Carmen de Deo (Dracontius)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Carmen de Deo
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 60


Dracon.CaDeDe 60 Dracontius Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

1 Qui cupiunt animis placidum rescire Tonantem,
2 Hoc carmen prae mente legant, dum voce recensent.
3 Agnoscent quod templa poli, quod moenia coeli
4 Auctorem confessa suum veneranter adorent,
5 Quinque plagae, septemque poli, sol, lunaque, et astra.
6 Sidera, signa, noti, nix, imber, grando, pruinae,
7 Fulmina, nimbus, hiems, tonitrus, lux, flamma, procellae,
8 Coelum, terra, iubar, chaos, axis, flumina, pontus,
9 Vel quidquid natura dedit praecepta creare.
10 Hoc agit, et sequitur variis sub casibus iras,
11 Et pia vota Dei miseris hinc, inde beatis
12 Pro meritis morum, pro certo tramite vitae.
13 Paupertas, mors, vita, salus, opulentia, languor,
14 Taedia, tristitiae, splendor, compendia, damnum,
15 Gaudia, nobilitas, virtus, prudentia, laudes,
16 Affectus, moeror, gemitus, successus, egestas,
17 Ira potestatum, trux indignatio regum,
18 Omnia quae veniunt, bona, gaudia, tristia, acerba,
19 Descendunt ex arce Dei, de sede Tonantis,
20 Cui pietas aeterna manet, lux, spiritus, [ardor,
21 Et cui dicuntur laudes sine fine perennes;
22 Et merito, quia fine carens primordia nescit.
23 Rerum causa Deus tetrum chaos igne resolvens,
24 Igne creata fovet, nam totum flamma vaporat,
25 Et flammae pascuntur aquis, quibus omnia constant,
26 Nubibus, et radiis solis pascentia anheli.
27 Inde potens generare manet natura creatrix,
28 Inter se retinens, quidquid per saecla refundit.
29 At pietas quia Dei virtute modesta est,
30 Clade repentina nunquam punire nocentes
31 Assumit, cohibet poenam, poenamque minatur,
32 Conscia quo Dominum possit mens nostra precari,
33 Et peccatorum veniam non laesa mereri.
34 Sic impune reis licuit peccasse fatendo.
35 Ante prophetarum dictis patuere futura,
36 Sed postquam Christus descendit ab aethere, culpam
37 Dissolvens nostram, ne esset ignara, iuvatur
38 Gens hominum, natura docet, quaecunque propiaquant,
39 Ne lateat mortale genus, quod cuncta pericia
40 Praemonet ante Deus pius, atque elementa fatigat,
41 Prodigiis, signisque creent ut monstra timorem.
42 Nam sibi dissimiles saepe expavere vel ipsae
43 Quadrupedes partus, steriles fecundior artus
44 Accendit vapor, et pariturae viscera mulae.
45 Nec modo quadrupedes: mulier quae protulit, horret,
46 Et pavet infelix enixa puerpera partus.
47 Sic peccata parant casus inferre sinistros.
48 Quid iam peccantes vita mereantur iniqua,
49 Significat damnans hominis natura reatum.
50 Quid fera, quid pecudes, quid peccavere volucres?
51 Quid coelum, quid terra, polus, quid pontus et astra,
52 Quid solis radit, quid lunae frigidus orbis?
53 Nonne fatigantur dantes per tempora signa?
54 Nam ventura monet per tot praesagia corvus
55 Proditor, et sit quid post tempora certa futurum
56 Cornix effatur; pecudes volucresque loquuntur,
57 Quod hominis mala lingua tacet, fera bellua; pisces
58 Prospiciunt proprii generis servare figuras,
59 Contra naturam dum turpia membra rebellant.
60 Iam micat unde polo veniens quicunque cometes,
61 Hinc mortes et monstra creat, hinc unda cruorem
62 Inficit, et spumis rubicundior alveus exit,
63 Hinc calidas pluit imber aquas, et roscida tellus
64 Sanguine puniceas spicis producit aristas,
65 Et viola est mentita rosam pallore fugato,
66 crubor infelix et candida lilia tinxit.
