Jump to content

Carmina (Boyd)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina
Saeculo XVII (?)

editio: Andrew Boyd, Carmina, a hypertext critical edition by Dana F. Sutton, The University of California, Irvine
fons: philological.bham.ac.uk

CARMEN PANEGYRICUM

Vos mihi, Pierides placidae, pia numina, vestro
Afflatu Aonium poscenti subdite carmen,
Quale sit et dignum vestris exire Camoenis,
Et regem eximium meritis quod laudibus ornet.
Cui non prisca parem dederant, nec forte futura 5
Secla dabunt, seclis praeconia rite futuris
Pandere fert animus, divumque aequare trophaeis.
Dicite primaevae primum cunabula gentis:
Quo genitore satus, superum clementia quantis
Dotibus extulerit, fortuna arriserit, omni 10
Sorte beans, quam terra parit, quam pontus et aether,
Candida quaeque animo virtus, quae corpore vires,
Quantaque regales decorarit gratia vultus,
Et quae coniugio tandem dignata superbo.
Scotia felicem vestro se praedicat ortu, 15
Quae serie longa, belloque invicta perennat,
Saepe petita, tamen crudis non parta tyrannis.
Quid quod in humanos tellus non proferat usus,
Seu placeat modice frugalibus indere mensis,
Magnatumve epulis impendere magna profusis? 20
Non Tyrio desunt Scotis fucata veneno
Vellera, nec rutilo vestis quae fulgeat auro.
Quanta focis, quanta haec superiniicienda caminis,
Tum sibi, tumque aliis Vulcania dona ministrat?
Haec multas pecudum species, haec et generosos 25
Gignit equos, variisque armenta laboribus apta,
Sufficit et volucres, quarum pars chorte sagina
Pascens, pars pictis perstringens lumina pennis.
Sunt etiam, tenues quarum vox exit in auras,
Vel saxo tereti regerit reparabilis echo, 30
Utcunque humanas mulcent dulcedine mentes.
Exceduntque ferae silvis, et montibus errant
Innumerae, atque iterum sese in sua lustra recondunt,
Quas vel veneris canibus, perimasque sagitta,
Aut imprudentes arcana indagine cingas. 35
Humida squamigerum gens undique littora tranat,
Quam mare tum nobis nostros largitur in esus,
Quaque aliae magno ditescant faenore gentes.
Haec fortes enixa viros, queis fortia bello
Pectora, quique (feros quamvis) fidenter in hostes 40
Irruere exoptent, Martemque incendere votis.
Doctorumque ferax, examina multa quotannis
Emittens, ipso ne vel superanda Lyceo.
Hoc natale solum, cuius, rex maxime, nunquam
Poeniteat pudeatve, tibi dum vita supersit, 45
Nec te mors tacitis invisa immisceat umbris.
Hinc mihi, qui tanti talem genuere parentes,
Musa, refer, quanto et partus cumulavit honore?
O Iacobe, tuis iterum te manibus effer,
Atque specta quali tu germine felix 50
Postquam ter denos explevit Carolus annos.
Admirande pater, pater hem, quae nulla tacebunt
Secula dum vigeant Musae, dum vivat Apollo.
Iam, centum et septum proavis tu, sexte, superstes,
Cui tria regna uni faustis superaddita fastis, 55
Quae neque Bellona crudeli parta, nec astu,
Secure ad seros tibi transmittenda nepotes.
Tu sophia mire donatus Apolline, lingua
Mercurio, omnimoda perfusus Palladis arte:
Quae quibus anteferam? Tantum hoc mihi denique restat 60
(Cum neque mens, calamus, verbis nec lingua solutis
Pro merito celebrare queant), mea Musa, silesce.
Anna, an te sileam tacitus magno altera nato
Magni parens, magnis atavis oriundaque Danis?
Te, pulchra Anna, tuo flagrans Iacobus amore 65
Advexit, thalamoque suo regnoque locavit.
Quid plura? Ut pereas — Lachesis, saevaeque sorores!
Quod velut Angligenae sceptro successit Elisae,
Non etiam pariles Clotho pervenerit annos.
Dehinc effer, mea diva, ut mens immunis ab omni 70
Sit vitio, quanto et scateat virtutis amore.
Nec tu verba, tuo, nobis, indigna cothurno
Dedecori, molli palpo fucata ministres.
Luxuries non ulla tuam, non prava libido
Exercet mentem, penitus nec fidere venis 75
Ausa tuis, tenerasve manus assuescere ferro.
Non Cytheraea suis raptum te fascinat alma
Illecebris, sua nec Bromius tibi retia tendit.
Non aurum, fastus, Loxii non dicta, nec ulla
Foedavere tuos infanda piacula sensus. 80
Dic, Alcide (alios invicto robore praestans),
Num sit et in Carli iuvenili corpore robur,
Visque ea quae firmis nectat compagibus artus?
Brachia longa, humeri lata, suraeque decora
Crassitie, potis et pedibus contendere cervo. 85
Fraenatis lucens in equis, calcaribus armos
Perfodit, optatas avidus contingere metas,
Robusta et vibrat ferrata hastilia dextra.
Si forte Anchisis certasses talis ad umbras,
Et palmam, et tripodas, laurum, aurum, atque arma tulisses.90
Hinc, Pandora, tuo monstrans tu munera vultu
