Carmen de Duobus Populis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Carmen de Duobus Populis
c. Saeculo III
editio: incognita
fons: documentacatholicaomnia.eu

COMMODIANUS

CARMEN DE DUOBUS POPULIS

Quis poterit unum proprie Deum nosse caelorum,
Nisi quem is tulerit + ab errore nefando?
Errabam ignarus spatians spe captus inani,
Dum furor aetatis primae me portabat in auras.
Plus eram quam palea leuior; quasi centum inessent
In umeris capita, sic praeceps quocumque ferebar.
Non satis his rebus, criminosus denique Marsus
Paene fui factus herbas incantando malignas.
Sed gratias Domino (nec sufficit uox mea tantum
Reddere) qui misero uacillanti tandem adluxit!
Adgressusque fui traditus in codice legis
Quid ibi rescirem; statim mihi lampada fulsit.
Tunc uero agnoui Deum <dominum> summum in altis,
Et ideo tales hortor ab errore recedant.
Quis melior medicus nisi passus uulneris auctus?
Multi quidem bruti et ignoti, corde sopiti,
Nihil sibi praeponunt cognoscere; more ferino
Quaerunt, quod rapiant aut quorum sanguine uiuant.
Dummodo laetentur saginati uiuere porci,
Ingerunt ut tumulum se pulchrum, dum plaudent diuitiis.
<Diuites> mutabuntur <a> paupera ueste fastidiis.
Sufficeret illis utique, quod promptius edunt.
Si pinguis est opibus, sibi sit, si Caesari dignus:
Quid sua praeponunt? fragilis nec respicit ullum.
Communicet immo talis bonitatem in omnes
Cui Summus diuitias, honores addidit altos.
Nec enim uitupero diuitias datas a Summo,
Sed culpandus erit, qui superextollitur illis.
Suadeo nunc ergo altos sic et humiles omnes,
Ut legant assidue uel ista uel cetera legis.
Aspice, quam breuis est nobis credita uita
Discite, quapropter moriamur nati, prudentes!
Quid hebetes morimur, quid profuit lucem uidisse?
Si nihil inquiras, hoc est beluarum adesse.
Certe Deus summus hominem praeposuit aruis
Non feram nec pecudem. Cur nos similemus ad illo
Omnipotens uoluit hominem sibi praebere laudes;
Idcirco futura docuit nos ipse diuinus.
Quem ut crederemus, non tantum uerbo sonauit
Sed et demonstrauit fortia Pharaone decepto.
Non solum hoc fecit: et Noe sub tempora quoque
Ostendit, quae poterat, quoniam Deum nemo quaerebat.
Mitior exinde paulatim coepit adesse,
Diluuio facto quo posset terra repleri.
Iam paene medietas annorum sex milibus ibat,
Et nemo scibat Dominum, passimque uiuentes.
Sed Deus, ut uidit hominum nimis [ut] pectora clausa,
Adloquitur Abraham, quem Moyses enuntiat ipsum.
Ipse dedit legem populo Pharaone necato,
Et quis esset, Dominus ipse se praedixit ab illo.
Nec una contentus prophetica uoce se promit,
Sed multos adhibuit testes, qui de illo clamant.
Hunc ergo, cum legitis multorum praeconia <uatum>,
Inuenietis eum carnem inuenisse pro nobis.
Unde nunc erratur, ordinasse talia Summum,
Et quasi subsannant, nec sciunt, quod ab ipso ridentur
Interdum subicio, qualiter praelegi prophetas,
Et rudes edoceo, ubi sit spes uitae ponenda.
Quid Deus in primis uel qualiter singula fecit,
Iam Moyses edocuit; nos autem de Christo docemus.
Non sum ego uates nec doctor iussus ut essem,
Sed pando praedicta uatum oberrantibus austris.
Ergo mei similes, quos raptim aura deportat,
Quaerite iam portum, ubi sunt pericula nulla.
Agricola doctus tempestiua longe dinoscit
Et, priusquam ueniant, recolligit se<se> sub antra.
Estote prudentes, quod imminet ante uidete
Et, priusquam ueniant clades, prouidete saluti.
Ignauia pueris opus est, non certe robustis:
Si decet hoc rudibus, non conuenit aeuo maturis.
Quam quidem, pars hominum, non sit moderata uetustas,
Sic erit ut perna minime salfacta: putrescat.
Nemo petram subigit nisi solus ignis ad escam:
Saxei sic homines mollescunt sero gehennae.
Clamamus in uacuum surdis referenda procellis
Et lumen offerimus caecis sine causa praebentes.
Stat miles ad missa<m>: unus audit, et excutit alter
Nec accipit corde monita, sed perditus errat.
Quis modo relinquit (iudices estote de istis!),
Qui monet aut ille, qui non uult dicto parere?
Spero, reus non est, qui Caesaris dictos obaudit,
Contrarius autem perdit sua<m> uita<m> superbus.
Interdum quod meum est, qui prius erraui, demonstro
Rectum iter uobis, qui adhuc erratis inanes.
Uos tamen eligite, arbitrio uestro placentes,

Quis uelit uenenum aut suauia pocula uitae!
Bonum et malum est in ista natura creatum
Ut homo post fata probetur quis Deo dignus.
Adgredere iam nunc, quisquis es, perennia nosse:
Disce, Deus qui sit uel cuius nomine adsit!
Est Deus omnipotens, unus, a semetipso creatus,
Quem infra reperies magnum et humilem ipsum.
Is erat in uerbo positus, sibi solo notatus,
Qui pater et filius dicitur et spiritus sanctus.
Sed ex quo decreuit mundum componere signis,
Ignem interposuit metuendum angelis ipsis.
Quos tamen distribuit minoris potentiae factos,
Ut regerent caelos et terram et subdita terrae.
Hunc ergo nec ipsi nuntii dinoscere possunt,
Qualis sit aut quantus, nisi quod praecepta sequuntur.
Est honor absconsus nobis et angelis ipsis,
Relucet immensa super caelos et sine fine;
Aureum est totum, quod est quasi flammea uirtus.
Illic Dei numen est tantum sine cognita forma,
Illa sunt secreta solo Deo nota caelorum.
Haec gloria Dei est unica super angelos omnes,
Hoc Deus est lucis aeternae, hoc spiritus aeui.
In primitiua sua qualis sit, a nullo uidetur,
Detransfiguratur, sicut uult ostendere sese.
Praebet se uisibilem angelis iuxta formam eorum
Et homini fit homo, ceterum Deus urbo probat<ur>.
Idcirco nec poterit tanti Dei forma dinosci;
Quidquid est, unum est, immenso lumine solus;
Ubi facies aut oculi aut os aut membra notantur,
Inde pugillo suo concludere circulum orbis.
At tamen cum uoluit sciri de se ipso qui esset,
Numine de tanto fecit se uideri capacem.
Sunt quibus in ignem apparuit uoce locutus;
Sumptus est in carnem, quem regio nulla capebat.
Hic Deus omnipotens, Dominus suae conditionis,
Cum sit inuisibilis, facit se uideri quibusdam.
Qui formatur modo, <modo> se diffundit in auras,
Cuius nec initium nec finem quaerere fas est.
Hic sine initio semper est Deus et sine fine,
Qui, prius quam faceret caelum, ferebatur in aeuum;
Quidquid tenet caelum, prospicit ubique de caelo
Et penetrat totum oculis et auribus audit.
