Carmina (Ascham)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT


I. AD POTENTISSIMUM PRINCPEM HENRICUM OCTAVUM, ANGLIAE, FRANCIAE ET HIBERNIAE REGEM

Singula priscorum virtus fuit inclita regum,
Illustris singulis singula lausque fuit.
Imperii quoddam decus exornavit Atridem,
Extulit Aeacidem firma manusque trucem
Hostes prudenter cautus praevertit Ulysses, 5
Consilium fluxit Nestoris ore grave.
Sunt qui divitias iactant, ut Croesus opum vim,
 Fortuna Caesar nixus ubique sua.
Aethiopes nullum regem signare volebant,
Insigni qui non corpore clarus erat. 10
Haec, Henrice, tibi natura inseverat uni,
In te vim cunctam fuderit illa suam.
Imperio digna est maiestas, allinit ora
Digna Venus regno, formaque digna deo.
Consilio superas maturo quosque Lycurgos, 15
Hostes perfregit aurea virga tuos.
Si regem, monstret praestantia corporis, unum,
Aethopes altrum non maluere ducem.
Fortunae nullus locus, fors exulat omnis,
Hic clavum virtus inclita sola tenet. 20
Post Christum in terris numen non sanctius ullum
Dignatum humanum est visere triste genus.
Auspiciis huius fusa est Babilonica pestis,
Quae tua vastarat, Anglia, regna diu.
Pontificis fracta est Romani dira potestas. 25
Pulsa perfidia, perdite papa, peris.
Perdite papa peris, tua vincla repellimus omnes,
Exhorret nomen Anglia tota tuum.
Huius et auspiciis Christi sunt reddita sacra
Biblia, quae tenebris dilituere diu. 30
Hinc rectumque fidesque patent, hinc munera quaevis
Quid rex, quid Christus, singula quidque sient.
Nunc sileant prisci, Mavortia facta, tiranni,
Alcides, Bacchus, caetera turba ducum.
Alcides Iovis est, servit tua dextera Christo, 35
Auspice sunt Christo cuncta peracta tibi.
His, tantum praestant nostri stratagemata regis,
Quantum tu praestas, optime Christe, Iovi.
Imperiumque tuum Christus, tibi singula Christus,
In gladio Christus, Christus in ore sedet. 40
Ergo diu vivas decus et tutela Britanni
Nominis, o princeps, praesidiumque soli.
Vivas et Catharina diu, tu diva virago,
Et videat Pylii secula uterque senis.
Vivat et Eduardus princeps, spes altera regni, 45
Henrici patris pignora summa sui.
Haec nos, haec, Henrice tibi gens tota precatur,
Hoc studium populi suscipe quaeso tui.

 

II. IN ANNIVERSARIUM NATALEM DIEM EDUARDI PRINCIPIS

Ut gliscit mens mea
Sumere nova gaudia,
Promere nova cantica,
Laetis carminibus!

Philyris mea tempora, 5
Citharis mea pectora,
Sint lepidis omnia
Plena veneribus.

Prophani cedite,
Procul hinc iam neniae, 15
Procul hinc querimoniae
Luctus et odia.

Salibus et ioculis,
Fabulis et poculis,
Dapibus et epulis 20
Sint plena omnia.

Eduardi principis,
Natalis nobilis,
Reductus annuis
Solis refluxibus. 25

Renovat nova tempora,
Reparat nova gaudia,
Abstergens tristia
Nostris pectoribus.

Sub te nunc principe, 30
O princeps inclyte
Eduarde maxime,
Floreat tranquillitas.

Redeant iam tempora,
Aureaque secula. 35
Iam Anglis splendida
Redit foelicitas.

Romana bestia,
Et faex dogmatica,
Procul hinc procul omnia 40
Facessant impia.

Quies et pax incluta,
Salus et mens consona,
Sua iam tabernacula
Ponunt in Anglia. 45

O decus Angliae,
O metus Scotiae,
O terror Galliae,
O princeps maxime,

Sis patri, sis patriae 50
Henrico, et Angliae,
Longo solamini,
O princeps optime.

Sis fautor literis,
Sis author studiis, 55
Musarum otiis,
Et Cantabrigiae.

Sic pater, sic est suus
Henricus optimus
Princeps nobilissimus 60
Consuetus facere.