67 Tertia sors erebi terrae praerumpit hiatum,
68 Et discit perferre diem, violare serenum
69 Audet, et exsangues coelo producere manes,
70 Vivida funereis admiscens ora sepultis
71 Pestibus, Herculeos mundo mentita furores;
72 Cum niger umbrarum veniens exercitus orbem
73 Appetit, invadens non humida tempora lunae.
74 Auditum mugire solum, solisque tenebras
75 Quis neget, et stellas alieno tempore visas,
76 Caeruleum pallore diem, roseumve colore,
77 Lunaremque globum fuscata lampade tectum,
78 Et mare purpureum nudato littore siccum,
79 Piscibus Oceani proprias sitientibus undas?
80 Nescia mentiri rerum cognata fidelis
81 Conservat natura fidem pietate parentis,
82 Participans, quaecunque fient, mundoque minentur,
83 Ostentis ventura monens, ut pectore laeto,
84 Si bona sunt ventura, bonis nos ante fruamur,
85 Si mala portendant, liceat pacare precando
86 Naturae coelique Deum post saecla manentem.
87 Nemo ferire volens se praemonet inde cavendum:
88 Sed qui terret, amat. Sic indulgentia poenam
89 Praevenit, et nullos cupiunt tormenta reatus.
90 Non negat Omnipotens veniam cuicunque roganti,
91 Supplicium cum saepe neget, licet inde minetur
92 Omnibus, et nullum feriat censura Tonantis,
93 Ni vitium peccantis agat perstando maligne.
94 Et quemcunque ferit, moderanter temperat ictus,
95 Corrigit errantem, nec punit morte repente,
96 Si peccare diu parcat quicunque profanus.
97 Sed cum perstat homo semper delicta sequendo
98 Sentiet iratum poena plectente furorem.
99 Nemo Deum sentit, quoties irascitur ulli,
100 Indulget, cohibetque minas pietatis amore,
101 Donec ab excelsis veniat vindicta coercens;
102 Impete terribili gravis irruit ira repente,
103 Sensim rursus adest nullo terrore iuvante,
104 Et non agnoscit Dominum quicunque furentem,
105 Donec in extremos gemitus recidente ruina
106 Ingravat incautum graviori pondere frangens.
107 Sed non est omnis manus exstirpanda reorum;
108 Solos quippe necat, quos cernit nolle reverti,
109 Addere sed gravibus peccatis crimina dura.
110 Nam mox tempus adest veniens, quo vota recurrant
111 Ad meliora semel, sed non reditura secundo,
112 Ac scelus abiiciant lacrymis, et corde reatum.
113 Quis genus humanum nescit servare volentem
114 Auctorem, dominumque Deum? cui contulit orbem,
115 Per tot facta Deus quod sexta luce creavit.
116 Prima dies nam lucis erat, mors una tenebris:
117 Lux datur ante polos, lux clari causa diei,
118 Lux iubar aethereum, lux noctis limes, et umbrae,
119 Lux facies rebus cunctis, et lux elementis,
120 Lux genitis factisque calor, lux gratia solis,
121 Lux decus astrorum, lux aurea cornua lunae,
122 Lux fulgor coeli, lux et primordia mundi,
123 Lux splendor flamm e, lux magni temporis index,
124 Lux opus auctoris primum, lux cardo pudoris,
125 Lux honor agricolis, requies lux omnibus aegris,
126 Lux aevi meta, lux quae dat tempora metis,
127 Qua bene constructa mundi primordia lucent.
128 Clarus ubique Deus, nunquam maculabilis auctor,
129 Quem non obscurant quacunque ex parte tenebrae,
130 Nec celantur ei quaecunque obscura geruntur.
131 Initium factis lucem dat lucis origo.
132 Quanta spes mundi praemissa est principe luce?
133 Quae totum praecessit opus quod continet orbis,
134 Quae solis praevenit iter, lumenque coruscum,
135 Cuius iussit ope clarescere cuncta creata.
136 Altera quippe dies coeli convexa meretur,
137 Et supra coelos ingentia flumina dantur,
138 Ac dominatur aqua glomeratis fontibus alma,
139 Ignibus aethereis coelesti sede locatis.
140 Unda beata nimis, meruit quae tecta polorum,
141 Celsa favore Dei, iussu suspensa Tonantis.
142 Limitibus contenta suis elementa morantur,
143 Nec flammas restinguit aqua, glaciemve teporat
144 Flammeus ignis aquae. Servant sub lege tenorem
145 Incorrupta suum, non impugnata vicissim:
146 Nec discreta quidem, sed nec permixta morantur.
147 Tertia caeruleum ponti lux edidit aequor,
148 Fluctibus immensis pelagi freta glauca liquescunt,
149 Et mare navigerum quatitur spumantibus undis.
150 Ipsa dies terram meruit de fluctibus actam.
151 Eruitur tellus vasto demersa profundo,
152 Et solidante globo gravior per inane pependit,
153 Axe ferente solum, sunt pro radicibus undae:
154 Quam molles portant, ceu fundamenta, liquores,
155 Arida materies rapitur de corde fluenti
156 Nondum mater humus, cuius pars solvit arenas,
157 In glebas pars membra ligat, pars saxea turget,
158 Et cautes stat montis apex, pars flumina mergit,
159 Planitie pars tensa iacet, pars littora curvat,
160 Pars datur in tumulos, pars aspera rupibus horret,
161 In scopulos pars certa riget, pars valle profunda
162 Cingitur, et colles tumidi iuga celsa supinant,
163 Atque humiles campos spatiis aequalibus aptant.
164 Pars data dulcifluis undantis fontibus agri.
165 Promitur herba virens, it surculus omnis in auras,
166 Et semper vestita comis frondescit oliva.
167 Omnia poma virens profert, nec parturit arbor,
168 Linguae laurus honos solvit donanda poetis.
169 Torta per obliquos it vitis in orbe corymbos,
170 Verberat et palmes ramos fluitante flagello;
171 Vinea pampineos subarundinat ebria campos,
172 Munera laetitiae spondens pendentibus uvis,
173 Fructibus et variis redolent florentia rura.
174 Una parens tellus non unum fundit odorem,
175 Sed quot sunt herbae, tot permiscentur odores.
176 India tunc primum generans pigmenta per herbas
177 Eduxit sub sole novo, rudibusque racemis.
178 Est locus in terra diffundens quatuor amnes,
179 Floribus ambrosiis gemmato cespite pictus,
180 Plenus odoriferis nunquam marcentibus herbis,
181 Hortus in orbe Dei cunctis felicior hortis.
182 Fructus inest anni, cum tempora nesciat anni.
183 Illic floret humus semper sub vere perenni,
184 Arboreis hinc inde comis vestitur amoene,
185 Frondibus intextis ramorum murus opacus
186 Stringitur, atque omni pendent ex arbore fructus,
187 Et passim per prata iacent: non solis anheli
188 Flammatur radiis, quatitur nec flatibus ullis,
189 Nec coniuratis furit illic turbo procellis.
190 Non glacies districta domat, non grandinis ictus
191 Verberat, aut gelidis canescunt prata pruinis.
192 Sunt ibi sed placidi flatus, quos mollior aura
193 Edidit exsurgens nitidis de fontibus horti.
194 Arboribus movet illa comas, de flamine molli
195 Frondibus impulsis, immobilis umbra vagatur;
196 Fluctuat omne nemus, et nutant pendula poma.
197 Ver ibi perpetuum communes temperat auras,
198 Ne laedat flores, et ut omnia poma coquantur.
199 Non apibus labor est ceris formare cicutas:
200 Nectaris aetherei sudant ex arbore mella,
201 Et pendent foliis iam pocula blanda futura,
202 Pendet et optatae vivax medicina salutis:
203 Caetera depingit variis natura figuris.
204 Auroram iam quarta dies praemiserat undis,
205 Et rutilante polo compresserat astra rubore.
206 Mox solis radiare globum iubet igne salutis:
207 Flamma salutaris perfundit lumine mundum,
208 Cuncta salutifero rident elementa vapore,
209 Cuius ab igne suo lunam iubet ire secundam;
210 Nigra tenebrarum corrumpere tempora noctis,
211 Et trepidum proferre diem comitante quiete:
212 Candida somnigeris collustrat cornibus axes,
213 Quae numero est crescente brevis, sed plena minore.
214 Flammeus ornatus coeli per sidera fulsit:
215 Officia et stellis, numeros, et nomina iussit,
216 Tempora distribuit, loca contulit, ignibus egit,
217 Limitibus fixit, iubar induit, axe rotavit,
218 Cursibus aptavit, coeli regionibus addit.
219 Agminis innumeri nec flammea sidera coelum
220 Destituunt quaecunque die, sed luce premuntur
221 Luminis immensi radiato vertice fusi.
222 Nec mirum, si clara latent sub sole corusco
223 Sidera, quo mundum monstrat mensura minorem,
224 Qui fovet igne pio coelum, mare, sidera, terras,
225 Concepta virtute Dei, quem sphaera polorum
226 Sustinet, et sentit dominum per cuncta tonantem,
227 Cuius ab imperio veniunt, quaecunque ministrant,
228 Omnia: iussus agit totum, sub lege laborat
229 Miles et ipse Dei, cum lunam, et sidera cuncta
230 Ostentat, sub vere novo, sub tempore primo,
231 Sub tirone die veterana in saecla paratus.
232 Vidit quinta dies animalia cuncta profundi.
233 In corpus solidantur aquae, nervique ligantur.
234 Musculus humor erat, fluctus durescit in ossa,
235 Atque oculi gemmantur aquis humore gelato:
236 Et quot sunt fluctus, tot forsan in aequore pisces
237 Luserunt fluido per caerula vasta natatu,
238 Et crispante freto perflabant naribus undas,
239 Terrigenis factura cibos post cuncta creandis.
240 Exsilit inde volans gens plumea laeta per auras,
241 Aera concutiens pennis crepitante volatu:
242 Ae varias fundunt voces modulamine blando,
243 Et, puto, collaudant Dominum meruisse creari.
244 Hae niveo candore nitent, has purpura vestit,
245 His croceus plumae color est, has aureus ornat,
246 Albentes aliis pennae solidantur ocellis,
247 Atque hyacinthus adest per colla et pectora fulgens.
248 Eminet his cristatus apex, has lingua decorat,
249 Et brevitas formae pensatur voce canora.
250 Has virides pennae reddunt, has discolor ornat
251 Pluma, per innumeras currens pictura volucres:
252 Et rudibus tenuem subtexunt aera pennis.
253 Ipsa dies folium ramis, et floribus herbas
254 Evomit, et spicis acuit seges omnis aristas.
255 Silva comis vestita viret, nidosque loquaces
256 Exhibet, et varias decantat garrula voces,
257 Cum vagabunda volat commotis plausibus ales,
258 Frondibus insidens vento cum fronde movetur,
259 Unguibus ad ramos infixa tenacibus haerens.
260 Pennigerum vernare nemus vapor urget in usus
261 Pignoris, et molli durescunt ova tepore:
262 Pennantur membrata globis, animantur, anhelant,
263 Rumpuntur, confracta sonant, nutrita volatus
264 Tentant, et rudibus librantur in aera pennis.
265 Sed cum discordent inter se elementa coacta,
266 Fetibus eductis concordant unda, vel ignis.
267 Unda creat volucres, producit flamma volucres.
268 Pabula montis erant, sed non qui pasceret herbas,
269 Affuit: intactae senuissent floribus herbae,
270 Ni pascenda daret tellus iumenta per agros.
271 Sexta dies phoebi rutilo processerat ortu,
272 Cum natura parens gignit animantia terris.
273 Cornibus erumpunt armata fronte iuvenci.
274 Et per prata vagum sequitur sua bucula taurum.
275 Cervus in arva fugax palmatis cornibus errat,
276 Et velox prorumpit equus, pecus utile bellis.
277 Impia terribiles producit terra leones.
278 Simplicitas ovium fraudes passura luporum,
279 Et raucos timuit discurrens dama molossos.
280 Spumat aper, mortes lunato dente minatus,
281 Et latus obliquans meditatur praelia torvus.
282 Nec massyla fames duros descendat in armos,
283 Aut aper alter eat spumantia bella movere.
284 Gignitur omne genus pecudum, genus omne ferarum
285 Inter prata vagum nullo custode per herbas.
286 Instar montis habens incedit bestia mole.
287 Promitur anguis hians, quatiens sub dente venenum,
288 Et maculosa repit squamis per viscera serpens
289 Atra venena nocens missura e flatibus oris,
290 Et subito sparsura graves per sibila mortes,
291 Atque eadem membris impertitura medelas.
292 Sed ne cuncta simul passim per cuncta fuissent,
293 Distribuit loca certa Deus, et tempora fixit.
294 Tempore non uno veniunt, quae saeva vocantur.
295 Non semper movet arma leo, nec scorpius ictus
296 Semper habet, nec semper agit fera vipera morsus,
297 Nec semper tollunt ad vulnera colla cerastae,
298 Nec semper furit unda maris, nec semper adurit
299 Solis ubique calor, pro tempore temperat ignes
300 Pro regione plagae, pro tempore temperat undas,
301 Et modo bellantes fluctus freta pigra iacebunt.
302 Ipse polus, qui grande tonat, sine nube serenus
303 Iam tacet, et puro redeunt sua lumina coelo.
304 Multa locis data sunt variis dispersa per orbem.
305 Arida vipereos angues suscepit arena,
306 Humida sortitur tenus fera colla leonum,
307 India cum gemmis et eburnea monstra minatur.
308 Bellua divinos inter generatur odores,
309 Ambrosiasque rapit male frangens bestia messes,
310 Incertusque color tigris per mille colores
311 Montibus Hyrcanis venit, atque effeta marito
312 Mittitur, ut vincat currens orbata procel as.
313 Cornibus erectis sortita est Africa damas,
314 Concava suscipiunt per montes saxa dracones.
315 Caetera distribuit diversis semina terris,
316 Plurima coniunxit, sed cespite multa diremit.
317 Munera praeterea funduntur divitis auri,
318 Protulit eximias et ditior India gemmas,
319 Producunt niveos et littora rubra lapillos;
320 Flammantes, viridesque tulit Babylonia crustas,
321 Persida nobilitant pretiosis littora gemmis,
322 Frigidus et roseo carbunculus ardet honore;
323 Seres fila trahunt nullo sub pollice ducta,
324 Balsama Caesareos plorant virgulta per agros,
325 Et nimis ambrosium lacrymae daut munus odoris.
326 Cinnamon interior profert sub Phoenice tellus,
327 Solis amica nimis: nam non de sole perusta
328 Haec nardi flores, haec portio fundit amomum.
329 Omnibus his genitis, animal rationis amicum
330 Formatur virtute Dei, limatur in artus,
331 Ut dominanter eat moderatior omnibus unus,
332 Naturae iussu quae protulit omnia princeps.
333 Ast hominem non terra parit, non pontus ab undis,
334 Non coelum, non astra creant, non purior aer:
335 Sed dominaturum cunctis dominator, et auctor
336 Plasmavit per membra virum de pulvere factum.
337 Limus adhuc deformis erat, membratur in artus
338 Corporeos species hominis, coelestis imago.
339 Conspicitur nova forma viri, sine mente parumper,
340 Spiritus infusus subito per membra cucurrit,
341 Et calefacta rubens tenuit praecordia sanguis.
342 Mox rubuere genae, totos rubor inficit artus,
343 Iam cutis est, qui pulvis erat, iam terra medullas
344 Ossibus includit, surgunt in messe capilli,
345 Orbe uncant gemino gemmantia lumina visus,
346 Et vocem compago dedit, nova machina surgens
347 Auctorem laudare suum, gavisa, quod esset.
348 Tunc oculos per cuncta iacit, miratur amoenum
349 Sic florere locum, sic puros fontibus amnes
350 Quatuor undisonas stringenti gurgite ripas
351 Ire per arboreos saltus, camposque virentes
352 Miratur: sed quid sit homo, quos factus ad usus,
353 Scire cupit simplex, et non habet unde requirat:
354 Quo merito sibimet data sit possessio mundus,
355 Et domus alma nemus per florea regna paratum;
356 Ac procul exspectat virides iumenta per agros,
357 Et de se tacitus, quae sint haec cuncta requirit,
358 Et quare secum non sint haec ipsa, volutat
359 Nam consorte carens, cum quo conferret, egebat.
360 Viderat Omnipotens haec illum corde moventem,
361 Et miseratus ait: Demus adiutoria facto,
362 Participem generis: tanquam si diceret auctor,
363 Non solum decet esse virum, consortia blanda
364 Noverit, uxor erit, cum sit tamen ille maritus,
365 Coniugium se quisque vocet, dulcedo recurrat
366 Cordibus innocuis, et sit sibi pignus uterque,
367 Velle pares, et nolle pares, stans una voluntas,
368 Par animi concors, paribus concurrere votis,
369 Ambo sibi requies cordis sint, ambo fideles,
370 Et quicunque datur casus, sit causa duorum.
371 Nec mora, iam venit alta quies, oculosque supinat
372 Somnus, et in dulcem solvuntur membra soporem.
373 Sed cum iure Deus, nullo prohibente, valeret
374 Demere particulam, de qua pius ipse pararat,
375 Ne vi ablata daret iuveni sua costa dolorem,
376 Redderet et tristem subito, quem laedere nollet,
377 Fur opifex vult esse suus: nam posset et illam
378 Pulvere de simili princeps formare puellam.
379 Sed quo plenus amor toto de corde veniret,
380 Noscere in uxore voluit sua membra maritum.
381 Dividitur contexta cutis, subducitur una
382 Sensim costa viro, sed mox reditura marito.
383 Nam iuvenis de parte brevi formatur adulta
384 Virgo, decora, rudis, matura tumentibus annis,
385 Coniugii, sobolisque capax, quibus apta probatur,
386 Et sine lacte pio crescit infantia pubes.
387 Excutitur somno iuvenis, videt ipse puellam
388 Ante oculos astare suos, pater, inde maritus,
389 Non tamen ex coitu genitor, sed coniugis auctor.
390 Somnus erat partus, conceptus semine nullo,
391 Materiem sopita quies produxit amoris
392 Affectusque novos blandi genuere sopores.
393 Constitit ante oculos nullo velamine tecta.
394 Corpore nuda simul niveo, quasi nympha profundi.
395 Caesaries intonsa comis, gena pulchra rubore,
396 Omnia pulchra gerens, oculos, os, colla manusque,
397 Vel qualem possent digiti formare Tonantis.
398 Nescia mens illis, fieri quae causa fuisset:
399 Tunc Deus et princeps ambos coniuxit in unum,
400 Et remeat sua costa viro; sua membra recepit,
401 Accipit et foenus, cum non sit debitor ullus.
402 His datur omnis humus, et quidquid iussa creavit,
403 Acris, et pelagi foetus, elementa duorum
404 Arbitrio commissa manent. His, Crescite, dixit
405 Omnipotens, replete solum de semine vestro,
406 Sanguinis ingeniti natis nutrite nepotes,
407 Et de prole novos iterum copulate iugales,
408 Et dum terra fretum, dum coelum sublevat aer,
409 Dum solis micat axe iubar, dum luna tenebras
410 Dissipat, et puro lucent mea sidera coelo,