Huic ergo placuit carnalem mundi tenorem,
Ut exaltaretur sola sempiterna maiestas.
Nam, quod erat ante, referre nunc ardua res est;
Sit licet descriptum, non sit nobis cura de illis.
Cum haec, quae uidemus, non possumus tangere tota,
Quis poterit scire, quid sit trans Oceani fine<m>?
Et caelum uidemus, sed illic quid intus agatur,
Nullo datur scire, donec fiat exitus aeui.
Sufficiat tantum de futuro nosse promissa;
Ad illa tendamus cupidi, tota mente deuoti.
Sicut auis Phoenix meditatur a morte renasci,
Dat nobis exemplum, post funera surgere posse;
Hoc Deus omnipotens uel maxime credere suadet,
Quod ueniet tempus defunctorum uiuere rursum;
Sit licet nunc puluis, iaceant licet ossa nudata,
Integratur homo, ut fuerat, qui mortuus olim,
Et gratia maior tunc erit istius aeui,
Non dolor nec lacrimae tunc erunt in corpore nostro,
Non caro recipiet ferrum, non pustula surget.
Hoc Deus instituet, ut sit illi gloria maior.
Hic fecerat primum hominem, ut esset aeternus,
Sed ruit in mortem neglectis ille praeceptis.
Propter quae storias tantas Deus esse parauit
Ut inuentiones diabuli detegeret omnes.
Rectorem in terra dederat Deus angelum istum:
Qui, dum inuidetur homini, perit ipse priorque.
Interea iustos per ipsos cernit ad actos
Et facinerosa Cain [in] gehenna reseruat.
In scelere coepit uersari gens omnis humana,
Nec respicientes, quis esset creator eorum.
Quod Deus excelsus indigne pertulit illud,
Deicere proposuit uniuersa paene creata.
Deicitur et legitur Noe liberatus ab aqua,
Ceteri diluuio perierunt ira caelesti.
Hinc, sicut initio, paulatim terra repletur.
Cessit prius facinus, sed alter<a> clades adhaesit.
Adgressi sunt stulti turrem fabricare sub astris
Ut quasi per illam possent ascendere caelos.
Quod Deus ut uidit fieri sub una loquella
Descendit et fecit, loquerentur lingua diuersa.
Quos inde disparsit per insulas terrae semotos,
Ut fierent gentes uario sermone loquentes.
Tunc genus indocile uitam feritatis agebat;
Nemo Deum sciebat, disputabat nemo de uita.
Irrepserat quoniam rudibus temerarius ille
Per latices animae, deprauauit mentes acerbas
Persuasitque dolo coitus infandos amare,
Uiuere rapinis in gaudio sanguine fuso.
Hanc gloriam stulti prosequuntur tempore paruo;
Quo nulla uenia liberat se dicendo seductos.
Si suadet adulter, culpa est tua prosequi talem;
Non ille te damnat, sed tu tua sponte te damnas.
Errabant indocti ueteris fallacia hostis,
Obliti Dominum, opera maligna sequentes.
Quod, diu ne fieret grassatio tanta latronis,
Tempore partito miseratus est tandem ablato.
Complacuit illi colloqui cum uno de multis,
Ut faceret populum ad se transeundo dilectum.
Ex eo ceperunt unum Deum esse profani
Et fieri populus secundum Dei decreta.
Duos enim populos distinxerat ex se Rebecca:
Hic prior est factus, alter ut succederet illi.
In Aegypto primum in Israhel concreuit alumnus;
Inde Deus illos eiecit duce Moyse,
Per quem dedit illis <ipse> legem in monte Sina,
Ut nostra posteritas Dominum cognosceret unum.
Deinde prophetas ex ipsis dicere iussit,
Quod Deus in hominem depretiatur ab illis.
Induxerat eos Dominus in terra promissa,
Ut ibi sub lege uiuerent, donec ipse ueniret.
Gens ingrata bonis noluit iugum ferre praeceptis,
Sed magis in scelere prisco reuoluta florebat;
Nec umquam desinuit: hodie quoque talis habetur;
Praetermisso Deo luxuria<s> saeculi mauult.
Quod maxime Dominus cogit euitare dilectos;
Abscisos in totum a saeculo praemonet esse.
Si filios dixit, in illius sancta moremur;
Quid foris egredimur adulteri pompa<s> sequentes?
Seductor antiquus per talia decipit omnes:
Immittit luxurias, per quas perdat filios Alti
Agonia mitti, spe<cta>culis ire cruentis
Aut nimis obscenis, impudica nosse pudicis.
Si fuerat castus, incestus proficit inde
Et placens adridens, quem tunc mala gaudia temptant.
In istis luxuriis populus primitiuus agebat
Et a lege Dei semper recedebat inermis.
Ad quos emundandos saepe Deus misit alumnos
Ut illos corrig<er>ent deprauatos denuo Summo.
Excipere numquam uoluerunt dicta diuina
Sed uoluntate sua saeuierunt semper inepti.
Mactabant iustos redarguentes illos inique
Dum nollent accipere frenum disciplinae caelestis.
Esaiam serrant, lapidant Hieremiam erecti,
Iohannem decollant, iugulant Zachariam ad aras.
Et uenit et ipse, fuerat qui praedictus ab illis,
Et patitur, quomodo uoluit, sub imagine nostra.
Cuius in exitio omnis prophetia repleta est.
Dixerat hunc Daniel nouissimum esse prophetis.
Is erat, quem propter uates de tuba canebant,
In sua uenturum propria, quem sui negarent.
Improuidi semper et dura ceruice recalces,
Dum respuunt forma<m>, sacramenta legis amittunt.
Non illos iustitia, humilis non caro nata refregit,
Nec bonitas tanta aut aegrorum cura de uerbo.
O pia religio, o tam ueneranda maiestas,
Cuius medicina taliter in terra profecit!
Non ullum de ferro secuit, non emplastro curauit,
Sed sine tormento statim suo dicto sanauit.
Talia uidentes turbabant<ur> mente Iudaei,
Qui magis inuidia ducti sunt in zelo liuoris,
Non respicientes prophetarum dicta sepulti,
Quod ueniret homo talis, qui dispergeret illos.
Quousque ueniret Dominus, prophetae caneba<n>t:
Ex eo, quo uenit, tacuit prophetia Iudaeis.
Post quem in exilium deuenerunt corde durato
Nec modo dinoscunt, quapropter sint talia passi.
Praedictum fuerat illis ab Esaia propheta
Et Danihelo similiter perdere terram;
Quam non ante tamen, nisi dux ciuitatis in ipsa
Penderet in ligno, fieret deserta deinde.
Desubito qualis obfulsit gloria genti,
Ut fieret populus, populus qui non erat ante!
Non fuit adtonitus Esau dilectus a patre,
Iunior quod frater primitiua toll<er>et ille?
Sic nec sinagoga potuit cognoscere tempus,
Quando et quo duce caderet de suo priuato;
Sicut erat scriptum, quod auis sua tempora norunt,
Nam populus iste non me intellexit adesse.
Uentum est, ut ipse dominator caeli ueniret:
Secundum scripturas non est computatus ab ipsis.
Praescius hoc fuerat Dominus, quasi cuncta qui nouit;
Idcirco per ora prophetarum ista praedixit.
