Praepotens mundi Stator, atque Custos
Omnis hunc totum generis per orbem,
Terminos fixa sibi destinatos
Sede colentis:
Quo laborantes tremuere terrae
Nuper irato, tremuere diris
Hinc & hinc undis tumefacta magni
Templa profundi.
Horret infelix plaga Lusitani,
Pene disruptis barathri cavernis:
Stans Olyssippo violenter una
Concidit hora.
Quique Pactolo prius, aut Hydapsi
Dives, aut Hermo nihil invidebat,
Praeferens Bactris & utrique dudum
Se Tagus Indo,
Questus immissae sibi luctuosus
tethyos faevae fremitus, trucemque
Totius vultum maris, inquilinos
Luget egentes.
Hispali Baetis rabiem, supremas
Urbibus strages reliquis Iberus,
Ima Telluris quatiente motu,
Vimque parabat.
Nemini cautas timuere, fundo
Pene subducto, per aquam natantis
Ultimae Gades populi ruinas,
Ultima Calpe.
Sensit horrendos Abyle fragores :
Cantaber sensit metuens revulsos
Litoris curvi scopulos, nigrique
Verbera ponti.
Astur effosso sitienter auro
Concolor montes in humum volutos,
Et superjectas trepidus fodinis
Palluit arces.
Quid, quod Europae Libyaeque cuncta
Perculit terror, neque Tingitanam
Vidit expertem titubante cano
Maurus Atlante ?
Non pares unquam peperit Vesevus
Mugiens clades : paribus nec olim
Bruttias urbes Siculo revulsit
Aetna Peloro.
Tu tuae nobis, Pater alme, praebens
Mille clementis monumenta dextra,
Tale nil quicquam meritos tulisti
Vivere tuos.
Quas tibi grates, tibi quas canemus
Debita moti pietate laudes ?
Posse credemus tibi quo Parenti
Ture litari?
Nos tot afflictis misere per orbem
Gentibus compar levitate turba,
Forsan & pejor, nec adhuc sub ipso
Sana reatu?
Proderunt census nihil hic Sabaei:
Nil frequentantes Arabum liquores
Suavis halatum cumuli per aras:
Nil bovis exta;
Quidquid & laeta pecudis per herbas
Amne Clitumnus, vitreusque lotum
Mincius vidit, per aprica quicquid
Rura Galesus.
Casta deteris tibi cespitantum
Sordibus semper placuere corda,
Si pedi rectae modo trita rursus
Compita vitae:
Nos tot indignos bona si potitos
Voce non tantum labiis natante,
Corde sed fracto, sed agente sursum
Mente fatemur.
Luce terrenos superante visus
Vivis immensus; sed adire Christum
Phosphorum mandas, & amare lucem,
Nocte fugata.
Patre te miti, Duce te benigno,
Jam per annorum spatiosa centum
Teuteburgensis cecinere luco
Tempora Musae.
Nec diu, Mavors iterata quamvis
Tela vibraret, potuit morari
Caepta Parnasi semel hic locatis
Orgia Nymphis.
Rora cum Rheno gracilis marito
Vidit hic junctis Dryadum Napaeis
Rite saltantum tot utramque praeter
Agmina ripam.
Ipse ducebat pater, ipse Paean,
Barbiton pulsans hilares choreas,
Verna vicinae referente Majo
Gaudia silvae.
Artibus sacris sua laus, suumque
Constitit nunquam decus imminutem:
Constitit vivax & in omne virtus
Nobilis aevum.
Se per humanae Sophies vireta,
Perque divinae, docilis Juventus
Sivit ad laudes & honesta recto
Tramite duci.
Se finat Tempe per amoena posthac
Impedimentis eadem remotis,
Da DEus, duci, DEus o, bonorum
Fons & origo.
Quos juvat clamor cupidos protervae
Per Camoenarum pia castra rixae,
Vilis incultos retinere mores
Plebis omittant.
Barbaros non hic Corybantas armant
Saeva turritae sacra Dindymenes,
Dum movent mentem geminata diris
Ritibus aera.
Hic procul Thracum feritate comis
Attico regnat Gravitas lepore,
Qui Cleantheae bene jacta spiret
Semina frugis.
Glandibus pasci cupiat ferinis
Arcadum proles: Solyme det omni,
Det dapes Hellas Latiumque nostrae
Gentis alumno.
Vulgus hinc cesset procul o profanum,
Plebs verecundis aliena Sacris
Phocidos castae, mera plebs, inerti
Dedita ventri:
Quamlibet centum veteres adornent
Atrium cerae clypeis refulgens.
