Carmina (Catullus)/57

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 56 Carmen 58 Fairytale right blue.png

Pulchre conuenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
Nec mirum: maculae pares utrisque,
Vrbana altera et illa Formiana,
Impressae resident nec eluentur:
Morbosi pariter gemelli utrique,
Vno in lecticulo erudituli ambo,
Non hic quam ille magis uorax adulter,
Riuales socii puellularum:
Pulchre conuenit improbis cinaedis.

Fairytale left blue.png Carmen 56 Carmen 58 Fairytale right blue.png