Gens ceruicosa nimis semperque rebellans
Dum sibi primatum uindicaret, causa resecta est.
In quorum stadia gentiles esse praefecit;
Dixerat hoc ante: Gentes sperabunt in ipsum.
Nam lapis immissus ipse est in fundamenta Sion
Crederet in quo quis, haberet uitam aeternam.
Hunc sanctum sanctorum Daniel perungii designat
Et exterminari post illum chrisma regale.
Dauid illud dixit, clauis configi silentem:
Effoderunt, inquit, manus meas et pedes ipsi.
Salomon quoque tam aperte de illo prophetat,
Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos.
Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:
Uenite, mittamus lignum in pane! dicentes.
Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:
Ante tuos oculos pendebit uita necata.
Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique:
Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.
Nec enim reliquit caelum, ut in terra pareret,
Sed, sicut disposuit, uisa est in terra maiestas
De uirtute sua carna<liter na>sci <se fecit>
.............................................
........... licet facere fimbriam unam.
Iam caro <Deu>s erat, in qua Dei uirtus agebat.
Quid, quod prophetae canunt, inuisibilem esse uidendum,
Ut claritas tanta fieret homo quoque pro nobis.
Nec populus noster prosilisset in noua lege,
Si non Omnipotens ordinasset ante de nobis.
Hic erat Omnipotens, cuius <in> nomine gentes
Credere omnino, quod propheta dixit Esaias:
Exurget in Israel homo de radice Iesse
In illum sperabunt gentes, cuius signo tuentur.
Et alter dixit testem illum esse per orbem
Manifestari eum principem nationibus ipsum.
In psalmis canitur: Dominus regnauit a ligno;
Exultet terra, iocundentur insulae multae.
Sic et patriarcha Iacob: benedictio uera
Paruit in gentes; hic erit spes gentium, inquit.
Sub caelo non aliud nomen est nisi Christi praelatum,
In cuius nomine crediderunt gentes ubique.
Non ita suademur credere pro tempore passo
Sed propter futurum tempus in aeterno uiuentes.
Haec speranda nobis spes est sempiterno frunisci
Non ista, quae fragili<s> cito mutat gaudia nostra.
Sint licet diuitiae prae oculis laute fruendae
Excluderis illis substituta morte caduca;
Aut si perseuera[ue]ris, horrescis ipse uiuendo
Aut si ualetudo fuerit mala, quo tibi uita?
Tormentum est totum, quo uiuimus isto sub aeuo;
Hinc adeo nobis est spes in futuro quaerenda:
Hoc Deus hortatur, hoc lex, hoc passio Christi,
Ut resurrecturos nos credamus in nouo saeclo.
Sic Dei lex clamat: fieret cum humilis Altus,
Cederet infernus, ut Adam leuaretur a morte
Discendit in tumulum Dominus suae plasmae misertus
Et sic per occulta inaniuit fortia mortis.
Obrepsit Dominus ueteri latroni celatus
Et pati se uoluit, quo magis prosterneret ipsum.
Ille quidem audax et semper saeuus ut hostis,
Dum sperat in hominem saeuire, uictus a Summo est.
Per quod prius hominem prostrauerat morti malignus,
Ex ipso deuictus; unde nobis uita prouenit.
Adam degustato pomo mori iussus abiit;
Cuius de peccato morimur sic et omnis idemque.
Sed iterum dixit Dominus: De ligno uitali
Si sumpserit ille, in aeternum uiuat honestus.
Mors in ligno fuit et ligno uita latebat,
Quo Deus pependit Dominus, uitae nostrae repertor.
Hoc lignum uitae Dominus praedixerat esse,
Ut, qui credet ei, sic sit quasi sumat abinde.
Et sumit et gustat suauiter Dei summi praecepta
Et discedit, quoniam potior resurgit, a morte.
Qui credit in Christo, de ligno uitae degustat,
Quo fuit suspensus Dominus Moysi praedicto.
Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse
Et nimis deiectum, fuerit quasi serui figura:
Et uidimus illum, nec erat praeclarae figurae,
In plaga depositus homo, sciens omnia ferre.
Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat,
Et pro facinore nostro Deus tradidit illum.
Qui, cum uexaretur, tacuit sicut agnus ad aras.
Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis;
Quod palam apparet, hoc erat Dei nomen oriri,
Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur.
Hoc Malachiel canit propheta, qui et angelus ipse,
Cum et Iudaeorum reprobet sacrificia dicens:
Non erit acceptum mihi sacrificium uestrum,
Sed in omni loco offerunt meo nomini gentes,
Apud quos eximium nomen meum magnificatur,
Qui sine cruore offerunt meo nomini munde.

Nam fuit is ipse humilis latens nomine magno,
Qui de semet ipso per ora prophetica clamat:
Contumax non sum, ait, neque contradico nocenti,
Dorsum quoque meum posui ad flagella caedendum
Maxillasque meas palmis feriendas iniquis
Praebui nec faciem auerti sputis eorum.
Stultitia subiit multis, Deum talia passum,
Ut enuntietur crucifixus conditor orbis.
Sic illi complacuit (consilium neminis usus,
Nec alius poterat) taliter uenire pro nobis.
Mortem adinuenit, cum esset inuidus, hostis,
Quam ebibit Dominus passus ex inferno resurgens.
Idcirco nec uoluit se manifestare, quid esset,
Sed filium dixit se missum fuisse a patre.
Sic ipse tradiderat semet ipsum dici prophetis,
Ut Deus in terris Altissimi filius esset.
Hoc et ipse fremit, humilis in carne cum esset,
Testaturque patrem, ut ora prophetica firmet.
Ex Israel legimus hominem resurgere talem
Et homo est, inquit, et quis eum nouit in ipsis?
Hieremias ait. Hic Deus est noster aequalis
Post haec et in terris uisus est conuersatus humanis.
Esaias autem: Tu es Deus, et nesciebamus:
Et Deus in te est, et praeter te non alter habetur.
Et quis in occansum prophetarum lege ueniret?
Cantate Domino, nomen est Deus illi, qui uenit!
Et psalmus de ipso quartus quadragesimus inquit:
Exaltabor ego in gentibus nomine magno.
Et alibi legimus: Hodie te genui, fili;
Pete, et dabo tibi, et habebis gentes heredes.
Certe iam apparet, qui sit Deus et quis in ipso,
Et cuius in nomine crederemus gentes ubique:
Dictum est Christo meo, teneo cuius dexteram, illud:
Exaudiant gentes, et imperet gentibus ipse.
Quid plurimis opus est, cum res tam aperte probatur,
Cum is, qui taxatur, populus iam in illo laetatur?
Illi autem miseri, qui fabulas uanas adornant
Et magum infamant, canentibus rostra clusissent.
Quales eos dicam, antequam dispersi fuissent,
Quos nec exulatus fregit necessitas ipsa?
Si magus adfuerat, cur ergo prophetae canebant
Uenturum e caelo, ut esset spes gentium ipse?
Si false de ipsis pronuntiant perdere terram,
Quod prouenit de eis, sic eri<n>t et falsa de illo.
Sed quia sunt spreti semper quod cruenti fuerunt,
Contra suum Dominum rebellant dicere magum.
Nec uolunt audire, quae dixerunt uates in illos,
Quod non intellegerent in totum fine sub ipsa.
