Carmina (Horatius)/Liber II/Carmen XII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber II
Carmen XII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png II, XI II, XIII Fairytale right blue.png


Nolis longa ferae bella Numantiae
Nec durum Hannibalem nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus
     Aptari citharae modis,

Nec saevos Lapithas et nimium mero
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris iuvenes, unde periculum
     Fulgens contremuit domus

Saturni veteris: tuque pedestribus
Dices historiis proelia Caesaris,
Maecenas, melius ductaque per vias
     Regum colla minacium.

Me dulcis dominae Musa Licymniae
Cantus, me voluit dicere lucidum
Fulgentis oculos et bene mutuis
     Fidum pectus amoribus;

Quam nec ferre pedem dedecuit choris
Nec certare ioco nec dare bracchia
Ludentem nitidis virginibus sacro
     Dianae celebris die.

Num tu quae tenuit dives Achaemenes
Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
Permutare velis crine Licymniae,
     Plenas aut Arabum domos,

Dum flagrantia detorquet ad oscula
Cervicem, aut facili saevitia negat
Quae poscente magis gaudeat eripi,
     Interdum rapere occupet?

Fairytale left blue.png II, XI II, XIII Fairytale right blue.png