Carmina (Catullus)/24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 23 Carmen 25 Fairytale right blue.png


O qui flosculus es Iuuentiorum,
Non horum modo, sed quot aut fuerunt
Aut posthac aliis erunt in annis,
Mallem diuitias Midae dedisses
Isti cui neque seruus est neque arca,
Quam sic te sineres ab illo amari.
'Quid? Non est homo bellus?' inquies. Est:
Sed bello huic neque seruus est neque arca.
Hoc tu quam libet abice eleuaque:
Nec seruum tamen ille habet neque arcam.

Fairytale left blue.png Carmen 23 Carmen 25 Fairytale right blue.png