In magnatem quendam
[recensere]qui laudes suas exiguo munusculo pensarat
Correxit errorem meum
Lepide Marullus, nam mihi
Laudatus aequo largius
Nimium pusillo prodigum
Vatem redonat munere.
O pectus, o memorabilem
Huius modestiam viri!
Non vult cani quae non facit,
Vult et sileri quae facit.
Proin pudendis praemiis
Invitat ad palinodiam,
Invitat ad silentium.
Non suadet hoc frugalitas
Tenaxque parsimonia,
Quum sannionibus quoque
Foedisque morionibus
Prolixa donet munera.
Quod ista donat vatibus
Quae dare minus quam nil dare est,
Pudore, non vitio facit.
Sal et argentum
[recensere]
a monialibus monasterii vulgo dicti vallis virginum
Virginitas nitor argenti, sapientia sal est.
Virgo dat argentum, tu pater, adde salem.
Ad Robertum Gaguinum
[recensere]
Miror quae mihi sydera
Nascenti implacido lumine fulserint,
O Gaguine meum decus.
Nam seu iure aliquo nostra negocia
Ignes aetherei regunt,
Me primum teneras lumen ad insolens
Edentem querimonias
Nec mitis rutilo sydere Iuppiter
Aspexit, neque prospera
Arrisit radiis mi Venus aureis.
Tantum Mercurius celer
Adfulgens nitidis eminus ignibus
Adflarat sua munera,
Sed stella vetuit falcifer invida
Vulcanique minax rubens
Rivalis, calidus cum gelido senex.
Seu tres terrigenum deae
Fortunas triplici numine temperant,
Sum durissima stamina
Sortitus. Volucrem seu potius deam
Versare omnia credimus,
Hanc in perniciem certo ego deierem
Coniurasse meam miser.
Felicis mihi nec fata Polycratis
Nec Sullae precor improbus.
Arpinas toties consul iniquius
Fortunam insimulat suam
Quae tot prospera, tot dulcia paululo
Fermento viciaverit.
Ingrate ille quidem rusticus ac foro
Rerum nescius utier
Alternas dominae qui queritur vices.
Sat felicem ego iudico
Qui praesentia lenire potest mala
Actis prosperius memor
Ac sperare iterum iam fore, quod fuit.
At me matris ab ubere
Fati persequitur tristis et asperi
Idem ac perpetuus tenor.
In me, crediderim, proruit improbi
Pixis tota Promethei
Et quicquid stabulat triste vel asperum
Nigri in limine Tartari.
Heu quod simplicibus vatibus invidum
Numen, quis genius malus,
Quaeve infesta novem Iuno Sororibus
Sic nostrum caput impetit?
O fatis genite prosperioribus
Bis Gaguine meum decus,
Hunc si tu minime temnis amiculum
Non totus fuero miser
Nec cedent gravibus pectora casibus.
In aulicum quendam
[recensere]
Tam stolidum, credo, nec te, Mida, pectus habebat,
Malce nec in clerum tam violentus eras,
Quam quidam, non est sententia dicere nomen,
Nam famam affectat qualibet ille via.
Huic utinam aut aliquis asininas addat Apollo,
Aut ambas Petrus demetat auriculas.
Aut certe crepet ipse magis faciatque paterni
Quod cognomenti syllaba prima monet.
In picturam
[recensere]
Hic qui a monte boves ad proxima littora vertit,
Aurea te quis sit virga monere potest.
Tum testes alae neque non talaria, testis
In flavo bicolor crine galerus erit.
Si rogitas quid agat: patrio subservit amori,
Inscius, obsequio furta dolosa tegens.
Raptor enim nivei latitat sub imagine tauri
Improbus, ac praedam per freta longa vehet.
Ut Cretam attigerit mox taurus desinet esse
Iuppiter, et virgo non erit ista diu.
Quid non caecus amor mortalia pectora cogat,
Si taurum aethereum non piget esse Iovem?
Aut quae formosis satis est cautela puellis
Hic quoque stuprator si metuendus erat?
De senectute carmen
[recensere]
Unica nobilium medicorum gloria Cope,
Seu quis requirat artem,
Sive fidem spectet, seu curam: in quolibet horum
Vel iniquus ipse nostro
Praecipuos tribuit Gulielmo livor honores.
Cedit fugitque morbi
Ingenio genus omne tuo. Teterrima porro
Senecta, morbus ingens,
Nullis arcerive potest pellive medelis
Quin derepente oborta
Corporis epotet succos animique vigorem
Hebetet, simul trecentis
Hinc atque hinc stipata malis; quibus omnia carptim
Vellitque deteritque
Commoda quae secum subolescens vexerit aetas:
Formam, statum, colorem,
Partem animi memorem cum pectore, lumina, somnos,
Vires, alacritatem,
Autorem vitae igniculum decerpit, et huius
Nutricium liquorem.
Vitales adimit flatus, cum sanguine corpus,
Risus, iocos, lepores.