O spes, o pignora,
O patris, o patriae,
O salus unica
Tuis temporibus, 65

Floreas diu prospere,
Decus et spes patriae.
Vivas diu integre
Seclis perennibus.

Oremus precibus,70
Ad coelum manibus
Et votis omnibus,
Ut Angliae solem

Qui trinus et unus est,
Qui solus, qui bonus est, 75
Servet, qui potens est
Eduardum principem.

 

ΙIΙ. DIALOGUS ΕΠΙΤΑΦΙΟΣ ΙΝ ΟΒΙΤUΜ CLARISSIMI VIRI ANTONII DENNAEI

INTERLOCUTORES ΞΕΝΟΣ, ἈΓΓΛΙΑ

Ξ. Καὶ τίς γυνὴ πενθὼδες ἠμφιεσμένη;
Α. Ὀλβία ποτ᾿ ἀλλὰ νῦν τρίσαλγος Ἀγγλία.
Ξ. Εὐφήμει.
Α. Οὕτος ἔστιν.
Ξ. Αἴτιον δὲ τί;
Α. Ἄγει με καὶ φέρει κακὸν θεήλατον.
Ξ. Τί λιμός;
Α. Οὐκ.
Ξ. Ἢ λοιμος;
Α. Οὐδαμῶς μέν, οὐ. 5
Ξ. Ἀλλ᾿ ἐστί πόλεμος;
Α. Μὰ Δι᾿.
Ξ. Οὐ μεῖζον κακόν.
Α. Πολὺ μεῖζον, ὥς φασιν προφητῆς καὶ Πλάτων.
Ξ. Τί ποτε, τί ἐστ᾿;
Α. Ὅταν μεν ἐξαίρει Θεός
Τῆς γῆς ἄριστον ἄνδρα, φεῦ μεγέθους κακοῦ!
Ξ. Ἐχεῖλέ τινα;
Α. Οἴμοι τάλαινα, οἴχεται 10
Βέλτιστος ἀνδρῶν ὧν ἥλιος βλέπει
Ἀντώνιος Δενναῖος, Ἀγγλίας κλέος.
Ξ. Ποῖος μέν;
Α. Οἷος; Φιλόπολις και θεόφιλος,
Νοῶν δέοντα, καὶ λέγων νοούμενα,
Καὶ χρημάτων κρείττων, καὶ ἥσσων οὐδενὸς 15
Φαύλου, πεφυκὼς πᾶσι ἄλλοις χρήσιμος,
Σχεδόν τι αὐτῷ οὐδὲν ὠφελούμενος.
Ξ. Τί νῦν ποιεῖς;
Α. Μεγίστῳ εὔχομαι Θεῷ.
Ξ. Τί πρῶτον αἰτεῖς;
Α. Τί; Θανόντι συνθανεῖν,
Μετέχουσα καλῶν ὧν ἐκεῖνος τυγχάνει. 20
Ξ. Τί δευτερον;
Α. Πάλιν αὗθις αὐτὸν εἰς βίον
Ἐλθεῖν ἅν· Ἀγγλοῖς τοῖσι νῦν πόθος μέγα.
Ξ. Τί φιλτάτοις αἰτεῖς δὲ σοῖς;
Α. Εἰς τὸν Θέον
Τὴν πίστιν αὐτοῦ, εἰς βασιλέα τόνδε νοῦν,
Εἰς κοῖνον αὖ μελετὴν, φιλοὶς βιοῦοσι μὲν 25
Τοίους τρόπους, θανοῦσι δ᾿ αὖ τοῖον τέλος.

