I.
Iana reciprocornis, orgo mensis et anni,
Quae reliquas in te conspicis una deas,
Et lupe Niliacis, sed olim, credite sacris,
Nomine sub cuius numina cuncta latent,
Lux vestra anguipedes sine crimine temperet horas 5
Camdeno, ut faciles exigat ille dies
Seu ferrugineas noctis polus induit umbras,
Nunciat aut reducem lucifer ore diem,
Laeva nec obliquas contristent lumina terras,
Sic te Thessalici non tangant, Iana, susurri
Nec caput in triviis faeda coronet avis.
Sic sed Aethiopem non sentiat atra precantem,
Cum premit obiectam torridus igne plagam.
II.
Poema non includitur: vide notam
III. ΕΙΣ ΘΑΝΑΤΟΝ ΑΝΔΡΟΥ EYGENEΣΤΑΤΟΥ ΤΕ ΚΑΙ ΓΝΗΣΙΣΤΑΤΟΥ ΤΟΥ ΦΙΛΙΠΠΟΥ ΣΙΔΝΑΙΟΥ ΕΠΙΤΑΦΙΟΝ ΕΠΟΣ
Κλαἰετε Πἰεριδες Σιδναίου μοῖραν ἀρίστου
Δεῦτε κάκην κύκνου κλαίετε κῆρα καλοῦ.
Τέθναε λάμπρος ἄνηρ, ὁ ζῶν ὀφελήσατο πολλοῖς.
Νῦν δὲ θάνων ὀργὴν δείκνυσι πᾶσι θεοῦ.
Τέθναε Σίδναιος, καὶ νῦν λίπε σῶμα Φίλιππος, 5
Τῆς δ᾿ ἀρετῆς μνήμην πάντος τε ζῶσαν ἔδχει.
Εἴπατε Πίεριδε τούτου κλέος, εἴπατε μούσαις,
Μήποτε τοιοῦτον παύετε κύκνον ἄδειν.
IV. IN EUNDEM
Σίδνειος βουλῆς ἀρέτης τε κεκaσμένος ἥρος,
Τόν κλέος ἀθανάτοις, γείνατο γή θανατῷ.
Νῆμα παρηλθε βίου, καὶ σηματι σῶμα καλύφθη,
Ἀλλὰ τάχος ψυχῆς οὐδὲ μέμαρφε ταφος.
Οὐράνιος νῆν γάρ ἱκέτης τέλος ὕστατον εὗρε, 5
Τοῦ γε βίου θανατον καὶ θανάτοιο βίον.
Ἄλγεα θνατὸς ἔπασχε, θάνων ἀπάθης καὶ ἀναλγὴς,
Πρόσθεν ἐπιχθονιος, νῦν μὲν ἁπουράνιος.
V.
Seu Stillam, seu te Stellam appellare placebit,
Convenit haec meritis, convenit illa tuis.
Stilla Dei fueras, diurno turgida rore;
Stella hominum, qualis rara micare solet.
Fallimur? An dici mereare, haud Stilla, sed Imber 5
Cui tantas superum gratia fudit aquas?
Nec te dicenda es de vulgo Stella, sed Astrum
In qua virtutum tot micuere faces.
Stilla, Imber, Stella aut Austrum dicare, dolemus
Exaruisse imbrem, disparuisse facem. 10
VI.
Quae vivens omni fuerat dignissima laude
Et cunctis maior laudibus, Anna iacet.
Qualis erat, rogitas? Verbis haud dicere promptum,
At promptum huic factis exprimere illud erat.
Foeminum quaecunque exornat gloria sexum 5
Et matronalem quae decuere chorum;
Quod laudare homines, quodque exoptare solemus
Huc interat: tu nunc dic mihi, qualis erat.
VII.
Relligio, sincera fides, immobilis ardor
Numinis, et dictis consona vita suis,
Sobrietas, casti mores, moderatio prudens,
Coniugi et sobolis verus et altus amor.
Omnia si possent uno sub nomine dici, 5
Hoc uno possent nomine, Stilla fuit.
VIII.
Coelum inter terramque gravis contentio coepit,
Anne fores coeli portio, sive soli.
Religio, pietas, gravitas, prudentia, virtus,
Haec te stellifero praeposuere polo.
Debilitas, languor, longi vis turbida morbi, 5
Haec te terrestri supposuere solo.
Quam bene decidit litem Deus arbiter aevi,
Dum faecem tellus, et tulit aethra facem.
In piam memoriam lectissimae foeminae ac
nunquam satis laudatae matronae Annae
Stilli, privati officii ac amori testandi ergo
GULIELMUS ALABASTER
- IX.
Hic matrum matrona iacet; praelatis imago
Exemplum vitae, speculum virtutis honestae,
Verus alabaster, meritis quae vivit in aevum
Et quam recta fides caelo supra astra locavit.
X.
Squallet scena, silent linguae, nec musica garrit,
Delicium ut nostrum Morlius interiit.
Sed non interiisti, oculis, ore, auribus haeres
Nosque erimus linguae, musica, scena tibi.
Plaudite cui talis transacta est fabula vitae, 5
Posteritas semper quam facit esse novam.
WILHEMUS ALABASTER DEFLEVIT
OBIIT ANNO DOMINI 1596. 18 APRILIS
XI.
Musa salutatrix, pernicis digere pennae
Remigium, volucrisque pedestris epistola tergo
Insideat; mox aviarum per mollia regna
Deflue qua Thamesis, turrito vertice septus,
Indignatur aquas duodeno fornice mitti 5
Sub iuga, captivisque urbi saepe intonat undis.
Hic domus Eboraci sacrata palatia propter
Adiacet. Huc tu compositis allabere plumis.
Invenies illic magni quem cura sigilli
Implet, et arcanis vigilax custodia rebus. 10
Qui legi aequalis, reliquos supereminet, unus
Qui novit ius, quantum habeat sine munere munus.
Sic tamen ingenii cultu studia aspera mulcet
†Subcisiva† piis furetur ut otia Musis.
Hunc tu compositis oculis, vultuque modesto 15
(Si tamen ante vacet, facili si admiserit ore)
Aggredere, et faustis grates interplue votis.
Ulteriusque precare, faventibus urgeat auris
Languentes studiorum alas, ne deside vento
In medio cursu spes immatura residat. 20
Sed timide taciteque petas, ne sentiat ille
Te petere: improbitate precum fortuna fugatur.
XII.
Quisquis amas, animi fractos dimittere fasces
Parce, et deiecto mergere supplicio.
Sed tibi sic animi †constes ut frontemque pemineris†
Atque oculis spires †vis animos tuis.†
Susque facit nam deque tumentes faemina fastus 5
Et risu vibrat degeneres nimium.
Illi in amore Cupido argutum sed sternuit omen
Fortia qui molli temperat ora procul.