Ipse Deus illos descripsit: Pectore clauso
Nec uideant oculis nec intellegant corde durato;
Incrassauit enim cor populi huius iniqui,
Ut nihil agnoscant, donec meo uerbo sanescant.
Praedictus est Deus carnaliter nasci pro nobis,
Ut fieret illis merito cruciatio maior:
Ecce dabit Deus ipse uobis signum ab alto:
Concipiet uirgo et pariet terra caelestem;
Emmanuel autem uocetur, iusserat illos;
Quod lingua Latina 'Deus nobiscum' euoluit.
Audite, quod ipse nutriretur melle, buturo,
Et uerbum: Samari<m> caperet priusquam loqueretur.
Sed haec est historia clausa, de qua docti reuoluunt,
Ut paruulus lactans sine pugna praedas iniret;
Passio cuius praedicta est taliter ante,
Ut Deus passibilis fieret profuso cruore.
Esaias ait: Tamquam ouis ductus ad aram,
Nec uoce clamauit, patienter omnia gessit.
Suffigitur clauis, quod Dauid praedixerat olim;
Quem et potauerunt secundum scripturas acetum.
Et: in uestimentis meis, dixit, sortemque miserunt,
Quod factum, et legimus in illo omnia gesta.
Fuerunt et tenebrae factae tribus horis a sexta
Festinauitque dies inducere sidera noctis.
Praedictum hoc fuerat fieri per prophetam Amos,
Ut tegeret subito sese per sollemnia sancta.
O mala progenies, <o popule> subdola fronte!
Generaui suboles, dixit Deus, qui me negarent.
Et dixit: Audite uocem tubae. Nolumus, aiunt.
Hoc dicit Ezechiel: Audient ergo gentes a longe.
Uno uolo titulo tangere librum Deuteronomium:
In caput eritis, gentes; nam increduli retro.
Si respuunt certe omnia supra dicta rebelles
S<c>ite quid opponunt, cum res tam aperte dicatur?
Uidete iam ergo, dubii qui nunc usque natati
Quod gentes in Domino fuerint scriptura priores.
Nunc ergo fas est credere, quem libri designant,
Non idolis uanis, qui frustra pro uita coluntur
Nec istis adiungi uoluptuosis et sine freno,
Qui magis luxurias diligunt quam Summi praecepta.
Non est culpa satis una, qui credere nolunt,
Sed magis infamant: In puteum misimus illum.
Quapropter et Dominus indignatus iurgiat illos:
Propter uos nomen meum blasphematur in gentibus, inquit.
Si missum in puteum, sed resurgere quare clamatur?
Ab inferis, Domine, animam meam imposuisti:
Ego dormiui, ait, et somnum cepi securus
Auxilio Domini surrexi, nihil mali passus.
Et iterum dicit: In infernum non derelinques
Nec dabis sanctum tuum interitum quoque uidere.
Hic personans ait: Fili prophetae, ascendo,
Ut Dominum dicam passum per miseria<m> summum.
Et in libro psalmorum de Domini morte clamatur,
Non ut illi putant Dauid de ipso referre.
Aut si putant illud, congruit uniuersa, quae dixit?
Non est flagellatus Dauid nec cruce leuatus.
Quid? Uaticinantur Iudaei more Saturni,
In fabulas coeunt, cum iam declinetur in illos.
Non quasi maleficium alapantur cruce leuatum.
Insciis, indoctis, ignorantibus talia fingunt.
Quis Deus est ille, quem nos cruce fiximus? aiunt
Nolentes respicere scripturas, corde caecati.
Ecce canit alius repetens iterumque propheta,
Cuius uoce tamen titulatur talis edictus:
Nunc exurgam, ait Dominus, nunc clarificabor,

    • xnf hxdltdbou, hxmilhm qxhm dnth xidivtiv;

Nunc intellegitis, nunc erit confusio uestra:
Uana cogitatis, ideo uos ignis habebit.
Haec Esaias ait. Tunc sic et ipsa maiestas,
Cum esset in carne, profitetur ipse quis esset:
Nemo meam animam potuit auferre conatus,
Sed ego sponte eam pono a me meo decreto.
Et sumendi iterum habeo potestatem in illam.
Apertius autem de iusti morte clamatur,
Ut pareat maius induratos esse Iudaeos:
Ecce perit iustus, nec quidem intellegit ullus;
Sed erit in pacem huius sepultura dilecti.
Quid illi infamant in puteum esse dimissum,
Cum legimus illum sepulturae traditum esse?
Ignominiosi, crudeles, caeci, superbi,
Qui magis de facto deberent lugere, plaudent!
Inspiratus enim Salomon de ipso prophetat
Et magis insequitur plenius ostendere iustum:
Circumueniamus iustum, si [qui] nobis grauis esse uidetur
Qui nostris operibus contrarius ualde resistit;
Exprobrat in totum nihil nostra lege teneri
Adhuc et adfirmat filium Altissimi esse.
Omnimodo reprobat et nugaces aestimat esse
Abstinet et sese a nobis et in altera uadit;
Nos immundos ait et innouat altera iusta
Et sibi laetatur Dominum patrem esse caelorum.
Ergo, si sermones illius sunt ueri, probemus;
Temptemus hunc Deum uidentes, quid sit in illum
Interrogemus eum omni cum tormento quietum,
Condemnemus eum turpissima morte' dicentes
Haec cum fecissent, capita suspensa mouebant:
Saluum illum faciat pater, aut discendat abinde!
Ut eos caecos Salomon ostendat aperte,
Sic, quasi nunc referat, et fecisse talia culpat:
Dum ista cogitant, ducti sunt in errore nefando
Excaecauit illos malitia sua saeuire.
Ecce quia caeci ipsi sunt et alteros aiunt
Dixit illis Salomon: Nescierunt Dei secreta.
Quaecumque dixerunt testes uniuersi priores
In Christo fuerunt facta. Aut in altero dicant?
Quod ipsum si cupiunt facere frustrantes in ore,
Ipsi se subsannent, uideant cum plebem in illo.
Quis fuit is iustus, de quo prophetae canebant,
Cum nemo sit iustus in terris, nisi e caelo uenisset
Dauid enim princeps peccauit amando puellam,
Peccauit et Salomon; et tamen paenituit illos.
Cum isti tam clari et insigni reges eorum
Non fuerunt iusti, sed ipsi de iusto canebant,
Nec quidem Esaias uates de se talia dixit,
Qui fuit ab rege Manasse de serra secatus.
Alter lapidatus, alter est mactatus ad aras,
Alterum Herodes iussit decollari reclusum.
Omnes iusti uates alia sunt morte perempti,
Quod Dominus ligno pependit, uoce Moysi:
'Non quasi homo Deus suspenditur', intimat ante;
'Aut non ceu filius hominis minas patitur', inquit.
Sic Dominus ipse cum uenisset, ista secutus:
Oportet me, inquit, reprobari uoce Moysi.
At ego non tota, sed summa fastigia carpo,
Quo possint facilius ignorantes discere uera.
Hi autem iniqui, <qui> subdole uiuere quaerunt,
Iam semel cruenti perseuerant fingere uana.
Infatuan<t> stultos maius euanescere dictis,
Quod crucifixus, cum sic oporteret eundem.
Sic enim disposuit propter primitiui ruinam;
Non solum pro illo, et pro nobis uenit e caelo.
