Jump to content

Carmen adversus gentes

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen adversus gentes
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus V

Antoni.CaAdGe 5 Antoniusfl. 250 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Carmen adversus gentes

(PL 5 0261B)
Discussi, fateor, sectas ANTONIUS omnes;
Plurima quaesivi, per singula quaeque cucurri:
Sed nihil inveni melius quam credere Christo.
Haec ego disposui leni conscribere versu:
Et ne displiceat, quod talia carmina pando;
David ipse chelyn modulata voce rogavit,
Quo nos exemplo pro magnis parva canemus,
Dicentes quae sunt fugienda, sequenda, colenda,
Cum tamen in cunctis et res, et caussa probetur. (0261C)
Iudaicum primo populum nec gratia novit
Mira Dei; nam tum Pharaoni ereptus iniquo,
Et mare transgressus pedibus, Incente columna
Cum duce, qui mergi infestos vidit equestres,
Et cui desertis nihilum quoque defuit agris,
Manna cui e coelo, et fons de rupe cucurrit. (0262B)
Post haec ipse Deum praestantem tanta negavit:
Dumque aliud numen dementi pectore quaerit,
Ignibus incensis quod misit perdidit aurum.
Par quoque Paganus lapides quos sculpsit adorat,
Et facit ipse sibi, quod debeat ipse timere.
Tum simulacra colit, quae sic ex aere figurat,
Ut quando libitum est, mittat conficta monetae,
Aut magis in species convertat saepe pudendas.
Hinc miseras mactat pecudes; mentesque deorum
Quos putat irasci, calido in pulmone requirit,
Atque hominis vitam pecoris de morte precatur.
Quid petit ignosci veniam, qui sanguine poscit?
Illud enim quale est? quam stultum? quamve notandum? (0262C)
Cum Deus omnipotens hominem formaverit olim,
Audet homo formare deum. Ne crimina desint,
Hunc etiam vendit dominus, sibi comparat emtor.
Philosophos credam quidquam rationis habere,
Qui ratione carent, quibus est sapientia vana?
Sunt Cynici canibus similes, quod nomine produnt.
Sunt, et sectantes incerti dogma Platonis,
Quos quaesita diu animae substantia turbat,
Tractantes semper, nec definire valentes;
Unde Platonis amant de Anima describere librum,
Qui praeter titulum nil certi continet intus. (0264A)
Sunt etiam Physici Naturae nomine dicti,
Quos antiqua iuvat, rudis atque incondita vita.
Namque unus baculum quondam, et vas fictile portans,
Utile quod solum, solumque putarat habendum,
Illud ut auxilii, atque hoc esset caussa bibendi.
Cum stare agricolam, manibusque haurire supinis
Potandas vidisset aquas, vas fictile fregit,
Quo procul abiecto, removenda superflua dixit,
Rusticus hunc docuit quod spernere posset et istud.
Hi neque vina bibunt, nec victu panis aluntur. (0265A)
Nec lecto recubant, nec frigora vestibus arcent;
Ingratique Deo, quod praestitit ille, recusant.
Quid dicam diversa sacra? Et Dis atque Deabus
Condita Templa loquar? quae sint Capitolia primum
His deus, uxorque dei, ipsamque sororem
Esse volunt, quam Vergilius notat auctor eorum
Dicendo: Et Soror, et Coniux. (0266A) Plus de Iove fertur,
Et natam stuprasse suam, fratrique dedisse;
Utque alias caperet, propriam variasse figuram;
Nunc serpens, nunc taurus erat nunc cygnus et arbos:
Seque immutando, qualis fuit indicat ipse,
Plus aliena sibi quam propria forma placebat. (0267A)
Turpius his aquilam finxit, puerique nefandos
Venit in amplexus. Quid dicit turba colentum?
Aut neget esse Iovem, aut fateatur dedecus istud.
Nomen habet certe, quod nec ratione probetur.
Sacra Iovi faciunt, et Iuppiter optime dicunt,
Huncque rogant, et Iane Pater primo ordine ponunt. (0268A)
Rex fuit hic Ianus, proprio qui nomine fecit
Ianiculum, prudens homo; qui cum multa futura
Posset respicere, hunc duplici pinxere figura.
Et Ianum geminum veteres dixere Latini.
Hic quia navigio Ausonias advenit ad oras.
Nummus huic primum tali est excusus honore,
Ut pars una caput, pars scalperet altera navem. (0269A)
Cuius nunc memores quaecumque nomismata signant.
Ex veteri facto capita haec, et navia dicunt.
De Iove quid sperant, qui est a rege secundus,
Quique sacrificiis apponitur ore precantum? (0270A)
Hic habet, et matrem captam pastoris amore:
Nam prior est pastor, quam Iuppiter, aut Iovis ipse;
Sed melius pastor castum servare pudorem
Qui voluit, sprevitque deam, qui saeva viriles
Abscidit partes, ne quando tangeret ille
Alterius thalamum, qui noluit eius adire.
