Migne Patrologia Latina Tomus 129
Carmen acrostichum
Carmen acrostichum (Gosbertus), J. P. Migne
Carmen acrostichum
Ad Guillelmum Blesensium comitem:
Gosbertus comiti Guillelmo carmine lusit.
TE VIRTUTE CRUCIS SOTER GUILLELME CORONET
Eximium qui stemma dedit tibi seminis atque
Vernantis speciem vultus per amabile visu
Ingenium statmo solidum moderaminis aequi
Rectoris dynamin, formae spectabile robur
Tot donis Praeses patrum tibi gratia lucet
Ut nequam reticere tuos tent quare subactu
Troiugenae primite te qui principe plaudunt
Ecclesiaeque patres haec qui te illustria jure
Corde pio calcant docti praedulcibus istic
Rebus fidendum flagrris quoties feriuntur
Vivum sane lucrum ducunt plus flere precatu
Compungi sanctis lacrymis, quam lusibus illic
In luctum mortis stygiae zabulo adnumerari
Sic sic simplicibus sic te prudentibus addis
Sunt et apud monachos sanctae tibi munia laudis
Omnis ut in commune boet tibi turba canendo
TE VIRTUTE CRUCIS SOTER GUILLELME CORONET
Eia tui cordis princeps tibi viscera pande
Regnorum quod opes certe superare probatur
Gloria mentis enim gog amans librat quoque magog
Ut docet egregius paulus praestabile dictu
Immo pius Jesous dominus hinc gaudia quaeri
Luce splendidius solito hoc monet omnipotens sol
Laetitiae fructus, celsaeque gazae unice praesul
Est quia vita manens est summa beatio vitae
Lux inquam, tibi praelucens haec o bone consul
Mortigenum virtus tumidum semperque duellem
Effugit assistatque tuis virtutibus alte
Cum vero complens saeclum migraveris istinc
Optime compositum doxa conscribat in albo
Rex cujus vexilla geris certando valenter
Officiis operum modo clarificatus ab ipso
Nunc populus vitae nunc, nunc venerabile nomen
Ex animo ad gaudens mecum sic concine clare
TE VIRTUTE CRUCIS SOTER GUILLELME CORONET
Francigenum primo proavis ab avisque peralto
Guillelmo Dinami, Sophia, scemate compto
Gosbertus tapinos, micros, apodemus, et exul.
(no apparatus)