Constituit populum nouum suo nomine firmum,
Iuxta prophetias compleuit omnia Christus.
Ecce noua facio, Esaias clamat in ipso,
Et nemo priora reputet nec antiqua sequatur.
Haec noua sunt hodie sub nostra lege profecta,
gentes in Christo credi<di>mus dicto Moysi.
Ille duos populos praedixerat esse futuros,
Et quidem minorem populum praecellere dixit.
Sed isti nequitiae pleni iam desperato furore:
Lex nobis est data, dicunt, uos unde uenistis?
Si nobis obsistunt, putant et resistere Summo,
Qui uoluit nobis bonus esse .......
Nec illud respiciunt ceruicosi, setis rectis
Quid? semper innocuos cruciarunt lege uitata.
Sic Deo fecerunt, quod erant consueti, crudeles,
Et filios sese audent adhuc dicere Summi.
Iam qualiter <dominus> resurrexit, supra notaui,
Non de uoce mea, sed dicta prophetica dixi.
Praedixerat autem discipulis cuncta de sese,
Qualiter a populo pateretur Petro negante;
Et quia de tumulis resurgeret tertio die,
Dixerat et ipsud, et compleuit omnia dicta.
At ubi surrexit, uenit ad apostolos ipse
Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.
Inter quos discipulos non adfuit unus orantes;
Cui cum referrent, discredere coepit et addit:
Si prius non digitum misero, ubi claui fuerunt
Aut ubi percussus de lancea, non ego credo.
Tunc die Dominica rursus remeauit ad illos
Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.
Et statim adgreditur Thomam incredulum illum:
Accede propius et contange corpus ut ante.
Non ego sum umbra, mortuorum qualis habetur:
Uestigium umbra non facit; considera uulnus.
Extendit palmas; at ille tangere coepit
Et manum in latere, fuerat quod lancea fixa,
Misit et exinde prostrauit se<se> precando:
Tu Deus et Dominus uere meus! Contra quem
Haec quia uidisti, credidis<ti>, sed illi felices
Posteri, qui credunt audito nomine tantum.
Quadraginta dies cum illis ex ordine fecit,
Edocuit illis multa, quae saeculo uenirent.
Post cuius ascensum miracula multa fecerunt,
De uerbo curabant infirmos in nomine Christi.
Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt,
Fortia non fierent testium de uerbo per illum.
Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat:
Excipite regem, principes, caelorum in altis!
Quid amplius opus est recitare cuncta de lege?
Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda.
Quod si nec ipsi uolunt scire Deum ista legendo,
Ipsi sibi reputent, quo uenerint, illo quo nolunt.
Nil nisi cor faciunt, ceterum de uita siletur.
Quid iuuat in uano saecularia prosequi terris,
Et scire diuitiis regum, de bellis eorum?
Insanumque forum cognoscere iure peritum,
Quod iura uacillant, praemio ne forte regantur?
Sit licet defensor, sit licet diuinus orator,
Nil morte proficiet, si uiuus in Christo negauit.
Immo prius quaerat, ubi sit sua uita redacta,
Si fuerit sapiens; si ceterum, uituperatur.
Illi legunt iura et discunt proloquia mira,
Sed superant miseros, pro quibus loquuntur, agendo.
Infelix est ille, qui uenerit illis in ore;
Illi ferunt laudes et ille uictoria<m> damnis.
Stat miser in medio mutus, cui plus dolet intus;
Illi tonant ore et ille silentio nummis.
Obstrepit interea uox adornata diurnum
Et saepe fit causa melior mala pluscula dando.
Hinc pretium quae<rit> sapiens, hinc uincere gaudet,
Etsi praue gerat, dum sit modo uictor, aegrotat.
Nil sua de causa tractat, cum lucra conatur;
Spem subit alterius et sua posterga remittit.
Multi de successu rapiuntur saeculi silua;
Dum gaudent in breuia, remanent a gratia Christi;
Dum cupiunt multa oculo, dum augere quaerunt,
Nec Deus est illis aliquid nisi saeculi uita.
Pro uentre satagit, agon est pro ipso diurnum,
Et uerum agonem spernit pro aeterna salute.
Quisque quasi uigilat sacculo, laudatur acutus;
Nam qui Deum sequitur, copria iudicatur ab ipsis.
O nimium felix, saecularia si quis euitet!
Sit stultus aliis, sapiens dum sit Deo summo.
Ipsa spes est tota, Deo credere, qui ligno pependit;
Foeda licet res est, sed utilis uitae futurae.
Nam populus ille primitiuus illo deceptus
Quod filium dixit, cum sit Deus, pristinus ipse.
Hic praeibat eos in columna nubis et ignis,
Quando de Aegypto liberauit illos ad unum.
Hic crudele nefas imperat de unico nato,
Ut probaret Abraham, cui dixit 'Parce!' e caelo
Angelus. Et Deus est, hominem totidemque se fecit,
Et quidquid ualuerit, faciet, ut muta loquantur.
Balaam caedenti asinam suam colloqui fecit
Et canem, ut Simoni diceret: Clamaris a Petro!
Paulo praedicanti discerent ut multi de illo
Leonem populo fecit loqui uoce diuina.
Deinde, quod ipsa non patitur nostra natura,
Infantem fecit quinto mense proloqui uulgo.
Hic erat uenturus commixto sanguine nostro,
Ut uideretur homo, sed Deus in carne latebat.
Non senior ueniet nec angelus, dixit Esaias,
Sed Dominus ipse ueniet se ostendere nobis.
Hunc mare pertimuit, hunc uenti, hunc tartarus ipse;
Agnouit Dominum omnis creatura latentem.
Solus nequam populus centriam erexit ad illum:
'Absit, ut sic Dominus uenerit in tali figura!'
Hic sicut in terra super fluctus maris inibat
Et uentis imperat, placidum ut redderet aequor.
si Hic lege<m> tartaream derupit uerbo praesenti
Et leuat de tumulis Lazarum die quarta fetentem.
Nam qui ferebatur, cum fuisset obuius illi:
Surge, inquit, iuuenis! Et <re>surrexit ille de ferculo.
Archisinagogae filiam deprecatus a patre
Iam exanimata<m> plangentibus suscitat illam.
Mutum loqui fecit et surdum audire praesertim
Et caecum ex utero natum, ut uideret in auras.
Post XXXVIII annis paralyticum surgere iussit,
Quem admirarentur grabatum in collo ferentem.
.........................................
Cuius uestimento tacto profluuio sanata est.
Quinque panes fregit hominum in milia quinque
Et quattuor milia iterum de septem refecit.
Plenius ut sese Dominus demonstraret adesse,
In nuptias fuerat inuitatus matre cum ipsa;
Quod fuit rogatus, subueniret uino defecto,
Tunc iussit implere ydrias uelocius aqua,
Quod prius gustauit et sic ministrari praecepit.
Nec sic potuerunt Dominum cognoscere factis
Sed insanierunt, quasi nequam perdere morti.
Quod ipsum concedit, quoniam sic pati decreuit
Si tamen crediderint, ueniam tunc demum habebunt.
Hic est primogenitus per prophetas ante praedictus,
Ut uocitaretur in terris Altissimi proles.
Felices, hominum spem suam in isto qui ponunt
Nam insipientes tamquam maledictum euitant.
Aeternitas illi praeparatur, Christo qui credit,
Ut socius Dei sit homo post funera uiuens.
