Carmina (Catullus)/40

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 39 Carmen 41 Fairytale right blue.png

Quaenam te mala mens, miselle Rauide,
Agit praecipitem in meos iambos?
Quis deus tibi non bene aduocatus
Vecordem parat excitare rixam?
An ut peruenias in ora uulgi?
Quid uis? qua libet esse notus optas?
Eris, quandoquidem meos amores
Cum longa uoluisti amare poena.

Fairytale left blue.png Carmen 39 Carmen 41 Fairytale right blue.png