Jump to content

Carmina (Gualterus)/X

Checked
E Wikisource

Carmen X

I
Captivata largitas longe relegatur,
exulansque probitas misere fugatur,
dum virtuti veritas prave novercatur,
inperat cupiditas atque principatur.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

II
Solum nec in precio precium habetur,
et virtutis mentio penitus deletur,
quod veretur ratio nemo jam veretur,
suo dum aerario quicquam applicetur.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

III
Quondam diffusissimum verbum do-das-dedi,
nunc est angustissimum plusquam possit credi;
verbum nobilissimum quod fugisti redi,
cedet quod est pessimum gratia mercedi.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

IV
Exulante gratia procul largitatis,
cuncta sunt venalia, nihil datur gratis;
praesulum marsupia vi tenacitatis
stringit avaritia, fons iniquitatis.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

V
Fuerant antiquitus praesules dativi,
omnes pene penitus nunc sunt ablatjvi,
et virtutis penitus sunt adversativi,
vendunt, non dant redditus hospiti vel civi.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

VI
Sed cur generaliter dixi, si quaeratur,
unus specialiter ut excipiatur,
cujus dissimiliter bursa dispensatur,
communis communiter cunctis erogatur.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

VII

Omni pene curae praesident incurii,
penes quos justitiae tenor est judicii.
Pios ligant impie, et solvuntur impii,
nec dant locum veniae sine sorte praemii.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

VIII
Sedent in insidiis, pauperem ut rapiant,
acribus angariis seminudus spoliant,
set referti spoliis praede magis inhiant,
ydropes in mediis sitim rebus ampliant.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

IX
Hodie jus emitur magno quidem pretio,
judici tribuitur totique collegio;
tamen haut perficitur jus sine dispendio
nisi rursus sequitur muneris oblatio.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

X
Frustra gemens vidua preces fundit hodie,
nisi doni congrua condiantur specie;
ferens nil ut fatua limen intrat curiae:
manis enim vacua nichil habet gratiae.

Nummus vincit, nummus regnat, nummus cunctis imperat
Reos solvit, iustos ligat, impedit et liberat

XI
Redimuntur scelera mediante pretio,
cuius offert dextera mundus abit vitio
et evadit aspera, et expiat ultio;
sic excusant munera quos accusat actio.