Lex et prophetae docent, qui sunt Dei digni caelorum
Et quibus absconsa reuelantur aurea saecla.
Per tot uates numero de filio Dei clamatur,
Et cluserunt oculos fili Dei primi uocati;
xhjljwj ffhto non xznt wjhowdfti ljgjndo,
Sed perseuerantes: Nos sumus electi! dicentes.
Adhuc infatuant profanos balneis ire,
Quos faciunt mundos ipsi Deo summo placere.
Aqua lauat sordes, non intima cordis iniqua,
Nec sacra sacrilega poterunt lauare curata.
Non ita praecepit Dominus sacra ferre malignis;
Et locus iterum, ab idolis mundos haberi:
Nemo sibi faciat simulacrum daemonis, inquit;
Nam dixit et illis: Idolis seruire nolite.
Si Deus praecepit ab idolis ualde caueri,
Quid illi decipiunt gentes puros esse lauacris?
Immo cum recipiunt tales, docere deberent
Seruire non aliis, nisi tantum Summo placere.
Dum facinus quaerunt obumbrare Christi de morte,
Aperiunt ualuas passim, ut intretur ad illos
Hinc ergo depereunt, qui se putant puros ab aqua
Posse Dei fieri, conscientes ante latroni.
Nunc colit in uano quodlibet, nunc sancta requirit,
Nescit ubi primum occurrat inscius ille,
Ac idolis seruit, iterum tricesima quaerit;
Nunc azima sequitur, qui castum sederat ante.
Hoc Deo non placuit participes daemonum esse,
Qui legem instituit, fieret quo transitus inde.
Sunt tibi praepositas duas uias: elige, quam uis,
Nec enim te findes, ut possis ire per ambas;
Sed tamen ex ipsis opportunam quaerere debes;
Nec cadas in fauces latronum, cautior esto.
Unum quaere Dominum, qui quaerit hostia nulla,
Ut possis abolitus <re>surgere saeclo nouato.
Quid malos attendis et iudicas sanctos iniquos,
Qui tibi nullum uerbum de lege demonstra<n>t?
De uirtute Dei refertur, quam fecit in illos;

    • � N_m dc qs_ f_at_ qaclcp_t_ diacpc nolsnt

� Sbmmbo homi`id^b pbmmbo m^nibrpqrb <`>orbntip,
� Qsoq Dominsq nsmqs_m notsit dom_pc moncndo.
� Ssffiacpct illiq ncp ign_si_m t_nt_ fcaiqqc
� Et di`bob: S`oimtrm pi` bo^t, modo `obdbob f^p bpt.
% Sbd Dominrp impb obp`ro^rit pbnprp boorm,
+ Indsp_sit coq qiast Ph_p_oncm in inqiq;
1 Nca npcacq copsm dixit cx_sdipc qc scllc
8 Et db tboo^ pr^ mooib`it illop io^trp.
? Csm filioq illoq stiqsc i_m dixcp_t _ntc
F Nb`bppb rolrbo^t bono `oodb rirbob n^top;
L Qs_ndo n_tcp g_sdct, asm qit bonsq filisq illi;
T Qsod qi m_lsq fscpit, cxcapctsp odio n_tsm.
[ Contp_pism nsllsq n_titsp qibi filism cqqc,
a Ex`lrditro omnip `^oit^p `ordblb db n^to,
g Nca f_ait hcpcdcm illsm cx _qqc qsopsm,
n Qs_c qi npisq notcpit aonqsmcpc, g_sdct in illsm.
v Imnism ct q_cssm qsbolcm, pci qs_c typ_nnsm,
, Nca obsism n_titsp gcnitop aommotsq _b illo.
Quid isti praesumunt, cum sint adhortati, dicentes:
Ex omni populo nos sumus carissimi Summo?
Parricida patris semper et superbus in illo
Carus esse potest aut heres iure uocari?
Quanto magis Dominus, superant cui fili legendi!
Mansuetis, humilibus, obsequio plenis alumnis
Diuidunturque bona, non impiis neque tyrannis.
Adoptati fuerant manifeste fili Iudaei,
Sed in testamento consecuti sunt impii nomen.
Ipsi sibi reputent: Scelere commisso cruenti
Qui poterant utique participes esse bonorum?
Quid nobis strident, quid nos aemulantur heredes?
Fecissentque bonum, et erant in parte legati.
Nec hodie tacent et Christo credere nolunt,
Qui fuerat illis salutaris lege praedictus;
De quo iam audistis qualiter prophetae canebant:
Uenturum in terras Dominum, quem gentes adorabunt
Hunc certe nos ipsum admonent cognoscere Summum,
Qui renouat hominem, peccata pristina donat.
Nam et comminatur deorum cultoribus ipse:
Sacrificans periet idolis in morte secunda.
Quisque deos ergo sequitur fabricatos in auro,
Argento uel lapide, ligno uel aeramine fusos,

    • iuxix infjlix mittjtzw in ignj wjfjhtzx,

Nec ibi permoritur, sed dat cruciatus iniquos.
Sunt homines pecorum similes in ista natura,
Qui nolunt accipere frenum Dei summi uagantes;
Cum ipsi non durant seruorum talia ferre,
In quorum saepe discendunt sanguine diri.
Dicentes adiciunt: 'Nihil est post funera nostra;
Dum uiuimus. hoc est'. et incumbunt more suillo;
'Nulla sit luxuria, quae nos pertranseat aeuo;
Dum tempus est uitae, perfruamur omnia saecli.'
Indisciplinati clementiam Dei refugant
Strenia<s> sectantes, quasi sola uita sit ipsa.
Sic re<ce>dunt a Deo, qui promittit uiuere semper:
Contra bonum pugnant, cum sit repugnandum iniquo.
Errauimus omnes manifesto, saeculo suasi,
Sed gratia Domini prouocamur credere legi.
Propterea uenit et fecit trophaea latenter
Et fuit homo Deus, ut nos in futuro haberet.
Sed plurimi pereunt, qui putant utrisque placere,
Idolis atque Deo, placeat cum nemo duobus.
Unus est in caelo Deus caeli, terrae marisque,
Quem Moyses docuit ligno pependisse pro nobis.
Unde quidem errant ignaui talia passum,
Non satis intenti mysterio Dei secretum.
Inuidia diaboli mors introiuit in orbem,
Quam Deus occulte destruxit uirgine natus.
Qua natiuitate excordantur caeci Iudaei,
Infatuant stulto<s> scelere commisso cruenti.
Nemo potest ullum excusamen dicere postquam,
Cum modo sit nobis facultas data credendi.
Non uenit in uano Deus in terris e caelo,
Sed uenit, ut faceret populum suo nomine dictum.
Quem si quis confessus non erit in ista natura,
Perdit et quod uixit, et in poena<s> sero declamat;
Aut certe dum sperat <ex>pectans credere canus,
Excluditur diuius ab aeterna uita defunctus.
Ergo iam ad illum citius recordari debemus,
Qui nobis post obitum pollicetur reddere uitam.
Insuper hoc addit, immortales esse futuros
Et frui, quod oculus non uiderat ante, uidendo.
Sex milibus annis prouenient ista repletis,
Quo tempore nos ipsos spero iam in litore portus.
Tunc homo resurget solis in agone reductus
Et gaudet in Deo reminiscens, quid fuit ante;
Qui, sicut audiuit fragilis in pristina carne,
Cum sit incorruptus, recognoscit ante promissa.
