Jump to content

Carmen de laudibus Domini

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen de laudibus Domini
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 61

(PL 61 1091)
Quis queritur sera virtutis dote iuvari?
Quis promissa Dei lento procedere passu?
Quis fine humano metitur iudicis urnam
Perpetui, tardumque putat quod saecula debent
 5Accelerare diem meritis qui praemia reddat?
Nobilis ingenti testatur gloria facto.
Nam qua stagnanti praelabitur agmine ripas
Tardus Arar, pigrumque Diuvix explicat amnem
Qua fratrum Rheno progignitur Hedua pubes.
 10Coniugium memini summa pietate fideque
Lex divina tamen meritum cumulabat amoris.
Et votum ambobus, socium praecedere morte,
Moerorique pio curam mandare sepulcri,
Sed prior uxorem decreti pagina legit. (1091B)
 15 Tunc vir sollicitus largo iubet ore cavari,
Post mortem fiunt quae membris hospita saxa:
Suscipere veniens, aeternaque foedera iungis ( sic ),
Ut quos viventes tenuisset lectulus idem,
Post praecepta Dei, bustum commune levaret.
 20Sensit vota sui coniunx praesaga mariti,
Magnaque temporibus tribuit miracula castis.
Nam cum defunctis iungantur brachia membris,
Et repetita manus constringat vincula trunco,
Ne quibus humanae complentur munera vitae,
 25Accidat informis fluitatio dissociatis.
Immensum dictu, quo tempore vita peracta est,
Iungendus sociae prospecta sede maritus. (1091C)
 Postquam morte viri reserata est ianua laeti,
Horrendumque larem iam lux ingrata retexit:
 30Deprensa est laevam protendens femina palmam,
Invitans socium gestu viventis amoris.
Quis dedit affectum tumulo? quis vincula solvit?
Unde sepulta videt venturae coniugis umbram?
Tu facis haec, tu Christe Deus, tua signa moventur,
 35Paulatimque doces sopita resurgere membra:
Tu quem venturum sancti cecinere prophetae.
Incorrupta Dei soboles, rectorque regentis,
Quo sine nil magnum, genitor deliberat ingens. (1091D)
Cuius ad imperium certis mare constitit oris,
 40Nec licet immenso terris excurrere ponto,
Planaque montanos includunt littora fluctus,
Qui vario stabilem dotasti munere terram,
In nostros usus, largus pietate paterna:
Te vale mortales committunt semina sulcis ( sic ),
 45Et novus arenti procedit cespite partus;
Tu manare iubes fecundo nectare vites,
Tu gratos epulis hominum, medicosque saluti
Arboribus succos, tu trudis dulcia mella. (1092A)
Tu servire iubes homini genus omne animantum,
 50Insuper et gravibus lucos curvescere pomis,
Atque novos reditus nullo de semine nasci;
Tu varios amnes nostro prodesse labori,
Et renovare sacris benedictum fontibus aevum.
Te duce velivolis patuerunt aequora rostris,
 55Divisosque fretis lustravit navita portus.
Tu postquam certis sunt acta elementa figuris,
Ne torpere rudi coelestis machina vultu
Inciperet, vario signasti munere mundum:
Et quidquid coelo radiat, tua dextera finxit.
 60His aulam Domini placuit contexere signis. (1092B)
Iam freta ne nullis agerentur inhospita terris,
Assiduumque alacer muneraret navita portum:
Crebra satis tumido defigitur insula ponto,
Nec tamen insano metuit circumdata fluctu,
 65Exiguoque fretis innitens orbe resistit,
Te duce confidens, cuius venerabile pactum
Nexum lege pari summumque imumque peraequat,
Nec sinit impositos quoquam transcendere fines.
Ac ne plana nimis tellus vel nuda iaceret,
 70Vitibus aptandos iussisti assurgere colles
Grandibus, et largos umbracula texere lucos. (1092C)
Tum ne vastus agat silvis torpentibus horror,
