Jump to content

Carmina (Ammonio)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina
c. saeculo XV

editio: Andrea Ammonio, Carmina, a hypertext critical edition by Dana F. Sutton, The University of California, Irvine
fons: philological.bham.ac.uk

ANDREAS AMMONIUS LUCENSIS G. MONIOIO VIRO CLARISSIMO S. P. D.

SEMPER optavi, clarissime Monioie, ubi gratiam referre non possim, saltem non ingrati animi et esse et haberi. Quare tum a te, altero Maercenate, tum a multis aliis benignissimis litterarum patronis in hac vestra Britannia, quae tot annos me fovet ut iam et meam non iniuria appellare posse videar, nullo non genere humanitatis affectus, cum paupertas, quae (ut ille ait) ἀγνώμονας πολλοὺς ποιεῖ, vias alias persolvendi gratiam mihi praecluderet, quam potui sum ingressus, laudare coepi quibus me plurimum debere arbitrabar. Quod officium Plinius iunior ita gratum olim fuisse ait, ut qui singulorum laudes vel urbium scripserant, honoribus aut pecuniis moris esset ornare. Siquidem Cherlius ab Alexandro,

incultis pro versibus et male natis
Rettulit acceptos, regale numisma, Philippos.

Et P. Corn. Scipio Africanus Ennium arte utcumque rudem intimum habere, suum pulcherrimum triumphum laureatum sequi, et Corneliorum monumento demum inferri, non fuit dedignatus. Sed mortales praetereo. Deus opt. max. quam pro suis immensis erga nos beneficia a nobis gratiam reposcit? Nempe laudem. Qua victima nos sibi facere iubet? Non alia profecto magis quam laude, nimirum quod haec una nostrum munus est, cetera autem illius sunt.

2. Hanc ergo ipse gratiam meae altrici Britannicae, hanc tibi, hanc aliis meis patronis habere sum conatus. Vestra bona, vestra virtutes, non satis sed quod potui laudavi. Quod si pulcherrimae materiae parum decoris addidi, scis illud in magnis et voluisse satis. Istas vero meas qualescunque ineptias ideo tibi nominatim dicare audeo, quod te hominem minime fastidiosum esse novi, et pro tuo illo mirifico candore meas nugas non omnino nihil existimare perspexi. Proinde quicquid hoc est, ea velim hilaritate qua rustica et vilia munusciula soles accipias, et, quod facis, non rem sed animum offerentis expendas. Vale, Londinii xv. Kal. Iunias.


1. AD GULIELMUM MONIOIUM ANGLIAE BARONEM ANDREAE AMMONII LUCENSIS CARMEN ASCLEPIADEUM

Monioi, procerum, iudice me, decus,
Aut quos Albioneus Nereus alluit,
Aut quaevis regio culta viris alit,
Qui cunctis merito diceris omnium
Maecenas, Clarii fautor Apollinis, 5
Non tu turba tui quod facit ordinis
Doctae posthabitis Pallados artibus
Elumbam Veneris militiam colis,
Damnosamque avide non iacis aleam
Nec noctes posito continuas mero. 10
Sed cum sis proavis nobilibus satus,
Et census tibi cum suppetat — haud tamen
Istis par animis et meritis — dies
Et noctes operam das studiis bonis,
Post exercitium atque id breve Martium. 15
Electi in manibus sunt tibi codices,
Quo praeclarius aut suavius est nihil.
Namque aut sancta legis dogmata Socratis
Quis nos ad superos evehimur prope,
Aut spectas hominum saecula et est tuis 20
Subiectum omne oculis, dispositum velut
In quodam amphitheatro, Iapeti genus,
Immo et principium quo tegimur globi.
Cuius si libeat discere fabricam,
Spectas ut bonitas summa Deo insita 25
Formam turpe Chaos sumere iusserit
Et pugnam veterem dispulerit suum
Rerum seminibus constituens locum,
Ornarit variis ignibus aethera
Impleritque suis cuncta animantibus, 30
Nec mundi vacuam particulam incolis
Esse ullam dederit, maxima portio
Humanos oculos effugiat licet.
Spectas ut figulus praeterea bonus
Divum finxerit et nos in imaginem, 35
Atque ignem aethereis sustulerit plagis.
Morborum segetes unde homini volunt
Aerumnasque datas, saecula ut aurea,
Mox argentea, dein aenea, plenaque
Postremo scelerum sint sata ferrea, 40
Ut quae Marte pari cum Vitio diu
Pugnavit Probitas se dederit fugae.
Hic si humana velis nostraque persequi,
Cernis bella hominum perniciem gravem
Fortunaeque vices et varios iocos, 45
Ut sceptrum Assirio Medus ademerit,
Ut Perses itidem hunc sub iuga miserit,
Et Persen Macedo et rursus Agenoris
Sparten sede gravi proruerit nepos,
Terrarum imperium quod fuerat vagum 50
Diffractis Libyes viribus aemulae
Ut demum Aeneadis cesserit omnium.
Ut nec perpetuum hic constiterit quoque,
Dirus nam framea sanguinea Gethes,
Istri colluvies, e Capitolii 55
Ac rerum Aeneadas culmine depulit.
Tum ferro datus est orbis et ignibus,
Tum dextris data sunt cuncta rapacibus.
Tum Francus, toties sanguine quod suo
Conatus fuerat dis renuentibus, 60
Tandem agros tenuit sceptraque Gallica,
Ungrus Pannoniam, Scotus Hiberniam,
Quaeque nunc habeat tesqua Caledonum
Hyblaeis apibus gens numerosior,
Stlavus Dalmaticum tunc tenuit solum. 65
Est et sceptriferae olim Italiae plaga
Quae tunc impositi signa tenet iugi
Longobardia adhuc, cepit ab Angliis
Tunc nomen quod habet, vestra Britannia.
Sic est, longa dies innovat omnia. 70
Verum propositi quid vagor immemor?
Haec spectacula sunt, haec studia, hi loci
Oblectant quae animum praecipue tuum,
Haec te praeterea iuncta modestiae
Candorique tuo regibus intimum 75
Et suavem faciunt omnibus ac mihi
Patronum et dominum et, si pateris, deum.

ECLOGA
INTERLOCUTORES: LYCAS ET AMMON
Qui si parum silvas et pascua redolere videbuntur, adverte illos a caula ad aulam transisse

AMMON

Tune ades, o dulcis Lyca? Iucunde sodalis,
Tune ades? Extremis quis te deus attulit oris
Terrarum, et tantos iussit penetrare recessus?
Luminibus vix credo meis. Sed tempore nullo
Nec meliore loco poteras occurrere nobis. 5
Hic nam sceptra tenent pulsis nunc gaudia curis,
Ac scelus et grande est hilares non claudere soles.
Alma Venus, pharetrata cohors, et pronuba Iuno,
Et satyri, et Dryades, montanaque numina saltant.
Pulcher Hymen hoc agmen agit. Comitatur Iacchus, 10
Et sequitur pleno colludens Copia cornu.
Pan quoque multiplici, modulatur, arundine, carmen
Personat aurata Triton sed litora concha.
Naiades e liquidis excitae fontibus, udo
Clune micant, crispantque latus, Tethynque secuta 15
Glaucarum petulans Nympharum turba movetur.