Quam gloria<m> mirans homini prouenisse sic inquit:
Qualiter audiui prius, sic singula cerno.
Haec pariter omnes clamant ab inferno leuati:
Quemadmodu<m> ante audiuimus, ecce uidemus!
Cedet dolor omnis a corpore, cedet et ulcus,
Nec erit anxietas ulla nisi gaudia semper.
Quisque tribus credit et sentit unum adesse,
Hic erit perpetuus in aeterna saecla renatus.
Sed quidam hoc aiunt: Quando haec uentura putamus?
Accipite paucis, quibus actis illa sequantur.
Multa quidem signa fient tantae termini pesti,
Sed erit initium septima persecutio nostra.
Ecce <iam> ianua<m> pulsat et cogitur esse,
Quae cito traiciet Gothis irrumpentibus amne.
Rex Apollion erit cum ipsis, nomine dirus,
Qui persecutionem dissipet sanctorum in armis.
Pergit ad Romam cum multa milia gentis
Decretoque Dei captiuat ex parte subactos.
Multi senatorum tunc enim captiui deflebunt
Et Deum caelorum blasphemant a barbaro uicti.
Hi tamen gentiles pascunt Christianos ubique,
Quos magis ut fratres requirunt gaudio pleni.
Nam luxuriosos et idola uana colentes
Persecuntur enim et senatum sub iugo mittunt.
Haec mala percipiunt, qui sunt persecuti dilectos:
Mensibus in quinque trucidantur isto sub hoste.
Exsurgit interea sub ipso tempore Syrus,
Qui terreat hostes et liberet inde senatum.
Ex infero redit, qui fuerat regno praeceptus
Et diu seruatus cum pristino corpore notus.
Dicimus hunc autem Neronem esse uetustum,
Qui Petrum et Paulum prius puniuit in urbem.
Ipse redit iterum sub ipso saeculi fine[m]
Ex locis apocryphis, qui fuit reseruatus in ista.
Hunc ipse <se>natus inuisum esse mirantur;
Qui cum apparuerit, quasi deum esse putabunt.
Sed priusquam ille ueniat, prophetabit Helias
Tempore partito, medio ebdomadis axe[m].
Completo spatio succedit ille nefandus,
Quem et Iudaei simul tunc cum Romanis adorant.
Quamquam erit alius, quem expectent ab oriente,
In nostra caede tamen saeuient cum rege Nerone.
Ergo cum Helias in Iudaea terra prophetat
Et <signo> signat populum in nomine Christi;
De quibus quam multi quoniam illi credere nolunt,
Supplicat iratus Altissimum, ne pluat inde:
Clausum erit caelum ex eo nec rore madescet,
Flumina quoque iratus in sanguine uertit.
xtjwjlix tjwwf njh xzdft fontibzx fqzfj,
Ut famis inuadat, erit tunc et lues in orbe.
Ista quia faciat, cruciati nempe Iudaei
Multa aduersus eum conflant in crimina falsa,
Incenduntque prius senatum consurgere in ira
Et dicunt Heliam inimicum esse Romanis.
Tunc inde confertim motus senatus ab illis
Exorant Neronem precibus et donis iniquis:
Tolle inimicos populi de rebus humanis
Per quos et dii nostri conculcantur neque coluntur.
At ille suppletus furia precibusque senatus
Uehiculo publico rapit ab oriente prophetas.
Qui satis ut faciat illis uel certe Iudaeis,
Immolat hos primum et sic ad ecclesias exit.
Sub quorum martyrio decima pars corruit urbis
Et pereunt ibi homines septem milia plena.
Illos autem Dominus quarto die tollit in auras,
Quos illi uetuerant sepulturae condi iacentes
Suscita<n>turque solo immortales facti de morte,
Quos inimici sui suspiciunt ire per auras.
Territi nec sic sunt, sed magis intra crudescunt
Ad populum Christi execrantes odio toto.
Indurauit enim Altissimus corda nefanda,
Sicut Pharaoni prius indurauerat aures.
Hic ergo rex durus et iniquus, Nero fugatus,
Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe,
Participes autem duo<s> sibi Caesares addit,
Cum quibus hunc populum persequatur diro furore.
Mittunt et edicta per iudices omnes ubique,
Ut genus hoc hominum faciant sine nomine Christi.
Praecipiunt quoque simulacris tura ponenda
Et, ne quis lateat, omnes coronati procedant.
In ista historia si fidelis ire negauit,
Feliciter exit: sin uero, de turba fit unus.
Nulla dies pacis tunc erit nec oblatio Christo,
Sed cruor ubique manat, quem describere uincor;
Uincunt enim lacrimae, deficit manus, corda tremescunt,
Quamquam sit martyribus aptum tot funera ferre;
Per mare, per terras, per insolas atque latebras
Scrutaturque diu, exsecratos uictima ducunt.
Haec Nero tunc faciet, triennii tempore toto
Et anno dimidio statuta tempora complet.
Pro cuius facinore ueniet uindicta letalis,
Ut urbis et populus ille cum ipso tradatur,
Tollatur imperium, quod fuit inique repletum,
Quod per tributa mala diu macerabat omnes.
Exurgit iterum in istius clade Neronis
Rex ad oriente<m> cum quattuor gentibus inde,
Inuitatque sibi quam multas gentes ad urbem,
Qui ferant auxilium, licet sit fortissimus ipse,
Implebitque mare nauibus cum milia multa,
Et si quis occurrerit illi, mactabitur ense;
Captiuatque prius Tyrum et Sidona subactas,
Nam inde finitimas gentes terrore fatiscunt.
Hinc lues, hinc bella, hinc fames, hinc nuntia dura
Miscenturque simul, quo fiat turbatio mentis.
Interea fremitum dat tuba de caelo repente,
Cuius omni loco sonitus praecordia turbat.
Uidebitur et tunc igne quadriga per astra
Et facula currens, nuntiet ut gentibus ignem.
Siccatur fluuius Euphrates denique totus,
Ut uia paretur regi cum gentibus illis.
Persae, Medi simul Caldaei, Babyloni uenibunt,
Immites et agiles, qui nesciant ulli dolore<m>
Hic ergo exoriens cum coeperit inde uenire,
Turbaturque Nero et senatus proxime uisum.
Et ibunt illi tres Caesares resistere contra;
Quos ille mactatos uolucribus donat in escam.
Exercitus quorum necesse est uictorem adorent
Cumque redeuntes in urbe mente mutata
Spolian<t> templa et quidquid est intus in urbe,
Diripiunt mactantque uiros ingenti cruore;
Nouissime nudam adigunt incendio facta<m>,
Ut neque uestigium eius appareat ultra.
Cuius in exitio tabescunt corda potentium
Nec se adinueniunt, in quo sin<t> tempore, bruti.
Haec quidem gaudebat, sed tota terra gemebat;
Uix tamen adinuenit illi retributio digna.
Luget in aeternum, quae se iactabat aeterna,
Cuius et tyranni iam tunc iudicantur a Summo.
Stat tempus in finem fumante Roma maturum,
Et merces aduenient meritis partita locorum.
Inde tamen pergit uictor in terra Iudaea,
Quem ipsi Iudaei expectant uincere Roma<m>
Multa signa facit, ut illi credere possint,
Ad seducendos eos quoniam est missus iniquus;
Quem tamen e caelo increpat uox reddita Summi.