XIII. IN PHILIPPUM MORNAEUM
Quid male relligio meruit, gentilibus armis
Ut Christianis principia probet sua?
Nil male relligio meruit: sed perfida turba
Hoc qui probari postulat, meruit male.
Tu, Mornaee, probas: et te meruisse probasti 5
De Christianis optime et de gentibus
GULIELMUS ALABASTER
CANTABR. COL. TRIN.
[*XIV.
Barbarus est quisquis scribendo sive loquendo
Verbum eo rupit. Peregrinum est barbara lexis.
Esto solaecismus vitiosa oratio quaevis.
Omne supervacuum pleonasmus rite vocatur.
Amphibolon dubius Romanis sermo feretur. 5
Tautologos verbis variis rem signat eandem.
Eclipsis verbum velis certia verba subaudit. ]
XV. IN SPICAM VACUAM GARNETTI IMAGINE SIGNATAM QUAE PRO MIRACULO HABITA EST
Monstrandum pictor quoties incumbit in artem
Eligitur vivis digna tabella notis,
Sic divina manus Iesuitae ut pingeret ora
Spectandum paleis exprimit artis opus.
Ad vivum haud potiut duci Iesuitica forma, 5
Ni paleam similem sustinuisset acus.
Picturam in tabulis hominum miramur hiantes,
Hic pro pictura est ipsa tabella sua.
XVI. UPON A CONFERENCE IN RELIGION BETWEEN JOHN RAINOLDS, THEN A PAPIST, AND HIS BROTHER WILLIAM REYNOLDS, THEN A PROTESTANT
Bella inter geminos plusquam civilia fratres
Traxerat ambiguus relligionis apex:
Ille reformatae fidei pro partibus instat,
Iste reformandam denegat esse fidem.
Propositis causae rationibus alterutrinque 5
Concurrere pares, et cecidere pares.
Quod fuit in votis, fratrem capit alterutrumque,
Quod fuit in fatis, perdit uterque fidem.
Captivi gemini nullo ducente trahuntur,
Et victor victi transfuga castra petit. 10
Quod genus hoc pugnae est? Tibi victus gaudet uterque, red
Et tamen alteruter se superasse dolet.
XVII. IN CEREUM
Mergulus ut rapidam fundens per viscera flammam,
Materiam e pingui lucida fila creat,
Sic divinarum studium qui nobile rerum
Versat, in aetherium vertitur ipse iubar.
Quid mirum sancti si sint post funera stellae, 5
Quorum iam fiunt corpora viva faces?
XVIII. IN DUAS NOBILES FOEMINAS PRO RELIGIONE EXULES
Hic avia exemplar morum (res mira) iactque
Hic aviae neptis suppar honore suae.
Utraque tam alterutri similis, quam matribus olim
Dissimiles natae sunt pietate novae.
Utraque pro Christo caruit patria, idque sub aevo 5
Hoc, ubi pro patria est dulce carere Deo.
Si neptes aviis, aviae si neptibus optent,
Vos ego mensuram suspicer esse precum.
XIX. IN NOBILISSIMAM URBEM VENETIARUM
Emersam Venerem pelagi spumantibus undis
Pinxit Apelleae gratia rara manus.
Tam bene dimidiam picturae absolverat artem
Ut nemo reliquum claudere possit opus.
Risit ad exanimem speciem natura stupentes 5
Et “Vivum vobis praebeo” dixit “opus.”
Dixit: et Adriacis urbs protinus emicat undis
Quae rapit a cunctis urbibis una decus.
Quid sonat urbs haec orta salo? Quod sola per ictus
Ceu adamas sortis perpetuanda foret. 10
Quid sonat urbs haec parca soli? Quod rara sit auri
Materies, palae quae foret apta suae.
XX. IN EANDEM
Quattour exactae morosa statumina formae
Absolvunt quoties cernitur oris honor.
Integritas partes, proportio membra, coloris
Temperies vultum, gratia, et ornat opus.
Urbs Veneta in cunctos vitae sic sufficit usus, 5
Ut neque macra cutis sit nec obesa nimis.
Tam bene compositis spirat proportio membris,
Ut neque sit numero fluxa, nec arcta iugo.
Tam bene deductis certat clementia poenis,
Ut neque candor, nec rubor ille gravis. 10
Tantus in armorum motu, gestuque quietis
Est decor, ut placeat secula longa ferens.
Ergo licet Venetam de more hanc dixeris urbem,
Non Veneta haec urbs est, urbium at ipsa Venus.
XXI.
Latina deest: vide versionem Anglicam.
XXII. IN GASPARUM SCIOPPIUM PARABOLARUM SCRIPTOREM PUTIDISSIMUM BENE MALE MULCTATUM
Symbolicum nuper cudisti, Scoptice, librum,
Defuerat libro parabola una tuo.
Qui fecisti asinos viva exemplaria regum
Debueras asini vivus habere typum.
Factum est: innumeris es caesus, Scoptice, plagis: 5
Passio symbolice sic asinina fuit.
Vulnere transverso signaris, Scoptice, buccam;
Haec quoque symbolice crux asinina fuit.
Imples totam querulis ruditibus urbem,
Haec quoque symbolice crux asinaria fuit. 10
Reptasti quadrupes prono per compita gressu:
Motio symbolice sic asinina fuit.
Dispeream si non totius, Scoptice, libri
Parabolis melior parabola ista fuit.
XXIII. EPITHALAMIUM IN NUPTIAS HONORATISSIMI COMITIS SOMERSETENSIS ET NOBILISSIMAE VIRGINIS FRANCISCAE HOWARDE DEVOTISSIMI AMORIS ET OBSERVANTIAE ERGO, GULIELMUS ALABASTER DICAVIT
“Quis pudor est” (inquit constricta fronte Poesis)
“Tangere votivum Cari ad penetralia carmen?
Bruma est, et calidi certant cum frigore lusus.
Semper ego occipitis vacua meditabor in aula
Tanquam musca, vagis quae anfractibus aera mutum 5
Scribit, et incassum tacitis sibi murmurat alis
Nec licet instar apis, sexangula fingere claustra
Carminis, et dulci proceres mulcere sonore?”
“O sero dolitura, habeas pro more quod optas.
Grande agimus festum Domini, quo tempore fas est. 10
Imperium tradi famulis: tibi cedit ad horam
Divinorum operum studium, doctaeque mathesis,
Atque hominum quodcunque profundius auribus intrat.
Sed transire modum caveas; ne veste reducta
Ad Fescenninos pateas discincta lepores. 15
Caetera non aegre dederim tibi, libera fusi
Per spatia ingenii, per florida rura vagari;
In thalamis nimium non est modus esse modestum.”
Dixeram: et excussas quam primum sensit habenas,
Diripit exemplo gazam, qua plurima vestis 20
Et species rerum, naturae dempta, iacebat.
