Carmina (Damasus I)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Carmina
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 73


DamPap.Carmin2 13 Damasus papa Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


CARMEN PRIMUM. In laudem Davidis.

(PL 13 0375B)
 Nunc Damasi monitis aures praebete benignas,
Sordibus depositis purgant penetralia cordis,
Curia cum renovant Christo servire parati.
Prophetam Christi sanctum cognoscere debes:
Pastorem puerum multis e fratribus unum,
Angelus ex ovibus rapuit, regemque dicavit,
Organa qui sciret manibus componere solus,
Psallere per citharam populo coelestia regna. (0375C)
Ingentem, clypeoque gravi, frustraque minantem,
Impium, maledicum, phaleras ac tela gerentem,
Surdorum demens coleret qui templa deorum,
Mactavit saxo tereti, truncumque reliquit,
Iudicioque Dei ingenti mox caede peracta,
Monstravit populis, tulerat quae ex hoste trophaea:
Nam Damasus scit, Sancte, tuos Deus, ipse triumphos.


(PL 13 0375C) CARMEN II. De Christo.

(0376B)
 Christe potens rerum, redeuntis conditor aevi,
Vox summi sensusque Dei, quem fundit ab alta
Mente Pater, tantique dedit consortia regni,
Impia tu nostrae domuisti crimina vitae,
Passus corporea mundum vestire figura,
Affarique palam populos, hominemque fateri.
Quem Verbo inclusum Mariae mox numine viso
Virginei tumuere sinus, innuptaque Mater
Arcano obstupuit compleri viscera partu,
Auctorem paritura suum, mortalia corda
Artificem texere poli mundique, sub imo
Pectore, quo totum late complectitur Orbem. (0376C)
Et qui non spatiis terrae, non aequoris undis,
Nec capitur coelo, parvos confluxit in artus,
Quin et supplicii nomen nexusque subisti:
Ut nos surriperes letho, mortemque fugares
Morte tua, mox aethereas evectus in auras,
Purgata reparans laetum te luce, Parentem.
Augustum foveas, festis ut saepe diebus
Annua sinceri celebret ieiunia Sacri.


(PL 13 0376C) CARMEN III. De Ascensione Christi.


 Ad sedem propriam Deus exsule morte resurgit,
Ut vitam doceat credentibus esse futuram,
Angelus haec verba cecinit, quod uterque reportans
Sic venturus erit, sic Christum credere fas est.


(PL 13 0376C) CARMEN IV. De Nomine Iesu.

(0377B)
 In rebus tantis Trina coniunctio mundi
Erigit humanum sensum laudare venuste:
Sola salus nobis, et mundi summa potestas
Venit peccati nodum dissolvere fructu
Summa salus cunctis nituit per saecula terris.


(PL 13 0377B) CARMEN V. De eodem.

(0378A)
 Iure pari regnat communis conditor aevi
Et cum Patre pia regnat sublimis in arce
Sidereo sanctis insidit numine regnis.
Unde mare et terras solo videt omnia nutu
Suggerit humanis, et donat munera rebus.


(PL 13 0378A) CARMEN VI. De cognomentis Salvatoris.


 Spes, Vita, Salus, Ratio, Sapientia, Lumen,
Iudex, Porta, Gigas, Rex, Gemma, Propheta, Sacerdos. (0378B)
Messias, Sabaoth, Rabbi, Sponsus, Mediator,
Virga, Columna, Manus, Petra, Filius, Emmanuelque,
Vinea, Pastor, Ovis, Pax, Radix, Vitis, Oliva,
Fons, Paries, Agnus, Vitulus, Leo, Propitiator,
Verbum, Homo, Rete, Lapis, Domus, Omnia, Christus, Iesus.


(PL 13 0378B) CARMEN VII. De S. Paulo apostolo .

(0379A)
 Iamdudum Saulus, procerum praecepta secutus,
Cum Domino patrias vellet praeponere leges,
Abnueret sanctos Christum laudare prophetas,
Caedibus assiduis cuperet discerpere plebem,
Cum lacerat sanctae Matris pia foedera caecus
Post tenebras verum meruit cognoscere Lumen.
Tentatus sensit posset quid gloria Christi,
Auribus ut Domini vocem, lucemque recepit,
Composuit mores, Christi praecepta secutus. (0380A)
Mutato placuit postquam de nomine Paulus,
Mira fides rerum, subito trans aethera coeli
Noscere promeruit, possent quid praemia vitae
Conscendit raptus martyr penetralia Christi,
Tertia lux coeli tenuit paradisus euntem,
Colloquiis Domini fruitur, secreta reservat.
Gentibus ac populis iussus praedicere vera,
Profundum penetrare maris, noctemque diemque
Visere, cui magnum satis est vixisse latentem,
Verbera, vincla, famem, lapides, rabiemque ferarum
Carceris illuviem, virgas, tormenta, catenas,
Naufragium, lacrymas, serpentis dira venena,
Stigmata non timuit portare in corpore Christi. (0381A)
Credentes docuit possent quo vincere mortem.
Dignus amore Dei vivit per saecla magister.
Versibus his breviter fateor, sanctissime doctor
Paule, tuos Damasus volui monstrare triumphos.