LYCAS

Non ita defessis longis ardoribus, Ammon,
Grata quies, patulae si contigit arboris umbra,
Et prope gemmanti rivus si murmuret unda,
Quam tua nunc facies, tua vox, amplexus, et ora 20
Grata mihi, tu causa viae non ultima nostra es.
Postquam Romuleos liquisti, perfide, colles
Candida lux nostras fulsit rarissima caulas.
Crescebant, soli et tristi, noctesque diesque.
Saepe mihi de te questa est deserta Camilla, 25
Saepe meas clamor miserae pervenit ad aures,
Cum te per saltus ingratum rauca vocaret.
Saepe ego te stultum dixi, qui certa reliquens,
Natalemque casam, pecudes et pascua laeta,
Spes quoque tam pronas, incerta ignota petisses. 30
Ecce autem obduci densa ferrugine caelum
Incipit et pigris instare caloribus auster.
Continuo miseranda lues invadit ovile,
Labitur infelix mihi grex, cui vellera tergo
Fulgebant. Vidi duris in cautibus illum 35
Exalantem animam, atque extinctis matribus haedos
Ubera ducentes. Hic terque quaterque vocavi,
Te fortunatum procul his qui cladibus esses.
Quid quod Tyrrheno tardatus litore Tybris,
Per campos et prata furens, summisque minatus 40
Collibus? Has clades, si pectus corque fuisset,
Veridicus vates monuit nos ante cavere.
Insatiabilium irrepsit mox turba luporum
Quos nec pastores infestis pellere telis,
Nec rabidos acres poterant arcere molossi 45
Quin rapere e nostris auderent ruribus haedos,
Nec deerant saevi scelerantes cuncta latrones.
Hac ego iam tandem superatus mole malorum,
Fortunae adversae cessi, paucasque Menalcae,
Quas mihi tot casus reliquas fecere capellas, 50
Donavi, atque hominum varios perdiscere mores,
Oppidaque, et positus statui spectare locorum,
Ut demum, unanimis, vitae quod restat, amice,
Exigerem tecum, quacunque in parte lateres.
En te post magnos terrae pelagique labores 55
Convenio, quodcumque tuli iam dulce videtur.

AMMON

Ista mihi pridem cecinit praesaga mali mens
Et tibi, si memores, praedixi plurima, Lyca,
Cum tu forte pedum dextra, laevaque teneres
Subnixus mentum, veteris sub tegmine quercus, 60
Cumque meam quererer diverso flumine cymbam
Iactari, aut pigram stagnis haerere, nihilque
Iratis mihi sideribus succedere posse.
Multos praeterea, contra, sine pectore, et omnis
Ignaros pecoris, Bacchi Venerisque ministros, 65
Et vaccis haedisque simul florere videbam,
Inque dies ovibus tenerisque augerier agnis,
Fortunaeque vices nunquam sentire malignas.

LYCAS

Istas saepe tuas memini me audire querelas.
Sed quis sepositos tibi suasit adire Britannos? 70
Ede, rogo, et fidum cur me celaris amicum.

AMMON

Haec olim propter mecum stomachabar ad aram
Pacis, ubi niveo candentia flore nitebant
Lilia, cum subito, mirum, vox perculit aures:
“Ammon, ad extremos, ne cessa, tende Britannos. 75
Illic te deus aspiciet, caenoque levabit.”
Horridus obstipui; tum mecum multa revolvens,
Constitui nulli divinam prodere vocem,
Quod nocuit multis, et ne si multa ferenda
Ante forent aut quam fines tetigisse Britannos, 80
Numinis aut tanti possem meruisse favorem,
De me iure comes quid cur quereretur haberet,
Solus iter capio. Supero montesque nivesque
Et mare traicio quod cingit ditia regna.
Plana, ingens, fecunda mihi sese Albion offert. 85
Ingredior dextris avibus, tum lumine lustro
Oceanus quanta circumfluat undique fossa,
Quam varios aestus moveat quantisque natetur
Piscibus et quot velivolis sulcetur ab alnis.
Pergenti porro occurrunt mihi pinguia rura, 90
Ascensu faciles colles, et amoena vireta,
Quales depictas in templis cernimus oras.
Illic quae armenta aspicio! Quam mitia! Quamque
Grandia! Et extentas crurum tenus ubera vaccas!
Occurrunt et oves imitantes tenuia Serum 95
Vellere fila suo vel quod Pagaseius heros
Rettulit in patriam rapta cum Phaside quondam.
Miror ut omne pecus, nullo custode, vagetur,
Lascivique procul vituli sine matribus errent,
Lunatisque agitent nascentia frontibus arma. 100
Miror ut in pratis, nulloque docente magistro,
Sponte sua, bellator equus tam mollia crura
Ponat ut ad numerum credas incedere ductum.
Non herbam hic nocuam, furesve luposve timeri
Audio, sed solum hoc magnum discrimen haberi, 105
Ne, si non pecudes a grato pellere pastu
Curent, dissiliant nimis pinguedine ruptae.
Plurima praetereo, inclusis leporaria dammis
Plena, et fulmineo saltus non dente carentes,
In quibus ipse die medio saltare Napaeas 110
Silvanumque patrem vidi, Satyrosque bicornes.
Horrentes variis hinc cerno frugibus agros,
Et loca, quae quondam fulvo fluxere metallo,
Nunc non argenti argentoque simillima plumbi
Pondera producunt, liventisque adice massas. 115
Oppida cum subeo, quae bellis apta iuventus
Offertur latos humeros et martia colla
Specto: giganteo visa est de semine proles.
Nec forma cedunt matres: formosus uterque
Sexus, hic uxori bene iunctus, et illa marito. 120
Templa deum viso. Divos ea sola decere
Censeo: perstringunt oculos radiantia gemmis
Signa, trabes aurum tecto iaculantur ab alto.
Privatas contemplor opes: sic fervere cuncta
Divitiis cerno ut nec nostra mapalia facto 125
Argento careant. Haec, Lyca, est illa beata
Insula, ubi fessos fertur recreare iugales
Cynthius, hesperias postquam descendit ad undas,
Coniuncto movet orbe rotas ubi lucida Phoebe.
Hic semper blandi vernat clementia caeli, 130
Hic longus iuveni vigor est, hic tarda senectus,
Et mors vix dubiis maturisque advenit annis.

LYCAS

O fortunatos, Ammon, quibus astra dedere
Ad tam felices olim divertere campos!

AMMON

At mihi promissus cuncta haec miracula vincit 135
Ille deus, sacer aspectu facieque verendus,
Qui regit innata fortes gravitate Britannos.
Verum alios tantum reges supereminet omnes,
Coniferae quantum superant arbusta cupressi.
Hic regnis, et prole potens opibusque beatus 140
Ducit amicitiis sibi nexum et sanguine mundum.
Huic par Nestoreo distillat nectar ab ore.
Quare fide Attilios aequat, probitate Catones,
Religione Numam, Decios pietate, suamque
Tam sibi devinxit patriam quam Codrus Athenas. 145
Cunctorum hic pater est, ulnas venientibus offert,
Exceptosque fovet, nec qua tellure creati
Sed meritum quaerit. Citius numerabis aristas
Aegypti, et verno niteant quot tempore flores,
Quam quot hic ignotos humilique in sorte iacentes 150
Erexit, fecitque homines, ornavit et auxit.
Aspice quam nulli liceat sine sanguine et aestu
Ad summum eniti solium stabilique sedere.
Hic idem caelo genitus, cui semper adhaeret
Mavors, et totum quem Pallas gorgone velat, 155
Exilium teneris et multa pericula ab annis
Pertulit, inde ferum calcavit Marte tyrannum.
Mox cum iam sedem regnumque teneret avitum,
Mentitos vicit partus, ludumque prehendit
Fortunae mortique dedit bellumque peregit 160
Infami laqueo. Nec agrestis Hibernia cessat,
Sed subitis turmis, et nudo Marte lacessit.
Verum ovium in morem caesae cecidere catervae.
Incolit hic regni partem gens aspera bello
A cornu cognomen habens. Haec omnis in arma 165
Consurgit, regemque petit, quem tendere contra
Ut tunc aspexit, subito disiecta fugatur,
Non secus ac volucres aquila veniente minores.