411 Sumere, quidquid habent pomaria nostra, licebit:
412 Nam totum quod terra creat, quod pontus, et aer
413 Protulit, addictum vestro sub iure manebit,
414 Deliciaeque nuent vobis, et honesta voluptas:
415 Arboris unius tantum nescite saporem.
416 Dixerat ista Deus: sanxit natura, quod inquit
417 Omnipotens. Mirata diem, discedere solem,
418 Nec lumen remeare putat terrena propago;
419 Solanturque graves lunari luce tenebras,
420 Sidera cuncta notant coelo radiare sereno.
421 Ast ubi purpureum surgentem ex aequore cernunt
422 Luciferum vibrare iubar, flammasque ciere,
423 Et reducem super astra diem de sole rubentem,
424 Mox revocata fovent hesterna in gaudia mentes,
425 Temporis esse vices noscentes, luce diurna
426 Coeperunt sperare dies, ridere tenebras.
427 Tot bona facta Deus non obliviscitur unquam,
428 Quae propter hominem fecit, sanxitque manere.
429 Huic Dominus pietatis opem subducere non vult,
430 Proiicere nec plasma suum. Scit conditor aevi,
431 Esse nihil prorsus se praeter ubique rogandum,
432 Et nisi subveniat, succurrens non erit ullus.
433 Inde malo bonus est homini Deus, omnibus auctor.
434 Spes, opifex, dominus, rector, dux, arbiter, index,
435 Continua bonitate pius, virtute modestus,
436 Simplicitate bonus, et culmine celsior omni.
437 Ibant per flores, et tota rosaria bini
438 Inter odoratas messes lucosque virentes
439 Simpliciter pecudum ritu, vel more ferarum,
440 Corporibus nudis, sed nescia corda ruboris,
441 Quae pars membrorum secretior esset habenda.
442 Unde rudes scirent, quid moribus esset honestum?
443 Quod digitos, oculosque putant, hoc quaeque pudenda.
444 Publica iungebant affectibus oscula passim,
445 Nec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris,
446 Illicitumque sibi prorsus nihil esse putabant.
447 Et bene credebant, quibus omnia iussit ad usum,
448 Arboris unius fructu sub lege negato.
449 Vomere non tellus, non rastro iussa domari,
450 Quaerere nec sudor fructus quocunque labore
451 Cogitur, aut campos aliquo de fonte rigare,
452 Imbriferis semper pluviis absentibus uber
453 Cespes, et arbitrio crescit fetura marito.
454 Praeterea solis datus est locus ille duobus,
455 Deliciis hominum tantum constructus opacis.
456 Non placidas sustentat aves, non ore cruentas,
457 Unguibus armatas nescit perferre volucres,
458 Omne genus pecudum nescit, genus omne ferarum.
459 Solus ibi irrepsit squamoso corpore serpens,
460 Fraudibus imbutus mortis, caput omne malorum,
461 Pectore vipereo mellitum ex ore venenum
462 Funereo sub dente parans spumante palato.
463 Ergo ibi livor edax contusum dente venenum
464 Invidiae mordacis habens sub fronte modesta,
465 Quaerit opem sceleri, per quam fallatur honestas,
466 Simplicitasque cadat, vel credula corda reatum
467 Incurrant non fraude sua, sed clade perenni.
468 Fortia corda viri non expugnanda per anguem
469 Praesensit pietatis inops, et coniugis aures
470 Aggreditur sub voce pia, sermone maligno
471 Insidiosus adit heu! mollia corda puellae,
472 Ingerit ore cibos crudeli funere plenos.
473 His semel assumptis reserantur lumina cordis,
474 Ac permixta bonis patuit doctrina malorum.
475 Poenituit nescisse dapes, et damna putantur
476 Temporis exacta spatia: procedere peius
477 Ausum quippe nefas. Tentat seducta maritum,
478 Et capit insontem iam noxia femina victum.
479 Circumventa perit, sed circumscripta fefellit,
480 Nec circumscriptor serpens impune triumphat,
481 Nam postquam iuvenis violata mente comedit
482 Funereos sine lege cibos in morte futurus,
483 Mox sapit infelix, quid pravum, quid sit honestum:
484 Cognita simplicitas, sed mox est corde fugata.
485 Membra pudenda putat partem, quae est prolis origo,
486 Et qua ventris erat digestio, turpis habetur.
487 Omnibus ex membris pars mundior illa putatur,
488 Noxia sola magis fuerat quae in corpore toto,
489 Os, aditus mortis, quam protulit, atque recepit,
490 Lingua suada mali: sed et aures limina mortis.
491 Viderat Omnipotens, homines didicisse pudorem,
492 Errantes per prata reos, foliisque tegentes
493 Fecundos artus: dant agnita membra reatum.
494 Illicitum fas ante putant, licitumque profecto
495 Creditur esse nefas. Hos increpat ore tonanti
496 Sacrilegos, qui iura Dei calcando profanant,
497 Dum quaerunt ullas foliis, vel rupe latebras;
498 Tunc magis obtunsi, cum credunt posse latere
499 Omne suum quodcunque Deum, cui cuncta patescunt,
500 Et merito, quia cuncta facit, fecitque iubendo.
501 Non fugit artificem, chalybis quae massa caminos
502 Sustineat, rubigo latens quae viscera ferri
503 Corrodat, quae missa semel fornace liquescat.
504 Hic non defossa prodit tellure metalla,
505 Promittit saxis, et non de pulvere gemmas.
506 Scit, quibus immittat mordaces fluctibus hamos,
507 Retibus aut pisces fallat scrutator aquarum;
508 Et male venturas sperat sibi nauta procellas.
509 Si pluvialis hiems, aut saxeus urgeat imber,
510 Non latet agricolam. Sub terris providus undae
511 Promittit fontes designans ante saporem,
512 Inspecta tellure semel. Sine flatibus ullis,
513 Sibila dum reticent, necdum serpente notato,
514 Praedicit Psyllus vim cuiuscunque veneni.
515 Signa videt mortis medicus, reducisque salutis,
516 Et negat, aut spondet victurum iudice visu,
517 Taedia laetitiae, vel gaudia luctibus indens.
518 Cur exempla damus homines praescire futura,
519 Cum, testante Deo, doceantur nosse, quod instat?
520 Natio viperea, clamans, mortalibus inquit,
521 Signa poli nostis, praedicitis: Imminet imber,
522 Et veniet, nec fallit hiems, nec tardat adesse.
523 Ecce genus hominum ventura scire probatur.
524 Nec mirum, Christi si sentit imago futurum,
525 Cum nos venturum moneant animalia multa.
526 Bucula, rana, grues, formicae, curvus, hirundo
527 Praedicunt pluvias, nec iam praesagia fallunt.
528 Quid res exanimes? testis ardente lucer a
529 Scintillare oleum, fungis crescentibus imbre?
530 An Deus omnipotens posset nescire latebras
531 Rupis, et ex foliis vestis contexta caducis
532 Aspectanti obstare Deo? Tunc voce retractus
533 Crimine femineo semet peccasse fatetur
534 Infelix coniux, in coniuge facta redundat,
535 Et reus accusat, sed non purgandus agebat.
536 Et sic participem propter solatia cladis
537 Conscius ascivit socius; ceu femina possit,
538 Ad scelus horrendum, vel saeva piacula mortis
539 Supplicio sociante duos, relevare reatum.
540 Credidit infelix: sed par sententia damnat,
541 Quos par culpa tenet: gradus illic temporis inter
542 Est tantum, nam causa ligat communis utrumque.
543 Exsurgit censura Dei pietate severa,
544 Et vitae, mortisque simul sententia fertur.
545 Supplicium infelix, quo mors datur, atque negatur,
546 Ultio vitalis cohibetur limine mortis.
547 Poena mori crudelis erat, sed vivere peius.
548 Otia, delicias perdunt, discuntque labores,
549 Qui cultore Deo fructum telluris habebant,
550 Agricola dominus quam nondum verterat unquam.
551 Ipse rigator erat, sator, altor, messor, arator.
552 Offendunt hunc ambo pium: truduntur ab horto,
553 Perpetui flores nec sunt sub iure reorum,
554 Et vitae mors meta datur cum fine malorum.
555 Magna Dei pietas, venia qui temperat iras.
556 Vita gravis hominum subducitur impete mortis,
557 Quae recidiva magis conversis corde le urgit.
558 Mors mundanorum requies est certa laborum,
559 Et male viventi praestatur fine salutis.
560 Continuans quodcunque nocet pravumque bonumque.
561 Solus in aeternum Deus est regnator, et auctor,
562 Virtus trina Deus, triplex Deus omnis et unus,
563 De quo speratum conceditur omne benignum,
564 Et quaecunque iubet, praesumptio nulla fefellit,
565 Nec deest effectus faciendi tempore eodem
566 Quem penes et sensu praecordia muta loquuntur,
567 Et, lingua reticente, sonat super aethera sermo,
568 Ac mens pura Deum potius quam lingua precatur.
569 Ergo operis memor ipse sui Deus imperat ambos
570 Sedibus egressos placidis, dominentur ut orbi,
571 Ac totum, quod mundus habet, sub iure tenerent;
572 Et quod floret humus, viridis quod germinat herba,
573 Quod spicat messis, quod ramis parturit arbor,
574 Quod gemmant vites, quod amoena comantia frondent,
575 Flumina quod mittunt fontes, quod fluctuat aequor,
576 Quod pelagi trahit unda, fretum quod littora tundit,
577 Murmure quod venti flantes vaga marmora crispant,
578 Quod generant terrae, quod flumina, pontus, et aer,
579 Usibus humanis data sunt haec cuncta venire.
580 Ut similis qui factus erat de pulvere Christo,
581 His dominaretur cunctis sub carne creatis;
582 Corpora corporibus servirent cuncta subacta.
583 Spiritus interea servit sine corpore ventus,
584 Ventus agit nubes, in nubila crassior aer
585 Cogitur: hinc imbres veniunt, placidumque serenum.
586 Ventus aut fructus, et ventus spicat aristas,
587 Ventilat aestivo quas flatu mollior aura,
588 Deflorat fructus, et decutit arbore flores,
589 Flatibus accendit flammas, et temperat aestus,
590 Flatibus alternis redeunt commercia vitae.
591 Itque, reditque suos repetendo spiritus haustus.
592 Et reduci vento fibrae pulmonis anhelant,
593 Faucibus excurrens et naribus aura vicissim
594 Vitales animat per membra tepentia sensus,
595 Atque modo gelidis, calidis nunc flatibus ora
596 Illustrata vigent, et tangunt flabra palatum.
597 Non haec humanis tantum spiramina membris
598 Sunt data, sed cunctis animantibus aura recurrit.
599 Spiritus ille Dei, quo corpora cuncta moventur,
600 Omnia complectens agitat, fovet, inserit, urget,
601 Unde genus diversa trahunt et semina rerum,
602 Moles et immensa, mittenda e fonte perenni.
603 Artificis formata manu digesta vomuntur
604 Ordine cuncta suo: manet irrevocabile, munus,
605 Nec tamen intereunt pereuntia lege diurna.
606 Quis neget undifluos procedere fontibus amnes
607 Quorum iam reditus non unquam sperat origo?
608 Incessanter aquas licet evomat impete pleno,
609 Iacturam tamen unda negat sentire fluenti,
610 Omnibus hic mos est de flammis tollere flammas,
611 Nec minuit quidquam detractus ab ignibus ignis.
612 Damna aliena solent aliorum lucra parare.
613 Hi quaestus cui damna parant? in fomite flammae
614 Detractae cui forte iubar succiditur igni?
615 Nec carnale genus minuit fetura creando.
616 Ecce dedit homini plusquam sibi rex Deus auctor.
617 Formantur virtute Dei mas unus, et una,
618 Et multos creat unus homo, mansura propago
619 Maxima fit generis, quam parvula fudit origo.
620 Parva Deo fuerant succedere nata peremptis,
621 Ni consumpta daret post saecla resurgere vitae.
622 Sed ne sit fixum, reditus non esse sepultis,
623 Cordibus illorum, qui legis sancta profanant,
624 Annua conspiciant agris frumenta renasci
625 Mortua per sulcos terram findentis aratri.
626 Maior et ex truncis surgit radicibus arbor,
627 Et foliis vestita viret redeuntibus annis.
628 Pampinus uviferae vitis sarmenta revestit,
629 Et gemmata rosis redeunt virgulta ruboris.
630 Ambrosio reduces rumpuntur cortice fructus,
631 Queis est vita fugax, et par cum flore senectus.
632 Fit rediviva virens et crinibus herba renatis.
633 Ligna renascentur reduci sub germine cuncta:
634 Quae nunc herba fuit, lignum iacet, herba futura.
635 Squameus exuitur stellato tegmine serpens
636 Pelle renascenti, rursus redeunte iuventa,
637 Reptat hians anguis per sibila guttura pandens.
638 Frontibus arboreis amittunt cornua cervi,
639 Anguibus assumptis sed mox palmata resurgunt.
640 Aereas enudat aves iam penna vetusta,
641 Et nova subvestit reparatas pluma volucres.
642 Mortua praeterea caecorum lumina dudum,
643 Nube tenebrarum discussa, luce recepta,
644 Ad visus rediere suos, vultusque sepulti
645 Nocturnos perpessa dies oculatur imago.
646 Mortua pars hominis quoties, pars viva iacebat,
647 Funera viva gerens, vivax in morte cadaver,
648 Ac sine morte tamen vitali in morte perempta?
649 Et rediviva salus reduci per membra vapore
650 Nascitur, et calidus repetit vitalia sensus,
651 Ossa tenens, venasque ciens, udansque medullas.
652 Phoenicis exactam renovat Deus igne iuventam,
653 Combustusque senex tumulo procedit adultus.
654 Consumens dat membra rogus sine sorte sepulcri,
655 Ignibus exstinctis iam mortua flamma resurgit,
656 Redditur ignis edax redivivo lumine candens,
657 Et scintilla volans incendia vasta reducit:
658 Et quod fumus erat, stridet iubar ignis anheli.
659 Igne vago rutilatur apex, fax caetera lambit,
660 Et cinis exstinctus gelida moriente favilia
661 Tollitur alta petens erecto crine vagatus.
662 Mortua lux sub luce cadit, perit aurea luna,
663 Atque per ascensus, et cornua colligit ignes,
664 Et dum caeca latet, reparato lumine fulget,
665 Mentiturque diem lux frigida, solis imago.
666 Lucifero redeunte polo moriuntur et astra.
667 Nuntius aurorae subductus morte diurna
668 Lucifer exstinctas reficit per sidera flammas,
669 Et nocturnus eques iubar emicat igne corusco.
670 Roseida puniceum spargens aurora ruborem
671 Ducit ubique diem, periturum noctis ab umbris:
672 Et tamen haec de sole perit, quo missa rubebat.
673 Sol oculus coeli, famulus super astra tonantis,
674 Cuius ab immensis languescunt sidera flammis,
675 Ni gelidis animetur aquis per caerula ponti.
676 Occidit ipse dies, super aequora sole cadente,
677 Aequore mersus obit, novus aequore mane resurgit.
678 Vespere nocturno radiata luce rubentem
679 Purpureis abscondit aquis, redditque diurne
680 Depositum natura suum sub nocte sepultum,
681 Mane resurgentem, de fluctibus orbe refecto.
682 Tot simul exemplis moniti, defuncta renasci
683 Credamus virtute Dei, qua cuncta creavit,
684 Et generata vigent sub nutritore Tonante:
685 Qui cum regna poli teneat stellantis, et alti,
686 Aera concludit, terram levat, aequora solvit;
687 Et totum capit una manus, quod sermo creavit.
688 Unus ubique Deus, dum iussio rumperet una,
689 Qui tantum pius est, quantum decet omnipotentem,
690 Et nulla virtute minor, nisi verberis ira,
691 Et voto, nam sponte bonus pietatis amore.
692 Quem mens pura iuvat hominum, non victima supplex,
693 Ut se poeniteant sceleris mala vota reorum,
694 Et nova succedant animorum corda piorum.
695 Ille etenim Deus est, quem nulla retardat origo,
696 Cuius ab aspectu montes, et saxa fluescunt
697 In cineres, et pulvis erit, quae dura rigebat:
698 Qui, visa tellure simul, mox pondera mundi
699 Concutit, et subitum monstrat vaga terra tremorem,
700 Ac formidatos ostendit pendula motus.
701 Alveus expavit violento vertice torrens,
702 Dum reduces sentiret aquas, et sisteret amnem
703 Visa Dei facies, et marmora glauca fugaret
704 Gurgitis aequorei, quo mundus cingitur omnis,
705 Et pelago spatiante fretis, ac littoris aestu
706 Qui de thesauris ventorum flamina mittit,
707 Et frenat rapidas in tempestate procellas
708 Grandinis, atque nivis, qui novit, quae sit origo,
709 Qui dat fulmineos collisis nubibus ignes,
710 Qui laxas abscondit aquas, et continet imbres,
711 Qui scit, quo nitidus crystallus ventre creatur;
712 Candida materies, glacies duratur aquarum.
713 Qui noctes hiemis producit sole minore,
714 Et solis protendit iter flammantibus horis:
715 Qui lunae saltus statuit, solisque labores;
716 Qui roseis stellare nemus, vel floribus agros
717 Imperat; autumni qui dulcia poma saporat,
718 Et fragiles gemmis variat in vitibus uvas,
719 Ut cibus, et potus sint ubera dulcia musti;
720 Qui dat corvorum pullis alimenta, facitque,
721 Noverit ut vultur, qua sit regione cadaver,
722 Dux odor, atque sagax quem mos invitat ad escam,
723 Praepetis aut aquilae senio renovare iuventam,
724 Quae rostro crescente famem tolerabat obunco:
725 Qui pascit, quodcunque creat, pietate parentis,
726 Vitae certa salus per mille pericula mortis,
727 Debilibus virtus, opulentia maior egenis,
728 Auxilium miseris, spes, et defensio pressis,
729 Fessorum virtus, dans nutrimenta salutis.
730 Qui facit, aeternam mortalia lege latenti
731 Membra tegant animam vento spirante loquaci.
732 Qui lunae crescente globo iubet aequora crescant
733 Fluctibus adiectis, crescant cum fontibus amnes,
734 Crescat et inclusum capite genus omne cerebri,
735 Et minuantur aquae, luna minuente, liquentes,
736 Ac decrescente decrescant lege perenni.
737 Qui reges et regna domat, sternitque potentes;
738 Deiicit elatos, et mergit ab arce superbos,
739 Atque oppressores Deus opprimit, et pius ultor
740 Elevat elisos, et consolatur adactos
741 Luctibus et damnis, et vulnera saeva dolentes.
742 Est nobis vexata salus? pietate medelam
743 Impendis tu, sancte, tuam medicamine nullo,
744 Quod species terrena parat languoris ad aestus.
745 Spes hominum intendens, et vota precantia complens,
746 Aspice despectum, deiectum attolle parumper,
747 Confusumque iuva, quia poenitet esse nocentem,
748 Ut valeam memorare tuas hoc carmine laudes,
749 Quas potero: nam nemo valet narrare creatus
750 Vel modicum facientis opus: quo mens mea clamat
751 Pectore contuso lacrymans, et voce fideli.
752 Obses sermo tuus nostro nam corde tenetur,
753 Quo te promittis nimia pietate parentem.


