Jump to content

Carmen de gestis Oddonis I (Hrothsuita Gandersheimensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen de gestis Oddonis I
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

Carmen de gestis Oddonis I (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.HroGan.CaDeGeO, cc_idno: 9543

HROTSUITHAE PRAEFATIO AD GERBERGAM ABBATISSAM GANDERSHEIMENSEM.

137.1149A| GERBERGAE illustri abbatissae, cui pro sui eminentia probitatis haut minor obsequela venerationis, quam pro insigni regalis stemmate generositatis, HROTSUIT Gandeshemensis, ultima ultimarum sub hujusmodi personae dominio militantium, quod famula erae.

O mea domna, quae rutilanti spiritalis varietate sapientiae perlucetis, non pigescat vestri almitatem perlustrare, quod vestra confectum non ignoratis ex jussione. Id quidem oneris mihi inposuistis, ut gesta caesaris augusti, quae nec auditu unquam affatim valui colligere, metrica percurrerem ratione. In hujus sudore progressionis quantum meae insciciae difficultatis obstiterit, ipsa conjicere potestis; quia haec eadem nec prius scripta repperi, nec ab aliquo digestim sufficienterque dicta 137.1149B| elicere quivi, sed veluti si aliquis nescius ignoti per latitudinem saltus iturus, ubi omnis semita nivali densitate velaretur obducta, hicque nullo duce, sed solo praemonstrantium nutu inductus, nunc per devia erraret, nunc recti tramitem callis improvise incurreret, donec tandem emensa arboreae medietate spissitudinis, locum optatae comprehenderet quietis, illicque gradum figens, ulterius progredi non praesumeret, usque dum vel alio superveniente induceretur, vel praecedentis vestigia subsequeretur,--haut aliter ego magnificarum prolixitatem rerum jussa ingredi, regalium multiplicitate gestorum nutando et vacillando aegerrime transcurri, 137.1150A| hisque admodum lacessita, competenti in loco pausando silesco, nec augustalis proceritatem excellentiae sine ducatu appono subire. Si enim facundissimis dissertissimorum sententiis, quas vel modo scriptas vel otius de his rebus non dubito fore scribendas, fuerim animata, fortasse nanciscerer unde mei rusticitas velaretur aliquantisper. Nunc autem omne latus tanto magis caret defensione, quanto minus ulla fulcitur auctoritate; unde etiam vereor, me temeritatis argui tendiculasque multorum non devitare convitii, eo quod pompis facetae urbanitatis exponenda eloquentius, praesumpserim dehonestare inculti vilitate sermonis. Si tamen sanae mentis examen accesserit, quae res recte pensare non nescit, quanto sexus fragilior scientiaque 137.1150B| minor, tanta venia erit facilior; praesertim cum non meae praesumptionis, sed vestrum causa jussionis hujus stamen opusculi coeperim ordiri. Cur tamen aliorum juditia formido, quae vestri solummodo censurae, si quid fefelli, obnoxia existo? vel cur nequeam devitare convicia, quae solummodo silentio studere debeo, ne si seriem pro sui vilitate nulli ostendendam velim propalari, merito omnium succumbam reprehensioni? Vestro autem vestrique familiarissimi, cui hanc rusticitatem sanxistis praesentatum iri, scilicet archipraesulis Wilhelmi, judicio, quoquomodo factum sit, aestimandum relinquo.

AD ODDONEM I IMPERATOREM. 137.1149|

137.1149C| Pollens imperii regnator caesariani
Oddo, qui regis pietate fovente perennis
In sceptris augustalis praeclarus honoris
Augustos omnes superas pietate priores,
Quem plures gentes passim metuunt habitantes,
Muneribus variis Romanus donat et orbis:
Exiguum munus ne spernas carminis hujus,
Iste sed oblatus laudum placeat tibi census,
Quem postrema gregis solvit tibi Gandeshemensis,
Quem dulcis patrum collegit cura tuorum,
Continuumque tibi debet studium famulandi.
137.1150C| Forsan gestorum plures scripsere tuorum
Et sunt scripturi post haec insignia multi;
Sed non exemplum quisquam mihi praebuit horum,
Nec scribenda prius scripti docuere libelli,
Causa sed est operis tantum devotio mentis.
Haec et ad audendum suadebat opus metuendum;
Nam sat formido, quod gesta tui modulando
Incaute sim falsa sequens, non vera retexens;
Sed non hoc suasit mala mis praesumptio mentis,
Nec summa veri contempta sponte fefelli;
Sed res ut scripsi sese sic prorsus habere
137.1151A| Ipsi dicebant mihi, qui scribenda ferebant.
Hinc augustalis pietas non spernat, honoris
Quod simplex humilis gessit devotio mentis.
Et cum te libri laudantes congrue multi
Post haec scribantur meritoque placere probentur.
Ordine postremus non sit tamen iste libellus,
137.1152A| Quem prius exemplo constat scriptum fore nullo.
Et licet imperii teneas decus Octaviani,
Non dedigneris vocitari nomine regis,
Donec perscripto vitae regalis honore,
Ordine digesto necnon sermone decoro
Dicatur sceptri decus imperiale secundi.
AD ODDONEM II IMPERATOREM.
137.1151|
137.1151A| Oddo Romani praefulgens gemmula regni,
Oddonis flos augusti splendens venerandi,
Cui rex altithronus, perpes quoque filius ejus,
137.1151B| Praestitit imperium pollens in vertice rerum:
Vilem ne spernas vilis textum monialis,
Quem praesentari, si digneris reminisci,
Ipse tui claris jussisti nuper ocellis,
Et cum perspicias maculis sordescere crebris
Ad celerem tanto veniam mox pronior esto.
In monstrando, tuis quantum plus pareo jussis,
Si tis praecepto non urgerer metuendo,
Non foret ullo modo mihimet fiducia tanta,
Ut tibi praesentis scrutandum rusticitatis
Auderem satis exiguum praeferre libellum;
Qui praestante Deo patri subjunctus in aula,
Ipsius et monitis promptus parere paternis,
Par decus imperii retines concorditer ampli,
Conportans dextra sceptrum regale tenella.