Absiste, est qui te superet proedamque reportet.
Frons alta, eximios mores, et nobile nomen
Praefert. Excelsam referunt sua lumina mentem,
Caesaries, cerebrum constans, naresque sagaces, 95
Prudentes animos, iusti dulcissimus oris
Spiritus, ingenui latitantia pectoris aula
Mitia portendens, exemptaque crimine verba.
Sunt patulae faciles miserorum questibus aures.
Effigie tali pictum te, magne monarcha: 100
Quis, qui semideum divumve virumve vocarit?
Eia age, Phoebe, pio tu nunc modulamine vires
Exere. Quantum animae divino munere praestant
Corporibus foedo terrai pulvere mistis:
Tantum divinos pronus mihi suggere versus. 105
Euge, anima, assiduo supremi staminis aura
Perflata, et crebro coeli circumflua rore,
Queis tempestivos possis producere fructus.
Tota decens gemma pretiosa, ostroque coruscans,
Et peplo insignis, pulchroque induta monili, 110
Distincta et variis maculis circundata palla,
Hostibus indomito diademate clara superbo.
Gemma tibi, cuius primum capiaris amore,
Relligio sincera, animis inimica profanis.
Qua duce, sacrilegum tu tela Typhoea temnis, 115
Necnon Romulidis audax irrumpere castris,
Papicolasque suis miseros expellere tectis.
Ius quoque promissae sanctum pro tegmine pallae,
Quo nec se iactant tenues laesisse tyranni,
Nec miseri incautos se decepisse tyrannos. 120
Sic coelo redit in terras Astraea Britannas.
Pro peplo, summi cultusque timorque tonantis,
Queis semper puris resonat pia regia votis,
Supplicibusque ipsum precibus pertundit Olympum.
Non epulae, ludi, privata negotia, castam 125
Publica nec possunt sacris avertere mentem.
Organa non desunt plectris pulsata, vel aura
Turgida, praedulci numeros modulantia voce,
Omnia mystarum necnon felicia coetu.
Muriceum scintillat amor, candetque per ostrum, 130
Hoc ira, hoc odio, livore, tumentia sedat
Pectora, nec patitur nociturae spicula linguae,
Illita vipereo volitare per aera morsu.
Aurato gaudet cervix accincta monili,
Quo tu vota Midae, quo respuis Indica dona, 135
Omnia quaeque Tagus bibulis eructat arenis,
Contentusque tuis, aliisque affundere promptus
Divitias, grati vivo qui fausta precentur,
Nec vivis migres, Pylios dum expleveris annos!
Armipotens diadema fides, quae nescia flecti 140
Nulla quam terrent Satanae crudelia saevi
Vulnera, nec mundi philtris illecta moventur.
Quae carnis stimulos mordaces cedere retro
Cogit, et Eumenidum turbas per saxa, per ignes
Insequiturque, et avet victrici sternere dextra, 145
Haec, quae securum poterit te sistere coelo.
Nunc mihi, casta Venus, nunc adsis pronuba Iuno.
Dicite, qui primo fuerit frustratus amore
Carolus, emensis terraque altoque periclis.
Ausu magnanimo, fortem se credere ponto 150
Non dubitans, ignota, infida, et inhospita transit
Littora, dum optati penetrale intraret Iberi,
Non cedens refluis noctis caligine caeca
Fluctibus, aut scopulis allisis territus undis,
Saeva tridentiferi ridet spiramina divi. 155
Sacrilegae veritus gentis non toxica linguae,
Pharmaca lethifero metuens nec mista veneno.
Omnia tuta, suis faveant modo numina caeptis,
Et redeat sponsa tandem donatus Ibera.
Fata diique obstant, natam melioribus annis 160
Spondentes, avibus dextris atque omine fausto,
Quam rex dignatur regno thalamoque iugali,
Quae fata Borbonio magno, Florenteque nympha,
Quae Carli et reddat sementi nobile germen,
Gallia quamque aluit dum plenis nubilis annis, 165
Gallia nobiscum tuto quae foedera sanxit,
Intemerata colat semper, dum sol ab eoo
Currit in hesperium pernici tramite casum!
Macte animi, pia progenies! Te sospite quid nos
Laedat? Quove tuas hostes conamine terras 170
Infestent? Quis miles atrox, quae machina muros
Eruat, aut celsas intret praedator in arces?
Quippe tibi vasto circumdata marmore regna,
Quod non hostiles pedibus superare phalanges,
Nec poterunt equitum turmae transmittere cursu. 175
Si solum Aeoliis inimicos missa cavernis
Flabra vehant, rapidoque negent immergere fluctu,
Sed fragili, nobis damno, submittere pinu,
Fulmina piniferi Thamesis dispersa retrorsum
Agmina fusa dabunt, patriisque appellere cogent 180
Littoribus validos non invasura Britannos,
Forsitan et proprios nunquam visura penates.
Hem Deus, hem, nobis tibi gratia quanta Tri-uni?
Qui regi et populos priscum revisere regnum
Et gaudere suis dederis natalibus arvis. 185
Laetitia, haec animos explent spectacula nostros.
Aeternam nobis nunc spondent sidera pacem
Cum neque Saxo ferox Scotum praedabitur agros,
Nec se Saxonidum satiabit sanguine Scotus.

