Carmen de expugnatione Almariae urbis
[recensere]
Poema de Almería
El poema latino de Almería
El cantar de la conquista de Almería en 1147 por Alfonso VII
Versión de Florentino Castro Guisasola
PRÆFATIO (CARMINIS) DE ALMERIA
I
Rex pie, Rex fortis cui sors manet ultima mortis,
Da nobis pacem linguatn praebeque loquacem,
Ut tua facunde miranda canens et abunde
Inclyta sanctorum describam bella virorum.
V
Doctores vetares scripserunt proeila regum,
Scribere nos nostri debemus et Imperatoris
Proelia famosa, quoniam non sunt taediosa.
Óptima scriptori, si complacet Imperatori.
Reddántur jura quod scribat bella futura.
X
Dextra laborantis esperat pia dona Tonantis
Et bellatoris donum, petit ómnibus horís.
Ergo quod elegi describam bella sub Urgi
Facta Paganorum, quia tune gens victa virorum.
LIBER I
1
Convenere dues Hispani Francigenaeque:
Per mare, per terras Maurorum bella requirunt.
Dux fuit imperii cunctorum Rex Toletani.
Hic Adefonsus erat, nomen tenet Imperatoris,
5
Facta sequens Caroli, cui competit aequiparari:
Gente fuere pares, armorum vi coaequales:
Gloria bellorum gestorum par fuit horum,
Exstitit et testis Maurorum pessima pestis,
Quos maris aut aestus non protegit, aut sua tellus.
10
Nec possunt vi summergi, vel ad aethera sursum
Suspendi, vita scelerata fuit quia victa,
Non cognovere Dominum, mérito periere:
Ista creatura merito fuerat peritura,
Cum colunt Baalim, Baalim non liberat illos;
15
Barbara gens talis sibimet fuit exitialis;
Adorat menses, venturos nunciat enses;
Non tulit impune, quidquid male fecerat ante:
Mucro majores divinus sive minores
Consumpsit, bellis non parcens porro puellis;
20
Caetera gens gladiis caeduntur more bidentis,
Nec remanent teneri quicumque valent reperiri,
Caelestis dira super hos dimittitur ira.
Ne nos longa mora turbet vel tardior hora,
Est opus incepti redeamus ad alta iaboris.
25
Pontífices omnes Legionis sive Toleti,
Exempto gladio divino corporeoque
Orant majores, invitant atque minores,
"Ut veniant cuncti fortes ad proelia tuti,
Crimina persolvunt, voces ad sidera tollunt,
30
Mercedem vitae spondent cunctuis utriusque,
Argenti dona promittunt, cumque corona
Quidquid habent Mauri rursus promittiui auri".
Pontificum clangor tantus fuit et pius ardor,
Nunc promittendo, nunc lingua vociferando,
35
Ut vit jam teneri possent a matre teneri.
A canibus cervus velut in sylvis agitatus
Desiderat fontes, dimittens undique montes;
Plebs Hispanorum sic proelia Sarracenorum
Exoptans aeque non dormit nocte dieque.
40
Tuba salutaris resonat per climata mundi;
Vox Almeriae cunctis est agnita dirae,
Dulcius ac nihil est, per saecula consona vox est;
Haec juvenum cibus est, vetulorum florida dos est,
parvorum dux est, adolescentum pia lux est,
45
Pontificum lex est, Moabitarum ultima nex est,
Francorum sors est, Maurorum pessima mors est.
Lis Francis pax est, Mauris licet inclyta fax est,
Hispanis ros est, bellantum denique mos est,
Argenti pars est, auri promissio sors est,
50
Longa quies Crux est, bellandi gloria lux est.
Maius est mensis. Procedit Galliciensis,
Percepta Jaboci primo dulcedine sancti.
Ut caeli stallae sic fulgent spicula mille,
Mille micant scuta, sunt arma potenter acuta,
55
Est plebs armata, nam cuncta manet galeata;
Ferri tinnitus, et equorum nempe rugitus,
Surdescunt montes; exsiccant undique fontes;
Amittit tellus pascendo florida vallus;
Pulvere prae nimio vilescunt lumina lunae,
60
Splendor et aethereus frustratur lumine ferri.
Strenuss hanc sequitur turbam Consul Fredinandus.