137.1151C| Sed quia te memini sublimiter assimilari
137.1152A| Nato famosi regis David Salomoni,
Qui genitore suo praesente jubenteque sancto
Optata regnum suscepit pace paternum,
137.1152B| Ipsius exemplo te contentum fore spero;
Qui cum regnando resideret in arce superba,
Prudenter legum condens decreta sacrarum
Ac penetrans animo rerum secreta profundo,
Nunc libet et minimis mentem laxare rimandis,
Sed nec conflictum fastidit rite duarum
Solvere juditii celeri discrimine recti,
Prolem restitui verae mandans genitrici.
Hinc supplex te posco quidem nostrum Salomonem;
Et licet imperii tenearis sollicitandi
Cura, digneris tamen et propriae monialis
Ludendo seriem nunc lectitare recentem,
Quo male compositis verbis mox decidat omnis
Rusticitas, oris detractibus imperialis
Nominis et titulo signata tui venerando
137.1152C| Despectus nimia meriti tueantur ab aura.
INCIPIT HISTORIA
137.1151|
137.1151C| Postquam rex regum, qui solus regnat in aevum
Per se cunctorum transmutans tempora regum,
Jussit Francorum transferri nobile regnum
Ad claram gentem Saxonum ( an. 919), nomen habentem
A saxo per duriciam mentis bene firmam,
Filius Oddonis magni ducis et venerandi,
Scilicet Henricus, suscepit regia primus
Fausto pro populo moderamine sceptra gerenda.
Hic pollens quantae fuerat bonitatis honore,
Et quanta populos rexit pietate subactos,
Qualiter et reges meritis tunc temporis omnes
Praeminet eximiis, excedit denique vilis
Hujus carminuli textum nimium viciosi.
137.1151D| Nam fuit immitis reprobis, blandus quoque justis,
[Vers. 15.] Summo conservans studio legalia jura,
137.1152C| Aequa satis meritis reddens quoque praemia cunctis.
Huic rex pacificus dederat de sidere Christus
Ejus civilem vitae per tempora pacem;
Omine felici tenuit quoque culmina regni,
Ni fallor, denos labentis temporis annos
Necnon bis ternos multum feliciter actos,
Conregnante sua Mathilda conjuge clara,
Cui nunc in regno non compensabitur ulla,
Quae posset meritis illam superare supremis.
Trina quibus Deitas dederat tres denique natos,
Jam tunc, felici disponendo pie genti,
Ne post Henrici mortem, regis venerandi,
Imperium regni male surriperent scelerosi,
Hi sed regalis nati de germine stirpis
137.1152D| Rexissent regnum concordi pace paternum,
[Vers. 31.] Quamvis dissimiles his servarentur honores,
137.1153A| Binis regnanti subjectis scilicet uni.
Inter quos primus fulsit ceu lucifer ortus
Oddo, micans radiis nimium clarae bonitatis,
Gratia quem regis solita pietate perennis
Rectorem plebi praevidit rite fideli.
Hic aetate prior fuerat, meritis quoque major,
Congruus et sceptris defuncto patre gerendis.
Non opus est, verbis ejus summam probitatis
Dicere, vel pueri meritum laudabile tanti,
Cui Christus talem jam nunc augescit honorem,
Possidet ut Romam pollenti jure superbam,
Quae semper stabilis summum fuerat caput orbis,
Edomat et gentes, Christo favente, feroces,
Quae prius ecclesiam laniabant saepe sacratam.
Post hunc Henricus fuerat feliciter ortus,
137.1153B| Inpositoque patris famosus nomine regis,
Provida quem domini pariter sapientia Christi
Dignatur servare ducem populo bene fortem,
Belliger ut fortis, belli doctissimus artis,
Fortiter ecclesiam praemuniret venerandam,
Ceu murus jaculis obstans fortissimus hostis.
Post hunc ecclesiae pastor Brun nascitur almae,
Gratia pontificis quem duxit summa perennis
Dignum catholici curam gestare popelli;
Hinc quoque divino nutu patris pia cura
Ipsum servitio Christi fecit religari,
Abstractum gremio carae nutricis amando,
Ut regni pompis posset constare relictis
Miles stelligera semper regnantis in aula.
At Christus, Patris sapientia vera perennis,
137.1153C| Tironem refovendo suum clementius istum
Ipsi dona dedit tantae praeclara sophiae,
Quod non est illo penitus sapientior ullus
Inter mortales fragilis mundi sapientes.
His igitur pueris regali more nutritis,
Ipsorum patri famoso denique regi
Henrico placuit, factis quod rite replevit,
Ut, vitae calidas sospes dum carperet auras,
Ipse suo primogenito regique futuro
Oddoni dignam jam disponsaret amicam,
Quae propriae proli digne posset sociari ( an. 929).
Hanc non in proprio voluit conquirere regno,
Trans mare legatos sed transmisit bene cautos
Gentis ad Anglorum terram sat deliciosam,
Demandans, ut continuo cum munere misso
137.1153D| Aedwardi regis natam peterent Eaditham,
Quae patre defuncto jam tunc residebat in aula,
Fratre suo regni sceptrum gestante paterni;
[Vers. 80.] Quem peperit regi consors non inclita regni,
137.1154A| Istius egregiae genitrix clarissima domnae,
Altera sed generis mulier satis inferioris.
Haec nam versiculis proles quam scriptito regis,
Haec, inquam, fama cunctis fuerat bene nota;
Nobilitate potens, primis meritis quoque pollens,
Edita magnorum summo de germine regum.
Cujus praeclaro facies candore serena,
Regalis formae miro rutilabat honore;
Ipsaque perfectae radiis fulgens bonitatis,
In patria talis meruit praeconia laudis,
Ut fore judicio plebis decernitur omnis
Optima cunctarum, quae tunc fuerant, mulierum.
Nec mirum meritis si lucebat bene primis,
Germen sanctorum quam producebat avorum;
Hanc tradunt ergo natam de stirpe beata
137.1154B| Oswaldi regis, laudem cujus canit orbis,
Se quia subdiderat morti pro nomine Christi.
At regis nostri venientes denique missi
Ad fratrem domnae jam tunc residentis in arce,
Illi nudabant, quaecumque secreta ferebant.
Quae sibi percerte comperta satis placuere,
Moxque suae dulci narrabat voce sorori,
Exortans illam regi parere fideli,
Illam qui propriae proli voluit sociari.