LYCAS

Haud facile emergunt, quae duratura creantur
Et pulchro cuicumque operi natura laborem 170
Apposuit. Quid enim non pastor Romulus olim
Ante tulit, flavam ad Thusci quam Tybridis undam
Moenia fundaret mundo impositura catenas?

AMMON

Parta deo hic nostro pax est, clavoque trabali
Instabilis fixus fortunae lubricus orbis. 175
Inde animum adiecit mores formare suorum,
Tutari leges primas, punire nocentes,
Protegere ac ornare bonos, componere lites,
Seque per innumeros longum renovare nepotes,
Et nata iam factus avus, quam Scotus amore 180
Coniunctam parili reginam amplectitur heros,
Hinc quoque connubio natum coniunxit Hibero.
Indole, proh, quanta iuvenem, qui nomine patrem
Nec minus ore refert, referet mox fortia facta.
Divina est iuvenis species, prudentia cana, 185
Nil mortale sonat, deus est occultus in illo.
Restabant Mariae minimae sponsalia natu,
Lactea quae nimium, tedae nondum apta iugali,
Associata pari thalamo est, teneroque tenella
Uxor iuncta viro, quo non generosior alter, 190
Pluraque nec cuius dextrae se sceptra reservent,
Utraque servitium cui primum Hispania debet,
Et torto celebris tellus Balearica plumbo
Sardoique maris litus Campanaque regna,
Aetnaeaeque domus Cereris fecunda Triquetris 195
Et Veneri praelata Papho Flandrentia rura,
Australisque assueta iugo Germania avito,
Hunnorumque truces populi, quos Paeanas olim
Dixerunt, nostro et demum pars maxima mundi.

LYCAS

Felix coniugium, similes utrique parentes, 200
Ut narras, et par aetas, par forma, potenti
Iuncta potens. Quid enim gigni nisi numen ab istis
Unquam seminibus poterit? Sed dic, age, nomen
Istius, qui tot populis dominabitur unus.

AMMON

Carolus, ex illo deductum fulmine nomen, 205
Gallorum quod fregit opes regemque coegit
Promere captivas voces. Burgundia vincit,
Sed patrem, heu mors, heu, mors immatura, Philippum
Eripuit primo succisum flore iuventae.

LYCAS

Imminet egregiis cunctis haec illa rapina. 210

AMMON

Noster at ille deus genere praestabit utrumque,
Et soceri et patris munus, damnumque levabit
Sentiat ut nulla sibi raptum ex parte parentem.
Hunc quoque tutatur vigilanti pectore et armis,
Undique Caesar avus, Romani maximus orbis 215
Rector, virtuti cuius si iusta faveret
Fortuna, haud alii nomen praeclarius esset,
Quippe Antonini probitas, sapientia Marci,
Traiani robur bellorumque usus in illo est,
Et fuit Augustus dextra non largior ullus. 220
Quod si Roma frui tam sancto Caesare posset,
Septenos iterum colles florere videres.

LYCAS

Dum nimium optato fruimur sermone, relictum
Phoebeo splendore tenent iam sidera caelum.

AMMON

Hospitium, video, fessus petis. Eia, age, nostrum, 225
Namque licet, numen submisso poplite adora.
Agna deinde cadet pro salvo victima amico,
Proque hymenaeo, mox genio indulgebimus ambo.
Salve prudentum, rex prudentissime, regum,
Qui vincis probitate bonos, opibusque potentes, 230
In quo praesidium virtus sibi cauta locavit.

LYCAS

Sic validus Pylii videas tria saecula regis
Longaque sic superes Cumaeae tempora vatis.
Sic dii praeveniant faciles tua vota, tuaeque
Perfida sic stringant Turcarum colla catenae. 235
Sicque recepta sacro Solymorum terra sepulchro
Atque salutiferi plaudant tibi signa cruoris.
Aspice nos, servosque tuos nos esse memento.

3. ELEGIA DE OBITU REGIS HENRICI VII ET FELICI SUCCESSIONE HENRICI OCTAVI

Nunc, nunc flebilibus caelum clamoribus imple,
Maerentesque genas nunc, elegia, seca.
Nunc teneras complode manus, nunc velle capillos,
Tristia nunc largis fletibus ora riga.
Par fuit haud alias unquam tibi causa dolendi 5
Causaque non lacrimas iustior ulla dedit.
Occidit Henricus, regni qui septimus Angli
Hoc rexit valida nomine sceptra manu.
Occidit Henricus magnorum gloria regum
Et iubar et splendor praecipuumque decus. 10
Occidit Henricus, pepulit qui nubila caelo,
Aspexit laeta sicubi fronte Iovem,
Vivida cui miti radiabant lumina flamma
Iucundusque inerat, si tuerere, timor,
Inque omni gravitas et summa modestia motu, 15
Maiestas vero quae solet esse deis.
Hei mihi tunc moritur, cum armis opibusque pararet
Sub iuga Turcarum mittere perfidiam!
Humanis inimica bonis, o invida fata,
Hoc saltem vobis debuit esse nefas. 20
Deses cur potius plebes et inutile vulgus
Non sensit vestra vulnera facta manu?
Scilicet invictum ne nos possemus ab omni,
Si vos vicisset, parte vocare virum.
Sed nihil egistis, vivet post rupta, superstes, 25
Stamina, et illius gloria maior erit.
Illius ingenium, et rerum prudentia vivet,
Vivent illius dulcis et oris opes,
Ingentes vivent animi, et quae gessit in armis,
Quam parvi innumeros vicerit ille manu, 30
Ut sibi conexum, quo vellet, duceret orbem
Utque vereretur terra fretumque virum.
Haec quoque fac pereant, non vera, Henrice, peribit
Nomine te referens natus, imago tua
In nato vivens, celso spectabis Olympo 35
Scandat perpetuus sanguis ut astra tuus.
Hic plebem proceresque sibi iuvenesque senesque
Vinciet, humani delicium generis,
Externi hunc metuent reges, venerabitur orbis,
Mortali credens veste latere deum. 40
Quae regio est aut quam vastus perlabitur Indus
Aut Tartessiaci litoris unda quatit
Quaeve sub ardenti squallens male culta leone
Quaeve trucis boreae flatibus ora rigens,
Hunc quae non cupiat dominum, cui libera colla 45
Festinet grato subdere sponte iugo?
Indole quae tali pepererunt saecula regem?
Tot constans numeris quis, rogo, vidit opus?
Pectora felle carent, studiis imbuta Minervae,
Quis vacat ut Marti tempora iusta dedit. 50
Sic animum corpusque colit, sic praestat utrumque
Ut natum studiis omnibus esse putes.
Bistoniam digitis cytharam fac pulset eburnis
Semideumque canat fortia facta patrum
Aut animi interdum causa admoduletur amore. 55
Pelide nato praeferet ipsa Thetis.
Tendat Ithiraeos arcus credetur Apollo,
Namque manus Phoebi pectus et ora gerit.
Sternacem si frangat equum, iam Castora Lede
Spernet et huic mallet Iupiter esse pater. 60
Si, Venus, hunc spectes, oblivisceris Adonin,
Endymionque tibi, Cynthia, turpis erit.
Ignea quae iuvenis species! Subnigra flagellat
Crispaque pauxillum lactea colla coma;
Unde supercilii frons regia pingitur arcu, 65
Lumina sidereo clarius igne micant,
Candentes rutilas suffundit purpura malas,
Et decorant nares ora verenda bonae;
Unio pro nivei dentis stat plurimus orbe
Et patrias vincunt aemula labra rosas. 70
Assurgunt humeri torulis et robore pectus,
Mavorti puero quale fuisse reor.
Brachia conectunt teretes tum longa lacertos,
Hi roseos digitos marmoreasque manus;
Cruraque contractis surgunt exilia suris 75
Lataque subductus non loca venter habet.
Denique procero nulla est in corpore menda
Et nihil est quod quis pulchrius esse velit.
At cum tot dotes animi, tot corporis una
Conveniant, vires, forma, iuventa, calor 80
Cum quicquid libeat liceat, constringit habenas
Permittitque aliis, quod negat ipse sibi,
Et nihil a populis poscit nisi pectus amicum
Datque operam patriae, vel puer, esse pater.
Quare, age, iam sicca lacrimas, elegia, cadentes. 85
Amissis longe plura relicta vides.
Pro Henrico Henricum octavum pro septimo habemus
Et pro mortali numen adesse vides,
Nec fas rupta semel subnectere fila sororum
Nec leti iniqui frangere iura licet. 90
Cernis ut expulso sumat iam gaudia luctu
Tellus, et laetus rideat omnis ager,
Neglectasque diu terras Astraea revisat,
Et profugas artes cogat abire malas.
Cernis ut incipiant fluvii candescere lacte, 95
Arboribusque fluant roscida mella cavis.
Aurea, si nescis, rediens Octavius orbi
Saecula restituit. Fausta precemur ero:
Octavius Pylios Henricus vivat ad annos
Et cumulum superet, cana Sibylla, tuum. 100
Sit melior Nerva, Augusto felicior ipso,
Robore Traianum praestet et imperio.
Quicquid agat summus fortunet Iupiter, albas
Puniceasque colat Phoebus uterque rosas.