Regali cura moderando Gallica jura.
Imperatoris erat nati tutamine fultus.
Hunc si vidivisses fore Regem jam putavisses;
65
Gloria regali fulget, simul et Comitali.
Florida milities post host urbis Legionis,
Portans vexilla, prorumpit more leonis.
Haec tenet Hispani totius culmina Regni,
Regali cura scrutatur Regia jura,
70
Ejus judicio partae leges moderantur,
Illius auxilio fortissima bella parantur.
Ut Leo devincit animalia vi atque decore,
Sis cunctas urbes hoc vincit prorsus honore.
Lex fuit antiqua: sunt ejus proelia prima.
75
Sunt in vexillis et in armis Imperatoris
Illius signa tutantia cuncta maligna;
Auro sternuntur, quoties ad bella feruntur;
Coetus Maurorum visu prosternitur horum,
Nect valet in parvo consistere territus arvo.
80
Ut lupus urget oves, maris ut premit unda leones,
Haec lux vitatos sic proterir Hismaelitas,
Aula primo piae consulta voce Mariae,
Concessa scelerum venia pro more piorum,
Velis extensis procedit flammeus ensis.
85
Occupat et terram virtus fortissima totam,
Gramina pascuntur, paleae sine fine teruntur,
Hos Radimirus sequitur Comes ordine mirus,
Prudens et mitis, Legionis cura salutis,
Forma praeclarus, natus de semine Regum;
90
Est Christo charus servans moderamina legum;
In cunctis horis jusum tenet Imperatoris,
Pervigili cura, cui servit mente benigna.
Flos erat hic Florum, munitus et arte bonorum,
Armis edoctus, plenus dulcedine totus,
95
Consilio pollens, justo moderamine fulgens,
Pontificies omnes praecedit in ordine legum,
Exuperatque pares trucidadndo cacumina Regum,
Quid dicam plura? superant omnes sua Jura.
Non Comiti tali pigritatur quis famulari,
100
Consule cum tanto, Legio fera bella requirit.
Irruit interea non ultimus impiger Astur.
Haec gens exosa nulli manet, aut tediosa;
Tellus atque mare nunmqueam valet hos superare;
Viribus est fortis, trepidans non pocula mortis;
105
Aspectu pulchra, spernit suprema sepulchra;
Bellandi facilis, venando non minus apta,
Rimatur montes, agnoscit et ordine fontes;
Ut terrae glebas, sic ponti despicit undas,
Vincitur a nullo quidquid cernit superando.
110
Hoc, Salvatoris depscens omnibus horis
Auxilium, tumidas equitando deserit undas,
Et sociis aliis expansis jungitur alis.
Dux fuit illustris istis Petros Adefonsi,
Nondum Consul erat, meritis tamen omnibus est par.
115
Et nulli maestus, in cunctis extat honestus,
Fulget honestat3e, superatque pares probitate,
Pulcher ut Absalon, virtute potens quasi Sanson,
Instructisque bonis documenta tenet Salomonis,
In reditu factus Consul, sic Consulis actus
120
Obtinuit meritis, magno ditatus honore,
Inter consortes veneratur ab Imperatore,
Regalique pia fulgens uxore Maria,
Nata fuit Comitis, merito fiet Comitissa,
Gemma suae genis, sic erit per saecula phoenis.
125
Post hoc Castellae procedunt spicula mille,
Famosi cives per saecula longa potentes,
Illorumm castra fulgent caeli velut astra,
Auro fulgebant, argentea vasa ferebant,
Non est paupertas in esi, sed magna facultas,
130
Nullus mendicus, neque debilis aut male tardus,
Sunt fortes cuncti, sunt in certamine tuti,
Carnes et vina sunt in castris inopina,
Copia frumenti datur omni sponte petenti.
Armorum tanta stellarum lumina quanta,
135
Sunt et equi multi ferro seu pane sufulti,
Illorum lingua resonat quasi tympana tuba.
Sunt nimis alati, sunt divitiis dilatati
Castellae vires per saecula fuere rebelles,
Inclyta Castella sitiens saevissima bellandi
140
Vix cuiquam Regum voluit submittere collum,
Indomite visit, caeli lux quamdiu luxit,
Hanc cunctis horis domuit sors Imperatoris.