Cumque suae monitis menti instillaret amicis
Oddonis dulcem, pueri regalis, amorem,
Collegit innumeras summo conamine gazas.
Ast ubi collecti visum fuerat satis ipsi,
Praedictam sociis domnam comitantibus aptis
Trans mare percerte summo direxit honore
137.1154C| Condonans illi gazas nimium preciosas.
Necnon germanam secum transmisit Adivam,
Quae fuit aetatis meriti pariterque minoris,
Quo sic majorem prorsus conferret honorem
Oddoni, nato famosi regis amando,
Egregie binas stirpis mittendo puellas,
Ut sibi quam vellet sponsam licito sociaret
Aspectu primo sed mox Eadit veneranda,
Jure placens cunctis habitu summae bonitatis,
Regali nato censetur congrue digna.
Haec illi dulcem peperit clarissima prolem
Nomine Liudulfum, tantis genitoribus aptum,
Quem populus merito dilexit amore tenello,
Exoptans prolongari vitam satis ipsi.
Histis sic habitis, instabat denique finis
137.1154D| Henrici regis, cujus mortem gemit omnis
Illius imperio populus jurique subactus.
Quo nam defuncto ( an. 936), regnum susceperat Oddo,
[Vers. 129.] Ejusdem primogenitus regis venerandus,
137.1155A| Et voto cuncti jam respondente popelli,
Unguitur in regem, Christo praestante, potentem.
Cui rex gratiolae coeli munuscula tantae
Contulit, ut digne cunctis celeberrimus ipse
Gestorum reges fama praecelleret omnes,
Oceanus refluis quos jam circumfluit undis.
Insuper e tantis ipsum sacra dextra potentis
Protegit insidiis occulta fraude paratis,
Et tam magnificis ornat persaepe triumphis.
Ut credas, regem David regnare fidelem,
Jam nunc antiquis fulgentem rite triumphis.
Nec solum gentes frenis moderat bonitatis,
Quae prius imperio patris dederant sua colla,
Sed multo plures certe sibi vindicat ipse,
Subdens gentiles Christi servis ditiones,
137.1155B| Quo pax ecclesiae fieret stabilita sacratae.
Ad bellum certe quoties processerat ipse,
Non fuit populus, quamvis virtute superbus,
Laedere qui posset vel exsuperare valeret
Ipsum coelestis fultum solamine regis;
Ejus nec cessit telis exercitus ullis,
Ni sua spernendo forsan regalia jussa
Illic pugnaret, quo rex idem prohiberet.
At dux Henricus, frater regis venerandus,
Princeps in regno fuerat tunc nempe quieto
Post regem, plebi merito venerabilis omni;
Qui sibi condigne legali junxit amore
Arnulfi natam ( an. 938), ducis egregii, generosam,
Nomine Judittam, vultus splendore coruscam
Ac fulgore magis cunctae nitidam bonitatis.
137.1155C| His ita digestis, fuerat pax undique nostris
Ad tempus modicum libitoque minus populorum
Bellorum certe saevo clangore tacente.
O quam tranquillum ridens deduceret aevum
Fortunata satis nostrae res publica gentis,
Quae nimis imperio regis regitur sapientis,
Si non antiqui mala calliditas inimici
Turbaret nostrum secreta fraude serenum!
Denique devictis aligenorum bene telis,
Exoritur nostris subito discordia fortis,
Laeserat et plebem bellum civile fidelem
Plus quam bellorum structura frequens variorum.
Hujus causa mali fuerat non parva dolendi
Denique conflictus quorundam non moderatus,
Ex quibus Henrico quaedam pars mente benigna
137.1155D| Devovit regis fratri jus vernulitatis,
Pars Evurhardo comiti studium famulandi.
At cum quisque sui peteret solamina domni,
Hinc gravior dominis discordia nascitur ipsis.
Tandem percerte conflictu progrediente,
Praedictus praeses male collectas legiones
[Vers. 181.] Mox ad castellum Baduliki capiendum
137.1156A| Ex inproviso mittens sub nocte nigella,
Duxit captivum fratrem regis generosum,
Henricum, vinclis palmas stringendo cruentis
Ejus candidolas, ornamentis magis aptas;
Atque suas gazas disperdens innumerosas
Ad sua mox prolem secum deduxit herilem,
Utitur ut socio proprii domini quoque nato.
Quo rex comperto, moerens sub corde secreto,
Deflevit tristis nimium miserabile factum;
Vix quoque germani damnum paciens grave cari,
Nobile mox Abrahae factum sequitur patriarchae,
Quod miserans egit dum Loth ex hoste redemit;
Militibusque suis summo conamine lectis,
Necnon inmodica tota de gente caterva,
Pompa regali pergit solamina fratri
137.1156B| Ferre, sub ingenti cordis languore, dolore.
Nec mora, quem venit fratrem refovere, redemit,
Auctores tanti condempnavitque piacli,
Suspendens quosdam ligno reprobis reparato,
Quosdam de patria mandans discedere cara.
( An. 939.) His bene dispositis regis jussu sapientis,
Protulit antiqui rursum mala fraus inimici
Inventum sceleris primo mage deterioris,
Cunctis horrendum seclis meritoque stupendum.
Denique praedictus postquam rediens Evurhardus
Praeses ab exilio, patriam remeabat amandam,
Hoc sibi graciola regis praestante benigna,
Gislberhto comiti vinclis sociatus amoris,
Consilium dederat, quod non tibi Christe placebat!
Ut caperent justum regem Domini benedictum,
137.1156C| Et quod plus, justo non justam vim faciendo,
Illum mox proprio deprivarent male regno.
Hoc quoque consilium perversa mente repertum
Henrico regis fratri suasere fideles,
Mulcentes nimium verbis ipsum male blandis,
Quo prius illatum nollet jam reddere damnum,
Ipsorum votis sed plus parendo nefandis,
Susciperet regnum, depulso fratre, regendum.
Qui male blanditis tandem victus suadelis,
Pro dolor! ipsorum se promisit fore promptum
Votis, ac firmis hoc confirmaverat orsis;
Sed spero certe, non se sic corde tenere,
Illis consensum sed vi praebere coactum.