1 Omnipotens aeterne Deus, spes unica mundi,
2 Inventor, genitor, nutritor, rector, amator
3 Cunctorum, quae mundus habet, quae celsa polorum,
4 Quae coeli secreta tegunt, produntque parumper,
5 Sidereus quod ab axe globus super astra rotatur,
6 Pendula quod tremula vibrant face sidera flammas,
7 Et stellae sub luce latent, sub nocte refulgent,
8 Nuntius aurorae quod lucifer emicat ardens,
9 Ut fuget astra poli, fugiturus lucis habenas,
10 Quod calor est solis, quo splendet frigida luna,
11 Partita cum fratre vices, sua tempora lustrans,
12 Ne simul invadant mundum sine luce tenebrae,
13 Credaturque chaos spatio sub noctis adesse,
14 Quod tu, cum faceres mundum, virtute necasti.
15 Tu Deus inspiras, ut sol auriga vocetur,
16 Non quia vectus equis est quattuor axe rotato,
17 Sed quia perfectus sol quattuor ex elementis
18 Quattuor alternat solers auriga colores,
19 Permutat iussus sol tempora quattuor anni,
20 Non ausus transire vices sub lege perenni
21 Praefixas ditione tua, non ille vapores
22 Auget sponte sua, medios nec temperat ignes,
23 Aut gelidum dat forte iubar, nisi praeduce iussu
24 Imperii per saecla tui sine fine manentis.
25 Militia famulante sua servire fidelis
26 Oceano, mundo, vel coelo teste probatur.
27 Sic opus omne tuum visum est et non latet orbem.
28 Te, Deus, auctorem, te norunt omnia patrem,
29 Te pariter dominum, qui das exordia rebus,
30 Et finem sine fine paras, exordia nescis:
31 Spes hominum, rerum princeps, mundique superstes
32 Sanctus ubique tuus complectitur omnia princeps
33 Spiritus immensam penetrans per saecula molem:
34 Ut fusus aer, sic omnia contegit implens,
35 Singula per partes, generaliter omnia nutrit,
36 Totus ubique iuvans, et totus ubique ministrans;
37 Quae vibrans natura dedit, quaecunque creantur,
38 Aut generata valent, haec spiritus ingerit almus,
39 Corporeos artus fovet, erigit, urget, et auget.
40 Continuanda manent, et succidenda labascunt.
41 Mentibus insidit, penetrat caput, ossa, medullas.
42 Pectora, cor, sensus, animam, praecordia, mentem.
43 Illustrat venas, oculos, et viscera replet.
44 Quid laedat, quem cuncta gerunt, quo cuncta reguntur,
45 Temporis, et spatii quem spiritus omnis, et ignis
46 Laudat, et aeternum venerantur cuncta parentem?
47 Nec coeli secreta vacant, quae spiritus auctor
48 Non habeat virtute tua, quae solis in orbem,
49 Lunaresque amplexa globos dominatur, agitque,
50 Quidquid habet pietatis opus, simul aethera complens.
51 Qui nihil est, nisi lege tua servetur in aevum,
52 Circulus haerebit, nisi iusseris ire meantem:
53 Et stellatus honos mox sphaera volubilis haeret.
54 Ac mutent elementa vices per circla morantes,
55 Et cadat ante diem sublimis machina rerum:
56 Sed tu lege tua retines, qua cuncta coerces.
57 Nam quis stare queat contra tua iussa reluctans?
58 Aut tibi quis reputet, si perdere iusseris orbem?
59 Quem ipse repente iubens solo sermone creasti,
60 Quo libuit genuisse Deum ante haec omnia Christum?
61 Semine quem verbo conceptum corde ferebas,
62 Quo sine non unquam fuerat mens sancta parentis,
63 Multa, profunda, potens, solers, pia, provida, perpes,
64 Simplex, celsa, levis, vibrans, immensa, serena,
65 Vivida, cunctipatens, mens innumerabilis, una.
66 Ergo Deo Deus est natus, de lumine lumen.
67 Corde sacer genitus mox constitit ipse parenti,
68 Et consors cum Patre manens, et Spiritus unus,
69 Trina mente Deus, Deus auctor, temporis expers,
70 Multiplici virtute potens, pietate modestus
71 Innumera, coelis, elementis, fluctibus, astris
72 Impendens, ut stare queant, famulentur, adorent,
73 Angelico de more preces sine fine canentes.
74 Omnibus his praestat dilato fine manere,
75 Ut vigeant homines, pisces, armenta, volucres,
76 Et pecus, atque ferae, quidquid natura creavit.
77 Quidquid et innumerus diversi sanguinis ortus.
78 Qui nasci dignatus homo, membratur in artus
79 Sanguine femineo concretus spiritus almus,
80 Fitque Deus post templa poli sub carne, figura
81 Passibilis, mortalis homo sine fine perennis:
82 Et tenuis per cuncta vapor, iam mollior ignis
83 Irrepsit, tenerumque parat per viscera corpus.
84 Induitur compage Deus, structura ligatur
85 Ossibus, et nervis, pinguescunt intro medullae,
86 Hinc cruor, hinc humor, solidatur musculus omnis,
87 Et caro plasmatur. Quid sanctus spiritus illic
88 Egerit, ipse potens novit, qui cuncta creavit;
89 Qualiter aure Deus, verbo fetante marito,
90 Virgineos intrasse sinus dignatur, et alvum,
91 Terrarum, coelique capax, atque ignis anheli,
92 Aeris, et pelagi, sed non capiendus ab isdem,
93 Claustra puerperii passus sub lege creandi,
94 Vel quaecunque subit diversi temporis aetas.
95 Haec fragilis natura iacens humana meretur
96 De pietate sua, qua non vult perdere mundum,
97 Quem fecit, sanxitque regens per secla manere.
98 Ergo ubi corporeos artus dominator, et auctor
99 Induit, haud coelum Patri servire reliquit.
100 Nam quicunque sapit, novit, quia sic tulit artus,
101 Et fuit in terris, ut ne coeleste tribunal
102 Linqueret omnipotens: nunquam sine Patre probatus
103 Filius, et genitor nunquam sine pignore dictus,
104 Spiritus immensus, sanctus, bonus, arbiter, index,
105 Tertius unus idem, primus, mediusque perennis.
106 Ast ubi terrenum sumpsit cum corpore pondus
107 Immortale genus, mortalia dura subivit:
108 Non nisi corpoream haec possent spectare figuram.
109 Nam quaecunque daret princeps miracula carni,
110 Sanctis haec homines eventibus acta putarent.
111 Adde, quod humanis vitium est generale catervis,
112 Hoc credant, quod visus habet, spernantque relata.
113 Credimus inde, Deum mundo venisse videndum,
114 Ut faceret virtutis opus. Per mille catenas
115 Mentibus obsessis insana clade furoris,
116 Spiritus impatiens animas quascunque gravabat,
117 Tabe fluens quaecunque cutis madefacta rubebat,
118 Ossibus, et nervis resoluta carne retectis
119 Praestatur de clade salus: reparare sepultos
120 Novit, et exanimes iterum revocare saluti.
121 Ipse oculos sanat caecorum: luminis usum,
122 Ignotumque diem mirantur nosse tenebrae,
123 Quem simul ex utero matris natura negavit.
124 Mortua pars hominis, pars altera viva iacebat,
125 Utque Deo visus, post sanus, et integer omnis
126 Redditur, atque calor vitalis in ossa cucurrit.
127 Quod de parte viri, fecit de corpore toto:
128 Praestitit orba parens, fleret cum funera nati.
129 Nec semel ista dedit, namque, ut sit virgo superstes,
130 Imperat, exsurgit vel Lazarus ante sepultus,
131 Quattuor exemptus transacta luce dierum.
132 Sanguinis insoliti solitus discurrere fluxus
133 De muliere perit, dempto simul amne cruoris.
134 Corripit hic febres, ventos compescit in undis,
135 Per quas Christus iter (stringit natura liquorem,
136 Cum miraretur), Petro veniente, peregit,
137 Fluctibus aequoreis Domini sub pondere victis.
138 Vertit aquas, ut vina fluant: mirabile donum,
139 Pocula sunt latices, et fluminis ebriat unda.
140 Copia panis abest, et copia panis abundat.
141 Millia virtutum sunt admiranda; sed ut quid
142 Miremur, dominum tantum potuisse polorum,
143 Discipuli, famulique sui cum tanta per orbem
144 Gentibus innumeris omnes fecisse legantur?
145 Et simul indociles, doctosque audire moneret
146 Supplicium post grande crucis, reditumque supernae
147 Lucis ad aethereos tractus, thronumque parentis.
148 Coelestis, veniens cum linguas funderet ignis
149 Spiritus, alme, tuus, nostro commercia mundo
150 Consona dissimili infundens sermone beatis.
151 Tu Deus es, quem terra tremit, quem mundus adorat,
152 Te mandante, pluunt nubes, et ab igne coruscant.
153 Surgere tu ventos, et crescere turbine facto
154 Praecipis, ut rapidae perturbent cuncta procellae,
155 Et mare caeruleum rapiant super aethera nimbi.
156 Tu rursus reprimis flatus, recidentibus euris,
157 Et mare purpureum tranquillo marmore tendis,
158 Ut post una fleti ludant super aequora pisces,
159 Horrida monstra natent, et bellua gestiat ingens.
160 Hoc est nempe fretum, quod se divisit, et haesit
161 In partes hinc inde duas: Hebraea propago
162 Impia regna fugit, Moseo principe gentis,
163 Rursus aquae reduces repetunt loca prisca fluentes.
164 Cum fugitiva manus de fluctibus omnis adesset,
165 Tunc demersus obit populus, qui saeva parabat
166 Israelitarum plebi, quae facta superstes
167 Vindice naufragio: tali sub clade aboletur,
168 Qui fuit ante metus, mox libera turba Tonantis
169 Mutatum miratur iter: via prisca salutis
170 Semita mortis erat, nec servans membra sepulcro.
171 Africus interea motus virtute iubentis
172 Illaesurus adest, nulla comitante procella,
173 Delicias portare parans novus ingruit imber,
174 Innumeras dat nimbus aves, datur esca polorum,
175 Angelica de parte cibus, sitientibus autem
176 Flumina petra dedit, nullo fodiente ligone.
177 Et ne plura loquar, tua sunt, quaecunque videntur,
178 Et quae nemo videt: tibi debent omnia, quod sunt,
179 Tu tamen ipse, quod es, nulli debere probaris,
180 Et quasi qui debet, sic omnibus omnia reddis.
181 Est tibi cura, Deus, de quidquid ubique creasti,
182 Ne tantum succumbat onus: stat cura minorum,
183 Et speciale iubes, tanquam generale, tueri.
184 Sic fit mater humus, qua germina cuncta creantur,
185 Sic mare velivolum mercator nauta vagatur,
186 Telluremque novam circumspicit impiger hospes,
187 Et complexus amat non cognitus advena cives.
188 Foedere concordi, quia vis, elementa tenentur
189 Tam longa connexa mora, sic iuncta ligantur,
190 Ut disiuncta tamen concordi lite probentur.
191 Si disiuncta fiant, solvetur machina rerum,
192 Si coniuncta forent, omnis natura periret.
193 Tu, Deus omnipotens, nosti, quo feceris orbem
194 Semme, quo coelos, solem, lunamque creasti
195 Ex nihilo simul, esse tamen diversa putamus.
196 Ad nihilum reditura iterum sunt omnia, cum tu
197 Iusseris esse chaos solus mansure superstes,
198 Angelicis, hominumque piis venerande catervis.
199 Qualiter ergo labor nullus fuit ante iubendo,
200 Omnia cum fierent, sic nec labor ullus erit, iam
201 Iusseris ut finem cum plurima saecula norint.
202 Te Seraphim, Cherubimque Deum, Dominumque precantur,
203 Te chorus angelicus laudat, exercitus orat,
204 Thronus in excelsis humili te voce precatur,
205 Agmina te astrorum, te signa, et sidera laudant
206 Auctorem confessa suum, te fulmen adorat,
207 Te tonitrus, hiemesque tremunt, te grando, procellae,
208 Te glacies, nimbique pavent, te spiritus omnis
209 Personat, imber, hiems, pelagus, nix, frigus et aura.
210 Te tellus fecunda vocat, te suspicit aer,
211 Unda super coelos tibi supplicat, et polus omnis,
212 Flumina te metuunt, et fontes, stagna, paludes
213 Voce sua laudant, te nubila crassa coruscant,
214 Te lux alba dies, te nox obscura tenebris
215 Te bona temperies, te tempora cuncta precantur,
216 Ver, aestas, autumnus hiems redeuntibus annis.
217 Per te fetat humus, per te, Deus, herba virescit,
218 Frondescunt silvae, spirat flos, germinat arbor.
219 Messis aristatas acuit per culmina fruges,
220 Palmite gemmato post pampinus admovet uvas.
221 Et nunquam caritura comis frondescit oliva.
222 Te fera, te pisces, pecudes, armenta, volucres,
223 Turba cerastarum laudat, genus omne veneni
224 Sibilat ore fero, lingua vibrante trisulca,
225 Et tibi, quidquid habet, reputans debere fatetur.
226 Auctorem vitae gaudet stridore minaci
227 Materies laudare necis, poterasque creator
228 Non angues, non omne nocens permittere nasci,
229 Ut vitas hominum tantum mors una tulisset.
230 Sed nos quaeque rei cognoscimus omnia quare
231 Fecerit ista dari: data sunt per crimina nostra,
232 Quod praecepta Dei passim contemnimus omnes,
233 Quod peccatorum retinent tot millia vincla.
234 Nec modo peccatumsubrepsit moribus, olim,
235 Olim primus homo transcendit iussa Tonantis.
236 Ingratus, quia factus erat coelestis imago,
237 Iura potestatis retinens super omnia solus,
238 Et semper, nisi iussa Dei contemneret audax,
239 Mox quam factus erat nullo peccante creatus,
240 Peccavit. Quid nos miseri de crimine nati?
241 Principio nostrae peccator originis auctor
242 Damnatur sub lege necis, vel clade perenni.
243 Contigit, ut nobis similis, heu! poena maneret,
244 Nec similis nos culpa tenet: semel incidit ille
245 Una lege reus, nos multis legibus error
246 Contemptis retinet captivos sorte reatus.
247 Illud praetereo, quod parvi pendimus omnes,
248 Quod coelo, tellure, fretis, atque aere toto,
249 Ignibus aethereis, et lunae dignior orbe
250 Est homo, quem libuit per se formare Tonantem.
251 Nam diversa Dei solo sermone creantur.
252 Illaec voce creat, nos autem operosius aptat.
253 Cur non debuimus sontes peiora mereri?
254 Addo, quod innumerae pestes, mortale minantes,
255 Membrorum de parte sua dant saepe salutem.
256 Vipera quid praestet, cauda. et cervice recisa,
257 Quid serpens maculosa iuvet, medicina fatetur.
258 Aspidis obliquae quid pinguia membra medentur,
259 Informis ursus, fulvus leo, quid lupus audax;
260 Et quodcunque malum vindex natura creavit,
261 Miscuit optandam dira cum morte salutem.
262 Quid quod mortiferis animalibus induit auctor,
263 Ut sentire queant, reddant sectantibus iras?
264 Et prorsus non sint non se vexantibus hostes?
265 Non pudet hoc homines: gens importuna probamur,
266 Iustitiam retinente fera; proh! dedecus ingens,
267 Anguis agit ira morsus, nos improba turba,
268 Quamvis iustitiam noscentes, temnimus actu
269 Plectibili: et veniam ignorantia iure meretur.
