Carmina (Catullus)/86

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 85 Carmen 87 Fairytale right blue.png

Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
    Recta est. Haec ego sic singula confiteor,
Totum illud 'formosa' nego: nam nulla uenustas,
    Nulla in tam magno est corpore mica salis.
Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,
    Tum omnibus una omnis subripuit Veneres.

Fairytale left blue.png Carmen 85 Carmen 87 Fairytale right blue.png