CARMEN CARMINI REDDITUM LATINE
HOSPES, ANGLIA

HOSP. Quae tristis haec est vesta pulla foemina?
ANG. Olim beata, nunc miserrima Anglia.
HOSP. Meliora dii.
ANG. Sic est.
HOSP. Refer caussam mihi
ANG. Graviter premit me caelitus missum malum.
HOSP. Famesne?
ANG. Minime.
HOSP. Pestis?
ANG. Haud illud quidem. 5
HOSP. At Mars?
ANG. Nequaquam.
HOSP. Gravius his nullum est malum.
ANG. Ah gravius, ut propheta memorat et Plato.
HOSP. Tandem quid est?
ANG. Quando optimos tollit Deus
Viros, id offensissimum arguit Deum.
HOSP. Quem sustulit?
ANG. Me miserum, eheu nuper perit 10
Vir optimus quos sol vidit, vir optimus,
Antonius Dennaeus, Angliae decus.
HOSP. Qualis fuit?
ANG. Patriam colens, colens Deum,
Menti probatae sermo consonus fuit,
Nummis superior, abstinens, purus mali, 15
Aliis quibusvis multa comparans bona,
Soli sibi prodesse tardus et pudens.
HOSP. Quid nunc agis?
ANG. Ter maximum precor Deum.
HOSP. Primum petens quid?
ANG. Commori illi mortuo,
Eius beata facta sortis particeps. 20
HOSP. Quid proximum?
ANG. Ut superstes ille denuo
Remigret in lucem, quod optet Anglia.
HOSP. Quid intimis petis tuis?
ANG. Erga Deum,
Eius fidem; erga principem, mentem integram;
In publicam rem, curam; amicis posteris, 25
Mores suaves; mortuis, talem exitum.

 

IV. DIALOGUS ΕΠΙΤΑΦΙΟΣ ΙΝ ΟΒΙΤUΜ LECTISSIMAE MULIERIS MARIAE CECILLAE, UXORIS CLARISSIMI VIRI GUILIELMI CECILI, ET IOANNIS CHECI SORORIS

INTERLOCUTORES VITA, MORS, MARIA CECILLA

VITA

Quid sic iaces suspensa dubio pectore,
Utrum eligenda vita sit vel mors tibi?
Hanc pelle curam, dirimam hanc litem brevi.
Ego beata, cuncta mors miscet mala.
Ego laeta, suavis, mors gravis, trux, horrida. 5
Aetasne sic florens abibit? Sic decus
Formae peribit spendidae? Quin respicis
Ad me potius, et disce quanta commoda
Ex me capesces. Longa primum tempora
Et larga rerum te beabit copia, 10
Latusque dulcis turma cinget liberum.
Vir qualis Aemon fuerat Antigonae suae,
Talis tibi est, fraterque doctorum chorum
Sic vincit, ut minora luna sydera.
Viget parens veneranda, germanae vigent. 15
Cum tanta me sequuntur ergo commoda,
Ne tu relinquas tanta, si sapis, bona.

MORS

Quae pollicetur vita non dabit tibi.
Quid umbra, pulvis, bulla, quid fumus daret?
Incerta quae sit certa praestaret bona? 20
Quae vana sunt, caduca, fluxa, perfida,
Vires, voluptas, forma, lucra, gloria,
Vita hac fluunt ac refluunt, instar maris,
Quod ventus ater volvit imo gurgite.
Fortuna, spes, fraus, cura, solliciti metus, 25
Humana cuncta agunt feruntque tempora.
His vita ducibus usa, gressus labiles
Semper ciet, semper vagatur lubrica
Quo vita plures volvit amorum vices.
Hoc gravius animos turbat hominum miseriis, 30
Seges malorum crescit indies nova.
Ergo sapiens Menander. Hic curae est Deo
Quem prima dulci lux sinu matris rapit.
Fallacis igitur ac fugacis aurulae
Usura, naturae parenti reddita, 35
Ne tua fatiget amplius praecordia.
En certa mors quae certa largior bona,
Adsum tuis finem datura miseriis.
Gravium laborum meta, gratus ultimae
Portus quietis, ordo fatalis viae 40
Quam pedibus aequis cuncta calcabit caro,
Extremus omnis medicus aegritudinis,
Vitae fugacis finis, aeternae gradus,
Clavis salutis, qua, recluso carcere
Mortis perennis, Christus omnium salus 45
Iter salutis pandit omnibus piis.
Ergo bonis et incertis certa praeferas.
Vitae cadentis fluxa linques commoda,
Et me capesces laeta. Namque ego brevi
Vitam dabo, quam vita non dabit tibi. 50

MARIA CECILLA RESPONDET

Utrinque satis dictum est. Silete, vivitur
Satis. Places, mores, vita non placet mihi.
Nam vita non est vita, vita quae fuit,
Sed bulla in aures lapsa flatilis leves.
Quae vita dat, vires, opes, anni, decus, 55
Fallacis aevi moera sunt ludibria.
Mihi vita solus Christus est. Hic omnia,
Hic vir, parens, frater, sorores, liberi,
Ut, Christe, sinu istaec relinquam singula.
Sic vivere iuvat, grande sic lucrum mori. 50
Nec me fugacis cura vitae detinet,
Vixi satis, quod, Christi, sat vixi tibi.