4. EPITHALAMIUM IN NUPTIIS REGIS HENRICI OCTAVI ET REGINAE CATHARINAE

Immensi arbiter aetheris,
Divorum atque hominum parens,
Alma et tu volucrum Venus
Mater casta Cupidinum,
Tuque, Hymen, ades et faces 5
Huc, huc legitimas feras.
Huc pulchrae rosea manu
Tollant flammea Gratiae.
Nostrae laetitiae polum
Et quicunque habitant vacent. 10
Iuno mulceat aera
Veris tempora proferens.
Ventos comprime ceteros
Antris, Hippotade, tuis,
Solum emitte Favonium 15
Qui spargat genitalios
Omnis divitis Angliae
Tractus nectare proprio,
Quo fecundet humum ac levi
Semper flamine murmuret, 20
Et perfundat odoribus
Late suavibus omnia,
Ut Panchaia divite
Quamquam se efferat arbore
Nidusque alitis unicae25
Anglis invideat plagis.
Nullus non hilaris locus
Laeto gramine pubeat
Nullus non ager induat
Albam et purpuream rosam, 30
Omnis vallis et arduus
Clivus, planities, nemus,
Saltus et leporaria
Plaudant et faveant ero.
Fontes, flumina, rivuli 35
Blandis luxurient aquis,
Primus sed Tamesis pater
Ulvam crinibus auferat
Rubris et niveis caput
Incingat vitreum rosis, 40
Ac urnam refluam premens
Largo flumine profluat
Crispo gurgite lacteis
Et colludat oloribus
Saltanti ad numerum gradu. 45
Huc, huc, currite Tethyos
Nymphae progenies vagae.
Castae ludite virgines,
Intonsi et pueri simul,
Vos vestris etiam novae 50
Nuptae ludite cum viris,
Et Lucina quibus fuit
Praesto parturientibus,
Incurvos iuveniliter
Saltare haud pudeat senes. 55
Alba et punicea rosa
Sed cunctis niteant comae.
Non sit laetitiae modus,
Nullum non canat organum,
Partes vindicet et suas 60
Fescennina procacitas,
Henricus iuvenum decus,
Idem gloria principum,
Ducit regis Hiberiae
Praeclaraeque viraginis 65
Natam et praecipuam iubar.
Quare candida vellera
Ducant lanificae aurea
Germanae propere colo.
Faustum dum reliquae neunt 70
Hoc fatum Lachesis canit
Phoebi lampade pulchrior:
“Henricus facile omnium
Regum maximus optimus
Cum consorte tori, tria 75
Vivet saecula Nestorea,
Verum non senii mala
Non incommodum sentient,
Aetatis validae bonis
Hos semper volumus frui. 80
Lux his proxima quaeque erit
Praecedente beatior.
Vix prae laetitia tui
Compos ludere parvulos
Henricos aliquot cito 85
Cernes aula Britannica.
Tunc heros statuet feros
Turcas sub iuga mittere,
Et dicam ut semel omnia,
Magnis tunc, video, sacris 90
Sudor vatibus imminet.
His quae nunc canimus sequens
Aetas astipulabitur.”

5. AD DOMINUM RICHARDUM EPISCOPUM VINTONIENSEM

Ledeos olim fratres per vota vocabant
Aequoris et caeli cum timuere minas,
Et nunc cum surgit tempestas navita Erasmum
Invocat, hunc praefert omnibus ille deis.
Ad te ego confugio, praesul, dignissime sacrum 5
Cui pridem cingat trina corona caput,
Per quem crudeles multi evasere procellas,
Aequora tu nostrae mitia sterne rati,
Saevis iactatam ventis tu dirige cymbam,
In summo velo prospera flamma mica. 10
Huius me vestri ubertas et maxima rerum
Copia cunctarum famaque multa soli,
Regis et in primis commovit plurima virtus
Desererem ut patriae moenia cara meae
Desererem ut magnae iucunda palatia Romae 15
Nec paucis annis parta sodalitia
Ut magnum metirer iter, vicinaque caelo
Transirem Scythica saxa adoperta nive,
Traicerem oceanum, et cete insana viderem
Ructato nobis eripere imbre diem. 20
Ne tunc haec temere dicas me adisse, fuere
Qui me promissis allicuere suis,
Omnia quae venti cum spe per inane tulerunt
Inque istis inopem me statuere plagis.
Quod tua ni bonitas, miserae pater optime turbae, 25
Spem mihi praeberet, vita molesta foret.
Tu facis ut ventos ausim sperare secundos,
Prendere et ut portum me quoque posse putem.
Nam quid ego a tali non sperem praesule? Cuius
Pectora religio cum pietate colit, 30
Quem sacrae tenerum formarunt Pallados artes,
Quis vacuum studiis non sinet ire diem.
Quod raro invenias qui certus amicus amico est,
Promissam gaudet qui superare fidem,
Qui tot humo erexit mortales, quot neque longo 35
Connumerare die lingua diserta queat,
Qui sit apud regem summus, qui plurima possit
Sed prodesse velit plus tamen atque potest.
Hanc quoque ne temnas, oro, pater optime, laudem
Meque tuo dignum duc, precor, auxilio. 40
A te servatos inter me pone clientes;
Si meritus non sum, laus tua maior erit.
Non ego magna peto, modo sint alimenta, benigne,
Et servus dicax regius esse sat est.

