Liber I
[recensere]Placare hostem ferocem inimiciterque accensum.
sapientiaeque invictae gratia atque honoris
patera Nestorem mactavit aurea.
Audax falsidica, gnati mater pessimi,
odibilis, natura impos, excors, ecfera. 5
Liber II
[recensere]Vt dum velint brevitatem consequi verborum.
aliter ac sit relatum redhostiant responsum.
sed Euripidis, qui choros temerius in fabulis . . .
Liber VIII
[recensere]Actoribus manuleos baltea machaeras
Liber IX
[recensere]Nam quae varia sint genera poematorum, Baebi, quam-
que longe distantia alia ab aliis, nosce.
Vectigalia legerant vestra, et servantur statim.
et magnificissimei excelsissimeique honore
Ex incertis libris
[recensere]Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Plauti
Anus, nec Bis compressa nec Boeotia umquam fuit,
neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci
Titi.