Jump to content

Carmen de Iona et Ninive

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen de Iona et Ninive
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

AuInTe.CaDeJoE 2 Auctor incertus (Tertullianus?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

-- Carmen hoc nunquam antea visum nec lectum, repertum fuit in vetusto codice manuscripto, cujus copiam mihi fecit P. Pithoeus i. c. saluti priscorum auctorum natus. Tertulliani vero genuinum esse opus, duae res docent: primum, quia in eodem v. c. Tertulliano tribuitur, quemadmodum etiam aliud carmen de Sodomis quod postremum olim prodiit in lucem sub nomine divi Cypriani, sed nuper assertum Tertulliano, ex conjectura, a Jac. Pamelio viro multae lectionis et judicii. Unde obiter confirmabo sententiam ipsius Pamelii, et monebo studiosos ne amplius addubitent de vero auctore carminis de Sodomis. Deinde prorsus redolet phrasim Tertullianicam, ut obscuram et asperam, sic etiam eruditam. Illud dolendum est quod in membranis imperite opus descriptum extitit ab antiquario. Proposui igitur bona fide lectionem v. c. et cunjunctim emendationes, ne cui fucum facerem, donec aliud exemplar manuscriptum erui possit, unde caeterae labeculae eluantur. Quod attinet ad titulum, inscribebatur in v. c. de Ninive. Sed cum tota narratio pertineat ad Jonam, visum est inscribere etiam: de Jona. Suspicio tamen est Tertullianum expressisse carmine integram historiam Jonae, ut in sacris bibliis exstat. Post Sodomum et Gomorum viventia funera in aevum, Et cinerum senio signata incendia, poenae, Et frustra solis oculis nascentia pauca, Et pariter facti mortem maris et solis illic Si quid homo est poenam mutato corpore servans: Pene alios ignes superi decusserat imbris, Urbs aequi justique fuerant transgressa Ninive. Nam quis subversae menti metus omnia vulgo Poenarum documenta vacant, ubi possidet error. At bonus, et nostri patiens, et plectere serus, Omnipotens Dominus nullam jaculabitur iram, Ni prius admoneat, durataque pectora pulset Praesagos agitans angusta mente, prophetam Namque Ninivitum meritis mandarat Jonam Praefari exitium Dominus; sed conscius ille Parcere subjectis, et debito cedere poenae Supplicibus; facilemque boni, cessabat abire, Ne vanum caneret, cessura pace minarum. Mox fuga consilium, si qua est tamen ista facultas, Evitare Deum, Dominique evadere dextram, Quo subter totus trepidans compescitur orbis At ratus est quod agit sancto de corde prophetes. Littoris in labio portu celeberrima fido Urbs ora est Cilicum, contra libratur Joppen. Inde igitur Tharsos properus rate scandit Jonas. Ejusdem fert acta Deus, nec denique mirum, Si Dominum in terris fugiens, invenit in undis. Parvula nam subito maculaverat aera nubes, Feller sulfureo de semine concita venti, Paulatimque globus pariter cum sole cohaesit, Deceptumque diem caliginis agmine clusit. Fit speculum coeli pelagus, niger ambitus undas Inficit, in tenebras ruit aether, et mare surgit. Nequidquam medios fluctus dum nubila tangunt, Gloria ventorum quos omnes turbine miscet. Diversus furor in profugum frendebat Jonam. Una ratis certamen erat coeloque fretoque, Tunditur hinc illinc, tremit omnis sylva sub ictu Fluctifrago subter concussa est spira carinae. Palpitat antemna stridens, labor horret ab alto, Ipsa etiam infringi dubitans inflectitur arbor. Nauticus interea geminus clamor omnia tentat, Pro rate proque anima, spiras mundare morantes Oblaqueare mithram, clavorum stringere nisus, Vel reluctantes impellere pectore gyras: Pars maris interni puteum graveolere vicissim. Egregias rapiunt tunc merces atque onus omnes Praecipitant, certantque pericula vincere damnis Sunt miserae voces ad singula fragmina ponti, Expenduntque manus nullorum ad lumina divum, Quos maris et coeli vis non timet, haud minus, illos Puppibus obtrusos irato turbine mergens. Nescius haec reus ipse cavo sub fornice puppis Sternentem inflata resonabat nare soporem, Jam tunc in somno Domini formando figuram. Hunc simul undicesae qui cogit munia prorae, Pace soporatum placida, requiete superbum Institit impulsans: Quid, ait, discrimine in isto Somnia re capit, tantoque in turbine portum Solus habes? non unda operit, spes unica divum est. Tu quoque, quisquis tibi Deus est, dic vota precesque. Exim quis culpae propriae, quis caussa procellae Discere sorte placet, nec sors mentitur Jonam. Tunc cogitant: quis, et unde hominum, quis denique rerum, Quo populo, qua sede cluis? famulum ille fatetur Praetimidum fidumque Dei, qui sustulit altum, Qui terram posuit, qui totam corpore fudit: Ipsius sese profugum, caussasque revelat. Diriguere metu. Quid nos igitur tibi culpae. Quid fore nunc, quonam placabimus aequora facto? Namque magis multoque magis freta saeva tumebant. Ea ego tempestas, ego tota insania mundi, In me, inquit, vobis aether ruit, et mare surgit: In me terra procul, mors proxima, nulla Dei spes. Quin date praecipitem caussam, navemque levantes, Unum onus hoc magnum pelago jactate volentem. Ast isti frustra nituntur vertere cursum In reditum, nec clavus enim torquere sinebat, Dura nec antemnae mutari libra volebat. Postremo ad Dominum: Ne nos in mortis hiatum, Unam animam propter, dederis, ne sanguine justi Respersisse velis, si sic tua dextera ducit. Jamque illic imo exoriens de gurgite cetus Squamosum e conchis evolvere corporis agmen, Urgebat proprios concusso marmore fluctus Sponte sua praedam rapiens, quam puppis ab arce Provolutatam limosis faucibus hausit, Viventemque dapem longam percepit in alvum, Cumque viro coeli rabiem pelagique voravit. Sternitur aequoris unda, resolvitur aetheris umbra. Huic fluctus, illinc flatus redduntur amici, Securamque viam placida signante carina, Candida caeruleo florent vestigia sulco, Nautae tum Domino laeti venerando timorem Sacrificant grates * * * * * * * Navigat et vates alio susceptus Jonas Navigio fluctumque secat sub fluctibus imis, Sisara velificans, anima inspirata ferina, Conclusus, neque tinctus aquis, maris intimus exter Inter semesas classes resolutaque corpora putri Digesta, sua jam vel va . . . funera discens. In signum sed enim Domini quandoque futurus, Non erat exitio, sed coeli gloria factus.