6. AD EUNDEM CONSOLATORIA

Pontificum, Ricarde, decus, tutela bonorum,
Et dum vita fuit maxima cura mihi,
Haec tuus Elysiis mittit Grastocus ab oris
Quae, rogo, deposita perlege maestitia.
“Ex istis postquam discessi faecibus orbis 5
Invitusque tuum deserui obsequium
Corporis exutus spoliis et mole caduca
Actutum campos ducor ad Elysios,
Sic loca nunc dicunt, ubi parva piacula, mitti
Post paulo in caelum qui meruere, luunt. 10
Hic mihi purgato non est mora longa futura,
Ascendam summi templa beata Iovis.
Haec me felicem vel nunc spes maxima reddit
Oraque auctoris spero videre mei.
Ergo, pater, laetare, precor, grateris alumno. 15
Hac fuit optandum morte obiisse mihi
Quae me nec longis torsit cruciatibus aegrum,
Nec subito arreptum mi secuit iugulum,
Sed mitis largis solvit sudoribus artus,
Meque per humoris iussit abire vias. 20
Et venit cum nondum longae taedia vitae
Nec mala morbosi pertuleram senii
Cum nondum tua cura, pater, tenerique sinebant
Anni me vitiis praecipitare caput,
Luctando, fateor, corpus iuvenile reliqui, 25
Non tamen illa velim nunc ego vincla pati
In quibus assidue torquebant gaudia luctus,
Spes, timor, humani carnifices animi
Sescentaeque aliae, quas nunc diiudico pestes,
Cernoque quam miserae conditionis eram. 30
Nec secus ac rector qui longa per aequora vectus
Propositum parvo tempore fecit iter,
Gaudeo iam fragili incolumem superasse carina
Tot maria, et portum me tenuisse brevi.
Si quem igitur cepit pietas tua, pone dolorem 35
Et noli fato tristior esse meo.
Non alia poteram fieri ratione beatus,
In caelum sola ianua morte patet.
At tu qui regi et regno percommodus isti es,
Vivere quae poteram tempora, vive, pater, 40
Vive, pater, longumque vale mundique precare
Artificem ut superis me cito consociet.”

7. DE EODEM

Huc Indi, huc Daces, huc gentes accedite cunctae,
Christum Deum quae creditis.
Omnibus exactum numeris monstrare verendum
Vobis episcopum queo.
Hic est quem, dives pecorum et fecunda virorum, 5
Britanna tellus protulit,
Vintoniae praesul Ricardus, cultor honesti,
Virtutis exemplar novum,
Summa fides, labor infractus, prudentia rerum
Quem vexit amplos ad gradus. 10
Cuius si faciem spectes, gravitas ea fronti
Integritas modusque inest,
Vel denis mixtum nosces in millibus unum
Hunc omnium sanctissimum.
Quem si divinis videas incumbere, dices 15
Humana prorsus temnere.
Astat mane, sacris operatur et ipse diurnis
Et multa pensis adicit.
Et licet a proprio disiungant publica ovili
Gregem suum non negligit, 20
In sua namque iacit vigilantia lumina membra
Aegrotet et ne quid cavet.
Cernit oves si errare suas, in saepta reducit
Lupus voret ne callidus.
Et pater hospitio cunctis largitur egenis, 25
Humoque lapsos erigit.
Consilio rebusque iuvat quemcumque fatigant
Erae impotentis fulmina.
Audit praeterea causas litesque suorum
Pius sed ut natos parens. 30
Aras, templa, sacella, domos, praetoria, villas
Exornat, instaurat, facit.
Hunc rursum humanis videas si incumbere, dices
Divina prorsus temnere,
Sic ipsum assiduum utilitas communis in aula 35
Totos habet ferme dies.
Lis oritur cives inter si magna potentes,
Regisve adest negotium
De bello seu pace agitur, seu foedere, seu quis
Legatus advenit recens, 40
Sive quid emergit parvum ut lubet atque minutum,
Dum publicae intersit rei,
Aulae custodes hunc primum et curia cernunt;
Amor iubet sic patriae.
Si in terram quamvis densus ruat aethere nimbus 45
Amnesque concrescant gelu
Sibilet et stridens Boreas cana tempora circum
Agrosve Sirius coquat
Ne dubita ad patriae venturum in tempore curas,
Praefert saluti quas suae. 50
Abstrusas quidam didicerunt prodere causas
Naturam ut autumes loqui,
Quid deceat quid non, num discrepet utile honesto,
Scrutantur et quidam Deum,
Perplexarum alii solvunt aenigmata legum 55
Papiniano doctius.
Nil ultra norunt ad agenda negotia, bardi
Rudes, inepti, et bubali,
Noster at hic ita disciplina expertus in omni est
Ut nescias praestet magis 60
Doctrina an rerum usu an iuxta excellat utroque,
Quod ipse verius puto.
Districtusque licet sit tantis undique curis
Clientibus non dest suis,
Sed quos est semel amplexus non deserit umquam 65
Nec esse in abiecto sinit,
Partiturque aliis sibi quam sudore paravit
Auctoritatem et gratiam,
Partiturque etiam quicquid fortuna benigna
Indulsit illi dextera. 70
Blandiri et vero me dicere plura putatis,
At portio veri haec quota est?
Tantaque sunt hominis merita, ut quae non sine palpo
De ceteris dici nequeunt
Huius non possint benefacta aequare, sed illis 75
Est summa quaevis laus minor.
Pontificem ostendi vobis, vos nosse potestis,
Sed quatenus licet deos.

8. AD REVERENDUM. D. THOMAM RUTHALLUM A REGIIS SECRETIS,
MODO EPISCOPUM DUNELMENSEM

Thoma, delicium soli Britanni,
Sic rex maximus optimusque regum
Henricus magis in dies benignus
Secretum tibi pectoris recludat,
Sic quos mente colis bona piaque 5
Donent te Pylia dei senecta
Votorum et faciant reum tuorum,
Me turbae annumera tuae clientem
Et Croeso facies beatiorem.
Has nam divitias puto supinas 10
Tanti praesidio tegi patroni
Cui largi bona di dedere cuncta,
Quorum particulam brevem referre
Ut morem hunc animo geram vel ipso
Adversante tuo sinas pudore. 15
Est primum facies tibi serena,
Ridentes oculi, color virilis,
Vivax strenuitas, impigerque motus,
Sollers ingenium, quod alta quaeque
Actutum peragit labore nullo, 20
Nativi eloquii benigna vena,
Acris iudicii sagax acumen
Et mentis memor illa vis tenacis,
Qua leges populi potentis olim
Et decreta patrum tenes sacrorum 25
Sed tamquam articulos tuos et ungues.
Vatem Threicium ferunt poetae
Mellitis citharae modis canorae
Instantes olidis lupos capellis
Immoto solitum tenere rictu, 30
Amnes sistere, commovere saxa
Et deducere montibus cupressos.
At tu si organa subsequente voce
Tangis, non lapides ferasve solum,
Aures attonitas potente plectro 35
Ipsas sed potes Orphei tenere.
Nec, quod non solet evenire multis,
Hae dotes opibus carent beatis.
Nam lassant oculos tui suppellex
Ornatusque abaci, polita fabre 40
Et docte omnia vasa, cedit arti
Dives materia. Inde si reflecto
Cervicem, inspicio novos tapetes,
Aulaea Attalicis superbiora,
Tusci serica pectinis labores. 45
Cultus denique regius, quod ille
Vero verius esse non negabit
Aedes qui subiit tuas forenses
Cum rex hospitio est tuo receptus.
Sed ne sit nimium tuis severis 50
Hic sermo magis auribus molestus
Prudens nunc alias opes reliquo
Quis tu non timide uteris, sed illis
Iucunde frueris, ipsas <servire>
Vis, non ut dominas tibi iubere. 55
Nec si di meritos dedere honores,
Idcirco tumidus magis superbis,
Immo humanior in dies haberis.
Causis num levibus peto tuorum
Ascribi numero et gregi clientum? 60