Qui male namque spei vacuae solamine capti,
Sperabant regem populos olim dominantem
137.1156D| Ipsorum fragili citius subjungere juri;
Sed rex de coelis, judex aequissimus orbis,
Cunctorum solus qui cognoscit cogitatus
Vanaque mortalis potis est disperdere cordis,
Commentum tanti sceleris virtute potentis
Dextrae confregit, qua cuncta creata creavit;
[Vers. 233.] Scilicet insidias christo Domini reparatas
137.1157A| Vertit in auctores tanti meritoque piacli;
Quique suo laqueos domino tendere malignos,
Ex ipsis ipsi primum sunt illaqueati.
Non me plus licito tantae sophiae fore jacto,
Ut sperem plene verbis edicere posse,
Quanta graciolae Christus virtute supernae
Saepius hunc ipsum regem digne benedictum
Fecit multiplices salvum percurrere fraudes
Necnon insidias hostili parte paratas;
Sed nec hoc fragilis fas esse reor mulieris
Inter coenobii positae secreta quieti,
Ut bellum dictet, quod non cognoscere debet:
Haec perfectorum sunt conservanda virorum.
Principium quod cunctorum finis quoque regum,
Hoc dico solum, recte quod dicere possum.
137.1157B| Sudori quis posse dedit sapientia mentis
Omnia compositis sapienter dicere verbis?
Qui solus semper fecit miranda potenter.
Quique David regem toties de fraude fidelem
Eripiens Sauli, sceptrum regni dedit ipsi,
Hunc pariter regem David pietate sequentem
Protexit de millenis persaepe periclis.
Denique cum solus, perpauco milite septus,
Esset ab adversis circumdatus undique turmis,
Insuper atque fugam propriae partis male factam
Pectore moerenti ferret nimiumque dolenti,
Credere nec paucis sese praesumeret ipsis,
Illum qui reliquis non deseruere relapsis,
Sed ratus tantum, se mox graviter moriturum:
Otius auxilii fultus virtute superni,
137.1157C| Miratur turbae se jam superare cruentae
Tantas absque suae fraudes discrimine vitae.
At si forte suos, pugna crescente sinistra,
Audivit socios laetali vulnere laesos,
Praedicti regis lacrimans mox utitur orsis,
Quae moerens dixit, tristi cum pectore sensit
lctibus angelici populum gladii periturum:
« En, qui peccavi, dixit, facinusque peregi,
Hinc ego vindictae dignus sum denique tantae!
Hi quid fecerunt damnum qui tale tulerunt?
Jam nunc, Christe, tuis parcens miserere redemptis,
Ne premat insontes justo plus vis inimica! »
Has igitur preculas miserans divina potestas,
Parcebar regis solita pietate ministris,
Et dedit optatum miserans ex hoste triumphum,
137.1157D| Justo praedictos comites examine perdens.
Ipso namque die, quo decepti vacua spe,
Speravere suis constringendum fore vinclis
Regem, qui merito tenuit regalia sceptra,
Ex inproviso praeses proruperat Udo,
Adducendo quidem multam secum legionem,
[Vers. 285.] Ac subiit validum forti luctamine bellum.
137.1158A| Nec mora, percussus periit gladiis Evurhardus,
Gislberhtus saevis fugiens quoque mergitur undis.
At rex interea nescit tam fortia bella,
Averso quidni residens in littore Reni,
Nec tunc auxilii scivit solamina tanti,
Jam, miserante Deo, subito casu sibi missa.
Denique dum pugnae sensit discrimina tantae
Haut gaudens inimicorum de morte suorum,
Sed plus tantorum moerens de corde virorum,
Sumpsit non modicum, Davidis more, lamentum,
Qui super occisum doluit regem pie Saulum.
Ast ubi victores laeti venere, videntes
Illius fusis vultum lacrimis madefactum,
Haut aptum tanto luctum dixere triumpho,
Sed reddi grates regi debere perenni,
137.1158B| Qui tunc impleri fecit pietate fideli
Quod patet in libro regis scriptum Salomonis,
Dicentis, justum de tristicia liberandum
Necnon injustum pro justo mox fore dandum.
His mentem regis demulcendo suadelis,
Ipsum tristiciam cogunt deponere tantam,
Et bene victrici congaudentem legioni
Se post bella suis blandum praebere ministris.
Qui nam laeticiam vultu monstrans moderatam,
Sed clam subtristem servans in corde dolorem
Reddebat grates imo de pectore Christo,
Non dederat propriis ipsum quia tunc inimicis
Praedam, sed dextra protegit rite superna.
Ipsius titulum tanti clarumque triumphi
Non sibi, sed Christi designavit pietate.
137.1158C| ( An. 941.) His ita digestis, modicum tempus requievit
Civilis belli populus luctamine lassus.
Sed nec sic veteris finem sumpsit dolus hostis,
Qui semper fragiles temptat pervertere mentes,
Post factum facinus suadens superaddere pejus.
Fertur percerte quorundam pectora bile
Tanto pestiferi tandem penetrare veneni,
Ut mortem regi vellent inferre fideli,
Ipsius et fratrem populo praeponere regem;
Nec timuere diem paschae ( April. 18) sanctum maculare,
Si posset fieri fuso cum sanguine justi.
Sed non consensit tanti commissa piacli
Agnus paschalis, qui pro nobis redimendis
Se dedit electum patri moriens holocaustum;
Sed mox consilium cunctis nudavit eorum,
137.1158D| Et sic insontis salvatus erat bene sanguis;
Quique rei placiti sunt inventi scelerosi,
Pro modulo culpae poenis damnantur amaris:
Quidam judicio quidni dantur capitali,
Quidam de patria longe pelluntur amanda.
Post haec Henricus frater regis generosus,
[Vers. 337.] Christi gratiola tactus sub corde secreto,
137.1159A| Secum tractavit summoque dolore revolvit,
Contra justiciam quicquid perfecerat unquam.
Hoc quoque deflevit nimiis persaepe lamentis,
Quod male blanditis horum cessit suadelis,
Ipsum qui verbis corruperunt simulatis.
Sed quamvis talem ferret sub corde dolorem,
Praesentare tamen spacii per tempora longi
Non se regali praesumebat faciei;
Absens sed cordis studio florente dolentis
Optabat, veniae dari munus sibi dulce.