Nullus hic lixis locus est, vacerris
Nullus ineptis.
Hic sumus docti, sumus elegantes,
Si sumus digni titulo, nec ulla
Sorde nutrimur, vel inerte luxu
Perdimus aevum.
Quoque sit maior gregis altioque
Dignitas puros latices bibentes,
Pura carpentis thyma, quaeque nullus
Spurcet oleto,
Sint Duces ipsi sine turpis umbra
Labis: austero facilem Catoni
Laelium jungant, feritatis hostes,
Pacis amici.
Verba nil prosunt, meliora nostris
Quae tot Arpinas, tot Apollinari
Fudit Andinus sale tincta: solis
Creditur actis.
Si viros multum iuvat esse doctos,
Plus iuvet, vulgu nucibus relictis,
Esse prudentes, Sapientiaeque
Nectare pastos.
Digna res coelo, rabulisque major,
Vatibus, mystis, ducibus, sophisque,
Christianismus, nova ni gelatos
Flamma perurat :
Flamma, quae sacro stipulas inanes
Igne consumens, & Apostulorum
Confidens linguis animat vigore
Pectus & ora:
Nec tua frontis, Pharisaee, rugas,
Inverecundam neque Sadducaei,
Sed viri lustrans placidi modestam
Lumine menten.
Ite plebeji, procul ite, Fastus :
Livor I vecors, sibi commodando
Luridum spargens, aliis nocendo
Virus Echidnae.
Compotes Artis docilesque paucos,
Judices Artis sed adesse multos,
Improbae dos est ab Apelle risae
Congrua turbae.
Pejus est stulto nihil erudito.
Mite coelestis vitiis repurgat
Veritas pectus, sacra Nympha, regum
Stemmate major.
Hanc petant omnes iuvenes senesque
Mentis insigni recalentis oestro,
Quotquot inscribi eupiunt Minervae
Nomina peplo.
Sic novi centum peragantur anni
Teutoburgensi faciles Lyceo,
Dum sacra Numen benedict ipsum
Coelitus Aedi.
Artibus, iuncta pietate, pulcris
Pectorum ditet novus arva cultus,
Et propagentur meliora lapsis
Secula seclis.
Lima Claubergi peracuta scabro
Qualibet rursus poliat remoto,
Sit licet dispar methodus: diserti
Lima Graneni.
Hundios, veri nova, redde, fulcra,
Fuchsios comi gravitate claros,
Mente Feltmannos avida tuendi
Jura docentum:
Graevios fama, pietate sanctos
Redde Mastrichtos, DEus, & capaces
Artis Henninos, neque Zoilorum
Dicta morantes:
Tollios laudem meritos tot orsis,
Et Theoninis sine mente rosos
Dentibus turbae sibi vindicantis
Jura licenter:
Candidae prisco fidei tenaces
More Mensingas, facilisque vitae
Brandios cultu bona posterorum
Verba merentes:
Quicquid & vere nitidum piumve,
Moribus cultum, variaque praestans
Dote tot quondam celebrata nostris
Lustra tulerunt.
Regis Astraeam revocantis ardor
Mentis accendat studio minores:
Orphanis tutum viduisque constet
Semper asylum.
Vile Fucorum genus abdicetur:
Simplici regnet sacer ore Candor:
Vera, quae vulgo periere, dentur
Nomina rebus.
Non petat causas malesanus omnes
Semper in nexu ferieque rerum,
Cui placet cortex, pueros iuvante
Digna triumpho.
O nuces omni vacuae medulla!
Plausus o vecors! gregis o superbi
Densa caligo! Manus est ubique
Numinis alti.
Numen in coelo dare iura praesens,
Numen in terra: superesse tempus
Alterum: larvis semel abstinendum,
Pectora credant.
Sit pudor, coecos & adhinniente
Turpibus nugis levitate fractos,
Quamlibet tandem trepidos ad umbram,
Dicere fortes.
Fortis est, qui nil metuit cupitve:
Fortis est Aequi rigidus satelles :
Teste qui coelo sibi victor ipsi
Vivit & ultor.
Sit DEI Nomen venerationi:
Nesciens Regnum tenebras propinquet:
Sacra sit terrae, velut una caelo,
Norma Voluntas.
Nulla prorumpens Phlegethonte tabes
Incubet terris: elementa laetos
Praebant vultus. sera classicorum
Murmura cessent.
Posteri cantus validos Withofi
Vatis affirment habuisse pondus,
Sacra quos summi Jovis aeviternum
Diphthera servet.
Carmen Seculare
Appearance