De Persida homo immortalem esse se dicit.
Nobis Nero factus Antichristus, ille Iudaeis;
Isti duo semper prophetae sunt in ultima fine.
Urbis perditio Nero est, hic terrae totius;
De quo pauca tamen suggero, quae legi secreta.
Displicet interea iam sero Iudaeis et ipsis,
Susurrantque simul, quoniam sint fraude decepti.
Exclamant pariter ad caelum uoce deflentes,
Tunc Deus omnipotens, terminet ut cuncta, quae dixi,
Producet populum celatum tempore multo.
Sunt autem Iudaei trans Persida flumine clausi,
Quos usque in finem uoluit Deus ibi morari.
Captiuitas illos ibidem redegit ut essent;
Ex duodena tribu noue<m> semis ibi morantur.
Mendacium ibi non est, sed nec est odium ullum;
Idcirco nec moritur filius suus ante parentes;
Nec mortuos plangunt nec lugunt more de nostro,
Expectant quoniam resurrectionemque futuram,
Non animam ullam uescuntur additis escis,
Sed olera tantum, quod sit sine sanguine fuso.
Iustitia pleni illibato corpore uiuunt,
In illis nec genesis exercit impia uires.
Non febres accedunt in illis, non frigora saeua,
Obtemperant quoniam uniuersa candide legis;
Quae nos et ipsi sequemur pure uiuentes;
Mors tantum aderat et labor, nam cetera surda.
Hic erat populus, qui nunc est extra repositus.
Siccato fluuio repetet in terra Iudaea;
Cum ipsis et Deus ueniet implere promissa;
Qui per totum iter exultat Deo praesente.
Omnia uirescunt ante illos, omnia gaudent,
Excipere sanctos ipsa creatura laetatur:
Omni loco fontes exurgunt esse parati,
Qua graditur populus Summi cum terrore caelesti.
Umbraculum illis faciunt nubes, ne uexentur a sole,
Et ne fatigentur, substernunt se montes et ipsi;
Praemittetur enim ante illos angelus Alti,
Qui ducatum eis pacificum praestet eundo.
Hi sine labore leuiter gradiuntur euntes
Et quasi leones, qua transeunt, omnia uastant.
Nec legio ulla quidem poterit resistere contra,
Si bellum intulerit, cum sit Deus ipse cum illis.
Expugnant gentes, ciuitates quoque deponunt,
Permissione Dei uiduant colonias omnes,
Auro uel argento locupletanturque praedando
Et sic honestati hymnos pariterque decantant.
Mox autem properant sanctae ciuitati paternae,
Expauescit enim terribilis ille tyrannus
Et fugit ad reges Boreae cum concitu magno,
Unde rapit populum, ut stet quasi contra <re>pugna<n>s.
Cum properant autem exercitu Dei rebelles
Sternunturque solo ab angelis proelio facto
<Et prensus ad>ulter ipsius et pseudopropheta
Mittunt<ur in stagnum sub i>gnea p<o>ena uiuentes.
Quorumque pri<m>ores, praeposit siue legati,
In loco seruorum rediguntur sancti<s> iniqui.
Interea sancti intrant in colonia sancta
Qui Dei promissa capiant sine fine laetantes.
Exorant Deum pro mortuis uti resurgant,
Quod ipse promisit olim de anastasi prima.
Incipiet Deus iam tunc inimicis irasci,
Statu<tu>sque dies quoniam aduenit iniquis.
Cum coeperit autem mundum iudicare per ignem,
Deuitatque pios et cadit super impios ignis.
Uix remanent pauci, qui referant talia facta,
Et qui reseruantur, ut seruiant iustis, euadunt.
Post persecutione<m> sanctorum et funera tanta
Imminet ut ueniat dies detestabilis, ardens.
Ecce canit caelo rauca, sed ubique resultans,
Quae pauida<t> totum orbem in ruina cadentem.
Sol fugit incaute, subito fit noctis imago,
Et Deus exclamat: Quamdiu me ferre putasti?
Cuius signo dato pestis ruit aethere toto,
Cum strepitu tonitrui discendit impetus ignis.
Tunc aliud atque aliud fulmen iactatur ab astris,
Ignea tempesta fugit reseruata tot annis,
Rugit pestifera clades, tremit excita tellus,
Nec, quo se auertat, prouidet gens omnis humana.
Stellae cadunt caeli, iudicantur astra nobiscum:
Turbantur caelicolae, agitur dum saecli ruina.
Suppetium nullum tunc erit et clamor inanis;
Non nauis accipiet hominem, non ulla latebra;
Nec illi subueniunt, quos ante pro magno colebant:
Quisque sibi satagit, sed nihil proficit illi;
His tantum proficiet, qui fuerint Christo notati;
Ros ad illos erit, nam ceteris poena letalis.
Pars incredulorum seruatur molliter usta,
Ut genus ipsorum iterum se in ultimo plangat.
Quocumque se uertunt homines, uis ignea feruit;
Aer ipse mundi, qui placebat ante, crematur.
Quod strepitus caeli ingruentes fulmine dicam,
Cum ira tot annis collecta funditur omnis?
Hinc ignis, hinc tonitrua, hinc turbines, tot mala, feruunt,
Raptaturque polus subi<ta> ui mortis in umbram.
Partim terra tremens laxat fu<ndamenta...>
<Par>tim tonitrua disrumpunt moenia firma;
<Atque disturbantur m>uri sicut puluis in auras;
Saxa uolant, uen<tis tremescunt> tecta domorum.
Uastantur patriae, prosternitur ciuitas omnis
.......t ........os caelum uestigio tradat.
Tot crepitus, tantos fragores t<otque> ruinas
Quis po<te>rit ferre aut na<u>fragia tanta <fugire>?
Quid misera mater faciet tunc paruolo dulci?
At si pater natum piet, quid proficit illi?
Uae refugis Domini, uae et sine Christo n<e>fa<n>dis,
Quorum et laeta<n>tes iudicantur pie flentes!
Pla<ngit in>terea mugitibus tota natura
Donec cesset furia <tandem comp>leta caelestis.
Tunc mensibus septem remundabitur terra per ignem
Et qui f<uit> humilis ueniens de caelo uidetur.
Cum illo descendunt angeli claritatis aeternae,
Rumpun<tur> et tumuli, exurgunt corpora iusta;
Quae rapiunt nubes et portant <obui>a<m Ch>risto
In a<e>ra, Dominum excipiunt sancti uiuentes.
Suscitat e<t> illos, ut uideant gloriam eius,
Quem cruce fixerunt; sed denuo reddet in imis.
Uae miser<is> illis! Testis est necatus ab illis.
Quod poenis ipsorum prouidi dolo t..mus istic
Haec non de inuidia canimus, sed fixa uidemus.
Cum iusti laetantur, <il>li in inferno cremantur;
Dau<id> illis dixit: Domine, redde ill<is> iniqua!
Et si non crediderint, in umbra mortis habebunt.
<H>ic utique poterat plebi suae laeta precari
Cur <magis op>tauit: Discendant uiu deorsum
Ceteri qui fuera<n>t in aduentum Christi de sanctis?
De duobus populis fugit i<..>gia Su<mmi>
... haec maior faciet immutentur ei cito. amen.