Tandem percerte forti devictus amore,
Ilico poenalem proicit de corde timorem,
Et sub nocturnis nimium secreto tenebris
Adveniens, in regalem se contulit urbem ( Dec. 25),
In qua natalem regis celebrare perennis
137.1159B| Rex pius obsequiis coepit sollempniter aptis;
Depositisque suis ornamentis preciosis,
Simplicis et tenuis fruitur velamine vestis,
Inter sacratos noctis venerabilis hymnos
Intrans nudatis templi sacra limina plantis.
Nec horret hiemis saevum frigus furientis,
Sed prono sacram vultu prostratus ad aram,
Corpus frigoreae sociavit nobile terrae,
Sic sic moerentis toto conamine cordis
Exoptans veniae dux praestari sibi munus.
Quo rex comperto, victus pietate benigna
Instantisque memor festi cunctis venerandi,
In quo coelicolae pacem mundo cecinere,
Laeti rege suo tenera de virgine nato
Ut pie salvaret mundum merito periturum,
137.1159C| Pro diei tantae pacem portantis honore
Condoluit, miserans fratri commissa fatenti,
Atque suam pie gratiolam concessit habendam
Illi cum veniae dilecto munere plenae;
Necnon post aliquot spatii tempuscula parvi ( an. 946)
Ipsius juri proceres subjunxerat omnes
Famosae nimium gentis Bajoariorum,
Ipsum nempe ducem merito faciendo potentem.
Et post haec ultra fuerat discordia nulla
Inter eos, animis fraterno foedere junctis.
Avaresque per hunc saevi saepissime victi,
Post haec Oddonis regnum regis spatiosum
Non laedunt telis consueto more cruentis,
Tangere nec contingentes audent nationes,
Ex terrore ducis tanti nimium tremefacti;
137.1159D| Hic quia prudentis functus valitudine mentis,
His hominum monstris bellis obstans iteratis,
Ad nos pergendi calles secluserat omnes.
Insuper et primus, Christi de nomine tutus,
Audenter cum subjectae plebis legione
[Vers. 388.] Ejusdem populi patriam petiit scelerosi,
137.1160A| Inpugnans gentem cunctis retro namque rebellem
Scilicet, et spoliis rerum captis variarum,
Quas sibi communes collegerunt prius hostes
Orbis perplures devastantes regiones,
Uxores procerum, soboles rapuit quoque dulces;
Et sic prostratis rediit gaudens inimicis.
Istis sic habitis, properata diecula tristis
Venerat ( Jan. 26), ingentem nostris augendo dolorem,
In qua praefulgens meritis regina supremis
Aedit praesentis vitae discessit ab horis,
Ipsius imperio genti faciens famulanti
Tristiciam necnon nimium cordis cruciatum
Ejus in abcessu; magno quam denique luctu
Et non inmerito flevit plebecula cuncta,
Quam plus maternae fovit pietatis amore,
137.1160B| Quam dominatricis jussis confringeret artis.
Cui licet a Christo requiem sine fine perennem
Necnon laetitiam justis retro reparatam
Praestari citius jam non dubitaverit ullus,
Qui meritum vitae scivit laudabile castae
Ipsius ac mitem gessit quam denique mentem;
Attamen humanae pro consuetudine causae
Non mirum, populus planctum si sumpsit amarum,
Dum sibi tam subito fuerat spes tanta retracta.
Et facies domnae nimium regalis amandae
Necnon subjecti praefulgens gloria regni
Mandatur terrae, gremio servanda sub amplo,
Donec assurgat, non corruptumque resumat,
Quod nunc includit tumulus, praenobile corpus
Haec igitur puerum supra paucis memoratum
137.1160C| Acriter orbatum dimittebat Liudulfum,
Feminei dulcem sexus unam quoque prolem,
Nomine Liudgardam, summa bonitate coruscam,
Moribus et facie similem matri venerandae.
In quas percerte soboles mox stirpis amandae
Affectu cordis populus deducitur omnis
Magno, pro meritis summis utriusque parentis.
Sed magis ac juste dulci fervebat amore
Erga regalem puerum dominum Liudulfum,
Ipsum spe mentis tota complexus amantis.
Hicque sibi naturales imitans bene mores,
Extiterat cunctis blandus dulcedine mentis,
Mansuetus, clemens, humilis, nimiumque fidelis.
Hinc quoque graciolam, Christo praestante benigno
Tantam promeruit, meritam digneque recepit
137.1160D| Gentibus in cunctis patris imperio religatis,
Ut quicumque suae saltim perpaucula famae
Verbula conciperet latebris propensius auris.
Ipsius in dulcem totus raperetur amorem,
Absentem venerans animis dominum studiosis.
[Vers. 439.] Quem pater egregius, rex et senior venerandus,
137.1161A| Dilectae matris mortem graviter pacientem,
Affectu patrio necnon pietate benigna
Digno percerte jam sublimavit honore,
Subjecti faciens regni digne dominari.
Necnon Liudgardam simili causa venerandam
Unica feminei quae spes sexus fuit illi,
Graciola parili coluit, provexit, amavit.
Hanc quoque Conrado vinclis sociavit amoris,
Egregio strenuoque duci, nimium quoque forti,
Munere qui talis dignus constabat honoris.
Utque suo subdi nato faceret Liudulfo
Multum devotae perfecto mentis amore
Francorum gentis dominos praenobilis almos,
Necnon primates Suevorum scilicet omnes,
Ipsi legali praepulchram foedere jungi
137.1161B| Idam jussit, Herimanni natam ducis almi,
Qui fuit illustris princeps in partibus illis.
Haec quoque regalis fuerat consortia prolis
Pro meritis propriae probitatis digna subire,
Ac vice reginae summo veneratur honore,
Rege jubente quidem per consuetam pietatem
Illam nec habitare locis voluit segregatis
Rex idem, nati digne succensus amore,
Sed ceu reginam regnum transire per amplum,
Quo sic dilectus sentiret filius ejus
Dultia graciolae semper munuscula magnae,
Ipsi cum sponsa regni sociatus in aula.
Interea rex Italicus gravido Hlotharius
Infectus morbo, mundo discessit ab isto ( an. 950 Nov. 22.)
137.1161C| Summae reginae sibi quam sociavit amore,
Regis Rothulfi fuerat quae filia magni,
Edita magnorum longo de stemmate regum;
Cui nomen clarum dictavit summa parentum
Nobilitas, illam digne vocitans Aethelheitham.
