Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen XXIV
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XXIII I, XXV Fairytale right blue.png


Quis desiderio sit pudor aut modus
tam cari capitis? praecipe lugubris
cantus, Melpomene, cui liquidam pater
vocem cum cithara dedit.

ergo Quintilium perpetuus sopor
urget? cui Pudor et Iustitiae soror
incorrupta Fides nudaque Veritas
quando ullum inveniet parem?

multis ille bonis flebilis occidit,
nulli flebilior quam tibi, Vergili.
tu, frustra pius, heu non ita creditum
poscis Quintilium deos.

quid? si Threicio blandius Orpheo
auditam moderere arboribus fidem,
num vanae redeat sanguis imagini,
quam virga semel horrida

non lenis precibus fata recludere
nigro conpulerit Mercurius gregi?
durum: sed levius fit patientia
quidquid corrigere est nefas

Fairytale left blue.png I, XXIII I, XXV Fairytale right blue.png