Hoc tamen, hoc egit sententia iusta deorum,
Ne fieret coniux, qui non est factus adulter? (0271A)
Nunc quoque semiviri mysteria turpia plangunt:
Nec desunt homines, quos haec contagia vertant,
Intus et arcanum quiddam quasi maius adorant:
Idque vocant sanctum; quo si vellit ire pudicus,
Iste profanus erit. Sic artior ipse sacerdos
Femineos vitat coitus, patiturque viriles.
O mens caeca virum! De sacris semper eorum
Scena movet risus, nec ab hoc errore recedunt.
Saturnum perhibent Iovis esse patrem huncque vorasse
Natos ante suos, et mox e ventre nefandas
Evomuisse dapes; sed postea coniugis arte
Pro Iove suppositum mersisse in viscera saxum:
Quod nisi fecisset, consumptus Iupiter esset. (0272A)
Huncque Chronon dicunt, ficteque Chronon, quia tempus
Quae creat absumit, rursusque absumta promittit.
Cur tamen oblique nomen pro tempore fingunt?
Hunc etiam, quod saepe sibi de prole timebat,
Ab Iove deiectum coelo latuisse per agros
Italiae, Latiumque, ideo tunc esse vocatum.
Magnus uterque deus! Terris est abditus alter,
Alter non potuit terrarum scire latebras.
Hinc Latiare malum prisci statuere Quirites,
Ut mactatus homo nomen satiaret inane.
Quae nox est animi? quae sunt improvida corda?
Quod colitur nihil est, et sacra cruenta geruntur. (0273A)
Quid quod et invictum spelaea sub atra recondunt,
Quaeque tegunt tenebris, audent hunc dicere solem?
Quis colat occulte lucem, sidusque supernum,
Celet in inferuis nisi rerum causa malarum?
Quid quod et Isiacum sistrumque, caputque caninum
Non magis abscondunt, sed per loca publica ponunt? (0274A)
Nescio quid certe quaerunt, gaudentque repertum;
Rursus et amittunt, quod rursus quaerere possint.
Quis ferat hoc sapiens, illos quasi claudere solem,
Hos proferre palam propriorum monstra deorum? (0275A)
Quid Serapis meruit, qui sic laceratur ab ipsis
Per varios turpesque locos? Hic denique semper
Fit fera, fitque canis, fit turpe cadaver aselli,
Nunc homo, nunc panis, nunc corpore languidus aegro.
Talia dum faciunt, nihil hunc sentire fatentur.
Quid loquar et Vestam, quam se negat ipse sacerdos
Scire quid est? imisque tamen penetralibus intus
Semper inextinctus servari fingitur ignis.
Cur dea, non deus est? Cur ignis femina fertur? (0276A)
Ista quidem mulier, sicuti commendat Hyginus,
Stamine prima novo vestem contexuit olim,
Nomine de proprio dictam, quam tradidit ipsa
Vulcano, qui tunc illi monstrarat opertos
Custodire focos. Hic rursum munere laetus
Obtulit hanc Soli, per quem deprehenderat ante
Martis adulterium. (0277A) Nunc omnis credula turba
Suspendunt Soli per Vulcanalia vestes:
Utque notent Venerem, tunc et portatur Adonis:
Stercora tunc mittunt, ipsum pro stercore iactant.
Omnia si quaeras, magis et ridenda videntur.
Additur heic aliud: Vestae quas Virgines aiunt
Quinquennes epulas audis portare Draconi,
Qui tamen aut non est, aut si est, diabolus ipse est,
Humani generis contrarius antea suasor.
Et venerantur eum, qui nunc in nomine Christi
Et tremit, et pendet, suaque omnia facta fatetur.
Quae mens est hominum, ut pro veris falsa loquantur,
Qui linquenda colunt, contraque colenda relinquunt?
Iam sat erit nobis vanos narrare timores.
Haec ego cuncta prius, clarum cum lumen adeptus,
Neque diu incertum, et tot tempestatibus actum
Sancta salutari suscepit Ecclesia portu,
Postque vagos fluctus tranquilla sede locavit:
Ut mihi iam liceat, detersa nube malorum
Tempore promisso lucem sperare serenam. (0277B)
Iam prior illa salus, quam perdidit immemor Adam,
Tunc vero suadente malo, nunc remige Christo,
Eruta de scopulis semper mansura resurget. (0278A)
Rector enim noster sic undique cuncta gubernat;
Ut modo qui nobis errorem mentis ademit,
Hic meliore via paradisi lumina pandat.
Felix nostra Fides uni, certoque dicata.
Unus enim Deus est, substantia Filius una,
Unus in utroque est unus vigor, una potestas.
Namque Dei Verbum patrio de pectore Christus
Emicuit, semperque fuit, qui non quasi natus,
Ore sed egressus, chaos illud inane removit,
Et tulit informem contextae noctis hiatum:
Distribuitque locis mare, terras, aera, coelum.