9. AD EUNDEM

Thoma, praesidium meum, denique
His Iani patris omnium calendis
Hinc illinc tibi dona congeruntur:
Hic dat Phasidos impiae volucres,
Perdices, merulas, grues, at ille 5
Ingentes fluvii marisve praedas;
Hispanas alii ferunt olivas,
Ficus, citrea, saccarique metas,
Implent ast alii cados Lyeo
Creta aut quod tulit aureis racemis, 10
Aut quod Callaicae tulere vites,
Aut quod Gallica prela reddidere.
Dat pictos alius cliens tapetes,
Princeps aurea vasa, vel smaragdos,
Verum quid tuus Andreas, Ruthalle, 15
Ex his mi nihil est, dabit, nisi illas
Quas nosti illepidas ames Camenas?
Has ergo tibi, se simulque donat.
Se ipso dat pretiosiora nemo.

10. HYMNUS AD DOMINUM HENRICUM VI

Sancte, qui auxisti numerum deorum
Nuper, Henrice, ad sacra templa magni
Quam Iovis duxti memorare pulchram
Da mihi pompen.

Maximus vasti moderator orbis 5
Huic diem laetum statuit triumpho.
Iustus Henricus meritum pararet
Scandere currum.

Astra se magna Thetide arunt
Aether ut flammis liquidis micaret, 10
Gratius Titan solito refulsit
Pulchraque Phoebe.

Multus hinc illinc erat apparatus
Qua triumphalis rota permeabat,
Nectare et totus redolebat aer 15
Ambrosiaque.

Praeferebantur laquei, dolique
Quolibet ferro arma nocentiora
Tum id genus multae exuviae et trophaea
Ordine longo. 20

Inde praeduro superata bello
Turba successit, subiere maesti
Mox duces multi, validis revincti
Funibus armos.

Ibat et primus gravium imperator 25
Criminum Fastus tumido ac protervo
Pectore et gressu nihil huc catena
Sorteque motus.

Iunctus huic livor comes ibat ore
Pallido, limis oculis, gravique 30
Spiritu dirum iaciens venenum
Seque perurens.

Postea praeceps properabat Ira
Fronte rugata, tremulis labellis
Sparserant cuius furiae tremenda 35
Lumina flamma.

Ibat et fulvi sacer Ardor Auri
Sordido vultu, digitis aduncis,
In viis fixos oculum reflectens
Semper ad asses. 40

Tum Gula ardenti titubans Lyaeo
Tota et hircosa et pedicosa et uncta
Aegra vix foeda sanie morante
Crura trahebat.

Ultimo dirum lutulentus agmen 45
Torpor urgebat graviter subinde
Oscitans nares nisi cum culinae
Nidor adibat.

Ecce sublimi residens in axe
Ipse mox heros radiabat ostro, 50
Clara fulgebant redimita Eois
Tempora gemmis.

Caritas grato rutilans pyropo
Et Fides Indo nivea unione
Spes et arctoo viridis smaragdo 55
Plaustra trahebant,

Virgo quam iustae decorant bilances
Quaeque nil frangit, subigitve quicquam
Quaeque divino procul affutura
Pectore cernit 60

Et modum rebus quae adhibet gerendis
Currui collum hae quoque subdidere,
Deinde virtutum comitatus omnis
Agmine magno.

Fusus et circum chorus angelorum 65
Interim dulci geminabat ore:
“Christe io caelum, bone, qui probatis
Civibus imples,

“Iustus hic iusto datus est triumphus
Qui feros motus animi subegit 70
Qui voluptates pedibus potenter
Stravit amaras.

“Purpura Henricum gremio cadentem
Matris excepit, teneraque dextra
Gallicum sceptrum tulit et Britannum 75
Bimulus infans.

“Sedit in patris solio puellus
Nec tamen solvit vitiis habenas
Fervidam vasto impete quae iuventam
Aggrediuntur. 80

“Sobrius posto abstinuit Falerno,
Regias spernens epulas, secundo
Pane ieiuni imperiosa abegit
Murmura ventris.

“Prompta cum Cypris foret undecunque 85
Usus est casto thalamo suoque,
Liberos tantum sobolemque dulcem
Gratia habendi,.

“Mitis offensas tulit et remisit,
Neminem irato gladio petivit. 90
Id sibi demum voluit licere
Quod decuisset.

“Iam pius, comis, facilisque cunctis
Orphanos fovit, viduas levavit
Pavit et turmas inopum benigni 95
More parentis.

“Fecit hoc illi diadema carum
Usui multis poterat quod esse
Quodque tutari innocuum a nocentis
Fraude valebat. 100

“Ipse contentus modico nec assis
Sceptra terrarum faciebat orbis
Sed Deum semper meditans superna
Regna inhiabat.

“Non tamen caelum tenuit priusquam 105
Ignibus coctum Altitonans probasset
An foret purum sine labe et ullis
Faecibus aurum.

“Perdidit regnum, cecidit ferocis
In manum hostis, fuit et superbi 110
Pompa victoris, fuit in maligno
Carceris antro,

“Donec ad caedem genitus satelles
Gurges humanum sitiens cruorem
Sacra crudeli sceleratus hausit 115
Pectora ferro.

“Vicit has Christi patiendo fortis
Miles aerumnas superumque regi
Gratias egit, tulerat quod omnes
Fortiter aestus. 120

“Quare ei sedem tribuit beatam
Cuncta qui large benefacta pensat
Et dedit regnum nequeat quod hora
Eripere aut vis.

“Et dedit caecis revocare lumen 125
Et dedit morbos varios fugare
Et dedit satis animare functa
Corpora rursus.”

Ista dum sancti volucres canebant
Gemmeum summi ad solium tonantis 130
Venit Henricus posuitque cinctam
Fronte coronam,

Et Deo longa est prece gratulatus.
At Deus contra reducem, peractis
Strenue rebus, patrio recepit 135
Pectore natum.

Supplices ergo iuvenes, senesque
Omnis Henricum populus precemur:
Da tuis pacem et solidam Britannis,
Sancte, quietem, 140

Aut in hunc usum moveantur arma
Ut suos nostris fateantur arcus
Impares Turcae, et fugitiva cedat
Turba Canopo.

Fac malis nos illecebris linitos 145
Callidi Ditis laqueos cavere,
Fac humum nos spernere, fac in altum
Tollere mentem.

