Migne Patrologia Latina Tomus 139a
Carmen acrostichum
OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTURNO
Te felix atavis quoT coelo sidera lucenT
Te dominum sibi Saxo Tulit, et Roma notaviT
Orbis et ipse capit, solO contentus alumnO
Virtutum titulis et Vir cognosceris actV
Ac domitor patriae pAcis sectator in aulA
Lumen ubique micans jubar Lucendo velut soL
Ergo Dei sOlita reddEntur sanCta benignE
Nec deeriT virtus omNis, qua grAtia culmeN
Scandit eT occultiS--------vEnia causiS
Certe nos Omnes tibi Caesar neScius et nunC
Austrasios quae terra mAnet cereAlis opimA
Et foecunda secu pollEt satis ubeRe glebaE
Summis cara viriS ac saevis plena coloniS
A patris imperio nonAbsit ismaelithA
Rexit cum solers et Regnans induperatoR
Nunc Auguste tuum poNam venerabile nomeN
OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTVRNO
Solus enim regnans abSens, o Caesaris haereS
Totus avo similis, si Te nova vita resignaT
Rex fuit ille potens Romanae legis amatoR
Omne decus patriae soliO prognatus avitO
Tempora pacis erant, Tali dum jure vigereT
Vir tantus quem sic dVxi describere versV
Cur ergo nAtale tuum, Cur contrAhis et nunC
Exulis in Bellis defErs pia deBita pompaE
Dum vates Bonus opto Dari miraBilis istuD
Expandes Opus, ipse mEum tractAbilis indE
Caesar ut invictis sCuto minutuS et ex hoC
Omnibus utilior, mirO datus ante triumphO
Terribilis clemens tuTo diademate risiT
Vultus avi patrisque tVi praeclarus amictV
Rursus uterque fuit diRo sub tempore VictoR
Nunc unum vivens digNum cum patre vocameN
OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TU CEDE COTURNO