Carmina (Horatius)/Liber II/Carmen XIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II
Carmen XIX
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png II, XVIII II, XX Fairytale right blue.png


Bacchum in remotis carmina rupibus
vidi docentem, credite posteri,
Nymphasque discentis et auris
capripedum Satyrorum acutas

euhoe, recenti mens trepidat metu,
plenoque Bacchi pectore turbidum
laetatur. euhoe, parce Liber,
parce gravi metuende thyrso.

fas pervicacis est mihi Thyiadas
vinique fontem lactis et uberes
cantare rivos atque truncis
lapsa cavis iterare mella;

fas et beatae coniugis additum
stellis honorem tectaque Penthei
disiecta non leni ruina
Thracis et exitium Lycurgi

tu flectis amnis, tu mare barbarum,
tu separatis uvidus in iugis
nodo coerces viperino
Bistonidum sine fraude crinis.

tu, cum parentis regna per arduum
cohors gigantum scanderet inpia,
Rhoetum retorsisti leonis
unguibus horribilique mala;

quamquam choreis aptior et iocis
ludoque dictus non sat idoneus
pugnae ferebaris; sed idem
pacis eras mediusque belli.

te vidit insons Cerberus aureo
cornu decorum leniter atterens
caudam et recedentis trilingui
ore pedes tetigitque crura

Fairytale left blue.png II, XVIII II, XX Fairytale right blue.png