270 Forte sit et nobis haec excusatio certa.
271 Ne furtim noceant, angues quaeruntur in herbis,
272 Quaerimus immites et per deserta leones,
273 Ne gregibus pasti vastent cultoribus agros.
274 Sectatur venator aprum, cui retia figit,
275 Vinea ne pereat sub morsu dentis adunci.
276 Cervus ut occumbat, quaerit medicina medullas.
277 Quid nocuit passura lepus? quid dama, vel hircus?
278 Quos medicina iubet haec ut capiantur ad usus?
279 Ut sub fraude cadant venantum, aut cuspide ferri?
280 Quid pisces nocuere freti? quid turba volucrum?
281 Pervasit gens nostra fretum, pervaditur aer,
282 Ut capiantur aves ex nulla parte nocentes.
283 Quae natura negat, per nos elementa petuntur:
284 Per pelagus celebratur iter: seiunctus ab undis
285 Navigat, audaces quatiens super aequora remos.
286 Parva putant homines fluctus transire nocentes,
287 Insuper armati medias grassantur in undas;
288 Sollicitat glaucumque fretum mucrone cruento,
289 Et bellum ignotis transfert manus hospita terris.
290 Non sat erat, terrae tolerant quod bella cruenta,
291 Ut vel finitimus tantum produceret hostes.
292 Impatiens armata manus cur tela propinquis
293 Implicitant, peraguntque (nefas) civilia bella.
294 Nec solum civile sat est, socerosque, patresque,
295 Germanosque petunt saevo certamine fratres.
296 Nec modo tentatur noviter; primordia mundi
297 Horrendum doluere nefas, hominemque secundum
298 Conspexere pii perfusum sanguine fratris.
299 Gessit id impietas, cum primum conditur orbis,
300 Et quasi lex fuerit, miserum sic venit in usum.
301 Faucibus oblisis cadit a latrone viator.
302 Quid fur nocturnus pravo velatus in actu,
303 Ne capiatur, agat, ferro comitante per umbras,
304 Multorum nos saeva docent exempla priorum.
305 Quid quod adulterium dulces male venit in usus?
306 Incestique nefas agitat plectenda libido?
307 Invadunt plures alieni caespitis agros,
308 Et domibus iunxere domos non iure modesto,
309 Ac promissa fides non custoditur amico.
310 Nobilium plures decepti fraude clientes,
311 Canities despecta senum, laesique parentes.
312 Iam genitos utinam tantum fera dextra feriret
313 Et tantum parvis fecisset culpa reatum.
314 Et necdum natos properant in ventre ferire;
315 Externos, pariterque suos furit impia mater
316 Conceptus damnare, sui nec cura pericli est.
317 Quae bibit impietas truculenta impune venenum?
318 Repperit hoc quis grande nefas, ut non sibi mortem
319 Hauriat hoc quaecunque bibit? Minus ecce noverca
320 Audet in externos genitos, quam mater agit rem.
321 Dextra novercalis iam natos mittit ad umbras,
322 Ante mori genitrix, quam nasci, pignora cogit.
323 Ne mala sufficerent, faciunt peiora nocentes.
324 Mortua quin etiam non linquunt membra quieti,
325 Sollicitant animas mortis iam lege quietas
326 Cantibus infaustis, herbis, atque arte nefanda,
327 Et responsa petunt tenebris de voce sepulcri,
328 Ut cantavit agens animam in pythone prophetae
329 Infelix Saul. Cur non graviora mereri
330 Omnia debuimus, qui sic peccamus inique?
331 Sol, lux, clara dies, luna, stellaeque micantes,
332 Vel quaecunque Deo famulantur sidera magno,
333 Militia praeclara poli, vel pontus, et aer,
334 Et tellus accepta Dei praecepta reservant,
335 Ac devota pie per saecula mille morantur,
336 Nec tam longa movet diversi temporis aetas,
337 Ut legem servare negent, aut tempora mutent
338 Contra iura Dei, contra praecepta Tonantis
339 Splendet sole dies, illustrat Cynthia noctes,
340 Et quasi gemmatum distinguunt sidera coelum,
341 Aestuat undosum pelagus, ceu fluctibus astra
342 Impetat, et terram spumis operire minatur.
343 Nec tamen egreditur transgresso limite punctum:
344 In sua regna furens confringitur, et redit in se
345 Aestus, et unda maris, validus licet excitet aequor
346 Ventus, et insani feriant sub littora fluctus;
347 Pendula caeruleum non audet scindere tellus
348 Invasura fretum, tantum contenta moratur
349 Tramite iuncta suo, ripis mirantibus aequor,
350 In cumulos, montesque videns insurgere fluctus:
351 Nec pavet, invaditque, nec illa invaditur undis.
352 Est homo grande malum, legis transgressor, et audax,
353 Criminis inventor, scelerumque repertor, et auctor,
354 Immemor auctoris, mortis dux, germinis Evae,
355 Oblitusque sui patris, inimicus, et hostis
356 Omnibus, atque suus, solus sub tempore parvo
357 Transgreditur praecepta Dei: scelerata propago
358 Nascitur, ex fonte sceleris genus omne meamus,
359 Ex primo quicunque sumus nunc usque creati,
360 Non pietas, non ira Dei nos ulla coercet.
361 Saecula quod fuerant transacta ad tempora Noe,
362 Et scelus assiduum, vel saeva piacula mundus
363 Adderet, et nullus hominum retineret honestum,
364 Nec tamen ulla simul processit poena reorum,
365 Inde gigantaea moles praesumpta rebellat,
366 Sacrilega cervice tumens, quodcunque valebat,
367 Aut poterat, stolido sibi demens arrogat ausu,
368 Nil reputando Deo, per quem valet omne, quod exstat.
369 Despexit Dominum velut insuperabilis audax
370 Terrigena proles, meruitque infanda propago
371 Naufragium terrestre pati, dum littora nusquam
372 Terra, licet distenta, daret, quod flumina pontus
373 Obrueret, pontumque nocens absconderet imber,
374 Cum moribunda fretis silvestria cuncta natarent,
375 Et genus aequoreum pascens in montibus altis,
376 Ac pariter pelagus vastas gestiret in auras,
377 Agmina cum volucrum, quae protulit, unda necaret.
378 Cum grege nat per rura lupus, venator, et ursus
379 Mergitur, et nullos metuunt armenta leones.
380 Nam pavor unus erat, totum sors mortis habebat,
381 Nec qui fieret, erat, cunctos mors una tenebat.
382 Et solum emergens divino condita iussu
383 Enatat inter aquas cum mundi civibus arca,
384 Conceptu paritura simul iuvenesque, senesque,
385 Et pueros, matresque pias, tenerasque puellas.
386 Una dies produxit avum, serosque nepotes.
387 Excepit pariter tellus natosque, patresque,
388 Aequaevosque facit diversi temporis ortus.
389 Non homines tantum fecundior arca refundit.
390 Pace quidem modico ditata est tempore terra:
391 Nam postquam pelagi cecidit tumor, unda resedit,
392 Diluviumque nocens alta suscepit abyssus,
393 Littora nudantur, montes, mare, flumina, silvae,
394 Apparent fontes, paulatimque arida tellus
395 Redditur, et redeunt cunctis iraeque, metusque
396 Iam tecta tellure feris gregibusque, avibusque.
397 Impia gens hominum scelerum mox vota resumit,
398 Et facinus reparare cupit; ne perderet usum
399 Criminis illuvies, et tanquam damna subiret,
400 Sic haerent delicta malis grassante reatu,
401 Sic passim redeunt ad saeva piacula mores,
402 Pertulit et stadium princeps impune vagari,
403 Ut revocarentur sociati crimine multo.
404 Sed postquam in peius hominum procedere vidit
405 Pessima vota Deus, rursus ne perderet orbem,
406 Aut impune reos passim dimitteret omnes,
407 Eligit e cunctis, quos plus peccare videbat,
408 Supplicio censura Dei super astra coacta.
409 Et quia diluvium iam non dabit unda secundum,
410 Sulphureas his fundit aquas, nigrumque bitumen
411 Compluit, et flammis ultricibus imber adussit
412 Quinque cremans urbes, populos, et moenia damnat,
413 Ignibus aethereis succiso caespite cocto.
414 Pinguis et in cineres putrescit gleba soluta
415 Nos sumus auctores nostris, heu! cladibus omnes,
416 Pauperiem, gemitus, mortem, tormenta, dolores
417 Nos nobis facimus peccando sponte maligne.
418 Segregat Omnipotens merita pro moribus orbis,
419 Non sociant poenae, quos non iunxere reatus.
420 Loth iustus, famulusque Dei, sine fraude, fidelis,
421 Inter tot scelerum turbas pius unus, et insons
422 Eripitur de morte truci sine crimine visus,
423 Et servatus abit vitae melioris amator,
424 Qualiter ereptus Noe servatur in arca
425 Nec generale malum sensit specialior hospes.
426 Tot gens nostra malis nondum correpta vel audet
427 Criminibus laxare fores sine fronte pudoris,
428 Supplicia et scelerum non damnat prava, sed auget.
429 Hinc obscena fames, morbi, mors, luctus, egestas,
430 Taedia, bella, lues, clades, iactura, labores.
431 Nam sic factus homo fuerat, primordia nostra,
432 Ut volucres; pascendus erat sine clade laboris,
433 Vomere non terram proscinderet, atque ligone,
434 Non peregrina vagus rapidis deposceret undis,
435 Committens animam ventis, et fluctibus audax,
436 Sponte parans fructum, vinum et de fontibus uvae
437 In morem fluvialis aquae; longaeva liquores
438 Semper oliva virens, certo non tempore ferret,
439 Mella darent vepres, sentis sudaret amomum,
440 Omnis ager pigmenta daret vernantibus herbis,
441 Et rosulas proferret hiems, servaret et aestas
442 Lilia purpurea, flos omnis staret odore,
443 Nec marceret honos violae pallore decenti,
444 Non niger, aut albus tantum color esset in agnis,
445 Sed rubicunda daret pretiosus vellera sandix,
446 Lanigeras vestiret oves et muricis ostrum,
447 Fabula certa foret Phrixei velleris aurum,
448 Famam scenarum verax narratio ferret
449 Per populos, certamque fidem sine crimine tanto.
450 Viscera non terrae tantum pretiosa metallum
451 Servarent abstrusa nimis, nec gemma lateret;
452 Omnia sed passim facies telluris haberet,
453 Omnibus in terris regio non indiga mercis,
454 Vilior illa foret populis, portantibus euris.
455 At nunc plectibiles humanae mentis ubique
456 Dulcia subducunt mores, et amara ministrant.
457 Forsitan opponant homines delicta fatendo,
458 Angelicum peccasse genus, quod purior aer,
459 Et super astra polus, vel coeli regna tenebant.
460 Ante tribunal erant, ubi casta, et sancta viderent
461 Corporis expertes terreni ponderis omnes:
462 Et sic error eos tenuit, crimenque nefandum.
463 Quid homines miseri, fragili sub tegmine carnis
464 Captivos quos membra tenent, et corporis usus?
465 Sic vobis responsa dabo: Quid culpa aliena
466 Obiicitur? purgare potest, quod gessit iniquus,
467 Alterius quodcunque nefas? scelus omne peractum
468 Respicit auctorem, socios, cunctosque ministros
469 Implicat, et solos facinus, quos inquinat, urget.
470 Inde magis mens nostra rea est, quod poena secuta est
471 Coelestes famulos, his nec gravis ira pepercit.
472 Sideris innumeri cecidit pars tertia coelo,
473 Cum duce pulsa suo; superum vindicta coercet
474 Agmina coelicolum, pereuntia clade perenni.
475 Militiae pars tanta poli districta sine usu
476 Debuerat nostros ultro compescere mores:
477 Et tamen in nobis nullus timor exstitit unquam.
478 Quis canis allatret, vibices si ora leonis,
479 Colla, caputque ferant, et sanguine fulva rubescant?
480 An solis pereunte die, simul obiice terra,
481 Sidera despiciant umbram, qua cuncta teguntur,
482 Et superare putent crassas tenui igne tenebras?
483 Aut sitiente freto iactet se pellere rivus,
484 Quam nec magna sitim possunt sedare fluenta
485 Gurgitis aequorei, cunctus si fluctuet amnis?
486 Sed quia coelestis pietas veniale minatur,
487 Plusque coruscantes flammas, quam fulmina vibrat,
488 Aut si fulmen habet, montes, et culmina tangit,
489 Arboribusque caput, cedros, celsasque cupressos,
490 Ut terrore domet potius, quam clade profanos,
491 Est nobis contemptus atrox, animusque nocendi
492 Omnibus est nobis: pietas tamen alma Parentis
493 Indulgere volens cilo, quam punire parata,
494 Misit ab arce pium coeli per sidera Christum,
495 Qui virtute sua serpentis frangeret artes,
496 Per vexilla crucis hostis populando cohortes,
497 Praecipiti iactu quas celsa palatia coeli
498 Exsilio trusere gravi sub perpete culpa.
499 Expavit Iudaea Deum post viscera matris
500 Maxima tot populis dantem miracula Christum.
501 Invida continuo, semet laesura, profanam
502 Sacrilega tenet arte viam livoris iniqui,
503 Et quaerit peritura dolos, quibus improba perdat
504 Insontem, sanctum rea, noxia, callida, fallax.
505 Et pretium dat turba: Dei commercia fiunt,
506 Discipulo vendente suo, funesta duobus.
507 Venditor infelix, sed non felicior emptor,
508 Pars pretium perdit, perdit pars altera mercem.
509 Proficit in nobis, qui non contraximus, emptus:
510 Sanguine distracti maculatur venditor, emptor,
511 Quo meus nostra sacri mundabitur imbre cruoris.
512 Ah scelus atque nefas! insontem turba reorum
513 Supplicio, quo digna fuit, cruce, verbere, ferro
514 Affligit, lethique vias, et limina mortis
515 Ingerit aeterno, cui lex ab origine mundi
516 Nec fuit initium nasci, nec finis obisse.
517 Ergo salutaris quod passio membra peremit,
518 Fecit abire diem, solis restantibus horis,
519 Et noctem sub luce dedit, rediere tenebrae,
520 Sed sine more suo, violata lege polorum.
521 Tum niger axis erat, quem lurida palla tegebat,
522 Candida sanguineum monstravit luna ruborem,
523 Cardine sub gemino nox importuna pependit,
524 Et planxit natura Deum, monumenta piorum
525 Clausa patent, plures mundo rediere sepulti,
526 Et vitam mors ipsa dedit; dum vita perennis
527 Limina mortis adit, Stygii tremuere ministri,
528 Effugiunt tormenta reos, in vita pepercit
529 Tortorum metuenda manus, lux funditur umbris,
530 Descensum comitata Dei, simul orbe fugata.
531 Tartarus infelix nunquam satiabilis umbris,
532 Et solitus gaudere neci, turbatur amare,
533 Et supplex augmenta dolet, nam damna futura
534 Haec augmenta dabant; animas, quas claustra tenebant
535 Carceris aeterni, redituras lucis ad usus
536 Infremit, et legem violari deflet Averni.
537 Luminis impatiens, ut iam remearet ad auras
538 Aethereas, orat Dominum, regemque polorum,
539 Ne gravet omnem Hecaten iubar insuperabile Christus;
