Carmina (Catullus)/15

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 14b Carmen 16 Fairytale right blue.png

Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli. Veniam peto pudentem,
Vt, si quicquam animo tuo cupisti
Quod castum expeteres et integellum,
Conserues puerum mihi pudice,
Non dico a populo: nihil ueremur
Istos qui in platea modo huc modo illuc
In re praetereunt sua occupati;
Verum a te metuo tuoque pene
Infesto pueris bonis malisque.
Quem tu qua lubet, ut lubet moueto
Quantum uis, ubi erit foris paratum:
Hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
Quod si te mala mens furorque uecors
In tantam impulerit, sceleste, culpam,
Vt nostrum insidiis caput lacessas,
Ah tum te miserum malique fati,
Quem attractis pedibus patente porta
Percurrent raphanique mugilesque.

Fairytale left blue.png Carmen 14b Carmen 16 Fairytale right blue.png