, galeas, tot scuta virorum
Ac concussa tremet sub tanto pondere ferri.
Vastus ad astra frequens conscendit clamor, et echo
Rupibus e gelidis saxoso a monte resultat.
Est locus insignis quo Patra et Lippa fluentant,
Altus et in nudo campo jacet undique largo
Vestitus spatio, celso de colle videri
Namque potest legio omnis, et hinc exercitus omnis,
Castra ducum et comitum radiantiaque arma virorum.
Huc Carolus multis stipatus millibus heros
Advenit, et tandem juvat hic succedere tectis.
(1442B)Missus apostolici regalem tendit ad aulam.
Interea et summum manifestat quippe venire
Pontificem expulsum Romana a sede Leonem
Civibus a propriis et tot tolerasse recenset
Verbera, commemorans extinctum lumine vultum,
Narrat et abscissam liquido de gutture linguam,
Nunc medicante Deo sanatum, et ab omnibus istis
Esse malis, animis stupet ipse exercitus omnis.
Audita et Carolus recolendo somnia retro
Praeteriti indicio agnoscens vestigia visus,
Hoc fore non dubitat quod tristes fundere fletus
Pontificem in somnis jam dudum vidit eumdem.
Hinc jubet extemplo Pipinum occurrere magno
Pastori, pacem et placidam portare salutem.
Obvius ire parat genitoris jussa facessens
Pipinus centum laetus cum millibus ibit.
Ipse sedet solio Carolus rex justus in alto
Dans leges patriis, et regni foedera firmat.
Utque videt patulo adversum se tendere campo
(1442C)Pastor apostolicus centum cum millibus altum
Pipinum, geminas extendit ad aethera palmas,
Pro populoque preces effundens pectore largas.
Ante sacerdotem ter summum exercitus omnis
Sternitur, et supplex vulgus ter fusus adorat.
Mox Leo papa solo Pipinum more benigno
Excipit et sacris circumdans colla lacertis,
Haeret in amplexu diuque placida oscula libens.
It comes, et supra se confert vertice toto
Pipinus, varias miscent sermone loquelas,
Inque vicem diversa levant pro. . . . . .
Rex pius interea solium conscendit, et omnem
Alloquitur populum Carolus venerabilis heros:
Ergo agite, o proceres, inquit, quibus induiti arma
Ire estis soliti ad bellum Martemque severum
Tentare, et crudo vosmet confidere pugno;
Pontifici celeri cursu occurremus opimo.
Vix haec dixit heros, fremit undique turba tumultu,
(1442D)Tela manu glomerat, mox loricasque trilices
Et latos clypeos, galeasque et spicula peltae
Aeratae resonant; acies hinc inde videntur
Ire equitum, sparso nigrescunt pulvere nubes,
Et tuba lugubri medio strepit aggere voce,
Classica signa sonant, campi densantur aperti
Agmine, cristatus fulgetque exercitus omnis;
Tela micant, pariter vexilla levata coruscant,
Armati incedunt juvenes et freta juventus
Gaudet equis, siccus fervescit in ossibus ardor
Audiendi, ac Carolus medio micat agmine laetus,
Aurea crista tegit frontem, et conspectus in armis
Fulget, equo ingenti portatur ductor opimus.
(1443A)Ante sacerdotum porro castra agmina ternis
Stant divisa choris in longis vestibus almae
Sacra crucis vexilla levant, et praesulis omnis
Adventum exspectat clerusque et candida plebes.
Jam pater in campo Carolus vidit agmina aperto,
Pipinum et summum pastorem tendere contra
Constat, et inque modum populum exspectare coronae
Praecipit, atque aciem hinc dividit urbis ad instar.
Ipse autem medio consistere in orbe beatus
Praesulis adventum exspectans, et vertice toto
Altior est sociis, populum supereminet omnem.
Jam Leo papa subitque externo se agmine miscet.
Quam varias habitu linguas tam vestis et armis,
Miratur gentes diversis partibus orbis.
Extemplo properans Carolus veneranter adorat,
Pontificem amplectens magnum et placida oscula libat
Inque vicem dextras jungunt pariterque feruntur
Gressibus, et multo miscentes verba favore.
(1443B)Ante sacerdotem ter summum exercitus omnis
Sternitur et supplex vulgus ter fusus adorat,
Pro populoque preces ter fundit pectore praesul,
Rex pater Europae, et summus Leo pastor in orbe
Congressi, inque vicem vario sermone fruuntur.
Exquirit Carolus casus auditque laborum
Diversos sceleris, populi impia facta stupescit,
Miratur geminas jam dudum luce fenestras
(1444A)Extinctas, et nunc reparatum lumine vultum,
Truncatamque loqui mirantur forcipe linguam
Alter in alterius configunt lumina vultus.
Et parali sedes tendunt ad culmina gressu.
Ante sacerdotes sacri stant ostia templi
Alternis vicibus modulantes carmina laudum,
Atque creatori grates laudesque frequentant,
Qui nova pontifici reddebat lumina summo
Et desperatam condebat in ore loquelam.
Exoritur clamor, vox ardua pulsat Olympum,
Intrat apostolicus Carolo ducente beato,
Templa creatoris solito solemnia more
Concelebrare, pio missarum sacra favore.
Ex hinc officiis divinis rite peractis
Invitat Carolus celsa intra tecta Leonem.
Clara intus pictis collucet vestibus aula
Auro, ostro ornantur hinc inde sedilia multo,
Ad mensas resident laeti variisque fruuntur
Deliciis, medio celebrant convivia tecto,
Aurea namque tument per mensas vasa falerno.
(1444B)Rex Carolus simul et summus Leo praesul in orbe
Vescitur atque bibunt paternis spumantia vina
Post laetas epulas et dulcia pocula Bacchi
Multa pius magno Carolus dat dona Leoni.
Hinc laetus repetens aulae secreta revisat
Rex et apostolicus repetit quoque castra suorum.
Cum tali a Carolo Leo fit susceptus honore,
Romanos fugiens propriis repulsus ab oris.