Solus Castellam domitativ sicut asellam
Ponens indomito legis nova foedera collo,
145
In virtute sua durans tamen inviolata.
Fortis Castella procedit ad intima bella,
Velis erectis pavor oritur Ismaelitis,
Quos, velut avenit, Rex post mucrone peremit,
Innumerabilis, insuperabilis, et sine cura
150
Estrematura praenoscens cuncta futura,
Augurio docta quos erat mala gens peritura,
Visis tot signis audacter jungitur illis.
Si caeli stellas, turbati vel maris undas,
Si pluviae guttas, camporum necnon et herbas,
155
Ordine quis nosset, populum numerare valeret.
Vina bibens multa largo cum pane suffulta,
Ferre vale pondus, aestatis despcicit aestus.,
Opperit hoc herram velut innumerata locusta,
Caelum sive mare non sufficit hoc satiare,
160
Disrumptunt montes, exsiccant ordine fontes,
Quando consurgunt, Caelorum lumina tollunt,
Gens fera, gens fortis, metuens non pocula hasta.
Virtus Sansonis erat hic, gladius Gedeonis;
165
Compar erat Jonathae, praeclarus Jesus Nave;
Gentis erat rector, sicut fortissimus Hector;
Dapsilis et verax, velut insuperabilis Ayax;
Non cuiqueam cedit, nusqueam bellando recedit.
Non vertit dorsum, nunquam fugit ille retrorsum,
170
Immemor uxoris, cum pugnatur, vel amoris,
Dapsia spernutur, certamina quando geruntur.
Spernuntur mensae, plus gaudet dum feit ense,
Dum quatitur hausta, mala gens prosternitur hasta.
Hic numquuam mestus tolerat certaminis aestus,
175
Dextra ferit fortis, resonat vox, sternitur hostis.
Cum dat consilium, documenta tenet Salomonis,
Pro fulcris enses mutat, numerandoque menes.
Escvas ipse parat, per se sua vina propinat
Militibus Iassis, dom tollitur horrida cassis.
180 Mauris est pestis, fuit Urgi postea testis.
Pontius hic Consul fieri gliscit magis exul
Semper, bellandi quam linquat ense potir:
Pro merito tali semper placet Imperatori:
Pro victis bellis ditatur munere Regis,
185
Omnia qui regna domitat virtute superna,
Jungitur his cunctis Fredinandus et ipse Joannis,
Militia clarus, bello numquam superatus.
Rex Portugalis metuebat eo superari,
Campo fulgentem, cum vidit bella gerentem,
190
Nam quo vertebat vultum, vel quo veniebat,
Cunctos terrebat, cunctos simul ense premebat.
Nemo manet sella, cominus sua quem ferit hasta.
Saepius hic bellis Mauros devicit acerbis.
Nec dubitavit eos paucis invadere multos,
195
Nam cuncti fugiunt Fredinandi qui fore noscunt.
Adfuit ast largo bello generosa propago,
Et natos multos peperit sibi juncta virago,
Qui bene patrisçant, Agarenos enseque truncant:
Securus tales pater est qui commovet enses.
200
Hunc bello mota sequebatur Limia tota,
Extremi populos sibi gaudet jungere multos,
Militibus tantis gratulatur Rexque receptis,
Magnificeque virum suscepit in ordine mirum.
Alvarus ecce ruit Roderici filius alti,
205
Intulit hic laethum multis tenuitque Toletum,
Et pater in nato laudatur, natus et ipso:
Fortis at ille fuit, nec nati gloria cedit.
Parte patris magnus, natus sed pollet avo plus,
Cognitus omnibus est avus Alvarus, arx probitatis
210
Nec minus hostibus extitit impius urbs bonitatis,
Audio sic dici, quod et Alvarus ille Fanici
Hismaelitarum gentes dormuit, nec earum
Oppida vel turres potuere resistere fortes.
Fortia frangebat, sic fortis ille premebat.
215
Tempore Roldani si tertius Alvarus esset
Post Oliverum, fateor sine crimine verum,
Sub juga Francorum fuerat gens Agarenorum,
Nec socii chari jacuissent morte perempti;
Nullaque sub Caelo melior fuit hasta sereno.