Exige hinc pestis rapidae venenum,
Pelle sudorem subito necantem, 150
Semper hoc caelum Zephiro et salubri
Rideat aura.

Larga sit nobis pecorique tellus,
Crescat in primis bona sed iuventus,
Sancte, dum membris validis fruamur 155
Menteque sana.

Principem nostrum unanimamque serva
Coniugem, ut, cum Methusalem senectam
Vixerint, sero repetant beati
Gaudia caeli. 160

Annuat nobis pater atque natus
Quique procedens ab utroque magni
Spiritus sese paraclitus orbis
Corpore miscet.

11. ARGUMENTUM DE REGIO EQUO CANICIDA APPELLATO

Hospes, cernis equum placidis qui ludit habenis?
Innumeros stravit calce vel ore canes,
Quorum ubi latratu petitur, consurgit in iras,
Et Lybicae attollit colla iubasque ferae.
Tum ruit huc illuc versans spargensque molossos, 5
Ipsas ut superet nobilitate leas.
Infelix canis est huius qui a dente tenetur,
Mitius infesti fulmen haberet apri.
Actaeon in equum foret hunc si versus ab ira
Dictynnae, canibus non foret esca suis. 10
At nunc tam placidus? Mores a principe sumit,
Cui mite ingenium, sed stimulare cave.

12. IN QUENDAM

Britanni proceres, videtis illum
Incurvis humeris, tumente ocello,
Multo qui gravidus madet lyeo,
Qui nares habet Atticae volucris,
Refert qui faciem trucis molossi, 5
Cui tres vix superant utrimque
Atque idem croceo luto referti.
Βαστάζων Italas valens per urbes,
Portavit modo cursitans ad assem
Solus pondera non decem ferenda. 10
Mox, cum deficeret virens iuventa,
Intactum quid enim impudens relinquit?
Totam contemeravit Hippocrenem,
Legit rhetoricos τόπους profanus,
Invasit quoque principis tabellas, 15
Verum non tamen hunc labore multo
Quivis rex potuit docere lustris.
Hunc ipsum, moneo, cavete nequam.
Fallit, peierat, involat, rapitque,
Nullum non scelus hic patraret auro, 20
Allatrat pariter bonos malosque,
Ipsum dilacerat subinde regem.
Britanni, moneo, cavete pestem.

13. AD GRIPHUM

Quid de Britannis, docte Griphe, sentiam
Quaeris? Leones mansuetos arbitror.
Quos si benigne vellices ponunt iubas,
Manumque lambunt et iubenti obtemperant.
Verum minaci si flagello provoces, 5
Antiqua flammat sanguinem ferocia,
Non tela, non tormenta quae laedant vident,
Sed perciti ira caeci in illa proruunt.
Verum quod esse non negabit Francia.

14. AD ABBATEM FESCANUM GALLORUM ORATOREM

Qui Gallos Anglosque inter crudele canebas
Bellum, num belli tristia signa vides?
Legatos mittit Francus quos excipit Anglus
Ut fratrem frater, quem pia vincla tenent.
Talia tum celebrat convivia qualia Perses 5
Assuerus, Lagi seu Cleopatra pudor.
Demens, quo tendat Fescanus, bella futura
Speras? Qui si adeat, Tartara pax aderit.

15. AD REVERENDUM PATREM RICHARDUM VINTONIENSEM EPISCOPUM

Mos olim patribus fuit,
Regnabat bona cum fides,
Phoebi quo renovat die
Ianus perpetuam orbitam
Optandi a superis sibi 5
Quod quisque expeteret magis.
Hinc quendam memorant rei
Qui iratus fuerat suae
Optasse a Iove murmure
Claro, voceque certa 10
Centum millia debiti
Et belle, decies quia
Centum milia debuit.
Hunc morem veterem probans,
Annis servo ego plurimis, 15
Non quod caelicolas putem,
Illo praecipue die
Aures arrigere ad preces,
Verum quod venerarier
Cunctis principiis Deos 20
Sit par, atque precarier
Ut felicia sub manum
Cedant nostra negotia.
Dum ergo hoc principio novi
Anni quaero quid expetam 25
Sane nil aliud subit,
Quam te, mi domine ac pater,
Certum praesidium meum,
Et vivum, et validum diu.
Ultra vix potis est tibi, 30
Large cetera sic dedit,
Quicumque Iupiter addere.
Mi vero satis et super
Te vivo arbitror adfore.
Quare te, omniparens, precor, 35
Picti conditor aetheris,
Qui certa vice temporum,
Aevi praecipitem fugam
Iussisti tacite rapi:
Da tot Vintoniae pio 40
Nosti quem bene praesuli,
Ianos cernere candidos,
Quot regi Pylii dies,
In meta quot arenulae
Cumaeae fuerant anus, 45
Quot ver floribus enitet,
Quot pisces mare ponticum,
Quot caelum volucres capit.
Sed sit viribus integer,
Robustus, viridis, valens. 50
Hoc omnes precibus boni,
Hoc rex, et proceres simul,
Hoc omnis petit Anglia,
Iustis, optime maxime,
Votis, annue, Iupiter. 55

16. AD D. ALOYSIUM MARLIANUM DE EIUS ADVERSUS FORTUNAM LIBELLO

“Terrarum dea, cui fuere plura
In septem geminis iugis Quirini,
Quam ulli caelicolum dicata templa,
Dic cur squalida, nuda, maesta, sola,
Et contempta iaces? Ubi rota illa 5
Et talaria regibus verenda?”
“Singultu impedior loqui et pudore.
Vicit me miseram ille Marlianus,
Nec vicisse satis ferus putavit
Ni, ni me laceram, et pudendam adusque 10
Discissa interula omnibus notandam
Spectandamque probe, ut vides, dedisset.”
“At quisnam, rogo, Marlianus?” “Arte
Phoebi qui medica nepos habetur,
Natura egregie peritus ille,
Caeli qui numeros, et astra callet,
Omnes qui historias refert, et orbis
Incunabula fabricamque novit,
Rhetor quem latet et poeta nullus
Immo quem nihil asserunt latere.” 20
“Qui mirum te igitur fuisse victam?
Res cum semideo fuit, quod oris
Maiestas, gravitas, decora membra et
Procerum est potis indicare corpus.
At scis (ni hoc quoque vindicare quaeris) 25
Iuris te nihil in deos habere.”

17. AD COLETUM THEOLOGUM ET CONCIONATOREM EGREGIUM DE SCHOLA QUAM PUERIS CONSTRUIT

Ferventes toleras, Colete, soles
In Christi bene vinea laborans,
Nunc multo subigis solum ligone,
Nunc sartor silicem improbam revellis,
Et certas sterili subinde messi 5
Vites nunc vetulo libro resolvis,
Silvae luxuriemque palmitesque
Nunc ferro aggrederis nimis vagantes,
Curam sed modo vitibus novellis,
Et nervos adhibes potenter omnes, 10
Ac praestas operarium valentem.
Faustae restate, plantulae, et Coleto
Praegrandes date protinus racemos
Ardenti fluat undique hac et illac
Christi spumeus ut lacus Falerno. 15

18. INVITAT PUEROS AD SUPRADICTAM SCHOLAM IN QUA CHRISTI PUERI DOCENTIS IMAGO LOCATA EST

Christus te, puer, ad suum
Ludum ut formet et instruat
Appellat. Propera, puer.
Non est cur timeas senis
Praeceptoris ineptias, 5
Non est cur timeas gravem
Frontis tristitiam et minas.
Nam pulcherrimus est puer
Et mitissimus omnium
Et doctissimus omnium, 10
Brutae delicium plagae,
Summi delicium aetheris,
Et contendit amarier.
O tali ter et amplius
Praeceptore beatule! 15
Ne cessa, propera, puer.
Si veram sapientiam,
Si metron cupis aureum,
Seu post fata novissima,
Cum natura parens usum 20
Abs te depositum exiget,
Phoebeam super orbitam,
Stellantem super et globum
Cunctis vivere saeculis,
Sive haec expetis insimul 25
Ad Christi propera scholam.