Innumeros foetus proceris tu saltibus addis:
Incola ne nemori, neu desit praeda petenti,
 75Tum volucres multas, tum mille examina vocum
Mortali harmonia lucis resonare canoris:
Sic annum placuit variis intexere formis,
Et vice iucunda mortalibus addere fructum:
Neu semper prolixa dies nimis ureret orbem,
 80Neu brevis inustum raperet nascentibus ignem,
Ac ne perpetuo quateret labor omnia nisu,
Dat requiem fessis hominum nox roscida curis:
Utque humana salus securum duceret aevum,
Sponte salutares de cespite surgitis herbae,
 85Has Pater ipse serit nutu, non vomere dives.
 Non ego ferrato tegerer si viscera muro
Ferrea vox linguaeque forent mihi mille canenti,
Munera cuncta queam vestrae pietatis obire.
Sed pater ille tuus secreta in sede locatus,
 90Nec cuiquam visa facilis, cunctisque tremendus,
Te misit dominum terris vitaeque magistrum.
Et quisquis natum iusto veneratur honore,
Ambobus sua vota dicat vitamque perennem
Tu casti rectique tenax, et flectere leges
 95Post crimen facilis, si quem vecordia praeceps
Depulit a vobis praescripto limite vitae. (1092D)
Te genitor nostra, paterentur ut ora tueri,
Induit humana facte membrisque caducis. (1093A)
Quis tentaret enim fragiles attollere visus,
 100Si talem trepidis voluisset sistere terris,
Qualis es ingenti cum torques fulmina dextra,
Praesertimque iubes directa pavescere poenam:
Vel cum placatus, campis sitientibus imbres
Dividis, et dubias sulcis producis aristas.
 105 Ne tamen insignem res nulla ostenderet ortum,
Virgine conciperis, non sufficit esse pudicam.
Nec quae nupta queat Domino coniungere fratrem
Ne procul ex utero contagio turpis abesset. (1093B)
Mox ubi processu felix maturuit aetas,
 110Indociles animos monitis servare paternis
Aggrederis, rectamque viam labentibus offers,
Atque ut missa Deo penitus praecepta paterent,
Imperium tu morti adimis, morboque soluto
Desperata iubes apprendere munia vitae,
 115Restituisque diem caecis, et ne quid inausum
Restaret penitus, quo perfidus error obiret,
Indicis sensum tumulis, et condita pridem
Membra iubes iterum superas consurgere in auras,
Agnoscuntque suum dilecta cadavera nomen. (1094A)
 120At postquam legem sectator idoneus hausit
Ut se mortali coelestis spiritus aula
Exueret, legi intentum quo cuncta doceres
Pro summo toleranda Deo, recteque perennem
Contemptu mortis sibi quemque assumere vitam:
 125Sic completa ferens genitoris iussa, redisti
Ad summi secreta poli, qua lucidus aether
Pigra vetat proprio succendere nubila coelo;
Atque ut certa foret pereuntis copia turbae,
Quae praecepta Dei miserantis auribus arcet,
 130Nec nova defunctos iampridem iura tenerent:
Carceris inferni feralia, libera nobis,
Innumeramque iubes tenebris emergere plebem,
His tantum clausis, quos impia vita notarit:
Et loca poenarum venturis dividis umbris,
 135Quae tibi non credant vel quae se credere fingant. (1094B)
 Sancte Deus summique Dei venerabile pignus,
Ad cuius nomen violenta morte fugatae,
Pectoribus propriis alienaque pectora nactae,
Exclamant pallentque animae, iussaeque recedunt,
 140Sicut multa prius de te miracula produnt,
Cum terram coelumque inter suspensa tenentur,
Obstricto per te quia nil permittitur hosti.
 At nunc tu Dominum meritis, pietate parentem,
Imperio facilem, vivendi lege magistrum,
 145Edictisque parem, quae lex tibi condita sancit:
Victorem laetumque pares mihi Constantinum,
Hoc melius foetu, terris nihil ante dedisti,
Nec dabis: exaequent utinam sua pignora patrem.