Carmina (Catullus)/72

E Wikisource
< Carmina (Catullus)
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 71 Carmen 73 Fairytale right blue.png

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
    Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.
Dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
    Sed pater ut gnatos diligit et generos.
Nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
    Multo mi tamen es uilior et leuior.
Qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis
    Cogit amare magis, sed bene uelle minus.

Fairytale left blue.png Carmen 71 Carmen 73 Fairytale right blue.png