Cumque per omnigenas oculi fastidia formas,
Atque operas tessellatas studiosa rotasset,
Mercurii invadit formam; petasoque premebat
Tempora, tum geminis talos circumligat alis, 25
Atque interplexos baculo confibulat angues.
Nec mora cum sese lunae de montibus altis
Deiicit, et mundi liquidum per inane sagittat
In terras, qua suppositis speculatur in undis,
Candida surrecti simulachrum vorticis aula, 30
Atque hic florentes procerum circumspicit hortos,
Et coitum areolas, quas multicoloribus herbis
Pinxerat artificum virtus, et ductilis auri
Fila maritarant subtemina perpete fuso.
Omnibus est unus mentis color, aemula regis 35
Cura sui, et laetis de rebus gaudia ducta.
Sed magis eminuit reliquis, meritoque diei
Et proprio, hinc Cari virtus, Horatia et illinc.
Nobile par; forma magis, an virtute decori,
Ambiguum, certe simili exemplare duobus 40
Harmonicos animi finxit natura tenores.
Ille oris placidi, motus gravis, et taciturni
Pectoris, affectus animi sedatus ab omni,
Et quem compositum iurares rebus agendis.
Illa verecundae frontis, quae lampadis instar 45
Lacteolis diffusa genis, accendit honorem.
Tum matronalis gravitas, et gratia gestus,
Cuiusvis poterant censurae absolvere nodos.
Ergo ubi connubii genialia fevere festa
Vidit Mercurius, faelicia cudere vota 50
Festinat thalamis, et sic testudine facta,
Arguto tremulos animavit carmine nervos:
“Quam bene disparilis iuvenum natura duorum
Prudentum scitis, et relligione soluta est!
Invito peragi caelo nam credere fas est, 55
Quod natura gemit, genialis faederis extra.
Limen abit, finemque in quo contingere finem
Non datur, et vacua nequicquam erratur arena.
Non sponsalis amor, non mutua faedera dextrae,
Aureus aut digiti nexus sacra vincula firmant: 60
Ut non interdum lateat sub ritibus error.
Ad praesuppositam spectant sollenia verba
Materiam, faciuntque fidem, cum causa meretur.
Multoties fratris non conscia virgo subivit
Coniugium, aut servo mentito libera nupsit, 65
Dissiluitque thorus, fucta nube retecta.
Nec tamen hunc nexum praesens natura, vel illum
Prima recusabat. Quanto potiore meretur
Augurio solvi, quod per duo lustra ligari
Non valuit: crimenque omni sed crimine maius 70
Natura claudente capit, quae plenius intrat
Connubii corpus, circa quod iura vagantur.
Ergo agite et paribus votis, melioribus orsis,
Coniugium celebrate pium, quod longa merentur
Taedia, servato se virginitatis honore: 75
Et succae noctes, et nil nisi nomine coniux.
“Absint sortilegis inflata venena susurris,
Semina languentes animi gignentia motus,
Et quicquid veteri de seditione relictum,
Materiae informis mundi generabilis aevum 80
Gliscit in aeternum tenebrarum involvere byssum.
Coniugii exemplar praesentis destinet ista
Quam pulso testudo, et quam te pollice pulso.
Tu lyra sis, Francisca, tuis virtutibus aptam
Temperiem natura simul ratioque ministrent, 85
Sponte lacessitos ut fundas consona motus.
Redde basim submissa, tenorem fortis, acute
Da triplicem, iuste medium, tranquilla cupiri
Temperies. Solidae iaciet fundamina laudis:
Eriget oppositos vitae constantia postes, 90
Transversumque trabem iusti lanx aequa locabit,
Et perpendiculi faciet prudentia normam.
Tu contra tenui percurras pectine nervos,
Care, nec examines in se lyra maereat artus.
Compositumque piis affectibus exprime carmen, 95
Alterutrinque remigret ut aspirabilis Echo.
Tu nisi in hac, nulla moveas testudine plectrum.
Tu nisi ad hunc nulli facias testudo sonorem.
Sic bibat illa tuum, ceu Cynthia solis, amorem.
Sic riget ille tuam, sicut maris impetus oram. 100
Non vos casta fidem turtur, non grata columbae
Murmura, non luctas hederae, non oscula conchae
Edoceant: sit uterque utrique exemplar amoris,
Ut cito te faciat coniux de virgine matrem,
Et cito suscipias illum de coniuge patrem.”
XXIV. ROBERTUS CARIUS COMES SOMERSETIAE
ANAGRAMMA
RECTORI MESSEM SERVO SERATUS IACOBO
Messis ergo tua sum, mihi me custodio clausum
Sed patio officiis, magne Iacobe, tuis
Ingenii, geniive magis te sidere mirer,
Fortunate comes? Quem sic discriminat anceps
Successum meritumque inter dubitanibus lancis,
Alterutri ut si quis faveat, delibet utrique.
Aspice transpositis qualem de nominis oris 5
Fila peplum texant; et laudibus aemula vestris
Florida decursam depingit littera vitam.
Haec quoque faelices titulos sors sibilet inter,
Ingenio formata meo, quae praemia laudi
Debita fatidico promittit carminis haustu. 10
Cultor agri sic ille tui, cui conscia messem
Horrea conglomerant, naturae semina finxit
Ordine virtutum: vegitavit et imbre favoris,
Donec honorati fieres anagramma decoris.
Vocum materies omnes sumus indiga sensus 15
Atque soni, quam magnorum meditatio regum
Arripit, et reliqui ductam de sorte popelli
Temperat, inque novi formam traducit honoris.
Sed neque nominibus cunctis aequaliter exit
Cera notae, sensusve decor, sed plurima verba 20
Nulla fatigatae frontis coctura saporat.
Ingeniis eadem facies, non ominibus una
Massa luti, manuumque sequax argilla, sed aspra
Pleraque, quam nullo demulcet gratia cultu:
Naturae non est opifex fortuna, sed index. 25
Ast in te certat meriti cum divite vena,
Nominis elogium; reperit neque fama minorem
Exemplo vacuae comitem subsidere buccae.
Regis ad augusti speculum componere temet
Novisti: specimenque illo de fonte petitum 30
Nulla magistralis vincat cerussa Lycaei.
Hinc tua sedulitas summo sub principis orbe
Versat opus, neque per mediae discripina sphaerae
Subservit: minor est imis contermina virtus.
Et ceu fidus ager commissi grana favoris 35
Multiplicas meritis, centenoque horrea faetu
Ambiguum faciunt operae pretiique statumen.
Quam bene prolixum prudentia regis amorem
In te, Care, pluit! Laeto quae messe beata,
Iudicium absolvit proprium: nil gratia super 40
Flagitat: eventis facta est electio faelix.