V. GUILIELMO BILLO SODALI SUO CANDIDISSIMO

O Bille belle, χαῖρε mi bellissime.
Cum sol capri nivosa linquit cornua,
Udaque vultum spargit unda splendidum,
Circumque de integro retexens annuum,
Mos est vetustis devolutus seculis, 5
Vel inter ipsos perpetuatus rusticos,
Mittendo mutua humanitatis symbola,
Icta revocare charitatis foedera.
Nos ergo, Bille belle mi bellissime,
Quos inter arcta vincla stringunt pectora, 10
Quos inter eadem mens, voluntas consona,
Nos ista sacra nos sinamus orgia,
Ab usque prisco deglomerata tempore
Sic spreta nobis, sic iacere sordida?
Hoc, Bille, faciant, quos iuvat discors dea, 15
Quos mens amens edaxque livor distrahit,
Quae turba nimium crescit indies mala.
Heu facinus ingens, heu malum auditu grave!
Quos Christus unit, hos separet discordia?
Quos literae ornent, foedet hos mens fellea? 20
Nos fata nos meliora, Bille, ducimus.
Uterque nostrum Pieridum gaudet choro,
Deae Latinae nos, deae Pernasides
Fovent, amant, et indies iuvant magis.
Uterque Chercum, utrunque Checus diligit, 25
Quod in bonis summis ego locaverim.
Nos ergo quos tam firma iungunt vincula,
Summique amoris summa nectunt foedera.
Sic usque firmius adglutinemus pectora.
Quae fundit ergo nostra Musa carmina 30
Incompta, rudia, vasta, dura, exanguia,
Sunt nostri, Bille, amoris pignora.
Quae si serena fronte capias, ut soles,
Nil petimus aliud, sic habemus omnia.
O Bille belle mi, vale, belissime. 35

 

VI. R. A. IN DOMINUM BUCERUM COMMIGRANTEM EX HOC VITAE EXILIO IN VERAM PATRIAM

Aemula Teutonicae cum inviderat Anglia genti,
Bucerum abducit. Caelum indignatur, iniquum
Exclamans factum, “meus est, rapit, avolat.” Omnes
Nunc omnes stupidi frendantque fremantque papistae,
Omnibus invitis furiis, Bucerus ab isto 5
Exilio liber, demum solutus in altum
Sublimis, patriam veram. Petit aethera, cuius
Caelestis factus, Christo regnare cohaeres.

VII. IN EUNDEM

Dum mens nostra gravi carnis depressa gemiscit
Mole haec, dum mundi fulmina dira fremunt,
Dum fraudes tendit Satanas, dum vincla minatur,
Non patria est, non urbs, non domus ulla piis.
Quicquid delirant ventres, stolidique papistae, 5
Haec vox, Paule, tua est, vita, Bucere, tua est.
Desinat exilium Babilonica carpere turba,
An civis quisquis non prius exulerit?
Civis erit coeli nemo qui haud exulat ante:
O gratum exilium cum dare tanta soles!10
Exilio cedat patria ergo, vitaque morti,
Quae patria et vita haec non dabit, illa dabunt.
Exilium grata tulit ergo mente Bucerus,
Optatam patriam cum dedit exilium.

 