(PL 13 0381A) CARMEN VIII. De S. Andrea Apostolo .


Decus sacrati nominis,
 Vitamque nomine exprimens,
 Hoc te decorum praedicat
  Crucis beatae gloria.
Andrea, Christi apostole,
 Hoc ipso iam vocabulo
 Signaris isto nomine
 Decorus idem mystice. (0382A)
Quem Crux ad alta provehit,
  Crux quem beata diligit,
 Cui Crux amara praeparat
 Lucis futurae gaudia.
In te crevit mysterium
 Cluit gemello stigmate
 Dum probra vincis per Crucem,
 Crucisque pandis sanguinem.
Iam nos foveto languidos,
 Curamque nostri suscipe,
 Qui per Crucis victoriam
 Coeli petamus patriam.



(PL 13 0382A) CARMEN IX. In SS. Apostolorum Catacumbas .


 Hic habitasse prius sanctos cognoscere debes,
Nomina quisque Petri pariter Paulique requiris. (0383A)
Discipulos Oriens misit, quod sponte fatemur,
Sanguinis ob meritum Christumque per astra secuti,
Aetherios petiere sinus et regna piorum.
Roma suos potius meruit defendere cives.
Haec Damasus vestras referat nova sidera laudes.



(PL 13 0383A) CARMEN X. De S. Stephano P. et M.


 Tempore, quo gladius secuit pia viscera Matris.
Hic positus Rector coelestia iussa docebam;
Sed veniunt subito, rapiunt qui forte docentem:
Militibus missis populi tunc colla dedere. (0384A)
Mox ubi cognovit Senior, qui tollere vellet
Palmam, seque suumque caput prior obtulit ipse,
Impatiens feritas posset ne laedere quemquam:
Ostendit X P S reddit qui praemia vitae,
Pastoris meritum, numerum gregis ipse tuetur.


(PL 13 0384A) CARMEN XI. De S. Marcello Martyre.


  Veridicus rector, lapsos quia crimina flere
Praedixit miseris, fuit omnibus hostis amarus.
Hinc furor, hinc odium sequitur, discordia, lites,
Seditio, caedes, solvuntur foedera pacis:
Crimen ob alterius Christum qui in pace negavit,
Finibus expulsus patriae est feritate tyranni. (0385A)
Haec breviter Damasus voluit comperta referre,
Marcelli ut populus meritum cognoscere posset.


(PL 13 0385A) CARMEN XII. De S. Eusebio Papa.


 Heraclius vetuit lapsos peccata dolere,
Eusebius miseros docuit sua crimina flere.
Scinditur in partes vulgus gliscente furore. (0386A)
Seditio, caedes, bellum, discordia, lites:
Exemplo pariter pulsi feritate tyranni,
Integra cum Rector servaret foedera pacis
Pertulit exsilium omnino sub iudice laetus,
Littore Trinacrio mundum vitamque reliquit.


(PL 13 0386A) CARMEN XIII. De S. Marco Papa .


 Vita fuit Marci, quam novimus omnes. (0387A)
Ore Dei posset qui temnere mundum
Oravit populus quod disceret omnis,
Grandis honor vitae contemptus habendi;
Virtus tenuit penetralia cordis
Te custos Christi perfectus amicus.
Et Damasus tumulum cum reddit honorem,
Hic Marcus, Marci vita, fide, nomine consors,
Et meritis.



(PL 13 0386A) CARMEN XIII. De S. Marco Papa .


 Vita fuit Marci, quam novimus omnes. (0387A)
Ore Dei posset qui temnere mundum
Oravit populus quod disceret omnis,
Grandis honor vitae contemptus habendi;
Virtus tenuit penetralia cordis
Te custos Christi perfectus amicus.
Et Damasus tumulum cum reddit honorem,
Hic Marcus, Marci vita, fide, nomine consors,
Et meritis.