Hisque dedit geminam pulsa caligine lucem.
Ast ubi cuncta novum stupuerunt surgere solem,
Quatuor haec hausit variis exordia rebus.
Sunt homines terris, sunt addita sidera coelo,
Aere pendet avis, liquido natat aequore piscis. (0278B)
Sic elementa suis decoravit singula formis,
Nexuit haec diversa licet, discretaque iunxit,
Iunctaque discrevit, quae nunc divisa cohaerent. (0279A)
Claudit enim oceanus terram, mare clauditur, ipse
Axe sub aethereo medius concluditur aer.
Hoc etiam caelum, quod nos sublime videmus,
Sex aliis infra est spatio surgentibus aequo,
Postque thronos septem, post tot coelestia regna
Caetera pars omnis, quae cunctis eminet ultra,
Quae super excedit, quae passim tendit in altum,
Quae sine fine patet, quam nec mens colligit ulla,
Lucis inaccessae domus est, sedesque potentis
Sancta Dei unde procul, quae fecit subdita cernit.
Omnia sic constant, dum spiritus omnia cingit. (0280A)
Haec eadem quorum nobis conceditur usus,
Quae polus inferior magna complectitur Urbe,
Cuncta licet distent, una cum pace tenentur.
Denique nomen habent unum, sunt omnia Mundus.
Hunc etiam Graeci Cosmon dixere priores:
Hinc ita compositum distinguens utraque lingua
Cosmon ab ornatu, Mundum de lumine dixit.
Nam quo sol nitet, hoc totum sordebat in umbra,
Et manet exemplum, quotiens nox omnia foedat,
Et docet ex tenebris, quae sit data gratia lucis. (0281A)
Tot bona qui fecit, qui sic operatus ubique est,
Hic Deus de corde Dei, hic Spiritus oris,
Sancti sermo Patris, tantarum fabrica rerum:
Nec se Paganus laudet, si vitat idola,
Ac satis esse putat, quod numine credat in uno.
Quid colet ille Deum, qui Verbum non colit eius?
Qui non Virtutem simili veneratur honore?
Quique invisibilem incomprehensibilemque fatetur
Esse Deum, hic etiam Christum si cogitet, idem
Inveniet. quoniam Verbum comprehendere nemo,
Nemo videre potest; opera eius sola videntur.
In Patre Natus enim, in Nato Pater omnia fecit,
Et quidquid virtute dedit, pietate tuetur.
Sic fuit, et steterit versus Salvator in aevum,
Qui tulit errores, qui fecit vera videri,
Placatoque Patri pereuntem reddidit orbem.
Nec mirum, si cuncta regit, qui cuncta creavit,
Qui dedit ex nihilo totum, lucemque tenebris
Praetulit, atque diem iussit succedere nocti;
Quodque in carne fuit, carnis peccata remittit. (0281B)
Cernit enim, fragilem faciles incurrere lapsus,
Corripiensque tamen veniam dabit omnibus unam,
(Remque novam dicam, nec me dixisse pigebit)
Plusque pius quam iustus erit. Si denique iustus
Esse velit, nullus fugiet sine crimine poenam:
Iustus enim mala condemnat, pius omnia donat. (0282A)
Hoc facit, ut rata sint venturae munera vitae,
Et quod culpa tulit, rursum indulgentia reddat:
Quae si non fuerint plebi concessa roganti,
Tunc prope nullus erit delicto liber ab omni.
Qui possit meritus promissa luce potiri?
Tangere tunc laetis coelorum regna libebit;
Tunc poterit mors ipsa mori, quum tempore toto
Vita perennis erit, quia tunc in sede beata
Nullus peccandi locus est, ubi nulla cupido est.
Gloria tanta manet populo servata fideli.
Amplius hoc tribuit, maius dedit hoc quoque munus,
Quod peccatorem quem poenitet, antea lapsum,
Non facis in numero turbae peccantis haberi:
Quippe satis poena est, cum sit sua culpa dolori;
Supplicium proprium timor est; tormenta reatus
Tum veluti patitur qui se meruisse fatetur.
Quid poterit melius, vel quid moderatius esse?
Iudicat, inquirit, castigat, parcit, honorat,
Omnia qui vincit, nec ab ipsa vincitur ira. (0282B)
Quod de praesenti iam cernimus esse futurum;
Nam cum saepe minax horrentia nubila cogit,
Et terrore pio rutilo nimis igne coruscat,
Tristibus et pluviis, et nubibus intonat atris,
Omne genus timet interitum; sed vita potestas
Desinet, et pariter coelum mentesque serenat.
Hoc quoque tunc sperare iubet, qui se modo cuncta
Perdere posse probat, si perdere velle recusat.
Sic iteranda salus venturo ostenditur aevo,
Aeternique Dei pietas aeterna manebit.