Non semper pariles habet indulgentia regum
Successus: memorant campos quos semine multo
Inspergas meriti, tantum ieiuna sequuta est
Luxuries herbae, vel picta tapetibus arva, 45
Vel lolium infaelix vitii, vel dentis avari
Erugo: pulchrae subeunt compendia messis,
Sed quam dissimilem factis te compita sensit
Herculei bivii! Qui flexu aetatis in illo
Factus es exemplum, quo vix exempla subire 50
Posse videbaris; minimumque est agmine laudum,
Quod pergas per honesta: praeis: quem turba sequentum
Non uti cursorem, sed metam prensat opima.
Ergo habet optatum rex prudentissimus in te
Concilii et pretii fructum, qui germina laudis55
Et paris et servas, sanctis promenda senatus
Officiis: nihil hinc luxus vel mollia vitae
Otia decerpunt: cunctos vigiliantia fures
Eludit: soli domino patet area Britanno.
XXV. FRANCES HOWARD
ANAGRAMMA
CUR UNA ROSA HAC FIDE?
Unica cur tantae fida rosa? Desine, virgo,
Germinet ut multas una cadiva rosas.
Faemineum plantis genus est affine, virorum
Aurae quae patulum mulcet odore solum.
Ut color est illis, sic est color aemulus istis:
Inter olorinas purpura fusa genas.
Utque illas commendat odor, sic porrigit istas 5
Grata pudicitiae fama per ora virum.
Ut sapor est illis, sic has prudentia morum
Dulcorat, et modo lingua rigata sale.
Et veluti medicis pollent virtutibus herbae,
Sic homini medicam faemina praesta opem. 10
Sed nisi spirarent aurae genitabilis haustus,
Per quam lux tacitum pervia findit iter,
Decolor, exuccum, malesuave, minusque salubre
Langueret florae suaviolentis opus.
Et nisi foemines se interserat ordo virilis, 15
Per quos coniugii socia nevit amor,
Gratia non morum, non vultus forma placeret,
Nec saperet propria quae sapit †aure† charis.
Sed nimis affines etiam sunt caetera plantis,
Iustior imparitas hac paritate foret. 20
Nam donec spissum glomerat sub cortice florem,
Atque alabastrino se rosa fronde tegit,
Non solis radios audit, ventosque procantes,
Sed bene virgineum caelat opaca latus.
Sed simul appulerit maturi temporis hora, 25
Et vagus obiecti claustra refindit amor;
Non radios deinceps, non ventos illa moratur,
Sed si non auras invenit, ipsa vacit.
Tunc teretes pandit digitos, quibus ante solebat
Ora verecundae condere more stolae. 30
Et mox diducto foliorum in margine promit
Quas prius ignotas ipsa recondit opes.
Aspice fissuris ut utrinque sororiat uber,
Et roseum labiis oscula stringit ebur.
Aspice ut aureolas vibrat de guttere linguas, 35
Quas vel prona aliis dat, vel avara petit.
Non opus est parium componere symbola rerum:
Materies vitii vel per opaca nitet,
Sed latus exempli dextrum Francisca subibit.
Cedite honoratam caetera turba viam, 40
Ipsa viam ducat, quae calle incedit honoris,
Et vel cum paucis, solave calcat iter.
Lustra duo poteras sine coniuge vivere coniunx,
Cum vix sustineat quattuor ulla pudens?
Et poteras gelidam sentire in pectore flammam, 45
Et non vivaces transanimare faces?
Quanta puellares custodia circinat annos
Ne praematura gaudia falce metant,
Quis labor, ut gestus et libera verba facessant,
Et quicquid sciolas fecerit esse reas! 50
At te cognitio blandarum incognita rerum,
Non intentatas suasit adire vias.
Tot te pusabant zephirorum dulcia flabra,
Et toties solis mulserat ora iubar:
Non tamen aut Phaebo, aut zephiro spirante, cacumen 55
Solvit honoratum virginitatis apex.
Inter tot documenta mali, tot lubrica vitae,
Iuraque flagitiis conclianda suis
Hac forma poteras, his moribus, integra corpus
Ducere, virgineis aemula praeque eboris! 60
Unde novum genus hoc brumali sidere florum,
Quae Paradisaeam stirps dedit ista rosam?
Quam bene virginea talis rosa pendeat aure,
Et matronales ambiat illa stolas!
At nunc transpicui lapidum quaeruntur elenchi, 65
Et brevis aeoae conscia mica facis,
Atque adamas minus indomitus gestantibus ipsis,
Et quicquid fucum cum facit esse placet.
Usque adeo minor est veri, quam cura decori,
Neque quod est †onera† se fore quaequae putat. 70
XXVI - XXVII.
Anglice scripta.
XXVIII. AD IACOBUM REGEM IN NATIVITATEM PRIMOGENITI PRINCIPIS PALATINI, QUAE INCIDIT CALENDIS IANUARII
Dum novus antiquum Ianus decorticat annum
Dumque repercussa tecta salute fremunt,
Casta Palatini coniux effudit in orbem
Progeniem, qualem voverat ipse pater.
Urbane tecum lusit natura, Iacobe: 5
Sunt aliis nati pignora, strena tibi.
Ipsa die et mos puero pro interprete cessit,
Atque uno geminum nomine dixit ave.
XXIX. IN ABERNATHI LIBRUM DE ANALOGIA MORBORUM CORPORIS ET ANIMI
Sidereos morbos, maculas in corpore solis,
Deprehendit speculis optica Musa novis:
Ast animi maculas, morbos in pectoris antro,
Vidisti analogis, Abernathe, modis.
Sideris adspectum prohibent divortia coelo; 5
Pectoris adspectum mens sibi iuncta nimis.
Illius ut laus est, distantia ducta per orbem,
Sic tua, proximitas ista remota magis.
Quam procul a nobis, prope sunt hoc sidera visu!
Quam prope nos mens est, hac ratione procul! 10
Ad speculum hoc stupeant alii, sed ad analogiam
Haec me suspensum sed tenet ausa magis,
Quod speculum speculum Galileo ostenderit illud,
Et tibi quae analogos analogia modos.
XXX. IN EDOUARDUM SPENCERUM BRITANNICAE POESIS FACILE PRINCIPEM
Hoc qui sepulchro conditur siquis fuit
Quaeris, viator, dignus es qui rescias.
Spencerus istic conditur. Si quis fuit
Rogare pergis, dignus es qui nescias.
XXXI. FRANCISCI BACONI NOVUM ORGANUM
DR. GULIEL. ALABASTER COLL. TRIN.
Ingenii acumen
Quam celeri scribit calamo velamina nubos,
Aereae pandens viscera fulgur aquae,
Tam facili radio per rerum caeca volucra
Fulgurat ingenii fertilis ala tui.