Vivat rex et semen eius in aeternum.

bar

VOTUM

Qui super immensi sinuosa volumina coeli,
Magne parens mundi, sceptra superna tenes,
Aethereosque orbes et sidera praepete curru
Praecipitique rota nubila furva rapis,
Aequoris undosas audax innare procellas, 5
Rimari et terram et quicquid Avernus habet,
Qui petis humanos arcana indagine sensus,
Qui reseras animi condita claustra mei,
Tu mihi das adimisque vitam, tuque arbiter aevi,
Te sine non venio, te sine non abeo. 10
Nunc ego pertaesus rerum, tot lustra caducae
Emensus vitae, vota superna fero.
O mihi si superent elapsi temporis anni!
O mea quaeque prius naufraga puppis erat!
O mihi, quae quondam, nunc nunc foret illa iuventus, 15
 Quae me praecipitem in crimina foeda tulit!
Praeteritos vitae naevos sordesque perosus,
Eluerem quantum fataque sorsque sinant,
Et mundi illecebras contra Satanaeque latentes
Insidias, forti bella cruenta forent. 20
Nec me laetitiae, nec me malesana libido
Fascino inexpertum in retia prisca darent.
Munimine manuque tua valida pro tegmine fultus
Agmina quae contra non ego firmus eam?
Hunc ego congressum solus qui viribus impar 25
Sustineam, si te sustinuisse piget?
Protegat innocuum tuus inviolabilis umbo
Infestosque hostes dextra tremenda fuget.
Si tua tuta mihi iamdiu tentoria linquam,
Cuius ego castris transfuga tutus ero? 30
Quae mihi regum aulae, mihi quae coeloque minantes
Profuerint turres? Quae mihi tecta ducum?
Quid sine te ferrata acies? Quidve agmina crudo
Milite multa mihi? Quid mihi structa phalanx?
Auspiciis, dux magna, tuis atque omine fausto 35
Progredior, solum te sequor ac veneror.
Per mille ambages, per inhospita tesqua sequentem
Prende manu. Vovi, sic rata vota dabis.

Soli Deo gloria.

Finis