Carmina (Catullus)/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 13 Carmen 14b Fairytale right blue.png

Ni te plus oculis meis amarem,
Iucundissime Calue, munere isto
Odissem te odio Vatiniano:
Nam quid feci ego quidue sum locutus,
Cur me tot male perderes poetis?
Isti di mala multa dent clienti
Qui tantum tibi misit impiorum.
Quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum
Munus dat tibi Sulla litterator,
Non est mi male, sed bene ac beate,
Quod non dispereunt tui labores.
Di magni, horribilem et sacrum libellum,
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum!
Non, non hoc tibi, false, sic abibit.
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam uenena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea ualete, abite
Illuc, unde malum pedem attulistis,
Saecli incommoda, pessimi poetae.

Fairytale left blue.png Carmen 13 Carmen 14b Fairytale right blue.png