VIII. AD DIVAM ELIZABETHAM,
PRO INSEQUENTIS ANNI FOELICI AUSPICIO

Salve, diva, tuae patriae decus, optima salve
Princeps Elizabetha, tuis dea magna Britannis.
Pande tuis iam fausta novi nova tempora secli
Civibus, imperium placidum, mundumque benignum,
Laetaque temporibus nostris da tempora, diva. 5
Tu Britonum, tu sola salus, tu sola columna,
Doctrinae verae Christi, sanctaeque magistra
Vitae, tu vitae lex intemerata pudicae.
Tu propugnatrix belli, tu pacis alumna 10
Perpetuae, morum moderatrix, regula legum.
Principe nam sub te, sic sacrosancta potestas
Legum cuncta regit, nunc ut dominetur ubique
Consilium, non vis, ratio, non caeca voluntas.
Nec vis dura premit legum, nec gratia crimen 15
Laxat, poriecti sceleris tolerantia nulla est.
Sic mediique modique tamen rarissima cultrix,
Ut mage sis iurisve tenax vel amantior aequi
Sit dubium, tanto moderamine cuncta tueris.
Ensis nec iustis metus est, sed terror iniquis. 20
Nec cives urges odio, sed ducis amore,
Quoque metus minor est, tanto est reverentia maior.
Teque tui metuunt et amant, pariterque timeris
Diligerisque simul, nec tu diffidis amari,
Nec cupis ut facias, facit ut vis dira tyranni. 25
Et licet ad summum rerum tua summa potestas
Pervenit, maiora tamen quam maxima quae sunt
Conditor omnipotens rerum tibi contulit uni.
Munera fortunae naturae munera vincunt,
Omnia sed virtus superat, fateantur ut omnes 30
Te dignam esse cui vasti moderamini mundi
Cunctarum et rerum commendarentur habenae.
Sceptraque quid stulti mirantur mascula regum?
Gallica quid posthac iactent sua foedera Galli?
Rex aliis Mars mas, nobis tu foemina Pallas 35
Praesideas, praesisque diu tu docta Minerva.
Anglia si multas similes ferat, Anglia posthac
Sollicto repetat cur sceptra virilia voto.
Regnat vis ubi vir regnat. Regesque propinqui
Et Suecus et Danus, gens Belgica, Gallus, Iberus, 40
Sunt testes, qui nil aliud cogitantve studentve
Quam misero miserum populum consumere bello.
Mascula nam virtus, magnorum et turba virorum,
Magnanimi, fortes, animosi, lumina regum.
Cyrus, Alexander, Pompeius, Caesar, et omnes 45
Fulmina sunt belli, tristis sunt pondera mundi:
En res humanas misero qui turbine volvunt.
Imperiumque virile et mascula sceptra sequuntur
Exilia, et spolia, et tristis confusio rerum,
Ferrum, flamma, fames, sanguis, caedisque cruentae, 50
Intestinorum series et longa malorum.
Quae saepe et tulit, et vidit flens Anglia, sed tu
Virgineus flos, foemineum decus, optima princeps,
Aurea Saturni revocas iam tempora prisci.
Virgineoque tuo ductu, clarissima virgo, 55
Virgineae redeunt virtutes, primaque virtus
Publica iusticia est regni tutissima custos.
Hanc sequitur bonitas, sequitur clementia laeta
Castaque temperies castae comes optima vitae.
Imperiumque tuum ducibus virtutibus istis 60
Sic grato populi studio, sic plebis amore
Firmas, firmatumque tenes, ut nulla potestas,
Sive erit ingratus civis, sive exterus hostis,
Te regnante queat nobis infligere damnum.
Virginea haec aetas seclo collata priori, 65
Praesens praeteritis tanto est praestantior aetas,
Annos si repetas animo vis mille peractos,
Anglia quando fuit regno subiecta virili,
Foeminae ut laudi tantum laus mascula cedat,
Et princeps praesens tantum nostra unica multos 70
Virgo viros superet, quantum sol lumina vincit
Caetera, vel quantum luces tu luna minores.
Omnia tuta domi, foris et vis nulla timetur.
Ast heu fando nefas, alios, pia viscera nostra,
Nostros vicinos, Christi quos foedera, quosque 75
Una fides, quos una salus, quos dira pericla
Coniungunt nobis, nimium furor impius urget.
Sus Romana furit, rabies Babilonica saevit,
Sanguineasque minas spirat, sua vota cruore
Iam sperat saturare pio, sanguisque piorum 80
Vindictam votisque piis precibusque reposcit.
Una et conspirant Olophernus et impius Hammon,
Iam Cacus et Geryon, tristis monstra horrida mundi,
Consilium, vires, fraudes, atque omnia iungunt,
Ut, quicunque suum nomen tibi, Christe, dedere, 85
Omnes e medio tollantur, ut omnia mundi,
Ut reges cogant papae iuga dura subire.