(PL 13 0387A) CARMEN XIV. De S. Laurentio .

(0388A)
Verbera, carnifices, flammas, tormenta, catenas
 Vincere Laurenti sola fides potuit.
Haec Damasus cumulat supplex altaria donis,
 Martyris egregium suspiciens meritum.


(PL 13 0388A) CARMEN XV. De Sancto Felice .

(0389A)
Corpore, mente, animo, pariter de nomine Felix,
Sanctorum in numero Christi sacrate triumphis,
Qui ad te sollicite venientibus omnia praestas,
Nec quemquam pateris tristem repedare viantem,
Te duce servatus mortis quod vincula rupi,
Versibus his Damasus supplex tibi vota rependo.


(PL 13 0389A) CARMEN XVI. Votum S. Damasi.

(0390A)
 Sanctorum, quicumque legis, venerare sepulcrum,
Nomina nec numerum potuit retinere vetustas.
Ornavit Damasus tumulum, cognoscite, Rector,
Pro reditu cleri Christo praestante triumphans,
Martyribus sanctis reddit sua vota sacerdos.

PL 13 0390A) CARMEN XVII. De S. Eutychio .

(0391A)
Eutychius martyr crudelia iussa tyranni
Carnificumque vias pariter tunc mille nocendi
Vincere quod potuit, monstravit gloria Christi.
Carceris illuviem sequitur nova poena, per artus
Testarum fragmenta parant, ne somnus adiret,
Bis seni transiere dies, alimenta negantur,
Mittitur in barathrum. Sanctus lavat omnia sanguis
Vulnera quae intulerat mortis metuenda potestas,
Nocte soporifera turbant insomnia mentem. (0392A)
Ostendit latebra insontis quae membra teneret,
Quaeritur, iuventus colitur, fovet, omnia praestat.
Expressit Damasus meritum venerare sepulcrum.


(PL 13 0392A) CARMEN XVIII. De S. Tarsicio .


 Par meritum quicumque legis cognosce duorum,
Quisquis Damasus Rector titulos post praemia reddit.
Iudaicus populus, Stephanum meliora monentem
Perculerat saxis tulerat qui ex hoste tropaeum.
Martyrium primus rapuit levita fidelis.
Tarsicium sanctum Christi sacramenta gerentem,
Cum male sana manus peteret vulgare profanis,
Ipse animam potius voluit dimittere caesus,
Prodere quam canibus rabidis coelestia membra.



(PL 13 0392A) CARMEN XIX. De sancto Gorgonio .

(0393A)
Martyris hic tumulus magno sub vertice montis
Gorgonium retinet, servat qui altaria Christi.
Hic quicumque venit, sanctorum limina quaerat,
Inveniet vicina in sede habitare beatos,
Ad coelum pariter pietas quos vexit euntes.


(PL 13 0393A) CARMEN XX. De S. Saturnino martyre .

(0394A)
Tempore quo gladius secuit pia viscera Matris
Sanguine mutavit patriam, vitamque, genusque
Romanum civem Sanctorum fecit origo.
Mira fides rerum docuit post exitus ingens.
Cum lacerat pia membra, fremit Gratianus ut hostis,
Posteaquam fellis vomuit concepta venena,
Cogere non potuit Christum te, sancte, negare,
Ipse tuis precibus meruit confessus abire.
Supplicis haec Damasi vox est venerare sepulcrum,
Solvere vota licet, castasque effundere preces,
Sancti Saturini tumulus quia martyris hic est.


(PL 13 0394A) CARMEN XXI. De sancto Mauro .

(0395A)
Martyris hic Mauri tumulus pia membra retentat,
Quem Damasus rector longo post tempore plebis
Ornavit supplex, cultu meliore, decorans
Insontem puerum cui poena nulla deiecti.



(PL 13 0395A) CARMEN XXII. De incerto martyre Graeco .


Iamdudum quod fama refert, te Graecia misit. (0396A)
Sanguine mutasti patriam, civemque fratremque
Fecit amor, legis sancto pro nomine passus.
Incola nunc Domini servas qui altaria Christi,
Ut Damasi precibus faveas, precor, inclyte martyr.



(PL 13 0396A) CARMEN XXIII. De SS. Marcellino et Petro.


Marcelline tuos, pariter Petre, nosce triumphos. (0397A)
Percussor retulit Damaso mihi cum puer essem,
Haec tibi carnificem rabidum mandata dedisse,
Sentibus in mediis vestra ut tunc colla secaret,
Nec tumulum vestrum quisquam cognoscere posset;
Vos alacres vestris manibus mundasse sepulcra ,
Candidulo occulte postquam iacuistis in antro,
Postea commonitam vestra pietate Lucillam,
Hic placuisse magis sanctissima condere membra.