Haec quoque regalis formae praeclara decore,
Atque suae causis personae sedula dignis
Factis regali respondit nobilitati.
Scilicet ingenio fuerat praelucida tanto,
Ut posset regnum digne rexisse relictum,
Si gens ipsa dolum mox non dictaret amarum.
Denique defuncto, quem praedixi, Hluthario,
Pars quaedam plebis fuerat, quae retro rebellis
Menteque perversa propriis dominis inimica,
Restituit Beringarii regnum ditioni,
137.1161D| Quod patre defuncto raptum violenter ab illo
Olim per manus regis devenit Hugonis.
Optato certe qui sublimatus honore ( Dec. 15),
Detegit invidiae quicquid sub pectore tristi
Gessit, dum regni deflevit damna paterni;
[Vers. 490.] Felleque plus justo cordis succensus amaro,
137.1162A| Fudit in insontem concretum quippe furorem,
Injustam vim reginae faciens Aethelheithae,
Quae regnans illi damnum non fecerat ullum.
Nec solum celsae solium sibi proripit aulae,
Sed simul aerarii claustris ejus reseratis,
Omne quod invenit dextra tollebat avara,
Aurum cum gemmis varii generis quoque gazis,
Necnon regalis sertum praenobile frontis.
Ornatus nec particulam dimiserat ullam,
Nec timuit propriis illam spoliare ministris,
Obsequiis quoque personis regalibus aptis,
Regalique potentatu, miserabile dictu!
Postremo quoque pergendi pariterque manendi
Quo vellet, libertatem male denegat omnem ( An. 951 Apr. 20).
137.1162B| Servandam cuidam comiti sua jussa sequenti,
Qui jussis captus regis non justa jubentis,
Non metuit propriam culpae sine crimine domnam
Clausam carcereis claustris servare cubilis,
Circum diffusis custodum denique turmis,
Ut mos personas est servari scelerosas.
Sed qui de vinclis Petrum tollebat Herodis,
Hanc, quando voluit, miti pietate redemit.
Certe dum variis animo foret anxia curis
Nullaque spes sibimet certi solaminis esset,
Praesul Adhelhardus, factum deflens miserandum
Vixque suae damnum carae paciens grave domnae,
Illi transmisit missum mox namque secretum,
Utque fugam caperet monitis suasit studiosis
Ac peteret muris urbem structam bene firmis,
137.1162C| Quae caput ipsius constabat pontificatus;
Hic loca praesidii mandans tutissima certi,
Illi condignum quoque praeberi famulatum.
His nam regales monitis pulsantibus aures,
Inclita de mandatelis regina benignis
Laetior, exoptat vinclis absolvier artis;
Quid faceret tamen ignorat, quia nulla patebat
Janua, quae somno pressis custodibus alto
Illam nocturnis pateretur abire sub horis.
Sec nec personam causa famulaminis ullam
Subjectam sibi carcereis possedit in antris,
Ipsius implendis esset quae sedula jussis,
Ni supradictam solummodo namque puellam
Necnon presbyterum vitae laudabilis unum.
His ubi continuis narraret cuncta lamentis,
137.1162D| Quae moerens animo multum volvebat amaro,
Voti communis placito visum fuit illis,
Res melius verti, studio si forte latenti
Sub terra foveam facerent fodiendo secretam,
Per quam de vinclis possent evadere duris.
[Vers. 541.] Haec ita percerte constat completa fuisse
137.1163A| Ocius, auxilio Christi praesente benigni.
Nam caute fovea juxta placitum reparata,
Advenit libertati nox apta recenti ( Aug. 20),
In qua dum somnus plebis perserperet artus,
Tantum cum sociis regina piissima binis
Custodum fraudes fugiens evaserat omnes,
Atque viae spatium noctis sub tempore tantum
Pertransit, plantis quantum valet ergo tenellis.
Sed mox ut scissis cessit nox furva tenebris,
Atque polus radiis coepit pallescere solis,
Abscondens in secretis se cautius antris,
Nunc vagat in silvis, latitat nunc denique sulcis
Inter maturas Cereris crescentis aristas,
Donec nox solitis rediens induta tenebris,
Obtegit rursum nebulo terram tenebroso:
137.1163B| Tunc iterato viam studuit percurrere coeptam.
Denique custodes illam non invenientes,
Narrabant factum comiti nuntium tremefacti,
Cura cui conservandae fuit indita domnae.
Qui terrore gravis percussus corde timoris,
Pergit cum sotiis illam perquirere multis;
Et cum deficeret, nec jam dinoscere posset,
Quo regina suum tulerit clarissima gressum,
Detulit ad regem Beringarium timidus rem.
Hic quoque continuo nimiam conversus in iram,
Circumquaque suos subito mittebat alumnos,
Praecipiens illos nullum transire locellum,
Sed caute cunctas jam perlustrare latebras,
Si forsan latebris regina lateret in ullis,
Ipseque cum fortis sequitur turba legionis,
137.1163C| Ceu qui vult hostes bello superare feroces,
Et rapido segetem cursu peragravit eandem,
In cujus sulcis latuit tunc domna recurvis
Haec quam quaerebat, Cereris contecta sub alis.
Scilicet huc illucque locum percurreret ipsum,
In quo non parvo jacuit terrore gravata,
Et quamvis circumpositos disjungere culmos
Nisibus extenta cunctis temptaverit hasta,
Non tamen invenit, Christi quam gratia texit.
Ast ubi confusus rediit, nimium quoque lassus,
Praesul Adelhardus mox advenit venerandus,
Induxitque suam gaudenti pectore domnam
Intra namque suae muros urbis bene firmos,
Hicque sibi digne toto servivit honore,
Donec majorem Christo miserante decorem
137.1163D| Regni suscepit, pridem quam moesta reliquit.
Denique nostrates quidam, tunc experientes,
Reginam domino desolatam fore caro,
Cujus praedulcem gustaverunt pietatem
Quando per Italiam coeperunt pergere Romam,
Ejus multiplicem recitati sunt pietatem
[Vers. 393.] Crebrius Oddoni, magno tunc denique regi,
137.1164A| Augusto sed Romani nunc denique regni,
Nullam dicentes aliam consistere dignam
Tecta sub ipsius thalami regalia duci
Post obitum dominae flendum eunctis Eadithae.
