Carmen de Aegyptio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Carmen de Aegyptio
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 61

Carmen de Aegyptio

(PL 61 1079)
Navita cum quidam Tyrrhenum curreret aequor,
Fert iter ad Romam, qui velificante volatu
Turbinis impatiens oritur violentia venti,
Exiliunt fluctus, feriunt cava vela rudentes.
Nutat pinus iners, rapitantur signa chiruscis,
Lenis et antennae coeuntia cornua frendent,
Artis inops, stupidus resilit de puppe magister.
Stant, unde armatura cadit, fragor aequoris urget.
Prora bibit; dum nauta vomit, perit ars, iacet usus,
Spes fugit, ira premit, rapitur lux, morsque minatur
Casibus in dubiis, certi vergente salute. (1080C)
Dum trepidant omnes, Aegyptius haec ait unus,
Quin et dum Christi charismata senserat exsors:
Martini Deus, eripe nos! Mox dira procella
Corruit, et pelagi tumor altus ad ima resedit.
Sternitur unda rati, liquidi stetit area campi,
Atque immota loci iacuerunt murmura ponti.
Gurgitis optati trabe curritur aequor amicum,
Littoris ora legunt flabris data vela secundis,
Atque petens portum, vada complet nauta celeusma,
Sic bene pro meritis famulo dat Christus honores,
Cuius eunte fide terras, mare, sidera supplet.