220
Ipse Rodericus, Meo Cidi saepe vocatus,
De quo cantatur quod ab hostibus haud superatur,
Qui domuit Mauros, Comites domuit quoque nostros,
Hunc extollebat, se laude minore ferebat,
Sed fateor verum, quod tollet nulla dierum,
225
Meo Cidi primus, fuit Alvarus atque secundus:
Morte Roderici Valentia plangit amici,
Nec valuit Christi farmulis ea plus retineri;
Alvare, te plorant juvenes, lacrymisque decorant,
Quos bene nutristi, quibus et pius arma dedisti,
230
Fovisti parvos, firmans certamine magnos.
Talibus ac tantis tractus patribus generosis
Alvarus ecce furit, Mauros quoniam probus odit.
Navia dat vires, Mons Niger dat quoque plures,
Terraque Lucensis munimina praestitit ensis,
235
Nec desunt equites, tribuit quia plurima dives.
Omnibus instructis, et suptibus arte paratis,
Mulos conscendunt, et equi vacui quoquea pergunt,
Quos pueri ducunt, humeris qui scuta reponunt.
Jamque propinquabant castris fumosque videbant,
240
Pulveream nebum terram comprehendere totam
Rex vidit, et totam jussit conscendere scholam;
Mangificeque viros sic demum suscipit istos.
Natus Fernandi domibus jubet arma revelli,
Martinus dictus, magnos Mauris dabit ictus
245
Huic gaudet Fita, quoniam dominatur in ista
In vultu niveus, membris et corpore largus,
Formosus, fortis, probus est et cura cohortis,
Diffugiunt Mauri, cum voce tonat, pavefacti.
Hic pulchros pulchris armis armavit ephebos,
250
Castraque Martini turba resonant juvenili,
Hi mortem spernunt, audaces sic quoque fiunt,
Plus gaudent bello, quam gaudet amicus amico.
Vexillis altis intrant tentoria Regis
Hortantes ad bella duces, "cur hic pigritantes?"
255
Talia post dicta, quae non fore ficta,
Cuncti descendunt, Regem simul ordine quareunt,
Atque genu flexo, "bone rex", dixere valeto",
Sicque sedent pratis tandem studuere novellis.
Nolo sit oblitus Comes inclytus Hermenegildus.
260
Inter consortes micat hic quasi stella cohortes,
et Sarracenis est charus christicolisque.
Si possim fari, raris valet aequipararari,
Regibus exceptis. Hic armis mroe receptis,
Cum virtute Dei, fretus multo comitatu,
265
Ad pugnam venit, qua plures ense peremit.
Tardius ad bellum Guterrius et Fredinandi
Non venit, est Regis quoniam tutamine fretus.
Sancius est, nostri qui filius Imperatoris,
Cum primum natus, huic traditur ille docendus,
270
Nutrit eum chare, quem vult omnes superare,
Consors majorum Gutterrius extat honorum.
Ipse catervatim properans ad praelia pergit.
Ad bellum properat, regalia signaque portat,
Laxatis Ioris, charus gener Imperatoris,
275
Nomine Garsia, sed Pampilonia tota
Jungitur Alavae, Navarria fulget et ense,
Omnibus his fultus, gaudet certamine tutus
Ramiri natus Regis, si postea virtus.
Hujus in adventum gaudens, Hispania tota
280
Suscipit ut dominum, nam scit Regit fore gratum.
Regibus haud dispar, sedet hosti turbine compar.
Talibus auxiliis implentur regia castra
282a
Talibus ac tantis, Hispania fulta columnis,
Erectis signis, Anduxeris occupat oras.
Primitus Anduxar degustans vina doloris
285
Augusti jussu circundatur Imperatoris,
Sternitur hoc castrum, sed et Urgi sternitur ipsum
Clamat et ad Baalim, Baalim surdescit ad ista
Denegat auxilium, quia non valet his dare mullum.
Sic per tres menses amittunt ordine messes;
290
Amittunt cuncta, fuerant quae parta labore.
Viribus exhaustis, comsuptis omnibus escis,
Obsidibusque datis, jam pacis foedera quaerunt;
Vivere cum quaerunt, Regi sua, se quoque reddunt.
Redditur et Bannos, castellum nobile quoddam.
