Carmina (Horatius)/Liber II/Carmen XV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II
Carmen XV
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png II, XIV II, XVI Fairytale right blue.png


Iam pauca aratro iugera regiae
moles relinquent, undique latius
extenta visentur Lucrino
stagna lacu platanusque caelebs

evincet ulmos; tum violaria et
myrtus et omnis copia narium
spargent olivetis odorem
fertilibus domino priori,

tum spissa ramis laurea fervidos
excludet ictus. non ita Romuli
praescriptum et intonsi Catonis
auspiciis veterumque norma.

privatus illis census erat brevis,
commune magnum: nulla decempedis
metata privatis opacam
porticus excipiebat arcton

nec fortuitum spernere caespitem
leges sinebant, oppida publico
sumptu iubentes et deorum
templa novo decorare saxo

Fairytale left blue.png II, XIV II, XVI Fairytale right blue.png