540 Aut spoliet toto nigros simul agmine manes,
541 Ad superos revocans animas virtute parentis.
542 Tertius interea processit lucifer astris
543 Oceano splendente die, redit almus ab umbris
544 Rex reduci vita, magna comitante caterva.
545 Discipuli reducem laeti videre magistrum.
546 Inde reversus habere petit sua regna triumphans,
547 Dexter in arce sedens, consors genitoris amatus;
548 Iudicio venturus erit post saecla futuro
549 Reddere mercedem cunctis, quam quisque meretur,
550 Ad dextram, laevamque iubens astare catervas,
551 Exigit ut meritum vitae pravaeque, bonaeque.
552 Si scelus est, et grande nefas tempsisse potentem,
553 Factorem temerasse suum quod crimen habetur?
554 Et tamen indultor mansit post funera carnis,
555 Poeniteat si forte reos, clementius audit,
556 Datque repente pius veniam, donatque reatum.
557 Iuda miser veniam si vel speraret, haberet:
558 Sed memor infandae tamen et sine nomine culpae
559 Credidit infelix nihil iam veniale mereri,
560 Iudicioque suo veniae subtractus abivit.
561 Redditur argentum, scelerata ad colla pependit,
562 Vix tandem iustus, nam nec permansit avarus,
563 Suspensus obiit, se mox ultore severo.
564 Vincula rumpuntur, cecidit, crepuitque cadaver,
565 Viscera fusa fluunt, hinc cor crudele patescit,
566 Funestatque diem de corpore tabe madenti.
567 Legimus, innumeras veniam meruisse catervas
568 Iudaea de gente reas, mortisque ministros
569 Optima perpetuae sumpsisse haec munera vitae,
570 Quorum Paulus erat caput exstans grande malorum:
571 Et tamen ipse fuit legis post crimina doctor;
572 Martyrium Stephano qui fecerat, inde recepit,
573 Et meruit plenam, quam contulit ante, coronam,
574 In se vera Dei confirmans verba probavit:
575 Hoc patietur homo, quod quisquam fecerit ulli.
576 Sed bonus excepit, quod tunc male fecit iniquus,
577 Quod populos, gentesque docens convertit eundo
578 Per mare, per terras, ut Christi nomen adorent,
579 Gentilesque deos, et cordibus idola pellant,
580 Mars cadat ex animo, pereant Saturnus et Arcas
581 Iuppiter, atque Venus, Titania, Iuno, Cupido,
582 Vel quicunque dii ficti sermone vetusto
583 Credantur nil posse, simul nihil esse probentur.
584 Solus ubique Deus, rerum fons, conditor, et spes,
585 Idem semper eris, quod et es, quod et ante fuisti,
586 Nil addens, minuensve tibi crescentibus annis.
587 Tempora mutantur, te nunquam saecula mutant,
588 Qualem prima dies, talem simul ultima noscet.
589 Cum te non caperent coeli, terraeque, fretumque,
590 Aeris et spatium, modico te corde reponis
591 Pectoris humani, conceptus mente fideli.
592 Exaudis, quod lingua tacet sub corde loquaci,
593 Ante futura vides, penes et te nulla futura,
594 Sint licet, Omnipotens, praesentia cuncta videntur,
595 Aut transacta magis nobis ventura creantur.
596 Sic peccaturos homines tu Spiritus auctor
597 Ante videns primum medicinam, sancte, parasti,
598 Quam faceres hominem: indulgentia prompta reatum
599 Praevenit, et facinus venia praecedit iniquum.
600 Christus enim datus est nobis, spes una salutis,
601 Qui nostra hic peccata lavet pius amne cruoris:
602 Et licet ipse ferat maculas et crimina nostra,
603 Immaculatus adest tamen agnus, et unicus haeres
604 Semper viventis, semper victurus et ipse.
605 Largitur peccata reis sine voce rogatus
606 Pectoris affectu, secreta mente, fide, spe.
607 Cum sit ubique Deus, semper praestare paratus,
608 Tardius accipimus heu! nostro corde morati.
609 Oderunt pia vota moras, festinus adoptat,
610 Ut praestet, si quae nos purget causa morandi.
611 Arbitrio posuit clemens Deus omnia nostro,
612 Libera mens hominum est peccare, aut vivere sancte,
613 Libera vota dedit, quando sperare velimus,
614 Credere si placeat, facile est nam posse mereri.
615 Credidit Abraham, Dominoque est factus amicus.
616 Confectus senio, membris marcentibus aevo,
617 Inter avos atavosque fuit, sed prolis egenus,
618 (Haud soboles Ismael erat) frustraque maritus
619 Officii genitoris iners; algente vapore
620 Germinis exstinctus cecidit genitalibus ignis,
621 Et fecundus amor, quem iam subduxerat aetas.
622 Nec solus steriles retinebat marcidus artus.
623 Femina deterius praemortua membra trahebat
624 Spes generis recidens, et vis materna peracta.
625 Augebat spem sola fides, praesumptio simplex.
626 Frigida progeniem senibus natura negarat.
627 Flebile coniugii portabant nomen inane,
628 Spes tantum iuvenilis erat, crescentibus annis.
629 Affuit his prolem spondens cum gente nepotum.
630 Non hos certa fides, nec spes incerta fefellit.
631 Fecundus per membra vapor discurrit utrique,
632 Dulcior et gelidis irrepsit flamma medullis,
633 Miranturque senes redivivo fomite venas
634 In sobolem caluisse suas: animatus anhelat.
635 Inter membra puer vinctus compagibus arctis.
636 Intumuere sinus rugis pereuntibus alvi,
637 Dum tantum sit mater anus paritura prophetam:
638 Et sterilis, fecunda parens miratur, et haeret,
639 Sic uterum crevisse suum, tenerasque puellas
640 Consulit, et trepidans tanquam nova nupta requirit.
641 Saepe verecundos faciunt nova gaudia vultus.
642 Fructus honestatis datus est de ventre pudoris.
643 Sic licet unius genitor post saecla creati,
644 Gentibus et populis tamen est pater unus origo.
645 Omnis arena maris, vel flammea sidera coeli
646 Aequantur numero benedicti germinis apte.
647 Nam cui terra datur, et coeli sancta parantur,
648 Rectius aequatis geminis hinc inde elementis.
649 Sara, socerque simul Dominum petiere rogantes,
650 Illa virum meruit stabilem post funera septem,
651 Hic visum, fugiunt cum paupertate tenebrae,
652 Et gemino capit orbe diem, reducesque sereno
653 Lumine sunt acies post nubila crassa micantes.
654 David adulterii facinus homicida peregit,
655 Sed scelus agnoscens culpas impune fatetur,
656 Sic reus et veniam sceleri sub voce meretur
657 Credulus, et Domini famulus post, atque fidelis,
658 Attestante Deo, coelesti voce vocatus,
659 In tantum ut regem faceret post crimina natum
660 Ex eadem muliere virum, cui tempore partus
661 Omnia concessit merito genitoris amati.
662 Fleverat Ezechias: sub puncto temporis uno,
663 Et prece primori vitam, et tria lustra meretur.
664 Murmure sub tacito sterilem defleverat Anna
665 Materiem; fecunda redit per vota priora,
666 Et non est ultra vox exspectata secunda.
667 Hi solas fudere preces, ieiunia nulla,
668 Nam nec tempus erat longum, quo vota piarent,
669 Cum nec plena fuit cunctis poscentibus hora,
670 Qua votum meruere suum pietate Tonantis
671 Quod vetus, atque novum duo Testamenta loquuntur,
672 Millia tot subito veniam meruisse reorum,
673 Pro quibus una semel vox est, aut nulla precata.
674 Exegit quid plena fides, et credula, dixi.
675 Quid non credentes mereantur, dicere cura est.
676 Incurrit culpam sancti pater ille Ioannis,
677 Pontificis loca sacra tenens, magnusque, sacerdos,
678 Credere cunctatus Domini promissa Tonantis,
679 Angelico senior monitus sermone repente.
680 Mox vindicta datur per longa silentia linguae,
681 Donec ventris onus bis quinis mensibus actis
682 Fundatur de ventre puer sub sorte beata.
683 Tu, Deus omnipotens, rerum coelestis origo,
684 Tu pius, et clemens, et consolator haberis,
685 Tempore tristitiae maior defensio pressis.
686 Erigit elisos, relevat tua dextra iacentes,
687 Confovet abiectos, et semper pascit egentes,
688 Pocula larga parans sitientibus alma ministrat.
689 Nescius irarum monitis, non clade coerces
690 Peccatum, sine clade reos clementior audis
691 Ante preces, veniaque iuvas; non ira furorem
692 Excitat, ut iubeas vel iuste occidere sontes.
693 Plus pius es quam iustus: agis non ergo severus,
694 Errantes punis, sed mitis corrigis omnes
695 Sub pietate bonus, poenae cessante flagello.
696 Et quoties commotus eris, placidissimus exstas,
697 Nil immite iubens, levis est sententia coeli:
698 Rex pie, supplicium cunctis revocabile dictas,
699 Ut, si peccantes agnoscant corde reatus,
700 Et damnent meliore animo delicta priora,
701 Sint, quibus ignoscas, sed non semel ista relaxas,
702 Saepius indulgens, ostendens limina mortis,
703 Et revocans a morte truci, quos culpa premebat
704 Faucibus inferni raptas inducere formas.
705 Hi soli pereunt, semper quos esse profanos
706 Constiterit, sine fine mali peccare volentes.
707 Criminis et poenae limes semel unus habetur.
708 Et poteras servare malos pius usque senectam,
709 Ut damnare simul horrenda piacula nossent,
710 Et veniam sperare tuam, sed maior habetur
711 Hic ratio, nam impune diu peccare nocentum
712 Si fuerit permissa manus, turbata repente
713 Mens insontis erit, mox poenitet esse modestum,
714 Optaturque nefas, et plus pia turba nocetur,
715 Improba quam rabies, atque improba vota fatigant.
716 Quid quod et erranti mora non brevis esse probatur,
717 Servaturque diu veniae, si desinat audax
718 Illicitum tentare nefas? nam gaudia coelo
719 Conversus dat quisque reus; sibi quisque medelas
720 Arbitretur homo, culpas sub voce relinquit.
721 Vox tua cum sileat, tua sed sententia clamat.
722 Erigis oppressos humiles, sternisque superbos,
723 Tu captivorum rumpendo noxia vincla,
724 Colla levas attrita iugis cervice soluta,
725 Et proceres servire facis, famulosque iubere,
726 Paupertate, iubes, opulentos turpis egestas
727 Urgeat, et ditas opibus bene largus egentes.
728 Ima levas, et celsa premis, praesumpta coercens
729 Atteris, et tenues adiecto robore firmas,
730 Iura potestatis retinens sub nomine vero,
731 Solus enim Dominus, Dominum qui non habet, exstat;
732 Vel cui cuncta patent, per quem sunt omnia, quot sunt,
733 Et transacta simul, quae sunt quandoque futura.
734 Qui dedit elysios iustis, et tartara pravis,
735 Qui placidis, saevisque iubet procedere solem,
736 Et lunam, stellasque vagas, et sidera cuncta,
737 Imperat et pluvias nullo discrimine fundi.
738 Nec ratione caret pietas generaliter una,
739 Mercedem iustis, iniustis munera nobis
740 Prorogat, ut vel sic nos convertamur ad illum.
741 Illectos donis, non poenis mutat adactos.
742 Exspectat pia vota Deus, non thura requirit,
743 Victima sola placet purgatae mentis honestas.
744 Nec tamen expensis, sed puro corde litandus.
745 Pectore contritos, genibus cum pectore flexos,
746 Suppliciterque suos pandentes fletibus actus
747 Exaudit: nam si quis erit miseratus egentis,
748 Texerit et nudos, inopes defenderit, insons,
749 Contentusque suis, alienis non inhiarit,
750 Si impetrare velit, velut impetrare meretur,
751 Effectus faciles oratio pura reportat,
752 Quam non impugnat cuiusque precatio tristis.
753 Et fortasse iuvat pauper, peccata relaxat
754 Pastus et indutus, viduae, pupillus et aeger,
755 Et defensus inops plus, quam scis, quaerere possunt.
756 Vestibus, expensis, epulis de more Tabitha
757 Expendebat opes, miseris alimenta ministrans.
758 Nunquid ad annorum numerum cuicunque modesta
759 Addidit, et vitam longum produxit in aevum?
760 Et meruit tamen ipsa iacens post funera vitam
761 Amissam reparare suam, testantibus illis,
762 Queis proprias fundebat opes miserata rogantum.
763 Petrus enim medicus fuerat, medicina catervae
764 Paupertatis erant; coelis extorsit egestas,
765 Quod voluit. Nos turba rapax calcamus egenos,
766 Conferimusque nihil: forsan spoliamus avari
767 Pauperiem, si forte ferat quodcunque decorum,
768 Exspectamus adhuc, det pauper xenia nobis,
769 Afferat et praedam potius: de nobile pauper
770 Iam modo dives eget, cui confert indiga dextra,
771 Non sibi mendicans, quod divitis usibus addit
772 Quidquid agamus ad haec sceleris, fraudisque, dolique
773 Supplicio dignum, differt punire benignus,
774 Ut, si poeniteat, magis indulgere paratus;
775 Qui facit angelicas flamma crepitare cohortes.
776 Nam pia turba Dei sunt spiritus igneus omnis:
777 Quamvis ipse Deus se prodidit igne loquaci,
778 Cum iubar ignitum Domini rubus asper haberet,
779 Et lacrymas populi pro libertate gementis
780 Diceret ante suum Deus ascendisse tribunal.
781 Se tamen asseruit sublimibus alma potestas
782 Descendisse polis, ut quae captiva iacebat,
783 Litera turba foret, domini victura superstes.
784 Mox sua promissor perfecit verba fidelis,
785 Excussoque iugo deduxit per mare Rubrum,
786 Candida dux fuerat nubes, flammaeque columna;
787 Fluctibus aequoreis gemina de parte ligatis,
788 In scopulum pelagi iam non latrantibus undis,
789 Transierat salsos ponti sine remige fluctus,
790 Et pedibus siccis iter est navale peractum.
791 Laudavere Deum populus de morte natantum,
792 Sexus uterque Deo magnis in laude choreis
793 Certatim resonant, et palmis tympana pulsant,
794 Et celebrant, vincente Deo, saltando triumphum.
795 Non gladiis, iaculisque datis, missisve sagittis
796 Gens oppressa perit; sed tantum surgere iussa
797 Arma elementa Deo, nullum fusura cruorem;
798 Et tamen innumeras faciunt sine sanguine mortes.
799 Una eademque die populis datur ecce duobus
800 Ira furens, pietasque simul: sine nubibus ullis
801 Diluvio periere gravi, splendente sereno.
802 Omnibus ostendit Domini sententia lata,
803 Quid peccata creent, quid iusti vita meretur,
804 Quid bona simplicitas, quid noxia vota reportent,
805 Quid pius, aut humilis, quid et impius, atque superbus,
806 Quid ferus, aut mitis, quid clemens, quidve cruentus,
807 Dapsilis, et largus, quid praedo, aut raptor avarus.
808 Agmina condemnant mores, atque agmina purgant.

Dracontius, Carmen de Deo, LIBER SECUNDUS <<<

LIBER TERTIUS SHOW APPARATUS

