Jump to content

Carmen de Christi Iesu beneficiis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen de Christi Iesu beneficiis
saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 62


Carmen de Christi Jesu beneficiis (Rusticus Helpidius), J. P. Migne

Carmen de Christi Jesu beneficiis (0545D)

Conditor omnipotens rerum, mens unica summi
Et proles aeterna Dei : quia gloria Patris,
Ac Verbi fecundus honor quo, caerula ponti
Diffudit, solidavit humum suspendit olympum.
Quae loca jussa tenent etiam discordia fidas
Conservant elementa vices, paretque recepto
Sole dies, lunamque dies patiuntur in ortus
Atque obitus remeare suos, nec cedere luci
Astra negant : propriosque ferunt ignescere cursus
Et contenta citae decrescere cornua lunae.
Hoc verbo quae tanta Sator sibi regna paravit.
Te quoque regnorum socium natumque probavit.
Quem pariter connexa tremunt, semperque paratam
Ter celebrat laus nostra fidem, quia temporis expers
Cum Genitore sedes : quid enim tibi defuit unquam(0546D)
Aut Patris plus esse potes, quibus unica semper
Patria majestas dominatur, nomina regnant?
Semper enim socio cultu celebrandus habetur,
Spiritus, imperiumque gerens, viget una potestas
Tam coepto quam fine carens, idemque per omnes
Et communis honos merito, inter tristia terrae
Gessisti coeleste decus, dignatus utrasque
Ostentare vices : nil matris corpore major,
Nil Patris virtute minor, nunquam aetheris absens
Nunquam sumpta semel pro nobis membra relinquens:
Semper ubique potens, adsis precor, et mea ductor
Corda regas, animaeque animo et gaudia dones,
Expugnare luem vitiorum et vincere tandem
Si quid pravus amor, si quid ferus imperat ardor.
Quidquid turpe loqui, quidquid committere saevum(0547A)
Quod mihi vel cuiquam noceat, quod moribus obstet,
Vinctaque perpetuis captivet pectora poenis
Lapsibus indulgens venia, quos primus in omnem
Servandi leges, et vitae providus auctor,
Judicio miserante leves, ut mitius angar :
Poeniteat peccasse tibi, et tibi corrigar obses.
Parcendi vindicta reos cape munera, quaeso,
Oris egena mei, nil dignum laude canentis,
Vota magis quam dona probes, nec vatibus istas
Annumeres, fandi doctas erroribus artes,
Quas Aganippeae Permessius accola lymphae,
Hausto fonte ciens, vana dulcedine captae
Pabula mentis habet seseque oblectat inani
Murmure, quo blandi sit pollens carminis ore.
Hinc etiam nostro nugata est schema dolori,(0547B)
Garrula mendosis fingens satyromata Musis.
Falleret ut trepidos cantatrix pagina questus,
At tibi mens confessa patet, tibi fundit anhelans
Seria lingua preces, et sobria verba fatigat,
Tu Dominus, tu verus honos ac gloria perpes,
Atque opifex rerum, tu spes manifesta reductae
Exemplumque capax animae : tu victor et haeres
Corporis occidui, post idem et membra superstes,
Post inferna Deus, et post mortalia vivus.
Tu divina salus, strepitus miseratus amaros
Ac morbos furiasque dolens, et crimina laesi
Sanguinis, in nostros passus descendere visus,
Atque hominem miscere Deo, mox conscia veri
Exhibuit documenta fides, praedictaque priscis
Temporibus, stupuit miracula subditus orbis.(0547C)
Et cui terra jacet pelagus silet, atque coruscis
Obsequiis servire minor vix sufficit aether,
Calcatisque celer famulatur nubibus axis :
Hunc gravidante Deo mortalis nescia fetus,
Virginitas fecunda tulit, partuque pudico
Expletum est pietatis opus, nec enim ederet ortum
Vulgaris natura novum, coramque pateret
Majestatis apex, si nil mirabile terris,
Ignotumque daret, nec tanti pignora fetus
Enituere simul, nam claro sidere mundus,
Irradians rutilae lucis cognovit honorem