Da veniam si intercisis te laudibus ornem, 5
Nivet ad intuitum fulguris omne iubar.
Iudicii maturitas
Quam stabili fertur vibratum momine fulmen
Iupiter oppositum cum iaculatur Athos,
Tam certo rerum fastigia destinat ictu
Iudicii, Baco, pensilis hasta tui. 10
Da veniam si continuis te laudibus ornem:
Mos est attonitis pectore stare loco.
Inventionis copia
Et quam multicolor nubem divaricat arcus
Quem Phoebus digitis circinat ipse suis,
Tam bella varii ludunt sub imagine sensus 15
Cum picturatas vox tua fundit opes.
Quid mirum si te pigmentis Musa colorat?
Quas patitur species Iridis Iris habet.
Dictionis elegantia
Denique quam vegetae per pulvinaria florum
Semina virtutis gemmeus imber habet, 20
Tam placidi rerum sensus, tam mellea phrasis,
Tanta Venus Suadae stillat ab ore tuo.
Quid mirum si luxuriat te Musa canendo?
Qui patitur rores imbris et ipse pluit.
Ingenii moderamen
Tam rigide titulos iuris et acumina tractas, 25
Ingenitus spinis ut videare fori.
Tam placide contra studiorum lumina misces
Ingenitus stellis ut videare poli.
Quis neget hunc animum mulcendis legibus aptum
Et rigidi et placidi qui moderamen habet. 30
XXXII. AD HONORATISSIMUM ET REVERENDISSIMUM PRAESULEM LINCOLNIAE, MAGNI SIGILLI CUSTODEM, EPIGRAMMA DIFFERTUM NUBIS COELISTIS, QUOD TONITRUM, FULGUR, IRIDEM, ET PLUVIUM CONTINET
Quam stabili fertur vibratum momine fulmen
Iupiter oppositum cum iaculatur Athos,
Tam certo rerum fastigia destinat ictu
Iudicii, praesul, pensilis hasta tui.
Da veniam si continuis te laudibus ornem: 5
Mos est attonitis pectore stare loco.
Quam celeri scribit calamo velamina nubos,
Aereae pandens viscera fulgur aquae,
Tam facili radio per rerum caeca volucra
Fulgurat ingenii fertilis ala tui. 10
Da veniam si succisis te laudibus ornem,
Nivet ad intuitum fulguris omne iubar.
Et quam multicolor nubem divaricat arcus
Quem Phoebus digitis circinat ipse suis,
Tam bellae varii ludunt sub imagine formae 15
Cum picturatas vox tua fundit opes.
Quid mirum si luxuriat te Musa canendo?
Quas patitur species Iridis Iris habet.
Denique quam vegetae per pulvinaria florum
Semina virtutis gemmeus imber habet, 20
Tam lepide vocum lexes, tam mellea phrasis,
Tanta Venus Suadae stillat ab ore tuo.
Quid mirum si tersa loquor tua scripta legendo?
Qui patitur rores imbris et ipse pluit.
Tam rigide tractas titulos et acumina iuris, 25
Ingenitus spinis ut videare fori.
Tam placide contra scripturae lumina misces
Ingenitus stellis ut videare poli.
Quis neget hunc animum mulcendis legibus aptum
Et rigidi et placidi qui moderamen habet?
XXXIII. AD HONORATISSIMUM DOMINUM COMITEM CARLILIAE
Sic comites superas morum probitate tuorum
Ut videare aulae principis esse decus.
Sic comptos mores doctrinae floribus ornas
Castalidum princeps ut videare decus.
Non miror placeas quod regibus, Haie, duobus, 5
Virtutes quobus hae sic placuere duae:
Hoc miror, solus duplici quod laude triumphes
Quando alii solo vix placuere tuo.
XXXIV. ELECTIO EPIGRAMMATIS IN PERISTROMA REGIUM INSERENDI, DE HISTORIA ANANIAE ET SAPHIRAE, CAROLO REGE IUBENTE
1.
Si qua subducens moritur, quae poena moratur
Sacrilegum? Quisquis dona aliena rapit.
2.
Et pius et largus, sed non satis, interit: ergo
Disce tenax rerum praemia, disce rapax.
3.
Morte luit qui subrosit sua munera; danda
Sunt individuo non nisi plena Deo.
4.
Subtrahis, et donas; pariter tibi spiritus ergo
Subtrahitur: carmen, perfide, tolle tuam.
5.
Exemplum poenae solis tua regna dederunt
Sacrilegis: quantum est quod scelus, agne, feris!
6.
Qui totam haud tribuit sons est, qui nil dedit insons.
Tuta Deo siluit laus, sed avara scelus.
XXXV. IN TRANSLATIONEM SENECAE CONSOLATIONIS AD MARTIAM RODOLPHI FREMANNI EQUITIS AURATI, CAROLI REGI A LIBELLIS SUPPLICIBUS
Martia apud manes quando haec solatia sensit,
Quae tu Brutigenum voce sonare doces,
Attonita ad Charites et suaviloquentia verba,
Anxia quaesivit de novitate rei,
Anne alia extremis sit Martia nata Britannis. 5
At non inventa est Martia, sed Seneca est.
XXXVI. IN LIBRUM SENECAE DE BREVITATE VITAE A DOMINO RADULPHO FREMMANO TRANSLATUM
Obstipitur tanto mortalis vita dolore
Taedeat ut longae semita ducta viae.
Tam suavis Senecae stylus, et translatio libri,
Ut placeat multas ferre relecta vices.
Esse brevem cuperem misero sub tempore vitam, 5
Sed longum vitae de brevitate librum.
XXXVII. IN FORMICAM SUCCINO INCLUSAM
Balsameis regum sub odoribus urna vaporat;
Expirat longo sed vapor ille die.
Sollenes etiam lacrimas in funera libant;
Sed brevis est lacrhimis, fida nec hora suis.
Ingentes surgunt maculoso marmore cippi: 5
Temporis hos etiam redit avara manus.
Quanta super regum titulos, formica, triumphas!
Quae tumulum, lachrimas, balsama semper habes.
XXXVIII. IN FORTUNAM
Parce fidem blandae fortunae credere: quamvis
Mentitur placidi tranquilla silentia stagni
Unda maris, quamvis elementi infamia terga
Vix leviter fusi verrat toga languida venti,
Vix frontem tremulis crispet malacia rugis, 5
Ira subest, aliudque mari mare vixit in illo.
XXXIX. IN SERVUM ANTII RESTIONIS QUI DOMINUM SUUM, A QUO CREDUELISSIME TRACTATUS FUERAT, SERVAVIT
Dum fera Romulea strages grassatur in urbe,
De laniis dicam vel tribus acta viris,
Se quoque proscriptum tabulis fatalibus audit
Antius, et celerem spissat abire gradum.
Discurrunt nitidi e famulis, partemque caducis 5
De domini certant praeripuisse bonis.