1 Luminis aeterni, lunae lux, lucis origo,
2 Orbis, et astrorum, iubar aetheris, aeris auctor,
3 Pax elementorum, naturae conditor, et fons,
4 Sideris innumeri numerus quem non latet omnis,
5 Nomina dans astris, et stellas cursibus aptans,
6 Immotosque iubens septem constare triones:
7 Axe licet volvente polos, stant sidera pigra.
8 Qui numeras cunctas, quas praefert littus, arenas,
9 Per freta cuncta maris totum quas continet aequor.
10 Omnia nosse Deum, quia condidit omnia solus,
11 Quis dubitet? Quod nosse iubes, coelestia norunt,
12 Quod tu scire vetas, ignorant omnia coelo.
13 Missa cadunt, hiemesque cient comitante fragore,
14 Verberis ignoti volitant per inape flagella,
15 Et rutila radians crinitum missile flamma
16 Iustitiae monitor, sed plus pietatis amator,
17 Cels or excelsis, specie sed pulchrior omni,
18 Virtutum virtus, dulcedine dulcior omni,
19 Lucidior luce, vel lumine clarior omni,
20 Editor omnipotens, sed non tamen edite ab ullo,
21 Qui placidos pluviis das descendentibus imbres.
22 Sic annena datur cunctis animantibus esca,
23 Et na ura parens per tempora cuncta ministrat,
24 Sic plumis vestitur avis, sic frondibus herbae,
25 Sic calamos nutrita seges stans armat aristis,
26 Et tunicis vestita ceres pubescit adulta.
27 Sic viridis flavescit ager sine semine iacto:
28 Creditor extorquet sub vomere fenus arator,
29 Usura praestatur edax, centesima grandis
30 Redditur, ac parens votis credentis avari
31 Debitor exoptat millesima reddere lucra.
32 Non exactorem pudor inficit, aut dolor ullus
33 Afficit exactum: contraria vota duorum
34 Conveniunt, solusque dolet captator iniquus
35 Annonae, pretiique vorax, inimicus amicis,
36 Omnibus adversus, populis insontibus hostis.
37 Nam sua damna vocat mundi compendia pulchra,
38 Nil opibus propriis quacunque ex parte minutis.
39 Exstinctam dolet esse famem, bene dives egenus,
40 Semper avarus inops, pauper sub divite nummo
41 Aestuat, et custos alieni ruris, et auri,
42 Iudicio punita suo mens semper avara
43 Dat poenas, animi quae sedem nescit amare:
44 Diligit haeredem, cui servat cuncta fidelis.
45 Nec bona praesentis hic tantum perdere vitae
46 Contingit miseris: perdunt bona cuncta futura.
47 Nunquid eris pius, alme Deus, iam morte perempto?
48 Illi quippe, magis qui proditur impius in se,
49 Et sibi, vel cunctis solatia tota negavit?
50 Nos exempla docent damnati divitis, ingens
51 Pauperis et requies, qui post sua membra beatus
52 Abrahae portante sinu per saecla quiescit.
53 Divitis exstincti tormenta exspectat egestas,
54 Immitesque vias alterna sorte rependit.
55 Serica quem tenuis, quem mollia lina gravabant,
56 Qui solet aestivum membris sudantibus ostrum
57 Poscere, deposito confractus murice denso,
58 Cuius et in digitis non sedit crassius aurum,
59 Et licet exiguae non ferret pondera gemmae,
60 Inter anhelantes tormenta ultricia flammas
61 Supplicium crudele luens exaestuat ardens,
62 Et tolerat, poscitque rogans, ardente palato,
63 Ut gelidum digito mereatur lingua liquorem.
64 Sed negat hoc immane chaos, crudele profundum.
65 Dividit inter aquas, et saeva incendia mortis,
66 Quae sine fine manent, et stant sub perpete nexu.
67 Et miser hic, qui dives erat, non vixit egenter,
68 Vestibus indutus Tyriis processit, et ostro,
69 Delicias convexit edax, reus inde vocatus,
70 Pauperibus miseris quod trux alimenta negabat.
71 Nam sibi dives erat dapibus conviva repletus.
72 Si tales damnare decet sub perpete poena,
73 Qui sibi, non aliis proprium defundere curant,
74 Quid passurus erit, qui nec sibi praestitit unquam,
75 Aut qui aliena rapit praedo temerarius audax,
76 Cuius facta gemens plangit spoliatus egenus?
77 Hi nam sunt, quos sola iuvant convivia praedae,
78 Gutturis, et ventris curam sine laude ferentes,
79 Ignari, quia quisquis erit praesentis amator
80 Vitae, animaeque suae, non diligit ille, sed odit.
81 Contemptor vitae magis hic servator habetur.
82 Nil opus est praeferre Deo: sententia prisca est,
83 Summum crede nefas animam praeferre pudori.
84 Quam sit grande nefas animam praeferre datori,
85 Demere dum liceat, quidquid dedit, et cui confert?
86 Ergo Deum si corda colant, et mens veneretur,
87 Nil opus est praeferre Deo, Deus omnis amor sit
88 Ante animam, simul et vitae praesentis amorem
89 Postponat mens pura Deo, totamque salutem
90 Reiiciat, contemnat opes, patrimonia damnet,
91 Et securus erit vitae melioris amator
92 Temporibus sine fine datis, sine limite perpes.
93 Quod spectat finem, fragile est, totumque caducum.
94 Quam sit insipiens contemnere velle perenne,
95 Et modico quaesisse die peritura repente,
96 Abrahae doceant iam nos exempla parentis,
97 Qui natum senior susceptum tardius unum
98 Spe cito contempsit, iussus produxit ad aram,
99 Aptavitque neci nimia pietate cruentus;
100 Nudato mucrone pater, ferus ille sacerdos
101 Stabat in officio iam iam feriturus amatum,
102 Et pius immitis, non tristis fronte doloris,
103 Non lacrymis undando genas, non unguibus ora
104 Dilacerans; lamenta silent, et verbera cessant.
105 Nato peccati pietas secura minatur
106 Exitium: sine morte truci pro funere nati
107 Sic solum exhibito nata est immensa propago.
108 Hostia grata iacens, et victima mente quieta
109 Displicuit, placuitque simul, quia corde fideli
110 Et pater obtulerat, nec natus vota negabat.
111 Mox pater omnipotens arietem subrogat aris
112 Hostia praestatur non orbatura parentes.
113 Si deus ullus erat Saturnus falcifer unquam,
114 Hoc faceret, puerosque neci subduceret omnes,
115 Annua quos pietas flebat miseranda parentum.
116 Heu! non orbaret dilecto pignore patres,
117 Qui planctus, mortesque facit per vota rogatus.
118 Num verus Deus est, munus qui maius ademit,
119 Quam praestare potest? Cui natos praestitit unquam?
120 Nam Deus omnipotens, verus Deus, omnia praestans,
121 Non cupit insontum mortes, vitasque nocentum
122 Non cito consumit, veniae dum cuncta reservat.
123 Nam quod Isac iussit collum submittere cultro,
124 Non crudelis erat concessum auferre parenti
125 Per patris tam grande nefas, aut iura probare
126 Censuit amborum; non est tentator habendus,
127 Aut ignarus erat, quem mens humana lateret.
128 Cum ratione iubet fieri, quaecunque iubebit.
129 Sed voluit monstrare Deus, qua mente rogetur,
130 Qualiter omnipotens se vult, et iussit amari.
131 Ostendit cunctis, ut nil praeponier unquam
132 Debeat aeterno Domino, qui cuncta creavit,
133 Cuius amore pio sunt contemnenda pericla,
134 Vel quaecunque placent animis, et quidquid amatur.
135 Si iactura fiat, praestat compendia damnum,
136 Temporis exigui si sint dispendia vitae,
137 Semper at aeternae felicia lucra dabuntur.
138 Nec nudo sermone decet promittere tanta.
139 Quid pater Abraham, quid Isac meruisse leguntur?
140 Horum posteritas replevit gentibus orbem.
141 Barbaries nec sola datur de germine iusto,
142 Et Romana manus hocce est de sanguine fusa.
143 Dat maior gentile genus germanus, et hostis,
144 Et minor eduxit, qui munera pacis amarent.
145 Subiiciat quisquam. Sanctorum vera propago
146 Pacis amatores merito, iusteque creavit.
147 Nunquid et immites, qui gaudent sanguine fuso,
148 Debuerat proferre simul feritate cruentos?
149 Haec illum responsa doment, faciantque silere,
150 Non agnoscit iners animi, rationis egenus,
151 Tempora quod mundi rebus sunt capta duabus:
152 Aut pax est, aut bella fremunt, quodcunque duorum
153 Alterutrum mox tempus habet, nec tertia res est,
154 Tempora quae teneat. Dedit ergo tempora princeps
155 Omnia perpetuo generi manifestius Isac.
156 Aetatem mundi retinens descendit origo,
157 Continuans dominata manet per saecula mundi.
158 Nec tempus retinet tantum, spatiatur in orbem,
159 Qua profert, tollitque diem sol, luminis index,
160 Qua nescit lustrare polos, qua flammeus urit,
161 Imperat et pelago; coelum possedit origo
162 Sancta prophetarum, tenet et loca magna piorum
163 Omnia possedit benedicti lata propago.
164 Sed nec solus erat, quem spes secura futuri
165 Egregie faceret praesentem temnere vitam.
166 Ignea tres pueros fornax exceperat ardens
167 Nomine pro Domini; sed mox tepuere calores,
168 Frigidus ignis erat, gelidis incendia flammis
169 Mirantur cecidisse, simul non fervor anhelat
170 Torridus, aut adytum lambebat flamma camini.
171 Crinibus ignitis ieiuna alimenta recusat
172 Fastidita fames, reiecto fomite pingui,
173 Non fuit ignis edax: quem roris spiritus afflans
174 Imbrifer exstinxit, mitissimus angelus intrans,
175 Cuius erat similis divinae prolis imago.
176 Non vestis flammata viris, non crinis adustus,
177 Flamma nec extremae laesit vestigia plantae,
178 Conculcata licet toties gradientibus illis.
179 Illaesos pueros expavit Persa tyrannus:
180 Egrediantur, ait dominum confessus eorum
181 Plenius, atque suum solium iubet omnis adoret
182 Parthicus, imperio subiectus regis, et aulae.
183 Saeva Danielem rabies, atque ora leonum
184 Non tetigere pium, cui destinat insuper escam
185 Magna Dei pietas, ieiuno utroque leone.
186 Quis petit, et vixit venator inermis arenam?
187 Amphitheatrales qui non tremuere furores,
188 Cum crepitante sono productus verberat auras,
189 Longius assistens Massylum ex arte lacessit,
190 Lintea fluxa trahens: venabula longa tenentur
191 Poplite subnixo, duro sub pelle lacerto,
192 Inguinibus strictis, nudato pectore sursum?
193 Cum residens caveis inter spectacula festa
194 Vota facit populus, valido ne bestia morsu
195 Sanguinis humani sanie perfusa madescat.
196 Quando duos pariter suscepit arena leones,
197 Praesidio si porta fugae spatiosior obstet
198 Clausa, patensque simul bisseno cardine verso,
199 Hinc vir adest, atque inde fera, stantunus ad unum.
200 Hinc armata manus ferro, hinc dentibus ora.
201 Et tamen auxilio supra caput imminet alter,
202 Morsibus illisis ne bestia membra iacentis
203 Vexet, et horrorem faciat dilecta voluptas.
204 Quis, rogo, tam saevas rabies compescere vindex
205 Armatus praesumpsit homo? clarissimus ille
206 Alcides, quem monstra ferunt domuisse nefanda,
207 Qui virtute polos meruisse est dictus, et astra,
208 Vix unum exstinxit captum per colla leonem,
209 Si tamen huic verax per saecula fama locuta est.
210 Sed hic plena fides hominis pietate Tonantis
211 Exegit virtutis opus, miracula summa.
212 Ille Dei famulus fuerat, non sorte Dianae,
213 Quae solet insontum fuso gaudere cruore,
214 Sanguinis humani nunquam satiata, catervis
215 Hospitibus caesis, humana tabe madescens
216 Taurica per Colchos crudelis virginis ara.
217 Petrus apostolico digne subnixus honore,
218 Discipulus Domini, crucis almae signifer et dux
219 Gentibus innumeris positus sub lege fideli,
220 Retia post pelagi vilissima piscis aquosi
221 Praeco Dei solers, et veri dogmatis index,
222 Ianitor aethereus, vel primus in orbe sacerdos,
223 Temporibus nostris Christo regnante tonanter,
224 Quanta, docens populos, turbis miracula fecit,
225 Impendens Asiae nulla mercede salutem,
226 Europaeque simul nixus virtute magistri?
227 Et ne Roma diu nesciret munera Christi,
228 Hanc, Paulo comitante, petit, pia iussa sequendo.
229 Exorans precibus Magum per celsa volantem
230 Simona mendacem sternit, spectante Nerone.
231 Ficta Dei proles nimia est collapsa ruina.
232 Sic imitatorem sed non imitabilis ignis,
233 Fulmina mentitum, perculsum fulmine vero
234 Sacrilegum cecidisse ferunt Salmonea regem.
235 Ecce, quid alma fides exegit ab arce Tonantis,
236 Ut vitas, mortesque daret sermone fideli.
237 Mors cita, vita redux, verbo mandante, recurrit.
238 Naturae famulatus adest servire paratus,
239 Obsequitur, Dominique vices cognoscit agentem.
240 Exigit hoc simplex spes, vox pia, vota fidelis.
241 Omnia nam constat precibus cito posse mereri,
242 Vivere quos libuit sub tali tramite vitae.
243 Quod si cuncta velim miracula currere solers,
244 Non mihi sufficient mortalis tempora vitae,
245 Multa licet maneant sub quovis limite longo.
246 Sed ne forte legat haec carmina nostra profanus,
247 Quem lateat lex sancta Dei, nec credulus exstet,
248 Impendat quid pura fides, praesumptio simplex;
249 Nec tamen aeternum modico pro tempore quaerat,
250 Et neget, Abraham tantum fecisse beatum,
251 Vel quoscunque docet sancta Scriptura fideles:
252 Historias currant Danaum, gentisque Quirinae.
253 Qua pro laude sua, vel qua pro regno alieno,
254 Mentibus infectis animosae cladis amore,
255 Ausi omnes scelerare manus de morte suorum,
256 Aut certe de strage sua. Menecea Creontis
257 Statius ostendit, qui fuso sponte cruore,
258 Ut pater orbatus furiarum regna teneret,
259 Thebanos proprio perfudit sanguine muros.
260 Si consanguineos scelus est iugulare propinquos,
261 Est furiale nefas in se convertere ferrum.
262 Hoc facinus nec nomen habet, sed nemo profecto
263 Miretur hominum tam saeva piacula gentis.
264 Non aliter potuit sceptrum transire profanum
265 Ad successores, quod gesserat Oedipus unquam.
266 Iam ferus ipse Creon locastae proximus haeres,
267 Et germanus erat: quasi lex est ipsius aulae
268 Criminibus, lacrymisque ducum sua regna dicare.
269 Codrus Apollineae tripodis responsa requirit:
270 Accipit infelix, alieni causa triumphi;
271 Vestibus indutus famuli petit arma tyranni,
272 Nam cui bella negant, fecerunt iurgia mortem:
273 In dubiis mors est inopem simulare tyranno.
274 Ausa Leonidae, nocturnaque bella legantur.
275 Castra inimica petens invasit nocte silenti,
276 Et fuit una cohors tantum munita tenebris.
277 Nox erat umbo viris, manus haec confusa periclis,
278 Spe mortis praesumpta suae; qui luce repulsa
279 Millenos petiere viros spernendo salutem.
280 Invadunt populos, obscura strage cruentant,
281 Dum nescit quem quisque ferit, cui quisque repugnat,
282 Obtruncat socium, carum prosternit amicum,
283 Amputat ignarus fratrem, iugulatque propinquum.
284 Dum pater obscura defensus nocte putatur,
285 Sic ibi procubuit nati pietate peremptus.
286 Viveret, et vitam longo produceret aevo,
287 Ni sobolem genitor nimiae pietatis haberet:
288 Foedere namque reus punitur crimine sancto,
289 Nec reor, esse nefas Persis occidere patres,
290 Quos sua iura probant thalamis asciscere matres.
291 Ara Philenorum Libycas possedit arenas.
292 Portio telluris fratrum concessa furori,
293 Solis adusta rotis, nigris infecta venenis,
294 Ignibus aethereis, gelidis obsessa cerastis,
295 Inter serpentum glacies, atque aeris aestus
296 Ignorat mutare vices per tempora tellus,
297 Puniceum retinens ingenti sole ruborem.
298 Illic securi spatiantur ubique chelydri,
299 Defendit quos flamma nocens, quos terra perusta
300 Tot desertorum, quorum sub iure tenentur.
301 Quid facerent fratres, si florea rura petissent,
302 Si tellus fecunda foret nimis ubere glebae?
303 Aut si vipereis non esset noxia tellus
304 Flatibus, et nullas mandarent sibila mortes?
305 Nonne pererrantes issent, qua flammeus axis,
306 Extendit qua zona polos rubicunda colore,
307 Aut hiemis glacies aeterno frigore tristis
308 Semper anhelantis torpet ignara vaporis?
309 Haec plaga germanos nunquam prohiberet euntes,
310 Limite sed posito niveas mensura pruinas
311 Finderet, et Scythicas retineret tracta paludes,
312 Quae Romanus amor patres implere coegit,
313 Dicere, si valeam, vero sermone probabo.
314 Optima nam vindex exempla, ac pessima Brutus,
315 Horror amorque novus, civis pius, impius auctor,
316 Iure pater patriae, natis et regibus hostis,
317 Atque pudicitiae laesae castissimus ultor
318 Post regale nefas, quod castae gessit adulter,
319 Invasor thalami genialis, praedo pudoris.
320 Quod scelus admisit, postquam fera regna tyranni
321 Expulit, et gemino perstrinxit consule Romam,
322 Annua festivis disponens fascibus acta?
323 Regia bella gerens, naturae bella peregit,
324 Membra cruore suo perfudit ab hoste reversus
325 Consul, et in sobolis vertit pia colla secures
326 Hostibus aptatas, funesta fraude profanas,
327 Civibus hostiles, orbatricesque suorum.
328 Ibat in exsequias iuvenum exsecranda senectus,
329 Unus erat vitae natorum, et funeris auctor.
330 Hoc scelus admissum tam saevo crimine non est.
331 Dulcis amor patriae, qui patrem fecit amarum,
332 Aut fecit non esse patrem iam prole perempta.
333 Pro quibus arma tulit, hoc se qui pignore privat?
334 Alter erat senior, qui natam perculit ense,
335 Quando dolens genitor planetus de pignore fecit.
336 Praevenit affectus, ne corde premenda libido
337 Tolleret ingenti cum libertate pudorem.
338 Causa pudicitiae naturae iura diremit,
339 Libertatis amor vicit pietatis amorem.
340 Immemor hinc generis factus, non immemor Urbis,
341 Sanguinis oblitus fecit de patre novercam.
342 Virginis eximiae pater impius esse recusat,
343 Ne sit avus famuli, pondus ditionis honestas
