Carmina (Catullus)/28

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 27 Carmen 29 Fairytale right blue.png

Pisonis comites, cohors inanis
Aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
Quid rerum geritis? Satisne cum isto
Vappa frigoraque et famem tulistis?
Ecquidnam in tabulis patet lucelli
Expensum, ut mihi, qui meum secutus
Praetorem refero datum lucello,
'O Memmi, bene me ac diu supinum
Tota ista trabe lentus irrumasti.'
Sed, quantum uideo, pari fuistis
Casu: nam nihilo minore uerpa
Farti estis. Pete nobiles amicos.
At uobis mala multa di deaeque
Dent, opprobria Romuli Remique.

Fairytale left blue.png Carmen 27 Carmen 29 Fairytale right blue.png