Damnati fatis domini tamen unus adhaesit:
Quaeris quo fuerit munere fidus hero?
Scripserat os, frontem, buccas, repetita cicatrix,
Et totum exhausit poena videnda virum. 10
Saevitiae titulos legisses: ille favoris
Insoliti tacitas credidit esse notas.
Quam bene furtivas deprenderet arte figuras
Qui dominum potuit sic memorare bonum!
Crediderim sortem fidei portenta stupendae15
Ceu gemmam arcanis occuluisse notis.
Crediderim superos voluisse absolvere servum,
Et domino diras figere in ore notas.
Non meruit poenas potuit qui talibus ausis
Iam vel tortorem promeruisse suum. 20
Sit domino innocuus, tanto discrimine factus
Pro domino, contra publica scita nocens.
XL. IN MIRABILEM NATIVITATEM GORGIAE EPIROTAE
Imbibe Gorgiaci facinus mirabile fati,
Insubidas rerum qui sitis aure vices.
Cuius ut effertur genetricis funus ad ignes
Prodiit exanimi de genitrice puer.
Credible est puerum sensisse pericula flammae, 5
Atque impendentes anticipasse rogos?
Vel genetrix anima fugiente reliquit amorem,
Qui puero vitae pandere possit iter?
Materies ingens in utroque stuporis, in illo
Vivere quod potest, possit et ista mori: 10
Quae prior in Stygio est enixa puerpera lecto?
Posteriorve suo vagiit e tumulo?
Hic prius elatus quam vitam ingressus: et illa
Viva fuit sterilis, mortua facta parens.
- XLI. NIMIUM NE CREDE COLORI
Ut nitet Eois vestis crustata smaragdis,
Et quae Maeonia purpura flavet acu,
Ut rident tenui pellucida Massica vitro,
Et poma aestivo sole recocta rubent,
Ut nova nix candet nullo compressa sigillo, 5
Nec dum virginea lilia stricta manu,
Sic divina nitent intactae virginis ora,
Scintillat gemina sic polus ille face;
Sic vultu centum rident veneresque iocique,
Et rosa nativo pingit honore genas. 10
O virgo formosa, brevi nimium ne crede color,
Nec tollant animos ora venusta tuos;
Irrepit tacito gressu larvata senectus,
Et formam tremulas iniicit illa manus.
Tunc tua flaventi squallebunt corpora buxo, 15
Carpet et auratas Persephonaea comas;
Anxia cura genis subito nascetur aratis,
Et speculum fugies obstupefacta tuum.
Haec rosa purpureis quae iam vestita lacernis
(Tunc anus) excusso frondis honore cadet. 20
Tum flavebit ebur, marcebunt lilia, teque
Deciduam certa mors fera falce metet.
Occidet inferno lux haec geminata profundo,
Augebit Stygium nix liquefacta lacum.
Ergo cum primo flos hic defloreat aevo,25
Sint tibi perpetuis pectora culta bonis:
Sume tibi, virgo, niveos virtutis amictus,
Et speculo puri consule pura poli.
- XLII. MUSARUM CURAE NEC IN IPSA NOCTE RECEDUNT
Cum ferrugineas pandit nox humida pennas
Et pallens niveis luna triumphat equis,
Cum somnus furtim totum complectitur orbem,
Subsidunt venti, marmora tota silent,
Non somno indulget Musarum gnavus alumnis, 5
Pectoribus noctem nec sapit ille suis.
Hunc videt in studiis oriens, mediusque cadensque
Phoebus, nulla uqies, otia nulla placent.
Musarum ante fores non Lethes labitur unda,
Nec Phoebi campus molle papaver alit. 10
- XLIII. RUSTICA VITA PLACET
Tempora quis vitae transit foelicior illo,
Qui sylvas spretis moenibus urbis amat.
Non illum rabies inflammat mentis avarae,
Non favor aut populi gratia vana movet.
Non fluxas corradit opes, non ambit honores, 5
Non habet exangui gaudia mixta metu;
Non illum cruciant morsus livoris edacis,
Non vexant queruli iurgia rauca fori.
Atria non condit centenis nixa columnis,
Non auro multo tecta superba petit, 10
Sed manet innocuus sub aperto fornice coeli,
Quem loca iucundi ruris amoena iuvant.
Dulcibus hic volucres concentibus aera mulcent,
Emittit placides hic Philomela sonos.
Hic celsae pinus, hic populus Herculis arbor, 15
Dant umbram dominis hospitiumque suis.
Hic rami ventis concussi lene tremiscunt,
Hic veteris fagi tegmina lata iuvant;
Rusticus hic patulas umbras et frigora captat,
Cum fervens virides Sirius urit agros; 20
Nunc ripas fluvii praeterlabentibus oberrans,
Languida nunc nudo cespite membra levans,
Ille, suis epulis dapibus depastus inemptis,
Nectar et ambrosiam rustica dona putat.
Mora legit, dulcesque nuces, montanaque fraga, 25
Suppeditant illi mitia poma cibum:
Non bibit ex auro, non fulgida pocula tangit,
Sed captat nuda flumina pura manu.
Non iacet in plumis, non pulvinaria curat,
Certior illius corpora somnus habet. 30
Non se multiplici tecto tegit, aethera quaerit,
Et vitam caelo teste beatus agit.
- LXIV. VITA BREVIS, MORS CERTA
Qualis purpureae pubes albandica florae,
Qualis et arboreae gloria prima comae;
Quale decus ridens Maii sub tempore florum
Quale videt primum mane serena dies;
Quale imber rutilans, qualisque evanida nubes, 5
Qualis Amathidae scena repente cadens,
Talis homo cuius fatalia stamina vitae
Nec simul, et divo pollice parca secat.
Spina relicta rosae, pictum cadit arbore sectum,
Flos marcet, parvo tempore mane fugit; 10
Occiduum iubar est, nubesque evanida transit,
Orta repente cadit scena, fatiscit homo.
Quale vivens tenerum pingit vividaria gramen,
Qualis et in vanum fabula cepta iocum;
Qualis avis sylvae nunc hac super arbore sedens, 15
Qualis et in pratis pendula roris onyx;
Qualis et hora fluens, spitamae dimentio qualis,
Quales atque elegos dat moriturus olor:
Talis homo incertae medius vitaeque necisque,
Orbe vagus, cuius naribus aura meat. 20
In faenum cadit herba, suum dat fabula finem,
Avolat hinc ales, ros et in alta migrat;
Hora brevis, spithamae non est dimentio longa,
Ut moriturus olor, sic moriturus homo.