344 Extimuit; formido fuit lasciva voluptas,
345 Illicitosque thoros obsceno crimine captos
346 Horruit iratus: gemitus, vincente dolore,
347 Fudit virginei truculentus funeris haeres.
348 Libertatis opus solatia planctibus egit.
349 Militis armati tantum potuisse dolorem,
350 Mirantur populi; quia captus amore pudoris
351 Hostis erat generis, prolis mors, sanguinis haustor.
352 Quid Torquata manus? nato pro laude periclum
353 Intulit ostendens, quae sit censura parentis.
354 Nam neque culpa fuit. Patriae pugnando triumphum
355 Vulneribus dedit ille suis, quibus hoste perempto
356 Contigit exstingui, tanquam superata iuventus.
357 Quamvis nemo sua stravit post bella cohortes,
358 Relliquias cladis gladio feriente necavit.
359 Addo, quod invictum, dantemque ex hoste tropaea
360 Moenibus eripuit patriae de clade duelli.
361 Quis, rogo, dux poenas unquam est victoribus ausus?
362 Aut quis adoratum, populo laudante per urbes,
363 Inter victrices audax post bella cohortes,
364 Atque triumphales post horrida praeliacurrus
365 Percuteret sublime caput, lamenta triumphis
366 Iungeret, et laetis misceret tristia rebus?
367 Oppressit votiva dolor, festiva recedunt,
368 Publica funereo turbantur gaudia luctu.
369 Poenituit vicisse ducem, cui gloria mortem
370 Intulit, et miles bellorum prospera flevit.
371 Dum lueret victor poenas virtutis honestae,
372 Maxima iustitium victoria grande paravit,
373 Vindicat hostiles gemitus fera dextra parentis,
374 Sanguinis ingessit pietas inimica dolorem,
375 Barbara quem rabies hostili cuspide missa.
376 Pullati proceres, vadimonia nulla fuissent,
377 Crinibus effusis lacerasset pectora palmis
378 Illustris matrona dolens, plebeia lacertos,
379 Scinderet ungue secans vultus pia turba modestos.
380 Ut quondam Iliades fleverunt Hectora matres,
381 Nympharum ceu turba suum tunc planxit Achillem,
382 Ut Brutum planxit moesta cum plebe senatus,
383 Non aetas, non sexus erat, qui funus acerbum
384 Non gemeret reputando suum: Torquata propago
385 Sic est plancta diu scelere prostrata parentis.
386 Scaevola flammipotens dextram contemnere dignus
387 Constituit punire manum, licet ipse fefellit,
388 Non manus, audaces animos: plus praestitit error,
389 Ut sine morte ducis vir tantum laudis haberet,
390 Non Romana nurus doluit per bella maritum,
391 Non genitor natum planxit, non nata parentem,
392 Non orbata parens deflevit funera nati,
393 Non Germanorum mortes flevere sorores.
394 Nec bellum pax ulla ligat, pretiumve redemit:
395 Una manus bellum tantum compressit inermis.
396 Quid? Romanus eques vasto telluris hiatu
397 Praecipiti iactu demersus sponte per umbras
398 Curtius ingemuit, cum vivum terra cadaver
399 Sorbuit, armato deterrens funere manes?
400 Fortis, et incolumis populo mirante sepultus
401 Vir galeatus adhuc ferrato corpore visus
402 Inter tartareas sic descendisse tenebras.
403 Pallida gens Erebi, poenarum portio tristis,
404 Tertia sors, quae lucis inops damnata laborat,
405 Credidit, Alcidem praedam repetisse secundam,
406 Aut alium vatem casus revocasse sinistros,
407 Amphiarae, tuos, quem perfida vendidit uxor.
408 Quid Romana fides? Legatio Punica misso
409 Consule testatur. Reditu promissa fideli
410 Regulus implevit, horrendae mortis amator,
411 Otia contemnens, magnum cum plebe senatum
412 Compulit infelix ad inexorabile pactum,
413 Captis lege data, poenarum ut vincula ferrent.
414 Immemor uxoris natos contempsit, et Urbem,
415 Libertatis opem nec ferrea vincla tenebant.
416 Captivum tum forte ducem iam liber agebat
417 Inter patricios, praetores, atque tribunos
418 Plebis adorandae, domuit quae viribus orbem.
419 Institit occidi, ne esset post bella superstes
420 Hostis Elissaeus, quem par fortuna tenebat
421 Cum duce Troiugenum: qui pacta luce reversus,
422 In sua membra furens, tormentis intulit artus,
423 Pervigil exstingui gavisus lumine nudo,
424 Ut plus terreret Tyrios de morte minaci,
425 Quam gladiis, cum bella daret, pugnamque cieret:
426 Mox senis emeritum formidavere cadaver.
427 Intemerata fides ad quae fera bella Saguntum
428 Compulit, atque tamem, vel saeva incendia mortis?
429 Annibal inclusis, nullo surgente reatu,
430 Praeter quod fuerant humanae gentis amici,
431 Crimen amicitiam reputans, pro laude periclum
432 Intulit, et poenas exegit ab urbe fideli,
433 Perfida quas lueret sub iusto vindice turba.
434 Intoleranda semel toleravit mensibus octo,
435 Quae nec sponte fidem violat, nec clade coacta:
436 Victa caterva tamen, gladios ut vinceret hostis,
437 Incendit patriae populum cum moenibus urbis,
438 Et sibi dat cum morte faces, secura sepulcri
439 Poscit ab igne neces, hostis sua mira triumpho
440 Subducens, et colla iugo: rogus omnibus unus,
441 Moenia sunt patria, et tumulus, cinis omnibus idem,
442 Signorum vis magna, ducum monumenta soluta
443 In cineres iacuere suos cum moenibus urbis.
444 Nec iuga Romani fuerant metuenda senatus:
445 Parcere victor amat, sed debellare superbos
446 Urget, et hortatur veniam implorare, suetus
447 Pacis, et armorum similes portare triumphos:
448 Invenisse magis, cui dent post bella salutem,
449 Quam bellis punire volunt. Sic urbs tamen illa
450 Libera cuncta sua flammis civilibus ussit,
451 Non iram metuens clari post bella senatus,
452 Sed veniam: qui liber erat, servire recusat,
453 Et pavor est Afro dominanti subdere colla.
454 Mentibus ingenuis nec tunc promissa patebant,
455 Quae nos aeternae speramus munera vitae.
456 Sed ne forte viris tantum data verba putentur,
457 Et quasi sexus iners fragili sub corpore mollis
458 Laudis opus metuens, ne sit sibi fama superstes
459 Tormentis, sequitur quae vita aeterna, recuset
460 Plurima dona Dei, laudis mala femina summae
461 Materiem retinere potest; audacius illis
462 Deprensis nihil est, animos de crimine sumunt,
463 Datque nimis grandem mulieribus ira furorem.
464 Unde igitur furiale nefas assumere possunt,
465 Inde pios animi rapiant sub pectore motus,
466 Et faciant, quod honesta decet, quod fama pudoris
467 Exigit, et vitae prodest sub laude futurae.
468 Iudith Holofernem castissima finxit amare,
469 Castra ducis metuenda viris ingressa virago.
470 Inter belligeros fremitus, et tela cruenta,
471 Inter et ensiferas saevo sub marte catervas
472 Ingreditur vestita fide, vestita pudore,
473 Et quod tanta manus non est aggressa virorum,
474 Nocte sub obscura perfecit femina sola,
475 Et duce truncato viduavit castra tyranni.
476 Quae caput apprensum proceris portavit ad urbem:
477 Civibus una dedit cum libertate triumphum.
478 Femineo mucrone perit dux fortis et audax,
479 Quem non bella domant, domuit promissa voluptas,
480 Haec sperata licet, non est perfecta libido:
481 Et certae noctis poenas persolvit adulter,
482 Impollutus adhuc nullo sub crimine facti.
483 Semiramis dulces, Nino viduata marito,
484 Invasit thalamos et regnum prolis amatae.
485 Exhibet infelix incesto pectore matrem,
486 Et sibi socrus erat fili turpissima coniux:
487 Bella diu gessit iuvenem mentita sub armis.
488 Quis neget iratae Tomyris crudelia bella
489 Cum duce Persarum Cyro sub laude peracta?
490 Ultrix facta sui post tristia funera nati,
491 Dum regale caput dimissum sanguine multo
492 Clausit in utre cruor, quem mens furiata dolore
493 Fuderat, innumera iuvenum cervice recisa.
494 Casta quod Evadne fecit Capaneia coniux,
495 Dum post sulfureos iaculati fulminis ictus
496 Ignibus appositis arderent ossa mariti,
497 Conscendit mox viva rogos, viduamne vocamus,
498 Quae simul infernas cum coniuge venit ad umbras?
499 Dives Dido fugax, exstincti coniugis ultrix,
500 Urbis Elisaeae perfectis moenibus ample,
501 Ipsa pyram manibus propriis construxit, et aram,
502 Quam pedibus furiata suis conscendit, et arsit.
503 Impulit ad flammas accurrere funere vivo
504 Aut amor Aeneae, aut venientis terror Hiarbae.
505 Quid formosa nurus, populo spectante, pudica
506 Post maculam thalami Lucretia casta peregit,
507 Quam tulit infelix, alieni poena pudoris?
508 Ut rea procubuit, nullo surgente reatu!
509 Concidit ense suo, mansitque superstes adulter,
510 Qui solus feriendus erat mercede pudoris.
511 Millia femineis numerantur ubique catervis
512 Exempla scelerum modicae vel laudis amore:
513 Aut certe fecere pie pro numine vano
514 Conficti sermone Dei, quem fabula mendax
515 Extulit, et miseros incassum orare coegit,
516 Unde nihil lucri, sed vitae damna tulere,
517 Cum sit nemo Deus, nisi noster ubique tremendus;
518 Omnia praecepti solo sermone creantur
519 Ipsius imperio, per quem sunt cuncta per aevum.
520 Ecce Deus verus, de quo nil fingitur, in quem
521 Fabula nulla cadit, quem nunquam verba diserti
522 Exornant, aut sorde notant, cui tempora nil dant,
523 Aut relevant, currente die: qui saecula mutat,
524 Nec mutant hunc saecla tamen, quia, quod fuit, hoc est,
525 Hoc erit aeternus: qui praesens constat ubique,
526 Omnia cum tollat, minuatque volatile tempus,
527 Incrementa Deus, vel decrementa recusat;
528 Idem semper erit, nunquam mutabilis aevo,
529 Qui cum sit dominus, se vult tamen esse parentem.
530 Exhibet, impendit, praebet, testatur, adoptat
531 Nos genitos vocitare suos: nos ergo fideles
532 Vivere debuimus, tanquam factoris imago,
533 Quos deceat factura Dei pietate magistra.
534 Rex pie, bellantum comitata potentia supplex
535 Fit, quodcunque iubes: effectus iussa sequuntur.
536 Stat famulans natura Deo, constructa elementis,
537 Nescia, quid iubeas, donec praecepta repente
538 Audiat, et Domino citius parere laborat,
539 Exsultans iussisse sibi, gavisa ministrat,
540 Perficit iniuncta placido sermone iubentis,
541 Et rerum natura parens famulata tremiscit
542 Per quem celsa poli, tellus, mare, sidera constant,
543 Et gestit servire pavens. Quota portio rerum
544 Nos sumus audaces, ut contemnamus acerbe
545 Imperium coeleste truces? praecepta sequatur
546 Nostra, Deique simul, qui vult, sua vota venire.
547 Cum nos iussa Dei fieri contemnimus ultro,
548 Nec sumus ignari, quid sit fas, quidve nefastum,
549 Gens scelerata sumus, nil de pietate merentes.
550 Quorum primus ego plus quam peccator habendus.
551 Quando fatebor enim, scelerum simul esse reatum
552 Pectoris, et carnis? non si mihi ferrea vox sit,
553 Ora tot exsurgant, quot dentes ossibus albent,
554 Aut mihi sint linguae, quantos caput omne capillos
555 Pectinat, explebo numerum sine fraude fidelem.
556 Sed satis est dixisse reum sub crimine cuncto.
557 Quod tua iussa vetant, solus peccasse fatebor,
558 Omne, quod horrescis, non me fecisse negabo.
559 Quid prodest cuicunque nefas celare peractum,
560 Cum iudex, et testis ades Deus unus, et idem?
561 Sacrilega quasi mente putem, non omnia nosse,
562 Aut aliquid nescire Deum. Sibi fraude nocebit
563 Mens mea quod reticet, cum, si confessio simplex
564 Indicet admissum, venia sperata sequetur.
565 Qui negat, ipse sibi veniam iam sponte negavit.
566 Ergo ego confiteor miseranda mente reatum
567 Plenum, grande malum, non uno crimine partum.
568 Nam scelus omne meum numeros superabit arenae
569 Littoris, et pelagi vincent mala nostra liquores.
570 Non puto diluvium tantos punisse reatus,
571 Quantos ipse gero culparum pondere pressus.
572 Flumina me scelerum rapiunt, quatiuntque procellae,
573 Et peccatorum torrens simul obruit unda;
574 Me delictorum merserunt fluctibus amnes,
575 Usque animam venit unda meam, gravis horror aquarum.
576 Hei mihi! quod facinus non uno tempore gestum,
577 Ut mea facta luam, tempus convenit in unum
578 Nunc ubi sit pietas, ubi sit miseratio prisca,
579 Aut tua quo, Domine, clementia nota recessit?
580 Oblitusne mei es? precor, obliviscere ne me,
581 Omnipotens, sed facta mea: gravor undique pressus,
582 Vincla ligant, tormenta domant, consumit egestas;
583 Ludibrium generis, dolor omnibus, atque inimicus
584 Factus, et exutus magna de parte bonorum,
585 Crinibus intonsus, pannis squalentibus usus;
586 Notus et ignotus desunt, abiere parentes,
587 Me quibus impendi, mox dedidicere propinqui,
588 Vel quicunque fuit, subito discessit amicus.
589 Agmina servorum fugiunt, tempsere clientes,
590 Nec doluere meam tanta sub clade ruinam:
591 Irascente Deo, solatia cuncta negantur.
592 Hoc superest, ut vita cadat, nisi parcere mitis
593 Iusseris afflicto, quem sic fregere dolores.
594 Punisti errantem, nunc iam miserere fatentis.
595 Poenitet en peccasse nimis, iam parce flagello:
596 Nam nequeo tolerare miser tot cladibus actus.
597 Aspice, quaeso satis, precibus ne clauseris aures
598 Nostris, sancte, tuas, qui das praecepta benignus,
599 Ira hominis cum sole cadat de corde furentis,
600 Et veniam nox ipsa ferat: qui praecipis, ut sit,
601 Fac fieri, quod et ipse iubes, miserere rogantis,
602 Et lacrymas intende meas, quas fundo diurne:
603 Tristis, et extenso prostratus corpore plango.
604 Me miserum! qui tanta fero, cui tanta parasti
605 Supplicia scelerum: merear licet acrius uri,
606 Munere percipiam Domini, redeunte favore,
607 Quidquid amara dies et tempora dura tulerunt.
608 Lucem redde, precor, qui tempora subtrahis Iob
609 Aspera, restituens quidquid malus hostis ademit;
610 Arida qui reparas antiquis mortibus ossa,
611 Quae membris rediere suis, clamante propheta,
612 Atque homines factura iubes reptare, cruoris
613 Humor ut absumptas intraverit ante medullas.
614 Nascuntur venae, iam nervis membra ligantur,
615 Iam tegit ossa cutis, multos distenta per artus;
616 Quaerunt colla caput, constringit guttura cervix,
617 Verticis eximii replentur et ossa cerebro;
618 Inde duces oculi gemmato lumine vibrant,
619 Et palpebra tegunt luces, mundantque fenestras:
620 Scena capillorum, fundens a fronte coronam,
621 Tempus, et omne caput vestit de crine decorum,
622 Atque supercilium gemino supereminet orbi.
623 Naribus abductis duplex data semita vento,
624 Et geminae rubuere genae, lanugine malae
625 Crispantur revirentis adhuc post ossa senectae
626 Mortua temporibus multis, olimque sepulta.
627 Ordine muratum dentes cinxere palatum,
628 Ut bene verba sonent, ipsis modulantibus, ora:
629 Obsessamque donant densata repagula linguam,
630 Et sontem factura latet, sermonibus oris
631 Interpres mentis, secreti pectoris index,
632 Atque voluntatis tacitae, vel cordis imago
633 Verbere distinctas spargit per murmura voces,
634 Omne nefas, atque omne bonum dictura loquendo:
635 Dentibus adduntur rubicundo labra flabello.
636 Accedunt humeris remorum more lacerti,
637 Brachia iunguntur, vola nascitur, et manus omnis.
638 Unguibus armantur digiti sub dispare forma,
639 Curvis spina fatus complectitur aspera costis,
640 Pectora circumstant crates, iugulique ligantur.
641 Caetera membrorum currit propago per artus,
642 Usibus, officiis aptantur cuncta ministra,
643 Aedificant hominem longae fragmenta ruinae.
644 Ante tamen quam membra forent compage ligata,
645 Iam prior auris erat, quae audivit verba Tonantis.
646 Persarum dominus timuit post regna bubulcum
647 Inter prata pecus, qui post regnavit in arce.
648 Me, rogo, iam repara sub libertate solutum,
649 Clade, catenarum ferrato pondere pressum.
650 Sit vitae requies, animae sint otia fessae,
651 Sit secura quies, sit nox cum munere noctis,
652 Sit fortuna redux, sit virtus usque senectam,
653 Sit venerandus honos, et quidquid vita precatur,
654 Aut amissa dolet, totum pietate reforma.
655 Nosco, quid iratus, vel quid mitissimus ipse
656 Des, pater: adverto, non est formido salutis,
657 Sed veniam sperare licet. Res ipsa probavit,
658 Quod vivus sum: mortis inops pietate reservor,
659 Non ira, nam si Domini gravis ira fuisset,
660 Non me differres, subita sed morte necares,
661 Ne peterem veniam, quam nunquam, sancte, negasti,
662 Aut ut non essem prorsus, cui parcere posses.
663 Servatum reparare iube pietate sueta,
664 Ut merear cantare tuas per carmina laudes.
665 Quamvis nemo tua praeconia congrua dixit,
666 Aut unquam dicturus erit: nam formula laudis
667 Temporibus tribus ire solet, tu temporis expers,
668 Nunquid habes, Deus, ante tuum? vel post cadit in te?
669 Si laudator abest, narrator plenus at esset:
670 Sed quis opus narrare tuum sermone valebit?
671 Suspexisse Deum satis est de corde trementer,
672 Et lacrymis, precibusque piis veneranter adire.
673 Sint reduces vires, mens sana in corpore sano,
674 Sit mihi longa dies felici tramite vitae,
675 Sit secura domus, felix numerosa propago.
676 Sit sine tormentis post corpus vita futura,
677 Et requies animae, qua mox purgata quiescat.
678 Iudicio, Deus alme, tuo detur inde triumphus,
679 Inter odoratos flores et amoena vireta
680 Ad nemus aethereum veniam, sedesque beatas.
681 Et grates exceptus agam de fasce malorum,
682 Additus insonti populo sub sorte piorum.