295
Inclyta Bayona, spreta non sponte corona,
Redditur armatis urbs nobilis Imperatoris.
Nobilisis urbs alia, quae fertur voce Baeza,
Visit tot signis, magno concussa timore,
Deposito prisco -collum summittit- honore,
300
Et gaudit reddi, cum non valet esse rebellis.
Caetera castella Mauri, quae sunt ea circa,
Omnia cum reddunt, vitant pro munere poscunt;
Vita concesa, recreant sua corpora fessa.
Urbibus his cunctis strenuus praeponitur armis
305
Consul Manricus, Christi non fictus amicus.
Complacuit cunctis, placuit simul Imperatori,
Ut Sarracenis fulguret, christicolisque
Forma praeclarus, cunctis erat ipseque charus,
Dapsilis et largus, nulli per saecula parcus,
310
Armis pollebat, mentem sapientis habebat,
Bello gaudebat, belli documenta tenebat,
Hic patrisçant in cunctis quae faciebat:
Larensis Petrus Consul pater extitit hujus,
Qui rexit propiam per saecula prurima terram;
315
Natus et in cunctis sequitur vestigia patris,
Primaevo flore, sed ob hoc ditatus honore,
Atque suo more veneratus ab Imperatore.
Legis erat testis, Maurorum pessima pestis.
Omnibus expletis quae diximus atque peractis,
320
Tempore cosumpto, priscorum more parentum,
Cum palma redunt cives ad moenia patrum,
Exceptis paucis, tenet host solertia Regis.
Augusti nepaiam fuerat, cum nuntia clara
-Per mare- Francorum veniunt, multis sed amara;
325
Atque salutato pro moribus Imperatore,
Nuntia sic fantur: "Totius gloria regni,
"O decus egregium! Francorum fulva juventus
"Expensis velis vos clara voce salutat;
"Ad maris et ripas armato milite sperat.
330
"Vester cognatus, uti promisit, Raymundus
"Hostes adversum properat nimium furibundus.,
"Et gens Pisana venit insimul, et Genuana.
"Dex Pesullanus Guillelmus, in ordine magnus,
"Hos sequitur iuxta celsa fortique carina.
335
"Sunt nimis armati, sunt ad fera bella parati,
"Sunt memores pacti; portum nam denique nacti,
"Adversum morus lapides portant quoque duros.
"Mille rates ducunt, te tardum jam fore dicunt,
"Armis et pictis onerati dulcibus escis.
340
"Auro pro rapto certabunt agmine facto,
"Et vestros hostes mactabunt nempe libentes.
"Indigent auxilio nullius turba venusta,
"Si fuerint vestra praesenti luce sufulta."
Nuntia dixerunt ut talia sic, tacuerunt.
345
Talibus auditis, rediit mens Imperatoris.
Sed trepidant fortes sub tali voce cohortes.
Proximus ad socium lacrymans sic fatur amicum:
"Usque modo bella bellis sunt undique mita.
"Nuntia sunt chara Regi, nobis sed amara,
350
"Undique sunt hostes in itinere sic quasi postes,
"Et via longa nimis, diversis consista spinis.
"Potus sive cibus in saccis non manet ullus.
"Partibus e cunctis sequitur nos bellicus ensis.
"Heu lux argenti chari, fulgorve talenti!
355
"Non esses nostris utinam collata sinistris!
"Auro pro parvo gladiis moriemur in arvo;
"Et plaudent aliis uxores nempe maritis;
"Et nati flebunt, alii cum lecta tenebunt;
"Et carnes nostras volucres caeli lacerabunt."
360
Inter Pontificies praesentes, Astoricensis
Hoc cernens Praesul, cujus micat inclytus ensis,
Plusquam consortes confortants voce cohortes,
Alloquitur gentem jam prorsus deficientem.
Vocibus et dextra sunt magna silentia facta.
365
"Psallat in excelsis Caelorum gloria, dixit;
"Pax sit et in terris genti Domino Famulanti,
"Nunc opus ut quisque bene confiteatur et aeque,
"Et dulces portas Paradisi noscat apertas.
"Credite, quaeso, Deo; Deus est profecto Deorum,
370
"Necnon cunctorum Dominus manet Dominorum,
"Qui fecit laretus nobis miracula solus,
"Constant et Caeli.............. ."