Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXXVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen XXXVI
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XXXV I, XXXVII Fairytale right blue.png


Et ture et fidibus iuvat
placare et vituli sanguine debito
custodes Numidae deos,
qui nunc Hesperia sospes ab ultima
caris multa sodalibus,
nulli plura tamen dividet oscula
quam dulci Lamiae, memor
actae non alio rege puertiae
mutataeque simul togae.
Cressa ne careat pulcra dies nota
neu promptae modus amphorae
neu morem in Salium sit requies pedum
neu multi Damalis meri
Bassum Threicia vincat amystide
neu desint epulis rosae
neu vivax apium neu breve lilium.
omnes in Damalin putris
deponent oculos nec Damalis novo
divelletur adultero
lascivis hederis ambitiosior

Fairytale left blue.png I, XXXV I, XXXVII Fairytale right blue.png