Qualis bulla natans tremuli saturigine rivi, 25
Qualis et in speculo levis imago nitet,
Qualis et est radius (quem daedala mittit arachne),
Littera vel qualis pulvere scripta levi;
Qualis et est nictus mentis, vel fictile somni,
Labitur, et qualis lympha laborat aqua, 30
Talis homo, ambigui semper ludibria casus,
Errans incertae certus et usque vicis.
Bulla crepat, sic visa semel fugit oris imago,
Missus abit radius, caeca littura perit,
Mens micat in momen, nescit sua somnia somnus, 35
Defluit unda levis, defluus undat homo.
Nuncius ad dominum festinat, flamma coruscat,
Vadit qui accelerat, carmina quique vibrat:
Putre iacet prunum, nimium pyra concoquit aestus,
Saucia nix dubio sidere, cuncta cadunt. 40
- XLV. SEMPER AVARUS EGET
Quod monstum hoc uncis quod vellicat unguibus herbas,
Saxea quod raris dentibus arva teret;
Cui pallet vultus, cui lumina faeda cavantur,
Horret vexatae cui nigra sylva comae;
Pellucit cui dura cutis cava viscera nudans: 5
Cui dentes scabri pallida labra situ;
Coxa sub incurvis cui prominet arida lumbis,
Et pro ventre locus ventris inane tumet?
Ossa auget macies genuumque extenditur orbis,
Immodico dorsi tubere spina riget. 10
Tristis Avaritia est, Furiarum quarta deorum,
Ira hominum, gurges, pestis, et atra lues.
Fax Erebi Pluti squallens rubigine nata,
Visceribus tabes torrida, mentis hydrops,
Possideat quodcumque soli Sol lampade lustrat 15
Et quodcumque soli Nereus ipse regit;
Det quodcumque poli solidum complectitur orbem
Iupiter, et Stygius det sua regna deus,
Non Styx haec minuet coelumque salumque solumque.
Haeret et haerebit pectore sacra fames. 20
Totius utque petunt pontum vaga flumina terrae
Atque udo referunt uda tributa deo,
Nec tamen ipsum aequor tot tantaque munera sentit
Nec magis insurgit vel satiatur aquis;
Utque rapax ignis congesto fomite crescens 25
Quaecumque iniicies ligna repente vorat,
Innumerasque cremat taedas turbaque superbit,
Crebrior et quo fax est data plura cupit,
Sic malesuada fames aurifex mentis honestae
Et capit et capiens plurima plura petit. 30
Utque novis inhians nescit praesentibus uti
Inque opibus mediis pauper inopsque manet.
Caeca intus gliscit rabies, nec sufficit uni
Quod poterat populis urbibusque esse satis.
Defluat in fauces fulvis Pactolus arenis, 35
Defluat auriferi lympha beata Tagi,
Nunquam dives erit, nunquam satiabitur auro,
In cribrum fluxas dans malesanus aquas.
Semper avarus eget: Croesi licet arca flagellat
Gaxas, mens ditem, non gravis arca, facit. 40
XLVI. FERT OMNES CASUS SAPIENS PATIENTER AMAROS
Quercus Hercyniae sylvae longaeva superbit,
Despicit aetheris et nemus omne comis.
Haec ubi conspirant Boreas Eurusque Notusque
Stipitis invicti sternere grande decus,
Contemnit factos lassati flaminis ictus, 5
Debilis inque auras aura repulsa redit.
Expirent animos venti, rumpatur et ipse
Aeolus, immoto robore fixa manet:
Nam quantum aeriis ferit aurea sidera ramis
Tantum etiam fibris Tartara nigra subit. 10
Sic sapiens, celsa virtutis in arce locatus,
Vertice sublimi sydera summa petit,
Sub pedibusque suis mortalia despicit ore.
Purpureos latices nectareosque bibit.
Hic dum distringit cunctos sors saeva dolores 15
Praetentatque omnes torva Megaera faces,
Usque sui est imis, mediumque exporriget unguem
Fortunae, Stygiasque exagitatque deas,
Non illum instantis minantia verba tyranni,
Non Iovis ipsius tela trisulca movent; 20
Fervidus irati non concutit aequoris aestus,
Non hostis terret sanguinolenta manus.
Est idem semper vultu immutatus eodem
Atque idem fractus si ruat orbis erit.
Fluctibus in mdiis veluti Marpetia cautes 25
Stat fixus, frustra ventus et unda furunt.
- XLVII. NON SUNT FABULAE MANES
An loca senta situ, fauces grave olentis Averni?
An Styx periuro vel metuenda Iovi?
Sincipitis polypi, pinguisque insomnia conchi?
Ergone tardipedi sacra holocausta deo?
Nulla vaporiferi cerebri haec fumosa mephitis, 5
Nec sunt Maeonio sputa regesta seni.
Rides? Vel tua vita reos negat esse poetas,
Cumaeae folia haec, tu, tripodasque facis.
Hic Acheron furvo plangit vada tristia fluctu,
Cum mala tranvorsum gaudia mentis agunt; 10
Hic et Cocytus lacrymoso murmurat amne,
Extinguens animae lumina dia dolor;
Hic stagnat pigra Styx irremeabilis unda,
Infestis odiis cum fera corda tument;
Igneus hic Phlegeton ferali sulphure fumat 15
Cum tibi inextinctas admovet ira faces;
Hic Lethe torpenti oblivia gurgite condit,
Dum mens corporeo carcere mersa latet
(Mersa latet patriae superae sedisque prioris
Immemor, inviso consociata luto). 20
Non Erebi porta, primisque in faucibus Orci
Curarum vigilum cura molesta sedet?
Ferrea apud superos posuere cubilia curae,
Et dolor ore madens, et timor osse tremens;
Hic bellum, et belli mater discordia saevit, 25
Et malesuada fames, discrutiansque sitis,
Hic labor exudat, pannis hic horret egestas,
Se livor laniat, seque aliosque furor;
Hic habitant morbi pallentes, aegra senectus,
Mors, et germanae mortis imago sopor. 30
Quod non Plutonis stat ianua furva columnis
Nixa adamantaeis? Limina mille patent
Non ulli reseranda dolo, non viribus ullis.
Constringit durus ferrea claustra chalybs:
Haec nempe immoti est adamantina ianua fati, 35
Quam solus reserat claviger ipse Deus.
Mille patent aditus, sed non patet exitus ulli,
Haec omnes subeunt ostia, nemo redit.
Quid? Rides refluas sectantem Tantalon undas?
Rides pendenti guttura hiulca fame? 40
Qui corradit opes, medio tamen indigus auro est,
Assidua lacerans corda minora cruce:
Iudice se pauper, Nemesi qui vindice tristis,
Seque ipse miser est. Carnifice atque reo,
Qui Croesus censu est, animi sed sensibus Irus, 45
Qui petit ut condat, condit ut usque petat.
Tantalus est, torquent huic corda sitisque famesque,
Non sedanda sitis, non satianda fames.