Atque ut perficiant scelera haec, scelera omnia tentant.
Tristia quam nunc sunt passim pia vota piorum,
Quos tot circumstant gravium discrimina rerum! 90
Circumcirca volat tristis fax horrida belli.
Ardent vicini, nec res, sed vita piorum
Nunc agitur, rabiesque pios sese armat in omnes,
Reque licet petat hos, at spe iam devorat omnes,
Omnes, quos verae fidei pia foedera iungunt. 95
Leges naturae violant, et foedera sacri
Coniugii rumpunt, iuris iura omnia solvunt.
Hic propriam sobolem tollit, necat illa maritum:
Non parcunt propriis, aliis hii parcere possunt?
Et nondum natos tollunt, iamiam morituros 100
Obtrudunt morti, nec est veneranda senectus,
Nec tenera est aetas tutum quae reddere possit.
O tristem rerum faciem, mors ipsa stupore
Aspicit hanc rerum faciem, facieque reflexa
Respicit horribilem hanc indignabunda tyrannim. 105
Ardent vicini. Quid nos spectamus inertes,
Nunc spectatores, actores forte futuri?
Huc volitat fumus, dubium ne an flamma sequatur.
Alterius si non, propriae sed cura salutis
Nos moveat tantos rerum non temnere motus. 110
Nam misero hoc motu, misero hoc discrimine rerum,
Quo totus diris odiis discinditur orbis,
Non rex, non populus, non gens, non natio, non est,
Non urbs, non privata domus, non foemina, non vir,
Non sexus, non aetas, quin discordibus omnes 115
Distractisque animis studia in diversa trahantur.
Sed quorsum tandem tanta haec discordia tendit?
Hoc in temporibus solum contenditur istis,
Aut papa, impietas, vis, ira, furorque malorum,
Aut Christus, pietas, et vita salusque bonorum 120
Sunt possessuri iamiam moderamina rerum.
Nil videt is qui non videt haec, sed caecutit ipse
Cernens, et tenebras rebus praetendit apertis.
Quique secus sentit nil sentit, vel male sentit.
Hostis, non civis, licet is pia nomina civis 125
Iactet, qui clam sub specioso nomine pacis
Voce gerit pacem, voto fremit horrida bella.
Optat spe turbas, volvat licet ore quietem.
Nec facies una est scelerum simplexque malorum.
Mille manus, et mille pedes, et mille nocendi 130
Artes improbitas habet haec. Tantum nec aperta
Vis nocet, involucris quantum fraus tecta dolosis.
Cogere si ferrum nequeat, fraus adhibet aurum.
Bestia septenis munitum collibus antrum
Quae tenet, et mundi meretrix Babilonica, reges 135
Quae sibi subiecit, quae iam sic territat orbem,
Quae iam cunctorum solvit sua claustra malorum
Auri praesidio, quod nunc gens impia mittit
India, tu seclo, tu non audita priori.
O si temporibus non esses cognita nostris! 140
O tua quam multos inopes opulentia reddit,
Quam multos miseros facit et tua copia rerum!
Auri namque tui nimia est fraus, decipit orbem,
Si quid sit rectum, si quid siet utile, vires
Vel tollit, vel diminuit, vel distrahit aurum. 145
Fidus si quis sit, si quis coniunctior altro,
Tolli si nequeat ferro, violabitur auro.
Aurum si violare potest, maioraque tentat,
Publica consilia, et privata cubicula regum.
Aulae magnatum, quid non divenditur auro, 150
Aurum quo penetrare potest? O regia foelix,
In qua non aurum regnat, nec decipit, in qua
Usibus humanis regina pecunia servit.
Ast nimis haec aetas praesens nimis aurea haec est,
Terrea sique esset, melior et tutior esset. 155
Nunc nimium nimiumque potest. Nunc omnia turbat,
Publica sollicitis permiscet tempora curis,
Omnia privatae tollit bona gaudia vitae,
Cordaque multorum miseris cruciatibus opplet.
At quo nostra ruis nimium qurebunda Caemaena, 160
Has tristes voces alieno tempore fundens?
Laeta ast sunt laetis tribuenda haec tempora rebus.
Haec mens, hoc studium nostrum fuit, optima princeps,
Ut suscepta pie pia nostra et iusta querela
Non tibi tristitiam moveat, sed suscitet iram, 165
Ut dura haec facies, et fata haec tristia mundi
Sint tibi virtutum stimuli, sint semina laudis,
Perpetuum et nomen pariant famamque perennem.
Nam quae laus maior quam si pia vota piorum
Soleris, monitis foelix, vel viribus ultrix, 170
Consilio pacans, vel frangens viribus hostes?
Haec sola haec nostri solaminis ultima spes est,
Inque hac spe sola spem nostram condimus omnem.

Finis