Et rex laetatus tantae dulcedine famae,
Pectore volvebat tacito per tempora longa,
Quo pacto sibi reginam conjungeret istam,
Quae fuit insidiis regis circumdata tantis.
Venit et in mentem, praedictum denique regem,
Qui quondam patriis fuerat depulsus ab arvis
Ejus et auxilio citius miserante reductus,
Ingratum fore nunc donis tantae pietatis;
Hinc quoque mox aditum sibimet providerat aptum,
Ipsius Italicum juri subjungere regnum.
Hoc ubi colloquio sensit narrante paterno
137.1164B| Patris amor verus spes et gentis, Liudulfus,
Non sua sollicitans, patris sed commoda tractans,
Praepaucis secum sotiis secreto resumptis,
Italiam petiit, fortique manu penetravit,
Exortans patris imperio populum dare collum;
Moxque redit clarum referens sine marte triumphum.
Quo rex comperto, populis narrantibus, Oddo,
Corde super natum laeto plaudebat amandum,
Ipsius causa qui jam discrimine tanto
Audacter subiit gentem turbando ferocem.
Utque labor talis non frustraretur amoris,
Ipse quidem gentem festinus adivit eandem,
Plebis non parva propriae comitante caterva,
Regalis pompae vario comptusque decore,
137.1164C| Alpibus accinctas altis intraverat horas.
His Beringarius compertis obstupefactus,
Non bellum movit regi, non obvius exit,
Sed se salvandum castello protinus apto
Intulit, in tutis posito firmisque locellis.
At rex famosus noster, virtute superbus,
Audacter satis ignotas pertransiit horas,
Italici Papiam regni cepit quoque domnam (Sept. 23).
Qua certe capta, cuncti velut agmine facto
Quaerentes regem proceres venere recentem,
Certabantque suo juri se subdere magno
Quos nam more suo suscepit mente benigna,
Promittens ipsis ejus munus pietatis.
137.1164D| Si post haec illi servirent mente fideli.
Istis sic habitis, crebro tractamine cordis
Reginae satis egregiae memor est Aedelheithae,
Regalem certe cupiens quandoque videre
Ipsius faciem, cujus didicit bonitatem.
Unde quidem mandatelis secretius actis,
Quae fuerant pacis necnon praedulcis amoris
[Vers. 643.] Sub signo fidei firmae mandaverat illi.
137.1165A| Hoc quoque suadelis exhortabatur amicis,
Ut celeri Papiam cursu peteret, populosam
Urbem, quam cum tristicia dimisit amara,
Quo, praestante sacra regis pietate perennis,
Hic modo sublimem gaudens captaret honorem,
Quo prius ingentem fuerat perpessa dolorem.
His mandatelis cessit regina benignis,
Et quo jussa fuit, pariter comitantibus ivit
Permultis subjectorum cuneis populorum.
Ut rex hos sensit, cujus mandamine venit,
Ipsius Henricum fratrem praecepit amandum
Hujus in occursum regredi trans litora Padi,
Ut sublimandan regni splendoribus aeram
Tanti compositus ducis ornaret famulatus.
Qui studio mentis praecepta sequens senioris,
137.1165B| Egreditur certe cum regali legione,
Castraque reginae gaudens petiit venerandae,
In quis cum sotiis residebat denique multis,
Illam condigne summo comitatus honore,
Donec regali praesentaret faciei.
Quae merito regi statim placuit satis ipsi,
Eligiturque sui consors dignissima regni.
Tunc rex se novitate rei cernens retineri,
Tempore ne patrias instante rediret ad oras,
Liudulfum placuit carum praemittere natum,
Ut gens Saxonum fortis volitaret ad illum
Et regnum sub patrono staret bene tanto,
Qui parens jussis devota mente parentis,
Ad patriam rediit curam regnique recepit,
Omnia prudenter necnon nimium sapienter
137.1165C| Complens, in patria quae tunc fuerant facienda.
Interea dux Henricus, regis venerandus
Frater, in Italia cordis conamine summo
Obsequiis operam gessit regalibus aptam,
Offitium non germani solummodo cari
Sed mage jus servi studio complendo benigni.
Hinc non immerito regi placuit satis ipsi,
Est quoque reginae fraterno junctus amore,
Affectuque pio fuerat dilectus ab illa.
Tunc rex Italicum peragraverat undique regnum,
Primates regni propriae subdens ditioni ( An. 95)
His quoque completis juxta votumque locutis,
Ne Beringarius regnum raperet sibi rursum,
Conradum cum non paucis ex agmine lectis
In Papia residere ducem jussit sapientem,
137.1165D| Cui veneranda suae dederat consortia natae;
Ipseque continuo rediit cum conjuge clara,
Intendens patriae sedem festinus adire.
Quem gavisa quidem plebs suscepit venientem,
Altithrono grates spargens super aethera dulces,
Qui miserando suae plebis solita pietate,
[Vers. 695.] Quem pius elegit, regem cum pace reduxit.
137.1166A| Hac ita laeticia dignis rebus celebrata,
Advenit dux Conradus cum pace reversus,
Adducens Beringarium supra memoratum,
Ipsius ingenii captum, sic arte profundi,
Gratis ut Oddoni venit se subdere regi.
Tunc idem rex, qui semper fecit sapienter,
Hunc regem certe digno suscepit honore,
Restituens illi sublati culmina regni
Ista percerte tantum sub conditione,
Ut post haec causis non contradiceret ullis
Ipsius imperio multis longe metuendo,
Sed ceu subjectus jussis esset studiosus.
Hoc quoque sollicitis decrevit maxime dictis,
Ut post haec populum regeret clementius ipsum,
Quem prius imperio nimium corripuit amaro.
137.1166B| Qui se complendis simulans promptum fore jussis,
Ocius abscessit, patriam laetusque petivit.
Ast ubi sublimem regni possederat arcem,
Laesus suadelis quorundam namque sinistris
Mox infelici graviora quidem juga genti
Infert, vi magna pro despectu sibi facta,
Se regnum pretio contestans emere magno,
Nec fore culpandum si jus fregisset avorum,
Sed magis Oddoni culpae meritum reputari.
Ipsi primates plebis qui venderet omnes.
