Jump to content

Carmina (Catullus)/76

Unchecked
E Wikisource

 Carmen 75 Carmen 77 

Si qua recordanti benefacta priora uoluptas
     Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
     Diuum ad fallendos numine abusum homines,
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
     Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
     Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
     Quare cur tu te iam amplius excrucies?
Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
     Et dis inuitis desinis esse miser?
Difficile est longum subito deponere amorem;
     Difficile est, uerum hoc qua libet efficias.
Vna salus haec est, hoc est tibi peruincendum;
     Hoc facias, siue id non pote siue pote.
O di, si uestrum est misereri, aut si quibus unquam
     Extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
Me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
     Eripite hanc pestem perniciemque mihi!
Hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
     Expulit ex omni pectore laetitias.
Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
     Aut, quod non potis est, esse pudica uelit:
Ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.
    O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

 Carmen 75 Carmen 77