(PL 13 0397A) CARMEN XXIV. De SS. martyribus Felice et Adaucto.


O semel atque iterum vero de nomine Felix
Qui intemerata fide, contempto Principe mundi
Confessus Christum caelestia regna petisti.
O vere pretiosa fides! cognoscite, fratres,
Qui ad coelum victor pariter properavit Adauctus
Presbyter his verus, Damaso rectore iubente,
Composuit tumulum Sanctorum Limina adorans.



(PL 13 0397A) CARMEN XXIV. De SS. martyribus Felice et Adaucto.


O semel atque iterum vero de nomine Felix
Qui intemerata fide, contempto Principe mundi
Confessus Christum caelestia regna petisti.
O vere pretiosa fides! cognoscite, fratres,
Qui ad coelum victor pariter properavit Adauctus
Presbyter his verus, Damaso rectore iubente,
Composuit tumulum Sanctorum Limina adorans.


(PL 13 0397A) CARMEN XXV. De SS martyribus Nereo et Achilleo .

(0399B)
Militiae nomen dederant, almumque gerebant
Officium pariter spectantes iussa tyranni,
Praeceptis pulsante metu servire parati. (0400A)
Mira fides rerum! subito posuere furorem,
Conversi fugiunt, ducis impia castra relinquunt;
Proiiciunt clypeos, phaleras et tela cruenta;
Confessi gaudent Christi portare triumphos.
Credite per Damasum possit quid gloria Christi.


(PL 13 0400A) CARMEN XXVI. De SS. martyribus Proto et Hyacintho.


Extremo tumulus latuit sub aggere Montis;
Hunc Damasus monstrat, servat quod membra piorum.
Te Protum retinet melior sibi Regia coeli.
Sanguine purpureo sequeris, Hyacinthe, probatus.
Germani fratres animis ingentibus ambo:
Hic victor meruit palmam, prior ille coronam.


(PL 13 0400A) CARMEN XXVII. De eodem.

(0400B)
Aspice descensum, cernes mirabile factum,
Sanctorum monumenta vides patefacta sepulcris:
Martyris hic Proti tumulus iacet atque Hyacinthi,
Quem cum iamdudum tegeret mons, terra, caligo,
Hoc Theodorus opus construxit presbyter instans
Ut domini plebem opera maiora tenerent.


(PL 13 0400B) CARMEN XXVIII. De SS. martyribus Chrysantho et Daria .


Hic votis paribus tumulum duo nomina servant
 Chrysanthi, Dariae, nunc venerandus honor. (0402A)
Effera quem rabies, neglecto iure sepulcri
 Sanctorum tumulos praeda furentis erat.
Pauperis ex censu melius nunc ista resurgunt,
 Divite sed voto plus placitura Deo.
Plange tuum, Gens saeva, nefas; periere furores,
 Crevit in his templis per tua damna decus.


(PL 13 0402A) CARMEN XXIX. De S. Agnete Martyre .

(0403A)
Fama refert Sanctos dudum retulisse parentes
Agnem cum lugubres cantus tuba concrepuisset,
Nutricis gremium subito liquisse puellam;
Sponte trucis calcasse minas, rabiemque tyranni:
Urere cum flammis voluisset nobile corpus,
Viribus immensum parvis superasse timorem,
Nudaque perfusos crines, et membra dedisse,
Ne Domini templum facies peritura videret.
O veneranda mihi, sanctum decus alma pudoris,
Ut Damasi precibus faveas precor, inclyta Virgo.


(PL 13 0403A) CARMEN XXX. De S. Agatha martyre .

(0404A)
Martyris ecce dies Agathae
Virginis emicat eximiae,
Christus eam sibi qua sociat,
Et diadema duplex decorat.
  Stirpe decens, elegans specie,
Sed magis actibus, atque fide,
Terrea prospera nil reputans,
Iussa Dei sibi corde ligans.
  Fortior haec trucibusque viris
Exposuit sua membra flagris,
Pectore quam fuerit valido
Torta mamilla docet patulo.
  Deliciae cui carcer erat
Pastor ovem Petrus hanc recreat. (0405A)
Laetior inde magisque flagrans
Cuncta flagella cucurrit ovans.
  Ethnica turba rogum fugiens,
Huius et ipsa meretur opem;
Quos Fidei titulus decorat
His venerem magis ipsa premat.
 Iam renidens quasi sponsa polo,
Pro misero rogita Damaso.
Sic tua festa coli faciat,
Se celebrantibus ut faveat.