19. DE LUDIS REGIIS

Iuppiter Henrici despexit ab aethere ludos,
Excitus plausu clangisonisque tubis.
Vidit ut armorum radiis fulvique metalli
Gemmarum et vario spargier astra die:
“Hic aliquis nostra pugnat de plebe deorum.” 5
Dixit: “Mortalis non movet ista manus.
Aut meus est Gethico natus qui venit ab Haemo,
Aut quae de nostro vertice nata fuit.”
Sed dum Henricus equo sese instar fulminis infert
Atque illum in gyros quoslibet agglomerat, 10
“Castor hic est,” inquit. Cum vero assurgere tantum
Fraxineasque videt frangere in hoste trabes:
“Non ego sum primo deceptus lumine” dixit:
“Mars, Mars est, alius non facit illa deus.”
Verum ubi sidereos nudavit casside vultus, 15
Henricus titan visus adesse Iovi.
Tum demum Henricum novit vel voce faventem
Trisque uni est natos fassus inesse suos.

20. AD ERASMUM THEOLOGUM MISSO CRUSTULO QUOD MARSIUM PANEM VOCANT

Nil me lautius esse, suaviusque
Mensis pontificum est diu probatum.
Unum sed modo dulcius repertum:
Argute, eloquium tuum est, Erasme.

21. ANDREAS ARENA LUCENSIS DOMINO NICOLAO TEGRIMI ORATORI AD IULIUM II PONTIFICEM MAXIMUM

Antiqui phaleras, equos, coronas,
Arcus marmoreos, trophaea, signa
Loricata et equestria assolebant
Virtuti monumenta collocare.
At nos praemia, quae, Tegrime, digna 5
Virtuti dabimus tuae, Vocaris
Qui recte populi decora palma?
Nec frustra superos tibi dedisse
Censendum puto tanta, totque bona:
Clares nobilitate, nec malignis 10
Rebus aut opibus potens amicis.
Quam rarissima dignitas in ore!
Te si quis videat repente credat,
Talis est facies, ducem aut regentem
Magnos te populos. Sed haec relinquo, 15
Quae natura tibi manu benigna
Indulsit. Meliora comparasti,
Ut comis, facilis, modestus esses.
Lingua melliflua eloquens, disertus,
Caesarum pariter patrumque sacras 20
Leges ut digitos tuos recenses.
Annales veteres, novosque calles:
Quid quod fortia facta noluisti
Nostrorum populorum interire?
Si iudex placeat tibi aut potestas 25
Mitti, iudicis amor timorque,
Et fervens animo fugatur ira.
Functo munere, cum libet reverti,
Nihil praeter populi refers amorem.
Usus si veniat duces, senatus, 30
Reges, Pontifices sacros petendi,
Legatus quis eat repente norunt:
Ad te confugiunt, tuae petuntur
Linguae, divitiis potentiores,
Unde est utilitas, honos, decusque. 35
Nuper quale refers diserte adorans
Urbis nomine Iulium secundum.
Virtutes numero togae minores
Non sunt, horrida cum moventur arma:
Miles si dubius pererret agros, 40
Hostis si pedites equosve scribat,
Vulgus si trepidet timore belli,
Solus tu dubiae salutis auctor,
Tu firmos animos, serena reddis
Solus, quae modo nubibus latebant. 45
Ergo praemia quae, Tegrime, digna
Virtuti dabimus tuae? Videbunt
Hoc patres, Ego civicam coronam,
Et me perpetuo tibi obligatum.
Nostri iam valeas decor senatus, 50
Et vivas Pyliam precor senectam.

22. ANDREAS AMMONIUS ERASMO DESIDERIO SUO S.

Vis tanta, Erasme, carminis fuit tui,
Ἄμουσον ut me prorsus et lapidem merum
Certare tecum iambicis adegerit.
Sed vellit aurem Apollo continuo mihi,
Et "Rana bobus audet, aut oloribus 5
Certare corvus?" inquit, Extemplo manu
Delapsa nostra perculit solum lyra.
Refrixit ille mentis et brevis furor,
Ac paucula haec aegre potui ad te scribere:
Addam, sed haec Apolline invito tamen. 10
Erasme, nostri saeculi decus, vale.

23. ANDREAS ARENA LUCENSIS AD LECTOREM

Docte liber, iam pande caput, te perlegat orbis.
Debeat auctori candida posteritas.
Ne timeas nasos, Alabanto vindice tutus,
Rugosus, solus qualibet ire potes.
Et te livor edax et detractor obibit, 5
Laedere te morsu nil tamen hi poterunt.
Zoile, iam fugias tristis repetasque latebras,
Non haec materia est dentibus apta tuis.

24. EIUSDEM ANDREAE ARENAE AD LECTOREM

Daedalus ingenio, pictura primus Apelles,
Alcides primus viribus immodicis,
Magnus Alexander bellis alterque triumphis
Magnus Pompeius, sed Nero sevitia,
Moribus ingenuis Cato, luxu Sardanapalus, 5
Virgilius versu, Tullius eloquio,
Artibus et medicis pria est Phaebeia proles,
Dicitur et sophia primus Aristoteles.
Stephanus in logicis genuit quem Flandria foelix,
Quae tanti partus conscia terra fuit. 10
Hic sophiae cultor divinae doctor et artis,
Hic decus est patriae, hic relligionis honos.
Quare opus hoc, lector, cognoscas, candide, sacrum,
Ad cunctos aditum si cupis esse tibi.

25. ANDREAS AMMONIUS REGIUS SCRIBA AD BERNARDUM ANDREAM REGIUM POETAM

Quum posses miseros elegis describere amores,
Bernarde, et grandi dicere bella tuba,
Divorum potius voluisti pangere laudes,
Et per Dircaeos dulcius ire modos
Nasonisque sacras opponere fastibus odas. 5
Ille vetustate est, tu pietate prior.
Hoc est officium vatis divumque ministri,
Non tauris, verum laude litare pia.

26. AD VENERANDUM D. IACOBUM WHYTSTONS HUMANI AC DIVINI IURIS CONSULTISSIMUM OPTIMUMQUE PATRONUM ANDREAS AMMONIUS REGIUS SCRIBA

Pugnabunt alii Romanae sedis in hostes,
Hic arcu, hic phramea, cominus ille manu.
Tu vero, Whytstons, sacris pugnas monumentis
Atque argumentis insuperabilibus,
Totque hostem iaculis petis, Acroceraunia celsa 5
Quot Iovis irati dextera fulminibus.
Hostis tu iugulas animam, aut herbam dare cogis,
Ex hoste indomitum nil superesse sinens.
Quam debes Anglis, Iuli, Romanaque sedes,
Tuque adeo summi ianitor ipse poli. 10
Qui vestram causam non solum Marte tuentur,
Verum etiam invicta qui ratione probant.

Finis