Denique totum hominem paulatim surripit ipsi,
Neque de priore tandem
Praeterquam nomen titulumque relinquit inanem,
Cuiusmodi tuemur
Passim marmoreis insculpta vocabula bustis.
Utrum haec senecta, quaeso,
An mors lenta magis dicenda est? Invida fata et
Impendio maligna!
Ut quae deteriora labantis stamina vitae
Pernicitate tanta
Accelerare velint, rapidisque allabier alis,
At floridam iuventam
Usque adeo male praecipiti decurrere filo
Ut illius priusquam
Cognita sat bona sint iam nos fugitiva relinquant,
Et citius atque nosmet
Plane vivere senserimus, iam vivere fracti
Repente desinamus.
At cervi volucres et cornix garrula vivunt
Tot saeculis vigentque,
Uni porro homini post septima protinus idque
Vixdum peracta lustra
Corporeum robur cariosa senecta fatigat.
Neque id satis, sed ante
Quam decimum lustrum volitans absolverit aetas
Tentare non veretur
Immortalem hominis ductamque ex aethere partem,
Et hanc lacessit audax,
Nec timet ingenii sacros incessere nervos,
Sua si fides probato
Constat Aristoteli; sed quorsum opus, obsecro, tanto
Authore, quando certam
Ipsa fidem, heu nimium!, facit experientia certam?
Quam nuper hunc Erasmum
Vidisti media viridem florere iuventa!
Nunc is repente versus
Incipit urgentis senii sentiscere damna,
Et alius esse tendit
Dissimilisque sui, nec adhuc Phoebeius orbis
Quadragies revexit
Natalem lucem, quae bruma ineunte calendas
Quinta anteit Novembres.
Nunc mihi iam raris sparguntur tempora canis,
Et albicare mentum
Incipiens, iam praeteritis vernantibus annis,
Vitae monet cadentis
Adventare hyemem gelidamque instare senectam.
Eheu fugacis, ohe,
Pars veluti melior, sic et properantior aevi,
O saeculi caduci
Flos nimium brevis, et nulla reparabilis arte,
Tenerae o viror iuventae,
O dulces anni, o felicia tempora vitae,
Ut clanculum excidistis,
Ut sensum fallente fuga lapsuque volucri
Furtim avolastis; ohe,
Haud simili properant undosa relinquere cursu
Virides fluenta ripas,
Impete nec simili fugiunt cava nubila, siccis
Quoties aguntur Euris.
Sic sic effugiunt tacitae vaga somnia noctis
Simul avolante somno,
Quae desyderium curas et praeter inanes
Sui nihil relinquunt.
Sic rosa, quae tenero modo murice tincta rubebat,
Tenui senescit austro.
Atque ita, me miserum, nucibus dum ludo puellus,
Dum literas ephebus
Ardeo, dum scrutor pugnasque viasque sophorum,
Dum rhetorum colores
Blandaque mellifluae deamo figmenta poesis,
Dum necto syllogismos,
Pingere dum meditor tenues sine corpore formas,
Dum sedulus per omne
Authorum volvor genus impiger, undique carpo
Apis in modum Matinae,
Paedias solidum cupiens absolvere cyclum,
Sine fine gestienti
Singula correptus dum circumvector amore,
Dum nil placet relinqui,
Dumque prophana sacris, dum iungere Graeca Latinis
Studeoque moliorque,
Dum cognoscendi studio terraque marique
Volitare, dum nivosas
Cordi est, et iuvat et libet ereptare per Alpes,
Dulces parare amicos
Dum studeo, atque viris iuvat innotescere doctis,
Furtim inter ista pigrum
Obrepsit senium et subito segnescere vires
Mirorque sentioque
Vixque mihi spatium iam defluxisse valentis
Persuadeo iuventae.
Cur adeo circumspecte parceque lapillis,
Cur purpuris et ostro
Mortales utuntur, et aetas aurea, tanto
Pretiosior lapillis
Et quovis auro, quovis pretiosior ostro,
Prodigitur inque nugis
Conteritur miseris nullo vecorditer usu
Siniturque abire frustra?
Adde quod illa queant sarciri perdita, Crassos
Spires tibi licebit
Et Lydos spires Croesos, iam Codrus et Irus.
Sed quod semel severa
Pensilibus fusis Clotho devolverit aevum,
Id nec venena Circes,
Nec magicum, Maia nati gestamina, sceptrum
Neque dira Thessalorum
Medeae succis revocare precamina possint
Non si vel ipse divum
Nectare te saturet pater ambrosioque liquore, -
Namque his ali iuventam,
Arceri senium scripsit nugator Homerus -,
Non si tibi efficaci
Rore riget corpus Tithoni lutea coniunx,
Non si ter octiesque
Phaon per Chias Venerem transvexeris undas,
Non si tibi ipse Chiron
Omnes admoveat quas tellus proserit herbas,
Nec annulus, nec ulla
Pharmaca cum nervis annos remorantur euntes,
Atque ferunt magorum
Monstrifico sisti torrentia flumina cantu;
Iisdem ferunt relabi
Praecipites amnes verso in contraria cursu,
Et Cynthiae volucres
Et rapidas Phoebi sisti figique quadrigas.