(PL 13 0405A) CARMEN XXXI. Epitaphium Irene Sororis.


Hoc tumulto sacrata Deo nunc membra quiescunt.
Hic soror est Damasi, nomen si quaeris, Irene;
Voverat haec sese Christo, cum vita maneret,
Virginis ut meritum sanctus pudor ipse probaret. (0406A)
Bis denas hiemes necdum compleverat aetas,
Egregios mores vitae praecesserat aetas.
Propositum mentis pietas veneranda puellae,
Magnificos fructus dederat melioribus annis.
Te, germana soror, nostri nunc testis amoris,
Cum fugeret mundum dederat mihi pignus honestum,
Quam sibi cum raperet melior tunc regia coeli,
Non timui mortem, coelos quod libera adiret,
Sed dolui, fateor, consortia perdere vitae.
Nunc veniente Deo nostri reminiscere, virgo,
Ut tua per Dominum praestet mihi facula lumen.


(PL 13 0406A) CARMEN XXXII. Epithaphium Proiectae .


Quid loquar aut sileam, prohibet dolor ipse fateri. (0407A)
Hic tumulus lacrymas retinet: cognosce parentem
Proiectae, fuerat primo quae iuncta marito,
Pulchra decore suo, solo contenta pudore;
Heu dilecta satis miserae genitricis amore,
Accipe quid multis thalami post foedera prima
Erepta ex oculis Flori genitoris abivit,
Aetheriam cupiens coeli conscendere lucem.
Haec Damasus praestat cunctis solatia fletus.

(PL 13 0407A) CARMEN XXXIII. De sepulcro suo.

(0408A)
VIXIT. AN. XVI. M. X. DIES. XXV. DEP. III KAL. IAN. FL. MEROBAUDE ET. FL. SATURNIN. CONSS.
Hic congesta iacet quaeris si turba Piorum,
Corpora sanctorum retinent veneranda sepulcra,
Sublimes animas rapuit sibi regia coeli,
Hic comites Xysti portant qui ex hoste tropaea,
Hic numerus procerum servat qui altaria Christi,
Hic positus longa vixit qui in pace Sacerdos;
Hic confessores sancti, quos Graecia misit;
Hic iuvenes, puerique, senes, castique nepotes,
Quis mage virgineum placuit retinere pudorem.
Hic fateor Damasus volui mea condere membra,
Sed cineres timui sanctos vexare piorum.


(PL 13 0408A) CARMEN XXXIV. Epitaphium papae Damasi quod sibi edidit ipse.

(0409A)
Qui gradiens pelagi fluctus compressit amaros,
Vivere qui praestet morientia semina terrae,
Solvere qui potuit Lazaro sua vincula, mortis
Post tenebras, fratrem post tertia lumina solis
Ad superos iterum Mariae donare sorori,
Post cineres Damasum faciet quia surgere credo.


(PL 13 0409A) CARMEN XXXV. De templo sancti Laurentii A. S. Damaso instaurato.

(0410A)
Hac Pater, exceptor, lector, levita, sacerdos
Creverat hinc meritis, quoniam melioribus actis:
Hinc mihi provecto Christus cui summa potestas
Sedis apostolicae voluit concedere honorem.
Archibis fateor volui nova condere tecta,
Addere praeterea dextra laevaque columnas,
Quae Damasi teneant proprium per saecula nomen.


(PL 13 0410A) CARMEN XXXVI. De fontibus Vaticanis.

(0411A)
Cingebant latices montem, teneroque meatu
corpora multorum cineres atque ossa rigabant.
Non tulit hoc Damasus communi lege sepultos
Post requiem tristes iterum persolvere poenas. (0413A)
Protinus aggressus magnum superare laborem
Aggeris immensi deiecit culmina montis.
Intima sollicite scrutatus viscera terrae
Siccavit totum quidquid madefecerat humor,
Invenit fontem, praebet qui dona salutis.
Haec curavit Mercurius levita fidelis.



(PL 13 0413A) CARMEN XXXVII. Ad fontes.

(0414A)
 Non haec humanis opibus, non arte magistra,
Sed praestante Petro, cui tradita ianua coeli est,
Antistes Christi composuit Damasus.
Una Petri sedes, unum verumque lavacrum,
Vincula nulla tenent, Acbathius votum solvit.