Jump to content

Carmina (Catullus)/42

Unchecked
E Wikisource

 Carmen 41 Carmen 43 

Adeste, hendecasyllabi, quot estis
Omnes undique, quotquot estis omnes.
Iocum me putat esse moecha turpis
Et negat mihi uestra reddituram
Pugillaria, si pati potestis.
Persequamur eam, et reflagitemus.
Quae sit quaeritis? Illa quam uidetis
Turpe incedere, mimice ac moleste
Ridentem catuli ore Gallicani.
Circumsistite eam, et reflagitate:
'Moecha putida, redde codicillos,
Redde, putida moecha, codicillos.'
Non assis facis? o lutum, lupanar,
Aut si perditius potes quid esse.
Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quod si non aliud potest, ruborem
Ferreo canis exprimamus ore.
Conclamate iterum altiore uoce
'Moecha putida, redde codicillos,
Redde, putida moecha, codicillos.'
Sed nil proficimus, nihil mouetur.
Mutanda est ratio modusque nobis,
Si quid proficere amplius potestis,
'Pudica et proba, redde codicillos.'

 Carmen 41 Carmen 43