Sed ut haec stupenda possint
Carmina, non speres tamen improbus ut tibi quondam
Aut iam peracta vitae
Saecla iterum referant aut praetereuntia sistant.
Sol mergitur vicissimque
Exoritur novus et nitido redit ore serenus.
Extincta luna rursum
Nascitur inque vices nunc decrescente minuta
Sensim senescit orbe,
Nunc vegeta arridet tenero iuveniliter ore.
Redit ad suam iuventam
Bruma ubi consenuit, Zephyris redeuntibus, annus
Et post gelu niveisque
Ver nitidum floresque reversa reducit hirundo.
At nostra posteaquam
Fervida praeteriit saeclis labentibus aestas,
Ubi tristis occupavit
Corpus hyems capitisque horrentia tempora postquam
Nive canuere densa,
Nulla recursuri spes aut successio veris.
Verum malis supremum
Imponit mors una, malorum maxima, finem.
More Phrygum inter ista
Incipimus sero sapere, et dispendia vitae
Incogitanter actae
Ploramus miseri, et consumptos turpiter annos
Horremus, execramur.
Quae quondam, heu nimium! placuere et quae vehementer
Mellita visa dudum,
Tum tristi cruciant recolentia pectora felle,
Frustraque maceramur
Tam rarum sine fruge bonum fluxisse, quod omni
Bene collocare cura
Par erat, et nullam temere disperdere partem.
At nunc mihi oscitanti
Qualibus heu nugis, quanta est data portio vitae.
Satis hactenus, miselle,
Cessatum, satis dormitum, pellere somnos
Nunc tempus est, Erasme,
Nunc expergisci et tota resipiscere mente.
Velis dehinc equisque
Et pedibus manibusque et totis denique nervis
Nitendum ut anteacti
Temporis, ut studio iactura volubilis aevi
Vigilante sarciatur
Dum licet ac dum tristis adhuc in limine primo
Consistimus senectae,
Dum nova canicies et ad huc numerabilis et dum
Pilis notata raris
Tempora duntaxat spatium effluxisse virentis
Iam clamitant iuventae,
Nec tam praesentem iam testificantur adesse
Quam nunciant citatum
Ferre gradum et sterilem procul adventare senectam.
Cuiusmodi videtur
Tum rerum facies, quum autumni frigore primo
Iam vernus ille pratis
Decessit decor ac languescunt lumina florum
Iam iam minus nitentes
Herbas affirmes boreasque geluque nocentis
Iam praetimere brumae.
Ergo animus dum totus adhuc constatque vigetque
Et corporis pusillum
Detrimenta nocent, age iam meliora sequamur.
Quicquid mihi deinceps
Fata aevi superesse volent, id protinus omne
Christo dicetur uni,
Quo, cui vel solidam decuit sacrarier, ut cui
Bis terque debeatur,
Principio gratis donata, hinc reddita gratis
Totiesque vindicata,
Huic saltem pars deterior breviorque dicetur.
Posthac valete nugae
Fucataeque voluptates risusque iocique,
Lusus et illecebrae.
Splendida nobilium decreta valete sophorum,
Valete syllogismi,
Blandae Pegasides animosque trahentia Pithus
Pigmenta flosculique.
Pectore iam soli toto penitusque dicato
Certum est vacare Christo.
Hic mihi solus erit studium dulcesque Camoenae,
Honos, decus, voluptas,
Omnia solus erit neque quicquam ea cura (quod aiunt)
Movebit Hippoclidem,
Terrea si moles compagoque corporis huius
Marcescet obsolescens,
Mens modo pura mihi scelerumque ignara per illum
Niteat floreatque,
Donec summa dies pariter cum corpore mentem
Ad pristinum novata
Convictum revocabit et hinc iam vere perenni
Pars utraque fruetur.
Haec facito ut rata sint, vitae exorabilis author
Vitaeque vindicator,
Quo sine nil possunt unquam mortalia vota et
Vires labant caducae.
Calamus loquitur
[recensere]
calamum dono dedit cum hoc epigrammate
Tantillus calamus tot, tanta volumina scripsi
Solus, at articulis ductus Erasmiacis.
Aediderat Nilus, dederat Reuchlinus Erasmo,
Nunc rude donatum me Gulielmus habet.
Isque sacrum musis servat, Phoeboque dicatum,
Aeternae charum pignus amicitiae,
Ne peream obscurus, per quem tot nomina noscet
Posteritas, longo nunquam abolenda die.
Erasmus loquitur
[recensere]
Perfacile est, aiunt, proverbia scribere cuivis;
Haud nego, sed durum est scribere Chiliadas.
Qui mihi non credit, faciat licet ipse periclum
Mox fuerit studiis aequior ille meis.