Auctorem perisse suum, qui nobilis aevi
Inchoamenta gerens, fragiles processit in artus.
Protinus assumptis tolerans data tempora membris
Quem nil ante fuit, nec enim exstat origo creati
Principii, nasci quod post Deus omnia posset,
Quae genuit cum patre, et cum spiramine magno.
Et triplex in laude viget, semperque vigebit,
Excoluit divina piis cunabula sancta,
Fulgentem super astra videns, quem terra levavit.
Gens Chaldaea Deum cum sanctae praedita flammae
Lumine, monstratumque polis prosecuta nitorem,
Promeruit te nosse prior ventura dicatis,
Per speciem documenta ferens, dat munera, regi
Divinitas, dat thura Deo, myrrhamque sepulcro,
Illic omniparis succrevit gloria verbi,
Laetaque vina thoris, et fercula reddita mensis :
Obstupuit populus cumulatis lancibus hospes,
Pronuba congestis dapibus convivia ducens.
Tu tenui tactu tenebrosae frontis inanes(0548A)
Jussisti lucere sinus, ruptisque latebris
Conceptos gaudere dies, ac nocte fugata
Monstrifici vultus, fecisti lumina caeco.
Per te, summe Pater, vulsis compagibus aeger
Vix anima residente redit, quin mortua funus
Ossa trahens verbi sanum virtute, receptis
Viribus exiluit : nam jam quia lapsa manere
Non poterat, duro subjecit colla grabato.
Tu morbos cohibere potens, pulsisque sepulcri
Luctibus, atque animis vitae revocare cadaver,
Confractique trucis calcare repagula lethi,
Unius ut vultu redeunte, capesseret orbis,
Quid cunctis conferre suis tua dextra pararit.
Nec nobis fundasse solum gravidare novales,
Effudisse comas silvis, et gramina pratis.(0548B)
Subjecisse feras varios renovare liquores,
Alitibus reserare auras, et piscibus undas
Contentus nostrumque genus ratione sagaci
Et forti munisse manu, perque astra levatum
Erexisse caput, motus manantibus olim
Subvenis, et primi medicata labe reatus,
Exstinctas animas, et corpora functa reducis
In coelum, legesque pias : non suavibus herbis
Messis et emeritae, nec mollis vestis honore,
Fulgida Sidonii quam polluit unda veneni,
Pellibus aut Libycis redimens, aut mercibus Indis
Progeniem stirpemque tuam, sed sanguine sacro
Et pretio magno donas, qui lubrica mores
Inter membra docens, ut vitam reddere posses,
Vicisti culpas meritae pro crimine carnis,(0548C)
Laudem carnis agens, per tot contagia purus.
Praeque homine exsultans, hominis perferre dolores
Et mortem pro morte pati, persolvere signum
Culminis aetherei, pro nostri funere ligni.
Ex quo poena prior naturae jura momordit,
Rumpentis monitus, et jussa verenda parentis
Artificisque sui, cui jugiter esse precandum
Extensis manibus, merenti in funere tensae
Monstravere manus, ut vivax gloria terris
Assereret, tormenta crucis nec quisque recuset
Pro Domino tolerare libens, cunctantibus ulnis,
Quod Dominus pro plebe tulit : nec dicere fas est
Sensibus exiguis, quanto celebratur honore
Gratia, quae sacri reserans penetralia fontis,
Provocat ad veniam cunctos : meliusque renasci(0548D)
Posse dedit, superasque fores et limina pandit,
Ad mundi potioris iter, regnumque perenne
Coelestis patriae : jam non hic arida febris,
Non sitis, aut violenta fames, non flamma timoris :
Nec bellum, nec morbus erit, nec iniqua potestas
Saeviet, aut ferro quisquam exercebit adempto
Jus sceleris, raptorve nocens dominabitur ullus
Sancta sede, pii portabunt praemia mores,
Et fidus splendebit amor, viridisque juventus.
Non reptans tacitos infantia conteret annos,
Curva nec exusto sulcabitur ore senectus :
Sola quies laeta instabili laetabitur aevo.
Credimus et placida Domini pietate fruemur
Hic quoque justitiae, et sperantes munera vitae.