Et Tityon rides, terrae omniparentis alumnum,
Corpore qui vasto iugera nona tegit, 50
Immortale iecur cui rostro vultur obunco
Tundit, quod paenis nec perit atque perit?
Insano si te iuvat indulgere labori,
Volventem dubias nocte dieque vices,
Si te cura coquit, vigili sub pectore fixa, 55
Te Tityon dicam, te mala tundit avis.
Fabulane Eumenidum trochus? Audax nubis adulter?
Qui vagus, et fixus, se fugit, atque fugat:
Ixion eris ipse miser, vertigine caeca
Praecipitem incertae quem rota honoris agit; 60
Umbra umbram captas, pulvisque in pulvere scribas,
Dum sequeris bullas, vitrea bulla crepas.
Perfusam replet, sceleratae ut Belides, urnam,
Et frustra repetit quas modo perdit aquas;
Sisyphiam rotat ille pilam, cassusque quiete, 65
Incassum recidens versat ineptus onus:
Qui nimio sudore movet, neque promovet hilum,
Qui docet Arcadicum carmen hiare pecus.
Ille miser Phlegias, medius vitaeque necisque,
Incertusque sui, quem super atra silex 70
(Atra silex minitans nutanti mole cadenti
Assimilis) dubio fata timore trahit:
Quid tibi vult trepidi nisi frigida corda tyranni?
Sudum fronte gerit, mente procella furit,
Seque suosque timet. Pia filia, nupta pudica, 75
Quod pia suspecta est, quodque pudica perit.
Heu miser! Ipse sui lateris terrebitur ense,
Et metuit cultri fulgura vana sui.
Esse negas Furias, scuticasque faces colubrosque?
Annon surda intus flagra Megaera quatit? 80
Ecquid nulla putas colubrorum sibila? Nullas
Tu Diras? Nullos esse doloris agros?
Lugubres omnes caeli sub fornice †capi†,
Vita scatet lacrymis, ut scatet aequor aquis.
Fabula Tisiphone, palla succincta cruenta, 85
Alectoque ferox, terribili ore tonans?
Si malus es, tacita pectus vibice sectatur,
Sibila mens audit, mens vidit atra faces.
Otia latus agat caelesti Iupiter arce,
Extinctas flammas, tela retusa velit, 90
Conscia mens surdum est fulmen, mens fulgura caeca,
Fulmen hoc aure tonat, fulgur hoc ore micat.
Persica Sidono livescant strata veneno,
Stent picturatis aurea fulcra toris,
Regifico luxu prostent ante ora paratae, 95
Nasi blanditiae, deliciaeque gulae;
Sit cibus ambrosius, Phrygius pincerna ministret,
Potum sit nectar, pocula, et astra faces,
Accubat usque comes Furiarum maxima iuxta,
Contractatque mala fercula lauta manu, 100
Erigit horrentes tumidosque cruore colubros,
Attolensque faces, insuper ore tonat:
Taeda maligna tremit moribundis languida flammis,
Tartareo stringit sulphur odore caput,
Toxica nigramerum iugulant, fit ferrea pluma 105
Et mens in mediis pustulat aegra rosis.
Quisque malus patitur manes, dum vescitur aura
Caelite. Apud superos infera regna vides.
- XLVIII. BONUS SEMPER TUTUS
Iustum et constantem, cui mens est conscia recti,
Rerum humanarum nulla procella movet.
Non illum terret vultu fortuna minaci,
Immoto cui mens aerea turris erat.
Non illum instantis rabies furiosa tyranni 5
Mente quatit solida carnificisve manus.
Vel quamvis toto labatur pondere mundus,
Impavidum feriet tanta ruina caput.
Si crepat instabilis totius machina terrae,
Immotus, tellus cum cadit, ille manet. 10
- XIX. MENS CONSCIA
Quid, scelerate, struis triplici circundata muro
Atria? Quid stringit ferrea claustra chalybs?
Si scelerum facies, virgili sub pectore fixa,
Te terret, semper conscia, facta premunt:
Non poenas miseras excludit ahenea turris, 5
Expelunt dirum moenia nulla scelus.
Quid tu praecipitis concendis terga caballi?
Quid fragili navi salsa profunda petis?
Non gravis aerata discedit cura triremi,
Illa equitis pernix frigida terga premit; 10
Qualis ubi rapidus nigris Notus evolat alis,
Aut Parthi volitat missa sagitta manu:
Talis se comitem tibi praestat cura molesta,
Innumeris paenis discruciatque animum.
- L. QUATUOR ANNI PARTES
VERIS
Nunc hilarat radiis, Hyperionis ignea proles
Auriferi Tauri cornua laeta petens.
Anni floricomi primaeva infantia ridet,
In flores varios daedala turget humus.
Non montis, Scythici Borealia flabra tyranni, 5
Vellere candidulo culmina summa tegunt.
At glebas Zephyrus foecundo rore maritat,
Et pictos viridi veste coronat agros.
Nunc iterat cantus dulcis catharistria sylvae,
Daulias argutos garrit hirundo sonos,10
Et puer alatus (qui tela Typhoea temnit)
Cunctorum placido vulnere corda ferit.
AESTATIS
Splendet in excelso iam sol altissimus orbe,
Torridaque aetherei colla Leonis adit,
Telluris virides torrentur vertice crines, 15
Nympharum cingunt spicea serta comas.
Non errare iuvat per prata (ardentea sole),
At sylvis densis frigora captat ovis.
Aestu torrenti flaventia prata dehiscunt,
Campis frugiferis et viget alma Ceres, 20
Ferventi tostus languens aestate colonus,
Horreo in agresti semina secta legit.
AUTUMNI
Iam caelum medium linquit Phoebeia lampas,
Scorpii et horrentis brachia curva petit,
Nunc sensim perdit formam foecunda decoram 25
Tellus, marescunt arboreaeque comae,
Colligit in gremium fructus Pomona maturos,
Coniugi et Autumno mitia poma legit;
Dulcis Bacceio redolet videmia foetu,
Aerias ulmos vitis opaca gravat, 30
Tempora pampineis exornat laeta racemis
Bacchus, et e vit pingua musta fluunt.
HYEMIS
Postremum visit Pisces Latonia proles,
Obliqua et nostros lampade lustrat agros,
Telluremk inversa contristat Aquarius urna, 35
Plumeo et algescens Iupiter imbre pluit.
Horrisonans Aquilo spoliat nemus omne lacerna,
Undique deformis depopulatur hyems,
Damna tamen sarcit tacitarum vellere aquarum,
Et cano gelidam syrmate vestit humum. 40
Praecipites glacie fraenantur cursus aquarum,
Semita fit plaustro, qua ratis unca natat.
Eia age, pelle hyemem, nunc ignes extrue ligno,
Algentem brumam nigra Falerna fugent.
Finis