Carmina (Catullus)/97

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Carmen 96 Carmen 98 Fairytale right blue.png

Ad Æmilium

Non (ita me di ament) quicquam referre putavi,
utrumne os an culum olfacerem Æmilio.
nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
verum etiam culus mundior et melior:
nam sine dentibus est. hic dentis sesquipedalis,
gingivas uero ploxeni habet veteris,
præterea rictum qualem diffissus in æstu
meientis mulæ cunnus habere solet.
hic futuit multas et se facit esse venustum
et non pistrino traditur atque asino?
quem siqua attingit, non illam posse putemus
ægroti culum lingere carnificis?

Fairytale left blue.png Carmen 96 Carmen 98 Fairytale right blue.png