Jump to content

Carmina (Fardulfus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Carmina (Fardulfus Sandionysianus), J. P. Migne I. Versus S. Dionysii aedibus inscripti.

(0823C)Culmina cernenti lectori littera prome;
Fardulfus Carolo condidit ista suo.
Quem quondam, propriae fuerat dum sceptra secutus
Gentis, in adversas fata tulere vias.
Attamen hic fidei dominis servavit honorem,
His regni quamvis ultima meta foret.
Tandem rectoris Caroli felicibus armis
Cessit, et in melius fors sibi cessit iter.
Huic quoque dum fidei salvaret munera regi,
Rex sibi praecelsus plurima dona dedit.
Inter quae sancti Dionysi rector ut aulae
Fieret indulsit pacificus Carolus.
(0824B)Hanc benefactori construxit providus aedem,
In qua cum famulis gaudeat ipse suis.
Ipse suis servis, fidei quos vincula nectunt,
(0824C)Laetitiam princeps praebeat armipotens.
More tamen veterum consurgere jussit avorum
Culmina, praefulgent regis honore domus:
Ut quoties regni praeclara palatia lustrat,
Fardulfi famuli sit memor ille sui.
II. Alii Fardulfi versus.

Hanc tibi, praecursor Domini, Fardulfus opimam
Condidit ornatam divinis cultibus aulam,
Vota tibi reddens, supplex quae voverat olim,
Exsilii primum coepit dum nosse laborem.
(0825A)Annuit his Carolus dictis pulcherrimus heros,
Quem placidum voluit vestris sibi reddere Christus
Promeritis famulum, magnis et honoribus auxit.
Nunc sibi solvendi voti est concessa potestas.
III. Alii ejusdem versus.

Nunc igitur nobis dum cessa est copia fandi,
(0826A)Nomen amicitiae crescat ubique suae,
Crescat et audaci assiduum sub pectore votum,
Quod sibi longaevum addet in orbe diem.
Addit et aeternam per praemia plurima palmam,
Quam sibi perpetuus servet in arce Deus.