Haec res ad regem mox ut pervenit eundem,
In Beringarium justa succenditur ira,
Corde super populi damnis moerens miserandi,
In meliusque statum studuit convertere rerum.
Et faceret citius, Christi munimine fultus,
137.1166C| Si non fortunae restaret causa sinistrae.
Namque decore sui florente per omnia regni,
Cum se gauderet cunctis fulgere secundis,
Protulit antiqui renovata lues inimici
Fraudis commentum cunctis per secla dolendum,
Jam tunc pacificum temptans confundere regnum.
Hoc ut quantocius posset patrare malignus,
Regni rectores primum turbaverat omnes,
Sperans interitum plebis mox esse futurum.
Denique famosi natus regis Liudulfus ( An. 953)
Ut cognovit amicitiae signis satis aptis,
Quanto perfectae fidei dilexit amore
Henricum, regis fratrem, regina fidelis,
Quodque suae fidei studio se subdidit omni,
Tangitur interni jaculis secreto doloris,
137.1166D| Haut ira fervens, odii nec felle tabescens,
Sed super amisso carae genitricis amore
Ex aegri latebris ducens suspiria cordis;
Deceptusque malis permultorum suadelis,
Pertimuit fragilis pro consuetudine mentis,
Quod post non uti donis deberet honoris
[Vers. 747.] Condigni, sed forte locum subire secundum.
137.1167A| Quod fieri Christus numquam permitteret aequus,
Si staret regnum justa sub pace quietum.
Ast ubi sub tristi vultu saepissime patri
Monstratur moestus, solito nec more serenus,
Sunt qui decepti serpentis fraude dolosi. . . .
  ( Versus plurimi exciderunt. )
Sed quo regalem patris hinc augeret honorem.
His rex compertis ex prosperitate fidelis ( an. 957),
Laetatus prolis, tota dulcedine mentis
Haec illi mandat scriptis extimplo remissis:
« In seculum seculi maneat laus Omnipotenti,
Qui dedit in tantis temet gaudere secundis,
Grates adque tibi dentur, karissime fili,
Quem constare quidem penitus cognosco fidelem;
Haut obscura tuae fidei quia signa dedisti,
137.1167B| Cum per te regnum cupiens augescere nostrum,
Signasti nobis proprii decus omne laboris.
Hinc ego gratanter, quae fecisti sapienter,
Accipiens, vice conversa condigna rependo,
Hoc ipsumque tibi regnum committo regendum,
Imperio subdi nostro quod constituisti.
Praecipioque tibi jussis, dilecte, paternis,
Ut quem victrici populum dextra superasti,
Absque mora tecum facias firmare tenendum
Foedus, cum juramento structum metuendo. »
Haec dux Liudulfus decreta legens venerandus,
Laetior ex mandatelis tantae pietatis,
Jussus cum juramento religat sibi firmo
Ad patris obsequium populum digne moderandum.
His bene dispositis, summo cum foedere pacis
137.1167C| Ardens absentis faciem meruisse parentis,
Conjugis et karae dulci devictus amore
Ac prolis geminae longe post terga relictae
Posthabitae fines patriae placuit repedare,
Quo post exilii pondus nimium grave duri
Posset quandoquidem patriae captare quietem.
Utque celer morulis haec impleret sine cunctis,
Non iter optatum pondus tardaverit ullum,
Collectim proprias jussit praemittere gazas,
Ipsius et faciem turbam praecedere totam
Quam belli causa secum deduxerat illo,
Promittens ipsum, vita comitante, futurum
Ad fines patriae spatii post tempora parvi.
Hoc quoque melliflui verbis signaverat oris,
In quis castellis, in quis voluitque locellis
137.1167D| Sumptus hospicii dignos sibimet reparari.
Hac moti fama nostrates desiderata,
[Vers. 1182.] Affectu cordis gaudebant interioris,
137.1168A| Omneque moeroris pondus cunctique doloris,
Quod prius absentis causa tulerant senioris,
Ex animo deponentes, communiter omnes
Causam laeticiae duxerunt esse supremae,
Si post paucorum meruissent ergo dierum
Cursus, promissi juxta praeconia loeti,

  ( Versus plurimi exciderunt. )
Aeque ferens sceptrum capitis diademaque pulchrum ( An. 962. Febr. 2.)
Atque sui cultus omnes regales amictus,
Ornatus sed majoris suscepit honoris
Augusto summo pariter mox conbenedicta.
Hactenus Oddonis famosi denique regis
Gesta, licet tenui Musa cecini modulando.
Nunc scribenda quidem constant, quae fecerat idem
137.1168B| Augustus solium retinens in vertice rerum;
Tangere quae vereor, qui femineo prohibebor
Sexu; nec vili debent sermone revolvi,
Qualiter invicti duro luctamine belli
Obtinuit constructa locis castella marinis ( an. 963),
Quae Beringarius conjunx possedit et ejus,
Ac illum, juramento cogente peracto,
Misit in exilium misera cum conjuge Willa ( an. 964);
Qualiter et recti conpunctus acumine zeli
Summum pontificem, quaedam perversa patrantem
Ejus nec monitis dignantem cedere crebris,
Sedis apostolicae fraudari fecit honore,
Constituens alium, rectoris nomine dignum;
Qualiter et regno tranquilla pace quieto
Nostrates adiens, illic iterumque revertens ( an. 966),
137.1168C| Necnon amborum retinens decus imperiorum,
Ipsius prolem post illum jam venientem,
Scilicet Oddonem, nutricis ab ubere regem,
Ad fasces augustalis provexit honoris ( an. 967. Dec. 25.)
Exemploque sui digne fecit benedici.
Haec igitur nostris nequeunt exponier orsis,
Sed quaerunt seriem longe sibi nobiliorem.
Hinc ego, tantarum prohibente gravedine rerum,
Ultra non tendo; finem sed provide pono,
Post haec incepto ne succumbam male victa.
His ita finitis et summatim replicatis,
Est ingens regis pietas oranda perennis,
Qua pius augustos praestet deducere nostros
137.1168D| Instantis vitae tempus feliciter omne,
Et fultos semper cunctis ad vota secundis,
Ecclesiae multos custodes servet in annos,
[Vers. 1517.] Nobis solamen dantes clementius. Amen.