Carmina (Horatius)/Liber II/Carmen II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II
Carmen II
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png II, I II, III Fairytale right blue.png


Nullus argento color est avaris
abdito terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato
splendeat usu.

vivet extento Proculeius aevo,
notus in fratres animi paterni:
illum aget penna metuente solvi
Fama superstes.

latius regnes avidum domando
spiritum quam si Libyam remotis
Gadibus iungas et uterque Poenus
serviat uni.

crescit indulgens sibi dirus hydrops
nec sitim pellit, nisi causa morbi
fugerit venis et aquosus albo
corpore languor.

redditum Cyri solio Phraaten
dissidens plebi numero beatorum
eximit Virtus populumque falsis
dedocet uti

vocibus, regnum et diadema tutum
deferens uni propriamque laurum
quisquis ingentis oculo inretorto
spectat acervos

Fairytale left blue.png II, I II, III Fairytale right blue.png