Carmina (Catullus)/100

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 99 Carmen 101 Fairytale right blue.png

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
     Flos Veronensum depereunt iuuenum,
Hic fratrem, ille sororem. Hoc est quod dicitur illud
     Fraternum uere dulce sodalicium.
Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
     Per facta exhibita est unica amicitia
Cum uesana meas torreret flamma medullas.
     Sis felix, Caeli, sis in amore potens.

Fairytale left blue.png Carmen 99 Carmen 101 Fairytale right blue.png